Migne Patrologia Latina Tomus 100
Testimonia veterum (Auctores varii), J. P. Migne
Testimonia veterum (0121B)
I. Eginhartus in Vita Caroli Magni, apud Bouquet., Script. Rer. Gallic. tomo V, pag. 99. In discenda grammatica Petrum Pisanum diaconum senem audivit, in caeteris disciplinis Albinum cognomento Alcuinum item diaconum, de Britannia Saxonici generis hominem, virum undecunque doctissimum, praeceptorem habuit: apud quem et rhetoricae et dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae plurimum et temporis et laboris impertivit.
II. Sanctus Paulinus Aquileiensis patriarcha in epist. ad Carolum Magnum de libris, quos adversus Felicem episcopum scripsit, apud Madrisium Opp. sancti Paulini, pag. 168.
Haec quippe specialia precum mearum libamina singulariter, pectoris mei purissima incitante devotione, in conspectu orthodoxi principis, terraeque domini praelibare festino: quatenus hoc nostrum, (0121C)licet non pretiosum, quodcunque tamen munusculum, ad manus reverendissimi viri, et in divinis rebus peritissimi et praeclari, Albini scilicet, summae religionis praecipui oratoris vestri, mihique super omnia flaventium favorum dulcissimi mella, urgentibus vestris citius venerandis imperiis deferatur. Nescio plane, si possim quandoque in alio haec congesta volumine, inviolabili charitati illius meis viribus impertire. Non quod his ille indigeat, sed ut ex his clarius detur intelligi, cujus dilectionis et amicitiae erga eum pleni amoris dulcedo meo semper in pectore quantocius suaviter saporata dulcescat.
III. Sangallensis monachus, lib. I de Gestis Caroli Magni, apud Bouquetum, Script. Rer. Gall. tomo V, pag. 107.
Audito autem Albinus de natione Anglorum, quam gratanter sapientes viros religiosissimus regum Carolus (0121D)susciperet, conscensa navi venit ad eum. Qui erat in omni latitudine Scripturarum supra caeteros modernorum temporum exercitatus, ut pote discipulus doctissimi Bedae, peritissimi post Gregorium tractatoris. Quem usque in finem vitae jugiter secum retinuit, nisi quando ad ingruentia bella processit, adeo ut se discipulum ejus et ipsum magistrum suum appellari voluisset. Dedit autem illi abbatiam sancti Martini juxta Turonicam civitatem, ut quando ipse absens esset, illic requiescere et ad se confluentes docere deberet. Cujus in tantum doctrina fructificavit, ut moderni Galli sive Franci antiquis Romanis et Atheniensibus aequarentur. Item ibidem, pag. 110: Gloriosissimus itaque Carolus per totum regnum suum studia litterarum florere conspiciens, sed ad maturitatem Patrum praecedentium non pervenire condolens, et plus quam mortale laborans, in hanc taediatus vocem erupit: « O utinam haberem duodecim clericos ita doctos omnique sapientia (0122A)sic perfecte instructos, ut fuerunt Hieronymus et Augustinus. » Ad quod doctissimus Albinus (0122B)ex ipsorum comparatione merito se indoctissimum judicans, in quantum nullus mortalium in conspectu terribilissimi Caroli audere praesumeret, maxima indignatione concepta, sed parumper ostensa, respondit: « Creator coeli et terrae similes illis plures non habuit, et tu vis habere duodecim? »
IV. Anonymus scriptor Vitae sancti Aldrici Senonensis archiepiscopi, nec non Ferrariensis abbatis, apud Mabill. saec. IV, Ben., pag. 568.
Parentes sancti Aldrici eum Deo perpetuo serviturum monasterio praesentaverunt, quod in honore beatae Mariae erat fundatum: ubi sub Alcuino abbate, magistro litterali, cui jam dicti coenobii (Ferrariensis sc.) administratio tunc temporis erat commissa, monachalis disciplinae suscepit insignia.
(0122C) V. Altfridus episcopus Monasteriensis in Vita sancti Ludgeri, lib. I num. 9 et 10, apud Mabil., saec. IV Ben. part. I, pag. 21. Alcuinus illo in loco (Eboraci) tunc magister erat, qui postea temporibus Caroli junioris (habita ratione Caroli Tuditis avi sui, id est Caroli Magni) in Turonis et in Francia magisterium exercuit: cui statim vir prudens Liudgerus sedulo jungebatur, hauriendo ob eo spiritualia dogmata. . . . . Liudgerus igitur cupiens saturare se praelibati dulcedine favi, petiit ab abbate Gregorio licentiam redeundi ad magistrum Alcuinum. . . . . Tunc Gregorius et parentes ejusdem Liudgeri quandoque precibus victi, direxerunt eum ad praefatum magistrum Eboraicae civitatis Anglorum, praebentes quae illi opus erant in via: quem magister illustris Alcuinus cum magno suscepit gaudio . . . . . et mansit ibi annis tribus et mensibus sex, proficiens in doctrinae studio. . . . . Tunc Alcuinus necessitate compulsus direxit Liudgerum cum praefatis negotiatoribus: misit etiam cum eo et diaconem (0122D)suum, nomine Putul, timens ne amore discendi aliam regionis illius civitatem adiret et . . . aliquas pateretur insidias. Dicebat enim, potius se velle mori, quam ut filius suus dilectus illic quidquam pateretur lethalis mali. Directus itaque Liudgerus prospero cursu pervenit ad patriam suam, bene instructus, habens secum copiam librorum. . . Diaconus vero, qui venerat cum eo, juxta dispositionem magistri Alcuini auctus benedictionibus, perrexit Romam, iterum reversurus: qui etiam postea cum Alcuino venit in Galliam in ordine presbyterii, quem ( uti additur in cod. Budicensi apud Bollandianos ) acceperat Romae cum licentia abbatis sui.
