Jump to content

Theorica planetarum/Epistula

E Wikisource
physicis rationibus probata
Calo Calonymus Latine vertit ex Arabico, 1528
c. 1190

editio: Alpetragii Arabi Planetarum theorica phisicis rationibus probata, Venetiis, in aedibus Luceantonii Iunte Florentini, 1531
fons: librum vide
Theorica planetarum 

Calo Calonymus ebraeus Reverendo Domino Domino Ioanni Mattheo de Gibertis episcopo Veronensi s.p.d.

VETERES philosophi ad se ipsos perficiendos Reverende domine causas rerum universi exquirentes, summa admodum affecti sunt admiratione, cum viderint stellas vel potius planetas ipsos suis involvi motibus, nam interdum veloces interdum tardos sic etiam quinque recte gradientes quinque regredientes, similiter et nunc septentrionem, nunc vero meridiem versus eos reperiri contingit, praeter alias diversitates in eis compertas, late enim eisdem patet coelestia corpora uniformiter moveri debere nam eorum substantia illarum expers est diversitatum. Quarum causas in orbibus sub supprimo collocatis indagantes, in supprimo enim uniformitas semper cernitur, exploratum habuerunt id provenire ex motibus girativis lulabinis appellatis, factis quidem a permistione motus orbis super suis polis cum motu eiusdem super polis alterius itaque ex multis motibus similibus collectis unus fit motus, Quae quidem theoretica phisicis conformis rationibus cunctis veteribus ad Aristotelem philosophorum principem usque vigebat, quin imo sui summi acie ingenii eam .2. de coelo tex. com. 35. teste averroe innuere non desinit. Ptolemaeus vero ab yparcho qui antea fuerat excitatus, pristinam illam theoreticam reiiciendam instituit dicens pluribus implicatam esse motibus, cum simpliciorem facilioremque ut opinatur nactus fuerit, quam quidem magnopere homines colunt et observant antiquam vero voluntaria quadam oblivione praetermittentes, scribens profecte ac edens librum almagesti in diversitatum motuum apparentium causis afferentis, Quas quidem ad binas reduxit radices, altera eccentricus orbis quolibet in orbe planetarum repertus, altera vero epiciclus cui planeta ipse est affixus, ac volumen illud super ambobus hiis aedificavit fundamentis, tamquam apud eum firmis quamvis infirmis fragilibusque apud phisicos omnes praecipue apud Averroem suis Arist. commentariis praesertim .2. de coelo, com. 35. praedicto ac .12. metaphisice. com. 45. atque in sui Almagesti prohemio in quo brevibus verbis omnia a Ptolemaeo in Almagesto posita collegit, nam hiis locis et aliis summopere eccentricos ac epiciclos oppugnare multis nititur demonstrationibus quas brevitatis causa hic recitare desino, quinimo sane verterem illam sentit theoreticam, pollicens praeterea. com. 35. praedicto si sibi deus dies prorogaverit se velle de ea theorica quae tempore Aristotelis culta fuerat conformi quidem phisice scientiae exquirere, similiter et hoc idem in sui almagest prohemio persequitur. Quamquam in com. 45. praedicto senili aetate confectus occupationibus impeditus se posse ad hanc pervenire indignationem desperat, id quod iuventute forti animo sperabat. imitans profecto in praedicti vestigia Alexandri ac Themistii veterum Aristotelis interpretum ut eorum volumina intuenti pater, et si prae caeteris Averroi tantum hoc ab omnibus tamquam philosophie superstiti assignatur. ¶ Et cum idem in calce praedicti com. 45. homines excitans dixerit forsitan quod hic posui posteriores de hiis rebus indagare incitabit, nescio quam permotus animus divinatione futurorum praedixerit itque aegregius quidam ac singularis in arabis sapientibus mathematicis praeditus disciplinis cui nomen est Alpetragius hoc scripsit opusculum in quo primum phisicis rationibus Ptolemaei theoricam universam oppugnat deinde suam et universam et singuli orbis praecipua explanat, eamque phisice affirmat, non discrepans tamen a Ptolomaeo in uniuscuiusque singularium motuum spacio ac