Jump to content

Testamentum et diplomata

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testamentum et diplomata
Auctor incertus
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 97


Testamentum et diplomata (Auctor incertus (Carolus Magnus?)), J. P. Migne

I. Caroli Magni imperatoris atque Francorum regis testamentum quo thesauros suos distribuit (anno 811).(Ex Auberto Miraeo, Opp. diplom.)

(1077C) In nomine Domini Dei omnipotentis Patris, Filii, et Spiritus sancti. Incipit descriptio atque divisio quae facta est a gloriosissimo atque piissimo domno Karolo, imperatore Augusto, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi 811, anno vero regni ejus in Francia XLIII, et in Italia XXXVI, imperii autem XI, indictione quarta; quam pia et prudenti consideratione facere decrevit, et Domino annuente perfecit, de thesauris suis atque pecunia quae in illa die in camera ejus inventa est. In qua illud praecipue praecavere voluit, ut non solum eleemosynarum largitio, quae solemniter apud Christianos de possessionibus eorum agitur, pro se quoque de sua pecunia ordine atque ratione perficeretur, sed (1077D)etiam ut haeredes sui, omni ambiguitate remota, quid ad se pertinere deberet liquido cognoscerent, et sine lite atque contentione sua inter se competenti partitione dividere potuissent. Hac igitur intentione atque proposito omnem substantiam atque supellectilem suam, quae in auro et argento gemmisque et ornatu regio in illa, ut dictum est, die in camera ejus inveniri poterat, primo quidem trina divisione partitus est; deinde easdem partes subdividendo, de duabus partibus viginti et unam partem fecit, tertiam integram reservavit. Et duarum quidem partium in viginti et unam partem facta divisio tali ratione consistit, ut quia in regno illius metropolitanae civitates viginti et una esse noscuntur, unaquaeque illarum partium ad unamquamque metropolim (1078C)per manus haeredum et amicorum suorum eleemosynae nomine perveniat, et archiepiscopus qui tunc illius Ecclesiae rector exstiterit, partem quae ad suam Ecclesiam data est suscipiens, cum suis suffraganeis partiatur, eo scilicet modo ut tertia pars suae sit Ecclesiae, duae vero partes inter suffraganeos dividantur. Harum divisionum, quae ex duabus primis partibus factae sunt, et juxta metropoleorum civitatum numerum viginti et una esse noscuntur, unaquaeque ab altera sequestrata, semotim in suo repositorio cum superscriptione civitatis ad quam perferenda est, recondita jacet. Nomina vero metropoleorum ad quas eadem eleemosyna sive largitio facienda est, haec sunt: Roma, Ravenna, Mediolanum, Forum Julii, Gradus, Colonia, Moguntiacus, Juvavum, quae et Saltzburgus, Treveris, Senonas, Vesontion, Lugdunum, Rotomagus, Remis, Arelas, Vienna, Tarantasia, Ebrodunum, Burdegala, Turones, Bituricas. Unius autem partis, quam integram reservari voluit, talis est ratio ut illis duabus in supradictas (1078D)divisiones distributis, et sub sigillo reconditis, haec tertia in usu quotidiano servaretur, velut res quam nulla voti obligatione a dominio possidentis alienatam esse constaret; et hoc tandiu quoadusque vel ille mansisset in corpore, vel usum ejus sibi necessarium judicaret. Post obitum vero suum aut voluntariam secularium rerum carentiam, eadem pars quatuor subdivisionibus secaretur; et una quidem earum supradictis viginti et unae partibus adderetur; altera vero a filiis ac filiabus suis, filiisque ac filiabus filiorum suorum, assumpta, justa et rationabili inter eos partitione divideretur; tertia vero consueto Christianis more in usum pauperum fuisset erogata; quarta simili modo nomine eleemosynae (1079A)in servorum et ancillarum usibus palatii famulantium substentatione distributa veniret. Ad hanc tertiam totius summae portionem, quae similiter ut caeterae ex auro et argento constat, adjungi voluit omnia ex aere et ferro aliisque metallis vasa atque utensilia, cum armis et vestibus, alioque aut pretioso aut vili ad varios usus facto supellectili, ut sunt cortinae, stragula, tapetia, filtra, coria, sagmata, et quicquid in camera atque vestiario ejus eo die fuisset inventum; ut ex hoc majores illius partis divisiones fierent; et erogatio eleemosynae ad plures pervenire potuisset. Capellam, id est ecclesiasticum ministerium, tam id quod ipse fecit atque congregavit, quam quod ad eum ex paterna haereditate pervenit, ut integrum esset, neque ulla divisione scinderetur, ordinavit. Si qua autem invenirentur aut vasa aut libri, aut alia ornamenta quae liquido constaret eidem capellae ab eo conlata non fuisse, haec qui habere vellet, dato justae aestimationis pretio emeret et haberet. Similiter et de libris, quorum (1079B)magnam in bibliotheca sua copiam congregavit, statuit ut ab his qui eos habere vellent justo pretio fuissent redempti, pretiumque in pauperes erogatum. Inter caeteros thesauros atque pecuniam tres mensas argenteas et unam auream praecipuae magnitudinis et ponderis esse constat. De quibus statuit atque decrevit ut una ex eis, quae forma quadrangula descriptionem urbis Constantinopolitanae continet, inter caetera donaria quae ad hoc deputata sunt, Romam ad basilicam beati Petri apostoli deferatur; et altera, quae forma rotunda Romanae urbis effigie figurata est, episcopo Ravennatis Ecclesiae conferatur; tertiam, quae caeteris et operis pulchritudine et ponderis gravitate multum excellit, quae ex tribus orbibus connexa totius mundi descriptionem subtili ac minuta figuratione complectitur, et auream illam, quae quarta esse dicta est, in tertiae illius et inter haeredes suos atque in eleemosynam dividendae partis augmentum esse constituit. Hanc (1079C)constitutionem atque ordinationem coram episcopis, abbatibus comitibusque, qui tunc praesentes esse potuerunt, quorumque hic nomina descripta sunt, fecit atque constituit.