VI. Anonymus scriptor Vitae sancti Liudgeri episcopi, apud Mabillonium saec. IV Ben. lib. I, cap. 6, pag. 37.
Eo tempore in Eboraica civitate famosus merito (0123A)magister scholam Alcuinus tenebat, undecunque ad se confluentibus de magna sua scientia communicans. Hujus mox, ut illuc pervenerunt (Alubertus et Liudgerus), Liudgerus familiarem amicitiam adeptus, spatio quo inibi demorabantur, ad eum sedulo de scripturis interrogantem accessit. Verum cum sacris ordinibus perceptis ad eum, qui eos miserat, redeuntes venirent, Alubertus cum Gregorio pii laborem operis assumpsit. Porro Liudgerus Alcuini desiderio, et amore discendi reditum, si fieri possit, meditabatur. Quod cum saepius tentanti Gregorius tandem difficillime concessisset, paratis cum ejus adjutorio et parentum suorum, quae talis peregrinatio poscebat, remeavit Britanniam. Suscipiens eum magister honorabilis magna, cujus animum noverat, coluit charitate, tribusque continuis annis paterna in monachorum monasterio sollicitudine erudiens, quarto anno dimidio apprime eruditum ad patriam remisit: Item cap. 14: Gloriosus imperator Carolus ejus (Liudgeri) (0123B)famam audiens, prodente eum maxime Alcuino praeceptore quondam suo, qui eo tempore de Britannia in Franciam venit, misit semel et iterum, atque litteris Alcuini ejusdem ad se eum venire mandavit. Et cap. 35: « Vidit quoque hoc ( splendorem lucis in obitu sancti Liudgeri ) et mirandus imperator Carolus, qui eo tempore in Aquis palatio moratus est. Eadem namque hora pro inspectione siderum cum Alcuino, a quo astrologiam didicerat, fuerat egressus. »
VII. Hariulfus in Vita sancti Angilberti, num. 11, apud Mab., saec. IV, part. I, pag. 117.
Albinus a venerabili Angilberto accersitus Centulam Vitam sancti Richarii antiqua simplicitate negligentius digestam venusto sermone composuit, praemissa operi praefatione ad eumdem gloriosum Augustum Carolum, in qua patenter monstratur beati Patris Richarii magna et pluriora fuisse miracula, (0123C)quam ille exiguus Vitae ejus textus enarrabat. Antiphonas quoque et responsoria vel hymnos de eodem sancto composuit, ut magni Patris festivitas nihilominus congrui officii habere videretur.
VIII. Anscherus in Vita ejusdem sancti Angilberti, num. 10, apud Mab., pag. 128.
Sane libellum de Vita sancti Richarii sermone simpliciore digestum evocato ad se Albino magistro comptius atque lucidius componi et transcribi fecit, omissis illis miraculis, quae Domini confessor in diversis locis, ac regionibus copiose patravit, de quibus seorsum codex magnus habebatur. Hymnos etiam tam nocturnos quam diurnos et antiphonas cum responsoriis, sumpta materia de vita ipsius, idem Albinus composuit.
(0123D) IX. Ardo seu Smaragdus in Victa sancti Benedicti abbatis Anianensis, num. 36, apud Mab. l. cit., pag. 205. Alcoinus quoque ex genere Anglorum, ordine levites, sapientia praeclarus, sanctitatis merito venerabilis, regens monasterium beati Martini confessoris, qui fuit Turonensium pontifex, quique in aula gloriosi imperatoris Caroli omni honore dignus habebatur, audita expertaque viri Dei sanctitatis fama, inviolabili se illi charitate conjunxit, ita ut ex suis epistolis ei saepe directis, aggregatis in unum, unus conficeretur libellus. Datis itaque illi muneribus postulat obnixe sibi monachos dari; cui cum protinus venerabilis pater assensum praebuisset, equos misit, qui eos ferrent: quos in monasterio, cui nomen est (0124A)Cormarine, quod aedificaverat, collocavit. Fuere etiam et hi, ut reor, XX cum praelato sibi magistro; ad quorum bonum conversationis exemplum, magna est aggregata multitudo monachorum.
X. Paschasius Radbertus in Vita sancti Adalhardi abb., num. 21, apud Mab. l. cit., pag. 316.
Ob hoc autem (Adalhardus) ab aliquibus, ut epistolae magistri Albini ferunt, Antonius vocabatur; a nonnullis vero Aurelius Augustinus.
XI. Beatum Alcuinum scripsisse Vitam Caroli Magni dicitur in fine Vitae ejusdem imperatoris ab Eginhardo editae, apud Bouquet, tom. V Script. Rer. Gallic. pag. 103 his verbis.
Reliqua actuum ejus gesta, seu et quae in carminibus vulgo canuntur de eo non hic pleniter descripta: sed require in Vita, quam Alcuinus de eo scribit. (0124B)Quae verba vitae ab Eginhardo scriptae ab alio quodam addita habentur ex uno cod. ms. bibliothecae Thuanae.
XII. In Spicilegii d' Acheriani tom. IV, pag. 485, in Thesauro monasterii Centulensis anno 831 descripti memoratur
Missalis Gregorianus et Gelasianus modernis temporibus ab Albino ordinatus. Et Lectionarius plenarius a supra dicto Albino ordinatus.
XIII. In egregio codice ms. Carnutensis ecclesiae, continente librum, qui Comes vocatur, teste Mabillonio, saec. IV Ben. in additionibus et correctionibus pag. 767 haec verba leguntur post medium.
Hunc codicem, qui ab ecclesiasticis viris Comes appellatur, tua, lector, noverit perspicacitas, ab eo codice sumptum, quem constat ab Albino, eruditissimo (0124C)viro, Carolo sapientissimo imperatore praecipiente, lima rectitudinis esse politum atque emendatum. Qui codex licet a multis haberetur, a plerisque tamen mendose et non bene distincte legebatur. Ob id studii fuit ejusdem Dei cultoris, ut a praefato viro ad purum corrigeretur, et distinctionibus artis grammaticae pronuntiandi gratia distingueretur: ita videlicet, ut legentibus ejusdem codicis textus iter planum panderet, et audientium auribus nihil inconsonum afferret, simplices quoque errare non sineret. Nobis autem curae fuit ita hunc emendate atque distincte transcribere, sicut ab eodem magistro emendatus exstat atque distinctus, etc.
XIV. Amalarius Libr. de ordine Antiphonarii cap. 58 in Bibliotheca PP. tom. XIV, Edit. Lugdun., de Responsoriis Psalmorum, pag. 1056.
Audivi illos canere in isto ordine, quando videbar (0124D)puer esse ante Albinum doctissimum magistrum totius regionis nostrae, cujus auctoritate delectatus et fretus, postquam libertate usus sum canendi, quae congrua mihi videbantur, coepi illos canere ab Octavis Pentecostes usque Kalendas Julii. Et cap. 67 de Officio in Dedic. Eccles. pag. 1058: Audivi illas (antiphonas) in ea festivitate canere Albinum, doctissimum magistrum nostrae regionis, de quo saepe mentionem facio.
