Theoduli Ecloca

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Theoduli Ecloca
c. Saeculo V

THEODULI ECLOCA (c. 5th century A.D.)

Æthiopum terras iam fervida torruit æstas,
In Cancro solis dum volvitur aureus axis,
Compuleratque suas tiliæ sub amœna capellas
Natus ab Athenis pastor cognomine Pseustis,
Pellis pantheræ corpus cui texit utrimque
Discolor et rigidas perflavit fistula buccas
Emittens sonitum per mille foramina vocum.
Ad fontem iuxta pascebat oves Alithia,
Virgo decora nimis David de semine regis,
Cuius habens citharam fluvii percussit ad undam. 10
Substiterat fluvius tanta dulcedine captus
Auscultando quasi modulantis carmina plectri
Ipseque balantum grex obliviscitur esum.
Non tulerat Pseustis, sed motus felle doloris
Litoris alterius proclamat ab aggere tutus:
«Cur, Alithia, canis rebus stultissima mutis?
Si iuvat, ut vincas, mecum certare potestas:
Fistula nostra tuum cedet, si vincis, in usum;
Victa dabis citharam; legem cœamus in æquam».
Illa refert: «Nec dicta movent nec præmia mulcent 20
Me tua nunc adeo, quia vulnere mordeor uno:
Quo res cumque cadit, testis nisi sedulus assit,
Si victus fueris, non me vicisse fateris.
Sed quia mutari nescit sententia cœpti,
En adaquare gregem, simul et relevare calorem
Nostra venit Fronesis: sedeat pro iudice nobis».
Pseustis ad hæc: «Video quod eam sors obtulit ultro.
Huc ades, o Fronesi! nam sufficit hora diei,
Ut tua iam nostro postponas seria ludo».
Tunc mater Fronesis: «Adaquato me grege quamvis 30
Accelerare domum iussisset uterque parentum
Nec dubitem pœnas, si quicquam tardo, paratas,
Læta feram talis præsumens gaudia litis.
Perge prior, Pseusti, quia masculus; illa sequaci
&Aelig;quabit studio. Sit tetras in ordine vestro.
Pitagoræ numerus. Sol augeat, obsecro, tempus.»

PSEUSTIS

Primus Cretæis venit Saturnus ab oris
Aurea per cunctas disponens sæcula terras;
Nullus ei genitor nec quisquam tempore maior;
Ipso gaudet avo superum generosa propago. 40

ALITHIA

Incola primus homo fuit in viridi paradiso.
Coniuge vipereum donec suadente venenum
Hausit eo cunctis miscendo pocula mortis:
Sentit adhuc proles, quod commisere parentes.

PSEUSTIS

Splendorem tanti non passus Iuppiter auri
Expulit illatis patrem crudeliter armis:
Decolor argento mundi successit imago
Et iam primatum dedit illi curia divum.

ALITHIA

Exulat eiectus de sede pia protoplastus 50
Ac cinis in cinerem naturæ mutat honorem.
Ne tamen æterni temeremur stipite pomi,
Flammeus ante fores vetat ensis adire volentes.

PSEUSTIS

Egregio Cecropi debetur causa litandi:
Ille bovis primo rimatur viscera ferro.
Sacra Iovi statuit, quæ posteritas celebravit;
Condidit Athenas; adiuvit nomine Pallas.

ALITHIA

Immolat ante Deum Cain de semine frugum;
Frater Abel iustus dedit acceptabile munus
Sponte ferens agnum - talis decet hostia Christum -;
Ense cadit fratris; loquitur post funera mortis. 60

PSEUSTIS

Licaon Arcas cælestes provocat iras,
Quando suas ædes invasit Iuppiter hospes,
Fallere temptando numen Iovis; exuit ergo
Corpus et os homlnis; sævit lupus asper in arvis.

ALITHIA

Enoc, iustitiæ polluto cultor in orbe,
Raptus de terra nulli comparuit ultra,
Iudicis adventum fidens athleta secundum;
Leviathan contra socio præcedet Helia.

