The seven great hymns of the mediaeval church/Stabat Mater and Mater Speciosa/Stabat Mater, Jacobus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fons: Charles Cooper Nott: The Seven Great Hymns of the Mediaeval Church p.102. - alterae versiones
Fairytale left blue.png Stabat Mater and Mater Speciosa Stabat Mater (Lindsay) Fairytale right blue.png

STABAT MATER.

JACOBUS DE BENEDICTIS.

I.

STABAT Mater dolorosa,
Juxta crucem lacrymosa,
 Dum pendebat filius.
Cujus animam gementem,
Contristatam et dolentem,
 Pertransivit gladius.

II.

O quam tristis et afflicta,
Fuit illa benedicta
 Mater unigeniti!
Qua mœrebat et dolebat,
Pia mater, dum videbat
 Nati pœnas inclyti.

III.

Quis est homo qui non fleret,
Christi matrem si videret
 In tanto supplicio?
Quis non posset contristari
Piam matrem contemplari
 Dolentem cum filio?

IV.

Pro peccatis suæ gentis,
Vidit Jesum in tormentis,
 Et flagellis subditum.
Vidit suum dulcem natum,
Morientem, desolatum,
 Dum emisit spiritum.

V.

Eia mater, fons amoris,
Me sentire vim doloris
 Fac, ut tecum lugeam.
Fac ut ardeat cor meum,
In amando Christum Deum
 Ut illi complaceam.

VI.

Sancta Mater, istud agas,
Crucifixi fige plagas
 Cordi meo valide.
Tui Nati vulnerati,
Tam dignati pro me pati,
 Pœnas mecum divide.

VII.

Fac me vere tecum flere,
Crucifixo condolere,
 Donec ego vixero.
Juxta crucem tecum stare,
Et tibi me sociare
 In planctu desidero.

VIII.

Virgo virginum præclara,
Mihi jam non sis amara;
 Fac me tecum plangere.
Fac ut portem Christi mortem
Passionis fac consortem,
 Et plagas recolere.

IX.

Fac me plagis vulnerari,
Fac me cruce inebriari,
 Et cruore filii.
Inflammatus et accensus,
Per te, Virgo, sim defensus,
 In die judicii.

X.

Fac me cruce custodiri,
Morte Christi præmuniri,
 Confoveri gratia.
Quando corpus morietur,
Fac ut animæ donetur
 Paradisi gloria.

Fairytale left blue.png Stabat Mater and Mater Speciosa Stabat Mater (Lindsay) Fairytale right blue.png

Vide etiam