XV. Teganus in epist. ad Hattonem, apud Martene, tom. I Ampl. Collect., pag. 84.
Cum mihi diu cogitanti quid ex paupertate mea (0125A)vestrae serenae praesentiae praesentare potuissem . . . nihil aliud ad mentem cucurrit, nisi ut aliquod opusculum sanctorum Patrum vobis dirigerem, in quo sanctum ingenium vestrum exercere potuissetis: et ideo istud volumen vobis transmisi, quod sanctus Alcuinus, summus scholasticus ex variis libris sancti Augustini congregavit in unum; quod peritissimo ac nobilissimo imperatori Carolo tradidit: sicut maxima necessitas est mortalium de divina natura ac essentia; de aeterna gignentia Dei Patris; de aeterna nativitate Filii Dei; de aeterna processione Spiritus sancti. etc.
XVI. Lupus Ferrariensis in epist. 11 ad Lotharium regem, tom. XV Bibl. PP. pag. 9.
Cellam sancti Judoci, quam magnus Carolus quondam Alcuino ad eleemosynam exhibendam peregrinis commiserat, beatae memoriae pater vester nobis ea ratione concessit, sicut edictum illius attestatur, ut (0125B)quod eleemosynae superesset, in nostrum usum cederet. Idem in epist. 20 ad Altuinum, ibid. pag. 12: In versibus moralibus, quos Alcuinus dicitur edidisse statera sic posita est: Non tibi sit modius duplex, nec statera duplex.
XVII. Ex antiquis monumentis monasterii sancti Vedasti Ferreolus Locrius in Chronico suo Belgico haec refert apud Lambecium Comment. de Bibl. Caes. Vindob. lib. II, cap. 5, pag. 402.
Raddo (abbas sancti Vedasti) ad res instaurandas divino munere datus anno 795 exspectationi omnium cumulate respondit; qui ambustum foedatumque incendio templum magnifice instauravit. . . Missale implicatum satis (ut ferebat conditio temporis) examini Alcuini subjecit; cujus descriptae etiamnum exstant apud nos ad Raddonem epistolae, atque aliquot versus, quibus Opera ejusdem posteritati (0125C)commendat.
XVIII. Annales Fuldenses ad annum 794 apud Bouquet, tom. V Script. Rer. Gallic., pag. 330.
His temporibus Alcuinus, cognomento Albinus, sanctitate et doctrina clarus habetur.
XIX. Rhabanus Maurus in Martyrologio.
Decimo quarto Kal. Junii, depositio domini Alcuini.
XX. Anastasius Bibliothecarius in Vita Adriani I papae, Edit. Muratorii tom. III, p. 184.
Post haec conjunxerunt ad sedem apostolicam missi saepius dicti Caroli excellentissimi regis Francorum et patritii Romanorum; id est, Georgius sanctissimus episcopus, Gulfardus religiosus abbas et consiliarius, seu Albinus, deliciosus ipsius regis, (0125D)inquirentes si praefatus Longobardorum rex abstultas civitates et omnes justitias beati Petri reddidisset, sicut false in Franciam dirigebat, asserens se omnia reddidisse.
XXI. Hincmarus et reliqui episcopi suae provinciae in epist. ad Carolum regem priori operi contra praedestinatianos praefixa tom. I Operum Hincmari.
Eorum etiam sententias, qui divina dignatione, postquam ipse canon a beato Gelasio conscriptus est, sensu et doctrina catholica et sanctitate conversationis in Ecclesia floruerunt, et ab ipsorum orthodoxorum Patrum, qui in eodem canone annotati sunt, fideli, quia catholica, doctrina nihil dissonum, nihil diversum scripserunt vel docuerunt, reverentia pari amplectimur; veluti venerabilis Bedae presbyteri, etc., ac venerandae memoriae Paulini patriarchae Aquileiensis parochiae atque Alcuini viri (0126A)religiosi et docti: quorum fidem et doctrinam apostolica sedes Romana non solum benignissime acceptavit, verum et multis laudibus extulit, sicut in scriptis ipsius sanctae sedis invenimus, quae ecclesiae nostrae ab eadem ecclesiarum matre acceperunt, tempore divae memoriae Caroli imperatoris, quando synodus pro cognita infidelitate Felicis est habita, et ad Romanam Ecclesiam, velut ad apicem ecclesiarum transmissa. Sed et eorum scripta qui legit, quam sint laudanda et recipienda intelligit. Flodoardus Hist. Rhemensis Eccles. lib. III, apud Sirmondum tom. IV Op. cap. 21, pag. 165, refert, Hincmarum in epist. ad Rhabanum Maguntiae praesulem asserere, hunc beatum Rhabanum solum tunc temporis de discipulatu beati Alcuini relictum.
XXII. Micrologus de Eccles. Observ. cap. 60 tom XVIII. Bibl. PP., pag. 490.
Sciendum autem quemdam Albinum magistrum (0126B)Caroli imperatoris rogatu sancti Bonifacii archiepiscopi, ut aiunt, missales orationes de sancta Trinitate composuisse; et in secunda feria de sapientia; in tertia de Spiritu sancto; in quarta de charitate; in quinta de angelis; in sexta de cruce; in sabbato de sancta Maria. Et paulo post: Fecit tamen idem Alboinus in sancta Ecclesia non contemnendum opus. Nam Gregorianas orationes in Libris Sacramentorum collegisse asseritur, paucis aliis adjectis, quas tamen sub obelo notandas esse indicavit. Deinde alias orationes sive praefationes, etsi non Gregorianas, ecclesiasticae tamen celebritati idoneas collegit, sicut prologus testatur, quem post Gregorianas orationes in medio ejusdem Libri collocavit.
XXIII. Hermannus Contractus in Chronico ad ann. 799, apud Bouquet, tom. V, pag. 369.
His temporibus Alcwinus, qui et Albinus, apud (0126C)reges caeterosque, vita et doctrina clarus habetur.
XXIV. Odorannus monachus sancti Petri Vivi Senon. in Chronico, apud Du Chesne tom. II Script. Franc. pag. 636.
Anno 804 obiit Alcuinus philosophus, abbas sancti Martini. Eadem quoad annum obitus beati Alcuini habentur in diversis Chronicis apud Bouquet tom. V saepius cit. pag. 386, C.