PSEUSTIS

Venit ab Oceano submergens cuncta vorago,
Tellus cessit aquæ, periit quod vixerat omne; 70
Deucalion homines, præter quem nemo superstes,
Cum Pirra iactis renovavit coniuge saxis.

ALITHIA

Ultio digna Dei fontes disrupit abissi
Octavum Nœ servans in partibtis arcæ;
Amodo ne talem patiantur sæcula cladem,
Visibus humanis per nubila panditur Iris.

PSEUSTIS

Idæos lepores puer exagitat Ganimedes,
Quem Iovis arreptum devexit in æthera sursum
Armiger; ablato divum concesserat ordo
Nomen pincernæ, quod possedit prius Hebe. 80

ALITHIA

Corvum perfidiæ dampnant animalia quæque,
Nuntius inclusis quia noluit esse salutis;
Ore columba suo ramum viridantibus intro
Detulerat foliis, superest Armenia testis.

PSEUSTIS

Surrexere viri terra genitrice creati,
Pellere cælicolas fuit omnibus una voluntas;
Mons cumulat montem, sed totum Iuppiter hostem
Fulmine deiectum Vulcani trusit in antrum.

ALITHIA

Posteritas Adæ summa Babilonis in arce
Turrim construxit, quæ cælum tangere possit. 90
Excitat ira Deum: confusio fit labiorum,
Disperguntur ibi, nomen non excidit urbi.

PSEUSTIS

Fulmina Ciclopes Iovis imperio fabricantes
Pæone percusso morti decrevit Apollo;
Mox deitate sua superum spoliatus in ira
Admeti curam pecoris suscepit agendam.

ALITHIA

Limite iussus Abram patrio discedere Sarram
Assumpsit sine spe sobolis sibi concipiendæ;
Tandem confectis ætate creatur herilis
Filius et lactat, sua quam natura gravabat. 100

PSEUSTIS

Dædalus aptatis liquidum secat æra pennis;
Filius insequitur, fragilis sed cera liquatur
Et cadit in pelagus, gemuit sub pondere fluctus.
Ille sui compos brumales attigit Arctos.

ALITHIA

Heredis forma non est motus patriarcha,
Quin mactaret eum, nisi vox emissa deorsum
Parcere iussisset; rapitur, qui cornibus hæret
In dumis, aries; sequitur patrem sua proles.

PSEUSTIS

Phillis amore gravi Demofontis capta superbi
Mutat flebiliter rigidum pro corpore suber; 110
Ille reversus eo truncum rigat ore supino,
Occurrit foliis, ceu senserit oscula, Phillis.

ALITHIA

In cinerem Sodomas solvens divina potestas
Ob pactum patrui, Loth parcere cogitat uni;
Servat eum Segor, sed perfida vertitur uxor
In salis effigem, lambunt animalia cautem.

PSEUSTIS

Argolicas contra bellans acies Citharea
Titidæ manibus grave pertulerat dea vulnus;
Deplorant socii commissa ducis furiosi,
Nam facti volucres acuunt pro dentibus ungues. 120

ALITHIA

Congressus Domino Iacob luctamine longo
Nervos amisit femoris, dum cedere nescit;
Quam plagam veluti gemat evenisse parenti,
Non comedit nervum successio tota nepotum.

PSEUSTIS

Ipolitus sæva perit accusante noverca
Discerptus bigis focas agitantibus undis.
Dampna pudicitiæ non pertulit ira Dianæ:
Ipolitum revocat; modo nomine Virbius extat.

ALITHIA

Venditus in servum Ioseph livore suorum
Ardentits dominæ dum spernit vota minasque, 130
Addictus vinclis discussit somnia regis
Et subduntur ei totius regna Canopi.

PSEUSTIS

Græcorum primus vestigat grammata Cadmus
Postquam sevit humi dentes septemplicls ydri;
Quos necdum fato mersit fortuna sinistro:
Ne patiatur idem, se sibilat esse draconem.

ALITHIA

Raptus aquis Moyses magicas everterat artes,
Omnis eum regio timuit circumflua Nilo;
Eduxit cives, submersit fluctibus hostes,
Memphios exitium testatur adhuc mare rubrum. 140

PSEUSTIS

Summa Iovis calidas Luropæ forma medullas
Movit et in taurum deitatis vertit amictum:
Virgine stuprata non passus Agenoris arma
Nomen donat ei, quod habet pars tertia mundi.