Episcopi. Hildebaldus [archiepiscopus Coloniensis], Richolfus [archiepiscopus Moguntinus], Arno [Rhemensis archiepiscopus], Wolfarius [Salisburgensis archiepiscopus], Bernoinus [Vesuntinensis archiepiscopus], Laidradus [Lugdunensis episcopus], Joannes [Arelatensis archiepiscopus], Theodulfus [Aurelianensis episcopus], Jesse [Ambianensis episcopus], Hetto [Basileensis episcopus], Huvalcaudus [ Al. Valcandus, Leod. episc.].

Abbates. Fridegisus [abbas S. Martini Turon.]. Adalungus [abbas S. Vedasti Atrebatensis], Engilbertus [abbas Centulensis], Irmino [abbas S. Germani Paris.].

Comites. Walach, Meginher, Othulfus, Stephanus, Hunruocus, Burchardus, Maginhardus, Hatto, (1079D)Richuinus, Eddo, Erchangarius, Geroldus, Bero, Hildegernus, Hrocholfus.

Haec omnia filius ejus Ludovicus, qui divina ei jussione successit, inspecto eodem breviario, quam celerrime poterat, post ejus obitum summa devotione adimplere curavit.

II. Diploma Caroli Magni regis, quo confirmat possessiones abbatiae Ebersheimensis (anno 770).(Ex Grandidier, Histoire de l' Eglise de Strasbourg.) (1080A) In nomine sancte et individue Trinitatis, Carolus praecedente Dei misericordia et subsequente rex Francorum, omnibus regni fidelibus tam presentibus quam futuris. Quod Scriptura teste didicimus, quod rex qui sedet in solio regni dissipat omne malum intuitu suo, per nos credimus impleri, qui tanti nominis curam administramus, si venerabilia ecclesiarum Dei loca alicujus doni commodo ditare ac sublimare studuerimus, et nobis id regnique nostri statui profuturum minime dubitamus. Quapropter noverit omnium Christi fidelium nostrorumque universitas, qualiter Thiothbaldus abbas de monasterio cujus vocabulum Noviendo sive Ebersheim in pago Alsacience super fluvium Illam, quod vir illuster Adalricus, sive Athicus dux, et conjux ejus Bersvinda (1080B)in Christi nomine, et in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sancti Mauricii martyris et sociorum ejus a novo in suo proprio construxerunt fundo, nostram adiit serenitatem, deprecans ut privilegia, quae piae memoriae genitor noster Pipinus, ejusque antecessores, reges videlicet Francorum, eidem monasterio, locisque, quae ad sustentacionem fratrum ibidem Deo servientium pertinent, renovemus. Praecipimus ergo per nostri principatus auctoritatem praedecessorum nostrorum constituta firmantes, ut, etc. (Et reliqua ut in diplomate supra relato ipsius Carolomanni regis.) Sed praedictus abbas Thicothbaldus, ejusque successores, easdem res aucmentando ac meliorando potestative possideant. Et ut haec nostrae ingenuitatis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc chartam jussu nostro conscriptam, manu propria confirmantes sigilli nostri impressione roboravimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

(1080C)Actum Ingelenheim palacio publico, anno Dominicae incarnationis 770, regnante Carolo Magno, anno octavo regni ejus. In Dei nomine feliciter.