XXV. Sanctus Odilo abbas Cluniacensis in Vita sancti Majoli decessoris sui tom. II Maii Boland., pag. 687, edit. Venet.
Ego vero ultimus servorum illius servulus non alia, sed ea quae ipsi praefati sunt stylo paupere ac brevissimis distinctionibus capitulatim quoquo modo ausus sum annotare, secutus Alcuinum majoris Caroli imperatoris magistrum: sic et impar eo, quantum (0126D)peccator justo, illitteratus perito, fari nesciens facundissimo. Ille summi et incomparabilis viri et sanctissimi sacerdotis Martini Vitam a Severo Sulpitio altissimo stylo descriptam dictis plenioribus elucidatam, ad nostram nostrorumque similium destinavit notitiam. Sicut nemo post apostolos beatissimo aequatur Martino, ita et ego multum me imparem profiteor Alcuino.
XXVI. Ex Necrologio ms. capituli metropolitani Salisburgensis scripto circa finem saec. XI.
IX Kal. Febr. Arn. archiepiscopus obiit, duodecimus a sancto Ruperto, primus archiepiscopus, decor et honor hujus ecclesiae: qui inter alia innumera et laudabilia Opera plus quam 150 volumina jussit hic conscribi, cujus Vitam Albinus magister Caroli per sua scripta plurima, quae hic apud nos sunt, multum collaudat et extollit.
(0127A) XXVII. Rogerus de Hoveden, parte priore Annalium Rer. Angl. Anno 792 Carolus rex Francorum misit Synodalem Librum ad Britanniam sibi a Constantinopoli directum. In quo libro multa inconvenientia et verae fidei contraria reperiebantur; maxime quod pene omnium orientalium doctorum, non minus quam trecentorum et eo amplius episcoporum, unanima assertione confirmatum fuerit, imagines adorari debere: quod omnino Ecclesia Dei execratur. Contra quod scripsit Albinus epistolam, ex auctoritate divinarum Scripturarum mirabiliter affirmatam, illamque cum eodem libro ex persona episcoporum et principum nostrorum regi Francorum attulit. Eadem habet Mathaeus Westmonasteriensis ad annum 793.
XXVIII. Wilhelmus Malmesburiensis libr. I de Gestis Reg. Angl. cap. 3.
(0127B)Hic est Alcuinus, qui a regibus Angliae missus ad regem magnum Carolum ibi apud eum seu terrae amoenitate seu regis humanitate captus resedit, magnique apud eum habitus imperialem animum, quantum ab aulicis curis vacabat, dialectica, rhetorica et etiam astronomia probe composuit. Erat enim omnium Anglorum quos quidem legerim, post beatum Adelmum et Bedam, doctissimus, multisque libris ingenii periculum fecit. Jacet in Francia apud sanctum Paulum de Cormarico: quod coenobium Carolus Magnus ejus consilio construxit; unde hodieque quatuor monachorum victus et potus pro ejusdem Alcuini anima quotidianae infertur eleemosynae in eadem Ecclesia.
XXIX. Honorius Augustodunensis libr. de Luminibus Ecclesiae tom XX Bibl. PP., pag. 1038.
Alcuinus natione Anglus, Eboraicae civitatis diaconus, officio scholasticus, dignitate abbas, magister (0127C)Caroli imperatoris scripsit breviter omnes liberales artes ad praedictum imperatorem, et multa alia praeclara.
XXX. Sigebertus Gemlacensis monachus in Chronico ad annum 790 Bouquet tom. V, pag. 337.
Alchuinus de Britannia oriundus, magister deliciosus regis Caroli, scientia litterarum praepollet in Gallia, cujus praecipue magisterio ipse rex omnes artes liberales didicit.
Idem de illustribus Ecclesiae scriptoribus cap. 82.
Alhuinus sive Albinus, de Britannia oriundus et inde ab imperatore Carolo evocatus et tanta familiaritate ei acceptus, ut appellaretur imperatoris deliciosus, cujus maxime magisterio ipse imperator omnibus liberalibus artibus initiari satagebat, multa scripsit. Scripsit in Genesin Dialogum, ad Widonem comitem De virtutibus et vitiis librum, de quibusdam psalmis Enchiridion. Fecit tractatus super (0127D)Evangelium Joannis. Scripsit ad ipsum imperatorem libros de Sancta Trinitate. Respondit Quaestionibus a Fredegiso sibi propositis. Scripsit Prognosticon de futuro saeculo. Scripsit ad Eulaliam virginem de natura et immortalitate animae. Jussu imperatoris correxit divinam bibliothecam, et alia nonnulla scripsit.
XXXI. Chronicon Turonense abbreviatum. Quercetanus h. loc.
Anno 796 Carolus rex instituit canonicos in ecclesia beati Martini Turonensis auctoritate Adriani papae, eisque sanctum Alchoinum magistrum suum abbatem praefecit. Et paulo post: Anno 804 sanctus Alchoinus obit.
XXXII. Chronicon aliud Turonense majus, ad annum 791 ibid.
Nec multo post Carolus auctoritate Adriani papae canonicos in ecclesia beati Martini posuit et eis (0128A)magistrum suum Albinum, id est, Alchoinum, praefecit. Erat autem Alcuinus natione Scotus, ingenio clarus, mirabilis philosophus, non tantum praepollens scientia litterarum, quantum et honestate morum studioque virtutum.
XXXIII. Helinandus apud Vincentium Bellovacensem libr. XXIII Speculi historialis, cap. 173.
Hic Alchuinus a regibus Angliae pro pace missus ad Carolum, ab eo fotus est hospitio et apud eum resedit, vir undecunque doctissimus; qui Carolum instituit in dialectica et rhetorica et praecipue in astronomia. Hic omnium Anglorum post beatum Adelmum et Bedam doctissimus fuit et pluribus libris ingenii periculum fecit. Praelatus est institutus a Carolo monasterio beati Martini Turonensis. Hic inseritur historia seu fabula de exterminatoribus Angelis, monachos Turonenses nimis deliciose viventes, uno excepto, gladio percutientibus et interficientibus. (0128B)Pergit dein Helinandus: Hoc itaque monasterium post hoc, ut dictum est, donante Carolo suscepit regendum Alchuinus, scientia vitaque praeclarus, qui et sapientiae studium de Roma Parisiis transtulit, quod illuc quondam a Graecia translatum fuerat a Romanis. Et Vincentius ipse loc. cit., cap. 174: Scripsit autem Alchuinus, qui et Albinus de Sancta Trinitate libros tres. Scripsit et ad discipulos suos Dialogorum librum unum. Sententiarum librum unum. Super Genesim ad litteram librum unum. Super Cantica Canticorum librum unum. Epistolarum librum unum. Super Ecclesiasten librum unum. Super Joannem libros septem. Ad Eulaliam virginem de ratione animae librum unum. Ad Fredegisum Dialogum de Trinitate librum unum.
