Jump to content

Timaeus

Checked
E Wikisource

vide etiam: Timaeus (Cicero)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Timaeus
latina versio a Calcidio, saeculo IV p.Ch.n.
Saeculo IV a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus


CALCIDIUS


TIMAEI PLATO


PRAEFATIO

[recensere]

Isocrates in exhortationibus suis uirtutem laudans, cum omnium bonorum totiusque prosperitatis consistere causam penes eam diceret, addidit solam esse quae res impossibiles redigeret ad possibilem facilitatem. Praeclare; quid enim generosam magnanimitatem uel aggredi pigeat uel coeptum fatiget, ut tamquam uicta difficultatibus temperet a labore? Eadem est, opinor, uis amicitiae parque impossibilium paene rerum extricatio, cum alter ex amicis iubendi religione, alter parendi uoto complaciti operis adminiculentur effectui. Conceperas animo florente omnibus studiis humanitatis excellentique ingenio tuo dignam spem prouenturi operis intemptati ad hoc tempus eiusque usum a Graecis Latio statueras mutuandum. Et quamquam ipse hoc cum facilius tum commodius facere posses, credo propter admirabilem uerecundiam, ei potius malueris iniungere quem te esse alterum iudicares. Possemne, oro te, quamuis res esset ardua, tanto honore habito de quo ita senseras iniunctum excusare munus et, qui numquam ne in sollemnibus quidem et usitatis uoluntatibus ullum officium recusassem, huic tanto tamque honesto desiderio contradicere, in quo declinatio speciosi muneris excusatione ignorationis callida esset scientiae futura simulatio? Itaque parui certus non sine diuino instinctu id mihi a te munus iniungi proptereaque alacriore mente speque confirmatiore primas partes Timaei Platonis aggressus non solum transtuli sed etiam partis eiusdem commentarium feci putans reconditae rei simulacrum sine interpretationis explanatione aliquanto obscurius ipso exemplo futurum. Causa uero in partes diuidendi libri fuit operis prolixitas, simul quia cautius uidebatur esse, si tamquam libamen aliquod ad degustandum auribus atque animo tuo mitterem; quod cum non displicuisse rescriberetur, faceret audendi maiorem fiduciam.


PARS PRIMA TIMAEI PLATONIS SOCRATES TIMAEUS HERMOCRATES CRITIAS

[recensere]

SOCRATES. Unus duo tres; quartum e numero, Timaee, uestro requiro, ut, qui hesterni quidem epuli conuiuae fueritis, hodierni praebitores inuitatoresque ex condicto resideatis.

TIMAEUS. Languor eum repente, ut fit, ortus moratur. Nec enim sponte se tali coetu tantaeque rei tractatu et communicatione fraudaret.

SOCRATES. Ergo tui et item horum erit officii complere id quod deest participis absentia.

TIMAEUS. Aequum postulas. Denique enitemur omnes pro uiribus; neque enim fas est laute acceptos heri minoris tibi apparatus repraesentare conuiuium.

SOCRATES. Tenetis certe memoria praescriptam uobis a me tractatus normulam.

TIMAEUS. Partim tenemus; in quibus porro nutabit memoria, praesens ipse in tempore suggeres. Immo, nisi erit molestum, breuiter ab exordio dicta demum retexe, quo digestus ordo solidetur.

SOCRATES. Ita fiet. Cardo, nisi fallor, disputationis hesternae res erat publica, qualis mihi quibusque institutis et moribus ciuium uideretur optima.

TIMAEUS. Nobis certe qui audiebamus, o Socrate, ad arbitrium probata.

SOCRATES. Quid illud? Nonne inter initia cultores agrorum caeterarumque artium professores a destinata bellicis negotiis iuuentute secreuimus?

TIMAEUS. Sic factum est.

SOCRATES. Tributo nempe caeteris quod cuique eximium a natura datum est solis his qui pro salute omnium bella tractarent unum hoc munus iniunximus protegendae ciuitatis uel aduersum externos uel aduersum intestinos ac domesticos hostes, mitibus quidem iudiciis erga oboedientes, utpote consanguineos naturaque amicos, asperis autem contra armatas acies in congressionibus Martiis, biformi siquidem natura praeditos, in tutela patriae ciuiumque ferociores, porro in pacis officiis religione sapientes proptereaque mites suis, aduersum alienigenas feroces.