Data Nonas Idus Marcii. Ego Durandus cancellarius scripsi et subscripsi.

III. Diploma Caroli Magni regis Francorum pro prioratu Lebrahensi in dioecesi Argentinensi (anno 791).(Ex Grandidier, ibid.) In nomine summi Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi, Karolus Dei gratia rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum, vir illuster. Si petitionibus servorum Dei et utilitatibus ecclesiarum consulimus, et hoc ad effectum perducimus, retributionem exinde maximam a Deo in die necessitatis habere confidimus. Igitur cognoscat utilitas, seu sagacitas omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam futurorum, quia venerabilis abbas et (1080D)fidelis nepos noster Folradus cum suis monachis de Basilica peculiaris nostri patroni domni Dionysii martyris et sociorum ejus Rustici et Eleutherii, ubi ipsi corpore requiescunt, timens ne post nostrum decessum ecclesia Lebrahae, quae sita est in pago Alsacinse, ubi ipse domnus et sanctus Alexander martyr corpore quiescit, et ejus possessiones, quas nos ex beneficiis nostris pro salute anime nostre ipsi sancto (1081A)contulimus, ab impiis et persecutoribus destruantur, accessit ad nostram elementiam deprecans et petens, ut praeceptum auctoritatis et confirmationis nostrae ei tale fieri et affirmari ex omnibus rebus pertinentibus ad ipsam ecclesiam dignaremur; quatinus praedicta sancta ecclesia perhenni tempore in nostra et sua eleemosyna perpetua observatione ipsas res et possesiones, tenere et possidere valeat. Quorum juste peticioni sicut justum est, annuentes et ecclesiae ipsi pro remedio animae nostrae in quantum possumus, consulentes, consensu praefati abbatis et optimatum nostrorum consilio, ipsius ecclesiae et possesionum ejus Lotharingiae ducem advocatum constituimus per Deum omnipotentem et praecepti nostri auctoritatem obtestantes, ut nec ipsae, nec aliquis successorum ejus per succedentia tempora quid in ea injustae consuetudinis usurpent. Ita tamen ex regali fisco et sub tali conditione ei concedimus, ut si praepositus ipsius ecclesiae de hominibus suis, vel alienis res ecclesiae injuste auferentibus per se plenam justitiam facere non potuerit, advocatum secum adducet, et exinde ambo judiciariam causam, prout recta justitia poposcerit, deducant. Quod si homines illi ex judiciaria causa aliquid persolverint, quod nos leges vocamus, (1081B)in tres partes dividetur, quarum duas praepositus et tertiam advocatus habebit. Quod si dux ipse aliquem advocationis hujus participem et coadjutorem sub se habere voluerit, ut quod unus facere non poterit alter compleat, unum solum tantum concedimus, ita tamen ut ille liber sit et legalis. Hoc etiam notum sit advocato, quia ter in anno ad curiam praepositi ex debito, si admonitus fuerit a praeposito, venerit, non plusquam duodecim homines, et equos tredecim in comitatu suo adducens determinatis scilicet temporibus, id est, post festivitatem S. Martini, et ad festivitatem S. Hilarii, et in mense Maio; et dum venerit tale ei, a praeposito servitium ad mensam praeparabitur. Ad festivitatem S. Martini et ad festivitatem S. Hilarii idem erit servitium, panis scilicet de modio frumenti, et frescinga admodum laudabilis, et mensura vini; ad pabulum vero equorum ejus duo modii avenae dabuntur. In mense vero Maio praefata erit mensura panis et vini et aries duorum annorum: tribus vero equis solummodo pabulum praebebitur. Ad hanc vero mensam praepositus et advocatus pariter sedebunt; et si quid ibi plus necessarium fuerit quam quod determinatum est, ex communi persolvent, praepositus scilicet duas partes et advocatus tertiam. Et ne (1081C)ei parum videatur hujusmodi servitium, magna quidem erit retributio a Deo in die necessitatis et augustiae. Si recte et fideliter erga casam Dei et ejus possesiones egerit, ex beneficiis, quae ipsi ecclesiae pro remedio animae nostrae et regni nostri stabilitate obtuleramus, nonaginta mansos terrae concedimus. Si vero ipse advocatus, vel ejus successores, vel aliqua magna parvave persona temerario ausu contra hoc nostrum decretum agere praesumpserint, vel alias consuetudines, extra quam in cathalogo cartae hujus determinatum est, super casam Dei et ejus possesiones imposuerint, sciant se anathematis vinculo esse innodatos et a regno Dei alienos, et cum omnibus impiis aeterni incendii supplicio condemnatos. At vero qui observatores extiterint praecepti hujus, gratiam atque misericordiam, vitamque aeternam a misericordissimo Domino consequi mereantur. Et ut haec petitio, quam a nobis praedictus abbas et ejus monachi postulaverunt, firmior habeatur et stabilior, manu propria subter eam decrevimus roborare et de annulo nostro sigillare.