XXXIV. Canonicus Senonensis anonymus, qui gesta Senonensium archiepiscoporum scripsit ad annum 779.
(0128C)Illo tempore florebat Alcuinus alumnus et eruditor Caroli Magni. Philosophus erat, Anglicus genere. Ab ipso Carolus Magnus omnes artes liberales didicit. Huic Alcuino Carolus commisit monasterium sancti Martini Turonensis regendum. Et postea: Anno Domini 804 obiit Alcuinus, qui regem Carolum docuerat.
XXXV. Guillelmus Nangius in Chronico.
Anno 806 (Leg. 804) Alcuinus magister Caroli Magni quem ecclesiae sancti Martini Turonensis praefecerat, obiit.
XXXVI. Guillelmus Durandus Mimatensis episcopus, lib. VI Ration. divin. offic., cap. 114.
Rursum cum Attila rex, qui Christianos persecutus est, vere omnia volumina Christianae religionis destruxisset Alchuinus magister Caroli et Ludovici (0128D)filii ejus, rogatu Bonifacii archiepiscopi Maguntini, multa de ecclesiasticis officiis conscripsit. Unde et Maguntino concilio approbante, ut habetur de Consecr. distinct. 5, instituit, quod a festo Paschae usque ad Dominicam istam tres tantum dicerentur lectiones, etc.
XXXVII. Radulfus decanus Tungrensis libr. de Observantia canonum, propos. 10, tom. XXVI Bibl. PP., p. 297.
Primo autem plures nationes per totum tempus Paschale tres tantum psalmos et tres lectiones dicere contendunt et dicunt; allegantes, quod Alcuinus magister Caroli et Ludovici filii ejus, rogatu Bonifacii archiepiscopi Moguntini, approbante concilio Moguntino, illud instituisset. Sed hoc reprobat Guilhelmus et dicit oppositum concludi in Ascensione Domini, ubi sunt novem responsoria et novem psalmi cum eorum antiphonis.
(0129A) XXXVIII. Magnum Chronicon Belgicum ad annum 770. Isto tempore floruit Albinus qui et Alcuinus, Caroli eruditor, genere Anglicus, clarus ingenio in philosophia excellentissimus; non tantum in scientia, sed et morum honestate praeclarus; a quo Carolus didicit omnes artes liberales. Et paulo post: Eidem Alcuino Carolus commisit monasterium sancti Martini Turonense regendum. Nam monachi praeteritae religionis obliti adeo deflexerunt, ut sericis induti vestibus et deauratis calceamentis incederent, carnis oblectamenta sequendo, etc. Istius coenobii post hoc factus fuit abbas Alcuinus in omni sanctitate reformator; et post laudabilem vitam obiit, sepultus apud sanctum Petrum.
XXXIX. Huldricus Mutius in Chronico Germanorum libr. VIII, apud Pistorium tom. II Script. Germ., pag. 677, (0129B)edit. Ratisbon. 1726.
Ipse (nempe Carolus rex) usus est praeceptoribus Petro Pisano in litteris Graecis. In dialecticis et rhetoricis et astrorum scientia, mathematicisque omnibus usus est praeceptore Britanno Alcuino diacono. Scribunt auctores, quod hic Alcuinus a rege Angliae legatus missus sit ad Carolum de magnis regnorum negotiis: et sic alterum alteri cordi fuisse, ut manserit Alcuinus apud Carolum.
XL. Poeta Germanus a Camdeno relatus, apud Alfort. tom. II, Annal. Hist. Eccl. Anglo-Sax. ad annum 800, num. 8. Quid non Alcuino facunda Lutetia debes? Instaurare bonas ibi qui feliciter artes, Barbariemque procul solus depellere coepit.
XLI. Franciscus Petrarcha libr. V Epist. Senil. Epist. 2.(0129C) De Carolo autem, qui Magni cognomen apud Gallos meruit, Albinus praeceptor ejus in ipsius historia, cum aliquot annis ante obitum crebris illum febribus corripi solitum dixisset, addidit: Et tunc quidem, inquit, plura suo arbitratu quam medicorum consilio faciebat, quos pene exosos habuit. Hoc totidem verbis narratur ab Eginhardo in Vita Caroli Magni apud Bouquet, tom. V Script. Rer. Gallic., num. 22, pag. 98.
XLII. Donatus Acciajolus in Vita Caroli Magni apud Quercetanum h. l.
Praeceptorem (Carolus) habuit Albinum, cui postea Alcuino cognomen fuit, eruditissimum summumque philosophum; a quo non solum studium sapientiae, sed etiam praecepta oratoria artemque disserendi accepit: cujus opera tunc primum Parrhisiense gymnasium a Carolo institutum tradunt.
(0129D) XLIII. Joannes Trithemius abbas Spanheimensis libr. De scriptoribus Eccles. Alcuinus sive Albinus, monachus et diaconus, abbas monasterii sancti Martini Turonensis, natione Anglicus, sancti Bedae presbyteri quondam auditor, vir in divinis Scripturis eruditissimus, et in saecularium litterarum peritia nulli suo tempore secundus, carmine excellens et prosa: de Britannia ab imperatore Carolo Magno evocatus in tanta familiaritate apud eum habitus est, ut imperatoris magister deliciosus fuerit appellatus: cujus magisterio ipse imperator omnibus liberalium artium disciplinis initiari satagebat. Scripsit multa praeclara volumina, de quibus feruntur: De Sancta Trinitate et fide, lib. 3. Domino glorioso Carolo imperatori. Ad Quaestiones Fredigisi lib. 1. Desiderantissimo filio. Ad Eulaliam De ratione animae lib. 1. Charissimae in Christi charitate. Ad Guidonem (0130A)comitem De virtutibus lib. 1. Dilectissimo filio Guidoni. Sententiarum librum unum. In Cantica Canticorum lib. 1. In Evangelium Joannis lib. 7. In Genesin lib. 1. In Ecclesiasten lib. 1. In Epistolas Pauli lib. 14. In Apocalypsin Joannis lib. 1. De adoptione filiorum Dei lib. 1. Venerabili et in Christi. De Ecclesiasticis dogmatibus lib. 1. Credimus unum Deum. Speculum parvulorum lib. 1. In Scriptura divina. De nominum Dei proprietate lib. 1. Vita sancti Vedasti, lib. 1. Epistolarum ad diversos lib. 1. Ad discipulos Dialogus, lib. 1. Enchiridion in quibusdam psalmis, lib. 1. De artibus liberalibus lib. 1. Alia quoque multa scripsisse dicitur, quae tamen ad notitiam meam non venerunt. Claruit sub imperio Caroli Magni anno Domini 770.