TIMAEUS. Memini.

SOCRATES. Quid? Huius ipsius ancipitis naturae magisterium et quasi quandam nutricationem nonne in exercitio corporum gymnasiorumque luctamine, animorum item placiditatem constituebamus in delinimentis et affabilitate musicae caeterarumque institutionum quas adulescentes ingenuos scire par est?

TIMAEUS. Ita.

SOCRATES. At uero hac educatione altis auri argentique et supellectilis caeterae possessionem cuiusque propriam nullam esse aut existimari licere praediximus sed sola mercede contentos, exhibentibus quorum salutem tuerentur, uti communiter tanta quae satis sit occupatis erga custodiam communis salutis et a caetera functione operis cessantibus.

TIMAEUS. Dicta haec omnia in istum modum sunt.

SOCRATES. De feminis quoque opinor habitam mentionem, quod similes eiusdemque naturae maribus conueniat effingi sine ulla mo rum differentia, quo uterque sexus isdem et communibus institutis regatur. Quid de procreandis suscipiendisque liberis? An uero hoc ita ut caetera, quae praeter opinionem hominum consuetudinemque uitae dici uidentur, memorabile uiuaciorisque tenacitatis de existimandis communibus nuptiis communique prole, si suos quisque minime internoscat affectus proptereaque omnes omnibus religionem consanguinitatis exhibeant, dum aequales quidem fratrum et sororum caritate beniuolentiaque ducantur, maioribus uero parentum religio eorumque antiquioribus auorum exhibeatur atque atauorum reuerentia infraque filiis et nepotibus debita caritas atque indulgentia conualescat?

TIMAEUS. Haec quoque facilia memoratu et a nobis retinentur optime.

SOCRATES. Quid illud, quod sine odio atque aemulatione nubentium melioribus procis melius moratae uirgines sortito obueniant, inferiores porro inferioribus? Non tenetis saluberrimam sortis fraudem curantibus in utroque sexu praefectis nuptiarum, quo suam quisque fortunam sortis improsperam culpet nec praelationem doleat alterius?

TIMAEUS. Hoc quoque memoria tenemus.

SOCRATES. Illud etiam promulgatum puto, lectorum fetus parentum summa cura, utpote naturale bonitatis priuilegium praeferentes, alendos.

TIMAEUS. Id ipsum.

SOCRATES. Caeteros alii cuidam usui patriae futuros processuque aetatis eorum nihilo remissiore cura notanda pueritiae et item adulescentiae merita, quo tam ex secundi ordinis populo prouehantur ad primum ordinem propugnatorum qui merebuntur quam ex his qui a parentum uirtute degenerauerint ad secundae dignitatis ordinem relegentur. Ecquid ergo, Timaee, satis uidetur factum recepto cunctis partibus orationis hesternae strictim licet compendioque decursis an aliquid etiam uultis addi?

TIMAEUS. Nihil sane.

SOCRATES. Scisne igitur, quid ego de ista re publica sentiam quodue et quantum animi desiderium feram?

TIMAEUS. Quid illud?