ALITHIA

Insignem vitulum conflaverat ignis et aurum
Ex Aaron digitis; insanit turba rebellis:
Stirps Levi postquam Domini compescuit iram,
pontificalis ei datur infula iure perhenni.

PSEUSTIS

Uxoris stimulos luis, Aimphiaræ sacerdos,
Pectore flagrantis dum splendet baca monilis: 150
Haurit te subitus specus ex Acheronte profundo;
Mactat eam tenebris orbatæ dextera prolis.

ALITHIA

Fata Choræ miseri parere monent meliori:
Accipit infernus, quem devorat arida te]lus;
Sed Deus occulte Moysen sepeliverat ipse
Nec cuiquam hominum dedit indagare sepulchrum.

PSEUSTIS

Ventilat œstro decoratam cornibus Io
Iuno ferox et ei tutelam deputat Argi:
Mugit pro verbis horrentibus obsita sætis,
Donec in effigiem rediit mutata priorem. 160

ALITHIA

Offensus Balaam calcaribus urget asellam;
Angelus occurrit, pecudem qui stare cœgit.
Res horrenda nimis! Laxatur vox animalis,
Quæ consuevit homo producere verba, loquendo.

PSEUSTIS

Sufficeret thalamis ut Iuppiter Amphitrionis,
Noctis opem placidæ geminavit candida Phœbe;
Protinus Alcmena licet indignante noverca
Editus Alcides immissos strangulat angues.

ALITHIA

Victrici populo ne quondam vivida bello
Deficeret virtus Gabaon ad prœlia, Phœbus 170
Imperio Iosuæ stabat defixus in arce:
Quæ sanctæ fidei sint præmia, discite cuncti.

PSEUSTIS

Alcidæ vigilem spoliavit clava draconem;
Gerionis pompam rapit et consumpserat ydram;
Cacus cessit ei, succumbit ianitor Orci:
Incendit demum pælex Deianira superbum.

ALITHIA

Samson exuviis indutus niembra leonis
Sternit mille viros, devastat vulpibus agros,
Urbis claustra tulit, nervorum vincula rupit:
Fraude sua tandem præcidit Dalida crinem. 180

PSEUSTIS

Nomina mille deum vatem defendite vestrum,
Qui colitis Ditem, qui stelliferam regionem,
Qui partes mundi, qui stagna sonantis abissi:
Nomina mille deum vatem defendite vestrum.

ALITHIA

Par idemque Deus, maiestas, gloria, virtus,
Quod fuit, est et erit, te collaudat, tibi servit,
Cui tres personæ, tria nomina; tu sine fine,
Tu sine principio nos vincere falsa iubeto.

PSEUSTIS

Certavere sequi demissis frondibus orni
Orphea per silvas modulantem carminis odas; 190
Euridicen motis, qui regna tenent Acherontis,
Condicione gravi iussit Proserpina reddi.

ALITHIA

Ne regis corpus vexaret prædo malignus,
Cordarum musa puer adiuvit citharista;
Cuius erat studium pelles tondere bidentum,
Temporis articulo successit dextera sceptro.

PSEUSTIS

Herbarum succos tractans Cillenius heros
Exortes lucis virga revocavit ab umbris,
Arte potens tali, credas ut cuncta fateri,
Quod natum Maiæ lactavit mamma novercæ. 200

ALITHIA

Omnipotens Ididæ poscenti dona Sophiæ
Annuit in tantum, naturæ vincat ut usum
Præditus ingenio decoravit mœnia tempio:
Confertum gazis evertit amor muliebris.

PSEUSTIS

Gnosia cum raros quateret Dodona racemos,
Mater larga Ceres miserata fame pereuntes
Triptolemum mundo misit serpente ministro,
Qui primum terræ spem demonstravit aristæ.

ALITHIA

Nubes æthereas precibus constrinxit Helias,
Gramina nulla super madidus stillaret ut imber; 210
Pulsus humo patria bibit a torrente propheta;
Suffecit pastus, quem detulit assecla corvus.