Idem Trithemius lib. II De viris illustribus Ordinis sancti Benedicti cap. 26 eadem pene habet, haec tamen addit:
Post cujus (Bedae) decessum cum tribus sociis monachis (0130B)venit in Galliam, et aliquandiu in monasterio Fuldensi moratus, plures ex monachis clarissimos enutrivit discipulos; inter quos habuit praecipuos Haymonem postea episcopum, Isuardum monachum, et Rhabanum Maurum tunc puerum, qui in virum magnum postea excrevit. Tandem provisione Caroli abbas sancti Martini Turonensis effectus, doctrina et sanctitate clarus effulsit. Post haec opuscula quaedam praecedenti catalogo adjungit, nempe: Quaestiones Genesis lib. 1. In Epistolam Pauli ad Hebraeos lib. 1. De benedictionibus patriarcharum lib. 1. De Grammatica, de Logica, de Orthographia, de Musica, de Astronomia, de arte Poetica, de Sparsione litterarum, de Metris, de Arithmetica et Geometria, de Rhetorica. Epistolarum, quae raro simul inveniuntur lib. 1. Prognosticon de futuro saeculo.
XLIV. Auctor Chronici Chronicorum.
(0130C)Alcuinus . . . vir graeca Latinaque lingua egregie doctus, nec non theologorum, philosophorumque sui temporis princeps, his temporibus eas ob res apud Carolum Magnum maximo in pretio habitus est, cum eum in dialectica, rhetorica et astronomia eruditum fecit. . . . Hic cum eruditus theologus haberetur, Libros de Trinitate, cum Quaestionibus, Speculum parvulorum, De ecclesiastico dogmate, De ratione animae et plures alios libros, ad Christianam religionem pertinentes, edidit.
XLV. Polydorus Vergilius libr. V, Hist. Anglicae pag. 106, Edit. Basileensis, an. 1570.
Carolus Magnus Albinum seu Alchuinum ab Offa Merciorum rege in Galliam missum conciliandae amicitiae causa, cum videret in homine plurimas esse litteras, quamobrem merito ei honor esset habendus, ex legato hospitem fecit suum, ex hospite praeceptorem; (0130D)vetus Atheniensium, credo, imitatus exemplum, qui Gorgiam a Leontinis publice ad se missum legationis munere defunctum, Athenis detinuerunt, ejus capti eloquentia. Alchuinus itaque homo Anglus, in Gallia deinde moratus, Lutetiae Parisiorum bonas litteras profiteri coepit, eoque auctore non multo post ipse Carolus in ea urbe primus gymnasium collocavit, et in Italia Ticini, quae nunc Papia nuncupatur, alterum, etc.
XLVI. Albertus Cranzius libr. I Metropoleos, cap. 6.
Alcuinus apud regem Carolum vir primarius cujus consilio, praesertim in sacris rebus omnia gerebat: hic regi primum suggessit de Ludgero.
XLVII. Sixtus Senensis Bibl. sanctae lib. III, pag. 362.
Albinus Flaccus, cognomento Alcuinus, monachus, diaconus, et abbas monasterii sancti Martini Turonensis, (0131A)natione Anglicus, Bedae presbyteri auditor, vir in omni scientiarum genere suo tempore celebratissimus et Caroli Magni Augusti praeceptor, scripsit in sacras litteras infrascripta volumina.
Ad Sigulfum presbyterum interpolatae expositionis ex Patrum sententiis in Genesin brevem commentariolum per interrogationem et responsionem simplici et historica narratione dispositum: cujus initium est: Dilectissimo in Christo fratri Sigulpho. In quindecim cantica Graduum, hoc est, a psalmo 119 usque ad 133 moralium annotationum brevem commentarium, qui incipit: Gradus sunt. In septem psalmos poenitentiae juxta sensum moralem succinctas, argutas ac mire significantes annotationes, quarum initium: Titulus psalmi. In Ecclesiasten ad Oniam et Candidum librum unum. In Canticum Cant. librum unum. In Joannis Evangelium succinctae lucidaeque brevitatis commentariorum libros septem. In omnes Pauli Epistolas libros quatuordecim. In Apocalypsin librum (0131B)unum.
Collegit etiam et in ordinem redegit jussu Caroli Magni praestantissimorum Ecclesiae doctorum homilias in Evangelia, quae per anni ambitum publice in templis leguntur. Sunt autem hae numero 209, scilicet: Augustini 48, Hieronymi 6, Ambrosii 10, Hilarii 1, Fulgentii 2, Origenis 4, Maximi 17, Chrysostomi 11, Severiani 1, Leonis 21, Gregorii 39, Bedae 48, Isidori 1.
In his autem, quae sub Hilarii, Ambrosii, Hieronymi et interdum Bedae titulo inscribuntur, homiliae non sunt, sed centones explanationum ex horum auctorum commentariis dissuti, et in hoc volumine inter eas quae veteres sunt homiliae, annumerati. Claruit sub Carolo Magno Aug. anno Domini 770.