diversitatibus in eis repertis demum apparentiis ex observationibus et ipsius Ptolomaei et priorum collectis quinimo eas confitetur, sensatis enim sapientis non est repugnare. ¶ Attamen a Ptholomaeo abhorret in afferendis earum rerum causis, nam Ptolomaeus id eccentrico ac epiciclo attribuit qui quidem sunt quid absurdum et a natura rerum alienum, hic vero sapiens id polorum tantum motibus assignat, ex quo phisice nullum sequitur inconveniens, ipse quoque author novem tantum consituit orbes, Ptolomaeus vero cuique planete permultos orbes quinimo Mercurio ipsi quinque tradere non erubescit quod coelestibus quid extraneum videtur corporibus. insuper hic sapiens singulorum orbium motum ab oriente in occidentem iuxta diurnum censet, et quo proprior est supprimo eo velocior, Ptolomaeus vero eorum motum ab occidente in orientem contra diurnum opinatur, et quo remotior eo velocior, Rursus id quod proprium motum orbis in die ab occidente in orientem Ptolomaeus appellat, hic sapiens defectum motus proprii ab oriente in occidentem a motu diurno nuncupat, O, quam turpissimum videtur motuum adversitatem coelestibus inesse corporibus et propriores primae causa fractis viribus tardiores esse. praeter alia inconvenientia Ptolomeus opinionem prosenquentia ab hoc authore explanata. Denique Ptolomaei theorica computationi non autem rei naturae teste Averroes respondet huius vero sapientis computationi simul et rei convenit. ¶ Postremo dicendum cum utraque theorica ad eadem concurrat computationem et singularum rerum in stellis apparentium causam afferat non est profecto sapientis adherere Ptholomaei theoretic a re ipsa ac philosophia aline et praetermittere pristinam illam theoreticam phisice ac metaphisice scientiae conformem a principibus philosophiae praecipue Aristotelis capitem omnium cultam, quamvis iussu Ptolemaei intermissam, quod profecto ex parvo eius ac sequentium in phisicis rebus exercitio provenit, Ptolemaeus enim summus extitit mathematicus non autem phisicus eumque vehementer sectati sunt posteriores, vetere illa theoretica oblivioni tradita. ¶ Et cum per multos annos sane Ptolemaei incubuerim theoretice immortalem testor deum mihi ipsi nunquam satisfacere valui, perspiciens aequidem in ea tot et tanta phisicis adversantia rationibus, itaque me poene ab ea removi quinimo nonnulli ac etiam complures praeterea astrologiae incumbere praetereunt, videntes in coelo tam absurda inesse quae contemplari potest nemo. ¶ Quare divino excitatus consilio huic studium adhibens opusculo una cum Elia genero delecto viro quidem acuto mihi ipsi satisfeci tanquam repetens ab alto phisicas diversitatum in orbibus inventarum causas. Et si mihi mendous accomodatus fuit liber cum alio ttamen exemplo ac nimia vigilia praecipue liberalibus figuris eum correxi, itaque ingenii imbecillitate hoc opusculum in lucem edidi et id in latinum totidem verbis lucide et plane ut potui transtuli ut homines ad hanc motuum orbium cognitionem cum phisice scientiae consensu pervenire possint ac valeant et sic astrologiae scientia veris probata demonstrationibus illustrabitur, illa vero Ptolemaei teste Averroe in sui almagesti prohemio et deminoratione quia et deminoratione propter quod orbata est. Quoniam ergo iuxta eam doctrinam in caeteris liberalibus artibus astrologia ipsa concludi potest. Et si hic libellus ad latinos iam antea traditus est, illa tamen translatio ita involuta est, ut vix ab ea aliquid boni evelli possit, quinimo interdum autoris penitus aufertur sensus, quod auditu difficile est. ¶ Et cum viderim Reverende domine tuam Reverentiam dominationem summopere mathematicis oblectari disciplinis, ancipitemque esse in planetarum motibus a vulgari exhortis theoretica minus enim phisicis responderent, hoc tibi opusculum offerre dicareque institui ut eius fructu perfrui valeas, et deus omnipotens omnibus in rebus tibi faveat. Vale