Actum Romae palatio publico, XVI. Kal. Octobris in praesentia domni Leonis papae, anno vero XXIII et VIII regnante domno nostro Karolo gloriosissimo rege.

(1081D)Ego Leo apostolicae sedis pontifex laudans et confirmans subscripsi. Signum domini Leonis papae. Signum Caroli gloriosissimi regis. Wibodus ad vicem Hitherii recognovit.

IV. Diploma Caroli Magni imperatoris pro monasterio Lebrahensi, datum anno 803, insertum diplomati Caroli IV, imperatoris anni 1348.(Ex Grandidier, ibid.) (1082A) In nomine Dei, Amen. Carolus Dei gratia rex Francorum et Longobardorum, vir illuster ac patricius Romanorum. Quidquid enim ad loca sanctorum venerabilium ob amorem Dei concedimus, hoc nobis ad laudem et stabilitatem regni nostri et procerum nostrorum absque impedimento, alienatione, aut distractione cujuscunque perpetuis temporibus libere pertinere confidimus, volumus et jubemus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam futuris, qualiter monasterio Lebrahae in pago Alsatiae, in saltu Vosagii, quod fidelis nepos noster Fulraddus abbas in sua proprietate aedificavit in honorem beatorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii, atque beati Alexandri papae, ubi ipse sanctus Papa corpore quiescit, concedimus fratribus ibi Deo servientibus quicquid eis oportunum fuit, et habere dignoscimus in valle Lebrahae, usque ad marcam magni et excelsi montis Vosagii, (1082B)qui vulgariter nuncupatur die Rierst, et in villa quae ad sanctum Hippolytum vocatur, in pascuis, pratis, molendinis, hominibus, censibus, decimis, aquis, aquarum decursibus, montibus et sylvis cum aliis juribus ac pertinentiis; sylvam quoque Colonmensem, et montem quercus cum eorum collibus, terris cultis et incultis, pratis, aquis, pascuis, circumadjecentibus etiam locis planis et nemorosis, quae omnia et singula ad usum et profectum praedictorum fratrum nunc et in futuris temporibus confirmamus. Nulli etiam liceat in praedictis montibus, sylvis et locis, totiusque vallis confinio domos struere, terras sylvas, aut alias possessiones sibi de jure vindicare sine consensu abbatis ac loco sui substituti, cui talia sub annuali censu ut Dominis fundi competit praestare. In sylvis etiam sancti Hippolyti et fluviis usque ad marcam magni montis praedicti usum et captationem ferarum, volucrum, piscium, lignorum habebunt, et semper de jure possidebunt. In villis vero praedictis scilicet et locis, et in Enisheim omnimodam justitiam temporalem ex fisco regio eis tribuimus. Unde advocatis, qui omnium jurium ejusdem monasterii defensores esse tenebuntur, pro retributione tertia pars cedet emendarum, exceptis in criminalibus et confiscationibus (1082C)furti et homicidii et aliorum delictorum, pro quibus ad mortem quis condemnatur, cujus omnia bona confiscata ad ipsum abbatem perveniant, cum regimine ecclesiarum parochialium Lebrahae, sancti Hippolyti, Anholzheim. Quod si loco sui aliquem idoneum, ut regat populum, destinaverit, et necessario convenienter provisum sit, caetera ad utilitatem fratrum volumus devenire. Insuper in ducatu Alamanniae super Eslingen et Hartbertlingen plaustrum unum quantitatis consuetae cum sex bobus admodum laudabilibus plenum et oneratum lino puro et mundificato, unumque sextarium usualis monetae recipere et possidere concedimus, et volumus ad praedictum monasterium devehi perpetuis temporibus annuatim. Quae etiam praedictus venerabilis nepos noster Fulradus ipsi casae Dei contulit in Gemar, Anholzheim, Lumersheim, Enisheim, Wolcksheim, Firdenheim, Igmarsheim, Wittenwir, Marckelsheim, Grussenheim, cum eorum juribus, jurisdictionibus, curiis dominicalibus corroboramus. Ab ipsis vero fratribus, vel hominibus eorum super terram, seu per aquam quidquid vehentibus, vel deducentibus in civitatibus, in