XLVIII. Joannes Lelandus De scriptoribus Britannicis.
Quo tempore . . . Eboraci elegantissimam, in gratiam posteritatis, bibliothecam (Ecbertus) homo promovendis (0131C)studiis plane natus instituit. Utque tantis suus custos pervigil thesauris non deesset, Flaccum Albinum alumnum suum eloquentia, eruditione, judicio denique valentem operi praefecit novo. Idem cap. 87, pag. 119, Albinum vocat inter doctos sua aetate doctissimum. Idem cap. 88, pag. 121 . . . Offa Merciorum princeps potentissimus una cum caeteris Angliae regulis habebat justissimas causas mittendi oratores ad Carolum Magnum. Quaerenti autem quos potissimum mitteret, Albinus occurrit inter alios, quem tam necessariae juxta ac utili legationi praeficeret. Hic itaque una cum aliis et doctissimis et prudentissimis viris in Galliam transfretavit, Caroloque Magno principum Anglicorum causas magna dexteritate, majori facundia, maxima vero prudentia aperuit: usque adeo ut Carolus delectatus, supra quam cuique credibile est, hominis eloquentia et sapientia, tum etiam morum suavitate illum in Gallia, forsan etiam annuente Offa rege, propositis honestissimis conditionibus (0131D)retinuerit. Erat ipse Carolus optimo ingenio, et non a litteris abhorrenti. Quare cum Albino egit quibus modis Francos suos eruditis artibus excoleret. Non hic defuit sanum Albini consilium, qui ipsum principio Carolum insigni quadam diligentia, editis ad hoc aliquot qui adhuc exstant libellis instruxit: deinde publicis praelectionibus nobilitatem Francicam Lutetiam Parisiorum illexit; postremum et plebem ipsam, ut quisque erat praeclaro ingenio, ad optima studia incitavit. Unde brevi scholasticorum numerus magnus Lutetiam confluxit. Atque haec fuit Academiae Parisiorum origo, quam nostro Albino debent. Quod si nunc quem juvat, quid amplius in Gallia fecerit, scire, perlegat librum ejus Epistolarum, et abunde (0132A)doctus erit. Nos interea indicabimus quos libros ediderit teste Donato Gallo, minime mendace historiographo.
De Trinitate lib. 3. Domino Glorioso Carolo. In Genesin lib. 1. Quomodo convenit. In Cantica Canticorum lib. 1. In Ecclesiasten lib. 1. In Evangelium Joannis lib. 7. In Epistolam ad Hebraeos lib. 1. Dialogorum ad discipulos lib. 1. De ratione animae ad Eulaliam. Charissimae. Sententiarum libr. 1. Moses per revelationem. Vitam sancti Vedasti Atrebatensis. Carminum ad diversos lib. 1. Inter quae exstat unum de septem scientiis, quibus et hos addit Trithemius, Vide supra num. 43.
Nos praeterea vidimus: De adoratione imaginum. De Genealogia Christi. De Astronomia. De Dialectica. De Rhetorica; nisi quis putet hos libellos inter dialogos numerandos. De Orthographia. De auriculari Confessione libellum, qui in Librum ejus Epistolarum irrepsit. Orationum, quas Missales vocant libr. (0132B)1. De Sacrario Dei: qui liber tamen falso ascribitur Albino. Vitam divi Martini. Homiliarum libr. 1. Dogmata Albini ad Carolum imp. Orationem Dominicam, Symbolum apostolorum, Canticum Ambrosii carmine. De octo partibus orationis, per dialogum, interlocutoribus Francone et Saxone. Hactenus de libris ab eo editis.
Idem Lelandus l. cit. cap. 100, in Candido, pag. 133, ita scribit:
Hujus (Higebaldi episcopi) cura tandem factum est ut Candidus in Galliam commigrans se ad Flaccum Albinum, tanquam ad torrentem litterarum eo saeculo profluentissimum conferret. . . . . Hoc luculente mihi constat, quod Albinus Commentarios quosdam Candido presbytero et Nathanaeli, alias Naitano diacono dedicaverit. Atque adeo credibile est Nathanaelem Lindisfarnensem fuisse familiarem quidem aliquando Albino, et consuetudine conjunctissimum Candido. De libris fructu utriusque scriptis frigida et jejuna est, quae restat, cognitio. Pessime (0132C)sit Danis piratis, Lindisfarnensis bibliothecae depopulatoribus.
XLIX. Joannes Balaeus Anglus Scriptorum Britan. centuria II.
Flaccus Albinus, qui et Alcuinus diaconus cognominabatur, a nonnullis scriptoribus Eboracensis putatur, ab aliis vero Londino non procul oriundus fertur. Hic Bedae primum, Egberti archiepiscopi postea obsequentissimus olim discipulus, theologorum suae aetatis, imo omnium Anglorum post Bedam et Aldhelmum longe eruditissimus credebatur, ita, ut esset Caroli Magni praeceptor, et Parisiorum Academiae institutor primus. Gymnasii Cantabrigiensis annales habent, quod omnes illic liberales artes publice post Bedam docuerit, Latine, Graece et Hebraice peritus. Et quod tandem Eboraci sub Egberto praelegerit, philosophorum sui temporis antesignanus. (0132D)Ab Offa potentissimo Merciorum rege ad Carolum praedictum pro pacis foedere confirmando, atque aliis regnorum negotiis missus: perspecta ejus eruditione pene incredibili fit ex legato hospes, et ex hospite demum magister deliciosus: non aliter, quam apud Athenienses fuerit olim Gorgias. Deinceps igitur illum instructorem prae aliis omnibus Carolus Caesar habebat in rhetoricis, dialecticis, mathematicis ac theologicis; qui et simul computandi artem atque siderum cursus varios sub eo copiose didicit. De quo Bebelius in quadam praefatione hoc scribit: « Albinus, inquit, auctor ubique pius, succinctus, maturus, gravis, scientia plenus, et ante multos alios praecipue dignus, qui in manibus hominum habeatur: (0133A)nam et stylus ejus simplex est et purus. » Abbas primum erat Cantuariae in Augustini monasterio, atque demum Turoniae in divi Martini coenobio, Caroli Caesaris, cui tunc fuit ab eleemosynis et a sanctis consiliis, dono. Gymnasium ex Roma circiter annum salutis 791 Lutetiam Parisiorum transtulit (quod et illuc Athenis persimili prius cura venerat), et conjectis primum studii fundamentis per Joannem et Claudium, mirifice illud lecturis collustrabat publicis. Hujus viri celeberrimi ad posteros haec manarunt tam pie quam eloquenter elucubrata opuscula.