PSEUSTIS

Gorgonis effigie mortalis vertitur ide,
Nam qui viderunt, lapides quasi diriguerunt.
Bellerofon monstro cum Palladis arte perempto
Comit equi pennas et se dimittit in auras.

ALITHIA

Effugium terræ Iezabel obstruxit Heliæ,
Cum distractus equis apparuit igneus axis;
Flammea, quæ venit, vatem quadriga levavit,
Spiritus heredi geminatur amore magistri. 220

PSEUSTIS

Tithonum thalamis dignans Aurora superbis
Augendo vitam mutavit in usque cicadam;
Extinctum Troiæ sepelivit Mennona longæ,
Annua cuius aves venerantur festa frequentes.

ALITHIA

Addictus morti faciem rigat imbre salubri
Rex Ezechias et fati distulit horas;
Ne dubitaret item se promeruisse salutem,
Lora sui cursus retro sol flexit anhelus.

PSEUSTIS

Excedit laudes hominum, qui primus agones
Instituit fieri sub vertice montis Olimpi: 230
Ardua victrices obnubit laurea crines,
Ducit pompa domum, sequitur confusio victum.

ALITHIA

Casum Iosiæ deflebant oppida ludæ:
Magedo campos fons detestatur et arbos;
Mærent morte sua leges et nobile Pascha,
Omnis adhuc ætas, sed præcipue Ieremias.

PSEUSTIS

Dum tonitrus simulat Salmon et fulmina quassat
Lampade terrifica percurrens Elidis arva,
In medio pontis non passus Iuppiter hostis
Comparis arma sui deiecerat igne minaci. 240

ALITHIA

Inscius esse Deum nisi se rex Assiriorum
Rores et pluvias septem toleravit aristas,
Bestia factus homo: cunctis suadetur in illo,
Discant naturæ contenti viribus esse.

PSEUSTIS

Quadrupedes Phœbi quæ cogit causa morari?
Experientur item Phætontis sæcula cladem.
Quid, vesper, cessas? Saturarunt prata capellas,
Ruminat omne pecus, nescit procedere Phœbus.

ALITHIA

Visibus humanis famulantur lumina solis
Fixa tenore suo, quem prima creavit origo. 250
Cur noctem revocas? Quid vis? Me fallere temptas;
Quod te destituunt vires, suspiria produnt.

PSEUSTIS

Pignoris egregii speciem metuens violari
Acrisius seris obstruxit limina turris:
Et iam tecta super pluviam stillavit adulter
Virginis in gremium: Danæm corruperat aurum.

ALITHIA

In caveam missum non attigit ira leonum,
Quamvis passa famem, tutante Deo Danielem,
Signatis foribus cui prandia detulit intus
Abacuc uno transvectus regna capillo. 260

PSEUSTIS

Thura cremate focis, si quos servare velitis
Fetus incolumes: iubet hoc Latonia proles.
Ex humero Triviæ dependent spicula mille
Cum totidem nervis, Niobæ vindicta loquacis.

ALITHIA

Presbiteris flammas nec longi temporis ætas
Nec tanti sexus potuit restringere virtus;
Sed districta licet mortis sibi fata videret,
Quam natura dedit legem, Susanna subegit.

PSEUSTIS

Mens robusta viri levitate cadit muliebri:
Ypomanes tractant, gustu sua membra cruentant. 270
Femina quid possit, Terei domus aspera novit,
Scit Medea suis infesta clade peremptis.

ALITHIA

&Aelig;ra ne fedent, isthæc convicia, cessent.
Femineas vires expavit dux Olofernes
Insignis viduæ vesano captus amore:
Deflent Assiri, quod crediderit mulieri.

PSEUSTIS

Ardet Scilla thoros - torquebat viscera Minos -,
Purpureo veterem spoliavit crine parentem:
Sed contempta viro plumas capit incita rostro,
Vexat ubique pater, curvis sonat unguibus ær. 280

ALITHIA

Coniugis offensum tumido sermone tirannum
Persidis et Mediæ species commovit Edissæ:
In solio Vasti meruit captiva locari
Civibus intentam removens a principe plagam.