villis, in oppidis, campis, vel aliis quibuscunque locis vendentibus, aut ementibus telonium, pedacium, pulveraticum, rotaticum, pontaticum, pasnagium, consuetudines, aut alias tribuendas (1082D)subventiones exigere et recipere prohibemus. Familiares etenim eorumdem in curiis et domibus ipsorum commorantes, terras et possesiones eorum colentes et eis communicantes, styras non dabunt, nec alia servitia, ipsis (1083A)invitis, dominis, aut advocatis locorum non praestabunt, neque pro delictis, praeter abbatem, judicem temporalem recognoscent, in his maxime, quibus justitia temporalis judicare consuevit. In ipsis namque curiis confugientes libertate et munitione ecclesiarum gaudebunt, commorantesque in villis vendere, emere, aut alios contractus facere licitum erit, contradictorio praecepto non obstante. Et ne nostra donatio praedictorum et aliarum rerum, prout in chartis et aliis nostris praeceptis continetur, periclitetur, animaque nostra simul et anima nostrorum predecessorum regum et futurorum aliquid sibi pro salute sua offerentium fraudulenter ob diminutionem divini cultus, ipsaque casa Dei patiatur detrimentum bonorum, quae omnia libera et absque servitute, et penitus ab omni jure alieno soluta concessimus; sed et sepe dicta nostra abbaciola, sive casa Dei perenni tempore illibata permaneat, praecipimus ut nullus cujuscunque conditionis existat magna, parvave persona audeat, nec presumat bona et personas ejus quacunque occasione invadere, arrestare, occupare, impedire, alienare, vendere, emere, distrahere, vel obligare super his styris, aut aliud jus petere, nec extorquere, consuetudines in praejudicium imponere. Dato vero in futurum (1083B)aliquo importuno ignium, aquarum, tempestatum, quod Christus minime permittat, ad restaurationem et reparationem damni, ne fiat error pejor priore, auctoritate superioris petita et obtenta, hi, qui pro tempore in Lebrahae monasterio residerint, aliquid ab alienis recipere valebunt cum assecuratione bonorum, ita tamen quod ipsis creditoribus de principali sorte ad integrum persolutis amplius debitores in bonis nostris et suis vexare prohibemus. (1084A)Quod si contra hoc praeceptum attentare praesumpserint, et ultra justam et datam summam usurpaverint, ipsos sacrilegos ad judicium divinum appellamus, simulque pro poena corporali ab eorum judicibus ordinariis ad restitutionem compellantur, et ad emendam arbritrariam condemnentur rationabiliter, volentesque ex nostro proprio contulimus pro nostra nostrorumque salute cum usuris violenter aut indebite, aut alias quovis modo per manus alienas et vel sacrilegas distrahantur. Vobis igitur nostris fidelibus presentibus et futuris in villis et civitatibus nostri imperii praesentibus magistratibus, advocatis, consulibus et civibus nostram sanctam et dilectam abbaciolam in Labraba cum personis et bonis ejusdem nunc et per succedentia tempora protegere et defendere jubemus. Timentes namque post decessum nostrum in his non servare fidem, misimus Romae corroborandum praeceptum auctoritatis nostrae. Et ut haec donatio cum statuto praescriptorum stabilior habeatur, protectiones etiam ipsa casa Dei percipere glorietur, Lotharingiae ducem advocatum et defensorem esse constituimus. Venerabiles archiepiscopos Moguntinensem et Trevirensem et eorum suffraganeos cum eorum successoribus coadjutores et conservatores ex causa rationali omnium (1084B)praedictorum esse a sancta sede apostolica meminimus impetrare nunc et futuris temporibus duraturis. Praeceptum igitur presens manu propria subtersignavimus, et annulo nostro insigniri jussimus.

Datum Aquisgrani anno Domini 803, primo anno imperii nostri, quinto decimo regni nostri, regnante Domino nostro Jesu Christo in saecula saeculorum. Amen.

(no apparatus)