De Trinitate et Fide, libri 3. Dum dignitas imperialis a Deo. Ad Quaestiones Fredigisi lib. 1. Placuit prudentiae vestrae fili. Ad Eulaliam de ratione animae lib. 1. Sanctae sollicitudini vestrae. De animae utilitate ad Guidonem lib. 1. Memor petitionis tuae et pro. Speculum vitae humanae libr. 7. Reverendissimo in Christo Patri. De octo partibus, lib. 1. Audivimus te, doctissime. De Sanctuario divino lib. 1. Argumentum (0133B)suae fidei lib. 1. Responsiones ad interrogata lib. 1. De Incarnatione Christi lib. 1. Denique ad veram beatitudinem. Ad Guidonem de virtutibus lib. 1. Dilectissimo filio Guidoni. Dialogorum inter se et Carolum lib. 1. Natura enim ipsa sumus. De virtutibus ad Carolum lib. 1. Benedictus Deus et Dominus. Categoriarum ad Carolum lib. 1. Cum omnis scientia. Sententiae Scripturarum lib. 1. Super Genesin ad litteram lib. 1. In Cantica Cant. lib. 1. In Ecclesiasten lib. 1. Dilectissimis in Christo filiis. De ecclesiasticis dogmatibus lib. 1. Credimus unum Deum esse. De adoptione filiorum Dei lib. 1. Venerabili et in Christi char. Quaestiones in Genesim lib. 1. Dilectissimo in Christo Siguulfo. Manifestationem Trinitatis lib. 1. Enchiridion Psalmorum lib. 1. In Evangelium Joannis libr. 7. In Epistolas divi Pauli libr. 14. Ad Caroli-orationem lib. 1. Dominus et magister noster. Disputationes cum Pippino lib. 1. Quid est littera, si ad pri. Speculum parvulorum lib. 1. In (0133C)Scriptura divina legimus. De proprietate nominum Dei lib. 1. Domino Deo rectori optimo. In Paulum ad Hebraeos libr. 1. In Apocalysin Joannis lib. 1. Ad Anglorum ecclesias lib. 1. Correctiones divinorum, lib. 1. Officia per ferias, lib. 1. De Rhetorica ad Carolum lib. 1. Domino glorioso Carolo imp. Chronicorum suorum lib. 1. Anno Dominicae Incarnat. 449. De septem artibus liberalibus lib. 1. Domino meo venerabili piiss. De Vita et virtutibus Martini lib. 1. Postquam Dominus noster Jesus. Vita Vedasti Atrebatensis lib. 1. Acta discipulorum Gregorii lib. 1. De doctrina Basilii lib. 1. Ad Athelhardum Cantuar. lib. 1. Dialogorum ad discipulos lib. 1. De proprietate sermonum et rerum lib. 1. Homilias 254 doctorum lib. 1. Desideratissimo in Christi charit. De fide catholica lib. 1. Quoties occurrit animo. De Antichristo ad Carolum lib. 1. Inprimis illud praecipue. Vita Villebrordi carmine lib. 1. Epistolarum ad diversos lib. 1. Gesta Caroli Magni lib. 1. Sermones elegantes lib. 1. Ad Gislam et Richtrudam lib. 1. (0133D)Charissimis in Christi charitate.
De Genealogia Christi lib. 1. Contra venerationem imaginum lib. 1. De Astronomia lib. 1. De Dialectica lib. 1. De Orthographia lib. 1 De auriculari Confessione lib. 1. Precationes Missales lib. 1. Dogmata quaedam ad Carolum lib. 1. Historiam Trinitatis lib. 1. Didascalicon lib. 1. De Sapientia lib. 1. Carminum ad diversos lib. 1. Orationem Dominicam, Symbolum apostolorum, et Canticum Ambrosii et Augustini carmine edidit, cum aliis adhuc multis.
(0134A)Claruit anno restaurationis humanae 780 varia componens. Et tandem in Cormaricensi coenobio, quod ad Turonense monasterium spectabat, esse desiit in humanis atque illic sepultus.
L. Barthius Adversar. tom. III, lib. CXLIX, cap. 5.
In Albino (Alcuino Flacco) non minor fuit eruditio, quam quolibet majorum gentium alio aliquo scriptore: major etiam fervor Christianae mansuetudinis, humilitatis, sanctitatis, quam in pluribus meliorum temporum. Sola deficit puritas orationis quam contempsit, conformans se sensui temporum suorum, quae aspernantur omnia, quae eloquentiam interpretum Scripturae excederent. Epistolas sane ejus legens, legere zelum te et sanctimoniam Hieronymiani aevi dicas, si absint illae barbarismorum stribiligines. Nec sic tamen et cum istis contemnenda sunt.
(0134B) LI. Guilielmus Cave Hist. Lit. vol. I, pag. 637. Alcuino quidquid penitioris doctrinae, quidquid politioris litteraturae isto et sequentibus saeculis Gallia ostentat, totum acceptum referri debet. Ei Academiae Parisiensis, Turonensis, Fuldensis, Suessionensis aliaeque plures originem et incrementa debent; quibus ille si non praesens praefuit, aut fundamenta posuit, saltem doctrina praeluxit, exemplo praeivit, et beneficiis a Carolo impetratis adauxit.
LII. D. Andreas Quercetanus in epistola dedicatoria suae Operum beati Alcuini editioni praefixa et illustrissimo D. Guilielmo Vario Franciae cancellario inscripta.
Beatum Alcuinum vocat unum e principibus imperialis aulae comitibus, usu et exercitatione rerum (0134C)tractandarum, omnibusque artibus adeo instructum, ut prudentissimis ejus consiliis rex Carolus semper uteretur: cujus beatos manes honorifica recordatione prosequitur Gallia, quod, cum ob singularem eruditionis ac sapientiae famam apud Carolum Magnum gratia et auctoritate plurimum valeret, hac sortis benignitate non ad sui ipsius commoda, sed ad communem reipublicae utilitatem usus est. Et paulo inferius: illum praedicat virum sapientia, consilio, scientiis omnibus aevo suo praestantissimum, sanctitatis splendore conspicuum, probitate morum nitentem, facundum, litterarum omnium propagatorem.
Baronius anno 770 vocat Alcuinum « praeclarissimum Doctorem. » Et an. 802, « hujus saeculi facem. » Harpesfeldius saec. IX, C. 2: « Angliae nostrae et totius hujus saeculi ornamentum. » Magdeburgenses Cent. VIII de Alcuino scribunt col. 780: « Ejus magisterio Francos antiquis Romanis factos aequales. » Et col. 782: « Non tantum scientia sed et morum (0134D)honestate insignem fuisse. » Twinus lib. II Antiq. Oxon. sect. 113, Alcuinum vocat « divinissimum hominem. »
Alia plurima scriptorum recentiorum, maxime Anglorum, testimonia et elogia sanctimoniae ac eruditionis beati Alcuini, ac praeclara in sacram ac profanam rempublicam merita recensenda superessent, quae tamen, ne nimium prolixi simus, praetermittimus. Quae enim hactenus exhibuimus, abunde comprobant, quanti Alcuinus semper et ubique habitus fuerit.