PSEUSTIS

Prata virent, silvæ frondent, nunc omnia rident:
Huc Elicon Musas, huc, Protheu, mitte Napæas;
Assint præcipue, si curant florida Tempe.
Quos in distichii serie complecteris, Enni.

ALITHIA

Erroris causas finxit timor atque voluptas:
Singula si baratro sunt, numina singula cælo, 290
Si sua mundus babet, si pontus, quid modo restet
Ni, quot membra tenes, tot confiteare penates?

PSEUSTIS

Sponte sua tauri cupiunt ad tecta reverti:
Vesper oves cithiso, capras depellit ab ulmo;
Ni matura redis, lupus insidiabitur agnis.
Cede, dies, cælo, quia nescit cedere virgo.

ALITHIA

Si vos terret, oves, lupus ad caulas redeuntes,
Cornibus elatis illum, mea cura, petatis,
Quem sine fraude pius paschalis vicerat Agnus.
Fige, dies, cursum, ne perdat virgo triumphum. 300

PSEUSTIS

Triste mari vectis Helenæ respectus in astris,
Frugibus ærugo, serpentum sibilus agro;
Hortos talpa fodit, digitos urtica perurit:
Omnia quis divum voluit confligere tantum?

ALITHIA

Dulce viro mulier, pratis arentibus imber,
Mandragoræ sterili, fons agricolæ sitienti:
Præcellit cunctis, animæ velamina carnis
Lxuerint postquam, placari Iudicis iram.

PSEUSTIS

Quænam cælicolas avertit dira voluptas?
Zodiaci numquid loca maximus ordo reliquit? 310
Aut stertunt omnes aut tractant pocula Lethes.
Cede, dies, cælo, quia nescit cedere virgo.

ALITHIA

Obtutu vigili curat fastigia cœli,
Quicquid nutrit humus, quicquid producit abissus,
Nec somnum novit qui Verbo cuncta creavit.
Fige dies, cursum, ne perdat virgo triumphum.

PSEUSTIS

Dic mihi: dum tristes adiit Proserpina sedes 320
Lege data matri, si vellet nata reverti.
Gustum perfidiæ quis primum prodidit ore?
Dic et Troianum lauderis scire secretum.

ALITHIA

Cum pelagus mundo subsidat, mundus Olimpo,
In medio semper consistat pendulus ær,
Dic: ubi terra levem cæli supereminet axem?
Et te posse Dei tetragrammaton annuo fari.

PSEUSTIS

Ista suis hodie si prevalet artibus in me,
Dum cessit Mopso, Calcantis more dolebo,
Fraude puellari sed non patiar superari:
Millesies repetam, nisi subtrahat Hesperus horam.

ALITHIA

Nunc utinam Tales, falsorum fictor, adesses!
Quatuor imprimis evangelicæ rationis 330
Nitar codicibus, nostrum de virgine corpus
Ut Deus accepit, nec me labor iste gravabit.

PSEUSTIS

Egregiam sobolem cui per Stilbontis amorem
Vi superum magna sociasti -teste Capella-,
Obsecro te, Fronesi, iubeas reticere sorori:
Quo tendit, cedo nec me cessisse negabo.

FRONESIS

Mortales cuncti quod contendunt adipisci
Nec, si perficiant, vitæ discrimina curant,
Ex insperato dominus tibi contulit ultro:
Ut cessare velis devictus supplicat hostis. 340
Treicius vates commovit pectine Manes,
Te moveant lacrimæ; iam tollit cornua Phœbe;
Sol petit Oceanum. frigus succedit opacum:
Desine quod restat, ne desperatio lædat.

Tunc Alithia Deo reddens pia carmina plectro
Hoste suo victo cœpit modulare benigno:
Alme Deus, triplex, ast omnipotens, pie, simplex,
Qui cælum, terras, mare, tartara rite gubernas
Quique regis cuncta propria virtute sub una,
Erige subiectos cunctos tibi, sterne superbos: 350
Cui sit laus semper, virtus, pax, gloria perpes,
Quem decet æternum regnum sine fine per ævum.