Thynnorum piscatio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Thynnorum piscatio
1960

Aurae, vere novo, zephyri cum leniter afflant,
atque silet pelagus, ventis nimbisque fugatis,
Oceanum longo fugientes agmine thynni,
in mare Napetiae veniunt, ubi Bruttia tellus,
collibus extensis, portum curvatur in amplum.
Non locus est toto felicior alter in orbe,
seu mare tranquillum, seu caelum lumine puro
ridens aspicias, vel dites frugibus agros.
Saepe hic, e medio dum Phoebus fulget Olympo
di maris undosi, Glaucus, Proteusque, Palaemon,
Tritonesque citi, Phorci, Portumnus, et ipse
Neptunus, placido componunt lumina somno;
ac tersis in aquis Nymphe Galatea lavatur,
Pallias atque Ephyre, Nisaeaque Cymodoceque,
laetae diffundunt celeri vada salsa natatu.

Hic labyrintheo circumdant aequora gyro,
et longo nautae disponunt ordine casses,
curva quibus capiant radentes litora thynnos
huc autem veniunt immania monstra gregatim,
et longe lateque maris spatiantur in undis;
at cum, mane novo, Siren Colomelis et ore
purpureo, glaucis oculis, flavisque capillis,
ex undis surgit, magna comitante caterva
delphinum, thynni passim, formidine capti
ad litus fugiunt et quae sub marmoris undis
retia vasta latent, ut ne capiantur ab illis.
Interea iam fervet opus sub litore, namque
pectora nudati iuvenes pariterque lacertos
nunc laeti ludunt, nunc exercentur in armis:
idem omnes simul ardor agit: transfigere pisces.
Impiger interea cymbas navarchus et arma
inspicit; ex numero nautas tum seligit ipse
aptos ad pugnam; dat cunctis ultima iussa;
lintrem conscendit, pelagus percurrere gaudet,
ut quot sint videat pisces in carcere clausi.

Sibilus auditur: <Propere consurgite, nautae!
Festinate omnes; remis, date brachia remis! >
(Alto de scopulo, unde omnem metitur aperte
ponti planitiem) — clamat speculator «Eundum est
omnibus extemplo: plenum iam rete scaturit!»
Ad cymbas nautae currunt, transtrisque sedentes
incumbunt remis: pontus iam lintribus albet!
Fluctus purpurei resonant lambuntque carinas.
Innumerae veluti pleno cum lactis ovili
muscarum gentes incumbunt vere sereno
ac volitant mulctras ingenti murmure circum,
sic nautae cingunt thynnorum retia plena;
dein artis claudunt aditus compagibus omnes;
circuitu stans in medio navarchus ad astra
attollit palmas et supplice voce precatur:
«Audi, qui terras cingis, Neptune, precantem:
ne prius hesperidas Phoebus declinet in undas,
quam evadat victrix e pugna Bruttia pubes,
incolumisque domum redeat: tua templa petemus
vespere sub terso, sollemnia dona ferentes,
atque tibi, lauro redimitus tempora mysta,
anniculum, Numen, vitulum mactabit ad aram».
Clamosa interea pagi plebs occurrit ad actas,
vocibus et manibus stimulat iuvenumque virumque
bellaces animos. Veluti leo montibus altis
degressus fremit et ventos percussus et imbres
excutiens cervice thoros et viribus audax
se furiis agitat totoque ardentis ab ore
scintillae obsistunt, oculis micat acribus ignis,
sive inter vitulos, sive inter ovilia gressu
impavidus fertur, laniataque corpora tabo:
cogit enim malesuada fames venterque furentem
ire greges inter propiusque accedere ovile,
quod bene pastores ramis texere recisis,
non aliter nautae thynnos grassantur et hastas,
uncos, tela, plagas, curvos trifidosque tridentes
coniciunt in eos ut obumbrent aethera circum.
Undique dant saltus, redeuntque sub aequora pisces,
emergunt iterum, nautas aspergine rorant,
et terebrare student mortis retinacula. Frustra!
Ingens est caedes, fusoque cruore rubescunt
spumantes late fluctus. Colomelis ab undis
exsurgens iterum sirenes advocat omnes;
accitae veniunt illae, glomerantur in orbem,
et roseis thynnos digitis attingere gaudent
et festos vitreo celebrant in marmore ludos.

Navita dat reditus signum: de more phaselum
navarchi lauro iuvenes et floribus ornant;
thynnorum plenae sulcant vada salsa carinae:
invadunt litus gentes ex urbe ruentes
verbis et nutu nautis gratantur, et omnes
auxilium praebent illis, qui litore praedam
disponant et aquis multis deformia tergant
vulnera thynnorum, quos censet et impiger ipse
navarchus tradit nautis ut, ne vitientur,
igne coquant, oleo fundant, cervice resecta.
Omnes deinde petunt fanum de marmore structum,
quod patres quondam Neptuno rite dicarunt,
ut tenerum mactent vitulum Numenque precentur.
Mysta molas spargit, setas cervicis in ignem
iniciens, iugulat vitulum: mox viscera nudat;
crura in frusta secant laeto nidore tegentes
tum iuvenes et terga parant atque ignibus urunt:
crura vorant flammae, nautae lustralibus extis
vescuntur, reliquum caedunt et cuspide figunt:
accumbunt epulis tandem mensaque fruuntur.
Ante fores templi cuncti tum carmina dicunt
et faciles ludunt; luna radiante, puellae
exercent choreas, dextra dum cymbala pulsant...

Tellus et pelagus laeto clamore resultant.