SOCRATES. Ut si quis uisis eximiae pulchritudinis ac uenustatis animalibus pictis uel etiam uiuentibus quidem sed immobiliter quiescentibus motus actusque et certamen aliquod eorum spectare desideret, sic ego nunc informatae urbis adumbrataeque sermone populum agentem aliquid cum finitimis ciuitatibus in pace aut bello dignum tanta fama et educatione magna quadam expectatione deposco. Quippe fateor, o Critia et Hermocrate, non eum esse me qui tantam indolem digne laudare possim. Nec mirum non posse me, quando nec ueteres quidem auctores uel praesentis saeculi poetas posse confidam, non quo contemnam poeticam nationem, sed quod euidens perspicuumque sit imitandi peritos ea demum aemulari posse perfecte quorum ab ineunte aetate habeant usum experientiamque et in quibus propemodum sint educati, at uero incogniti moris peregrinaeque insti|tutionis imitationem effictam, praesertim oratione seu uersibus, praeclaris licet praestantibusque ingeniis esse difficilem. Sophistas quoque uerborum agmine atque inundatione sermonis beatos iudico, uereor tamen ne, ut sunt uagi palantesque nec certis propriis que sedibus ac domiciliis, philosophorum mores et instituta ciuilis prudentiae ne coniectura quidem assequi ualeant nec demonstrare caeteris, cuius modi esse debeant officia pacata et item in bellis fides prouecti ad sapientiam populi. Superest igitur solum uestrae eruditionis ingenium nutritum cura publica philosophiaeque naturali studio flagrans, siquidem Timaeus iste ex Locris, quae urbs Italiae flos est, nobilitate diuitiis rerum gestarum gloria facile princeps idemque ad hoc tempus arcem obtineat amoris sapientiae; Critiam uero, utpote ciuem, sciamus in studiis humanitatis omnibus apprime uigere; de Hermocratis porro natura educationeque facta et accommodata rebus his de quibus agimus explicandis dubitare nullum puto. Ideoque iubentibus uobis hesterno die facile parui quaeque mihi uisa sunt de publicis disserenda esse impigre sum executus illud cogitans reliquas partes instituti operis a nullo commodius posse explicari. Denique impleto competenter officio finitoque sermone contendi a uobis quoque mutuum fieri uosque imperatum munus recepistis; et adsum, ut uidetis, paratus ad desponsam dapem.

HERMOCRATES. Nos quoque omnes, ut pollicitus est modo Timaeus, iniunctum nobis a te munus pro uiribus exequemur, praesertim cum nulla excusandi competat ratio; namque et praeterito die mox conuentu soluto cum ad hospitium rediremus quo suscepti a Critia sumus et ibidem postea de ipsa re habuimus tractatum non otiosum. Hic igitur nobis ex historia uetere narrationem recensuit quam uelim, Critia, repetas, ut, cum cognouerit Socrates, aestimet sitne futura utilis ad imperatae remunerationis effectum.

CRATES. Sic fieri conuenit, si tertio consorti muneris Timaeo non aliter uidetur. Audi, o Socrate, miram quidem sed plenam fidei ueritatisque rem, ut e numero septem sapientium primarius Solo recensebat, quem aui mei et consortis in nomine Critiae fuisse aiunt admodum familiarem. Quo referente puer ego accepi res gestas huius urbis memorabiles diuturnitate interituque hominum annullatas euanuisse, inter quas unam prae caeteris illustrem, cuius fiet commemoratio, quo tam penes te gratia collocetur quam debita deae, cuius hodierna pompa est, instauretur ueneratio. Narrabat ergo grandis natu, ut qui ad nonagesimum iam propmquaret annum, me tunc agente annos decem, publicis caerimoniis celebri die orta causa commemorationis ex Solonis uersuum cantilena; erat enim sollemne familiae nostrae festis diebus nos pueros ad certamen memoriae propositis inuitare praemiis puerilibus. Multis ergo carminibus tam ueterum quam nouorum poetarum memoriter pronuntiatis, inter quae Solonis aliquanto pluribus, ut quae nouitas commendaret ad gratiam, memini quendam, siue quod ita iudicaret seu quod uellet Critiam promereri, dixisse plane Solonem uideri sibi non solum prudentia caeteris laude dignis, sed etiam carminibus praestitisse. Igitur senex, ualde enim memini, laetatus eximie, "Quid, si non perfunctorie sed dedita opera poeticam fuisset," inquit, "executus Solo, mi Amynander, uel sermonem quem ab Aegypto reuersus instituerat implesset, a quo quidem seditionibus caeteraque intemperie ciuilis dissensionis irnpediente desciuit? Non opinor minorem Hesiodo uel Homero futurum fuisse." Et ille "Quinam iste fuit, o Critia, sermo uel qua de re institutus?" "De maximo", inquit, "eximiae uirtutis et famosissimo titulo quem gessit haec ciuitas, cuius extincta memoria est tam morte eorum qui gesserunt quam impendio temporis." "Dic, quaeso,,, inquit, "o Critia, quod illud opus et quatenus actum et a quibus compertum Solo tuus recensebat." "Est", inquit, "Aegypti regio Delta, cuius e uertice Nili scinduntur fluenta, iuxta quam Sais nomine ciuitas magna, quam regit mos uetus lex Saitica nuncupatus. Ex hac urbe Amasis fuit imperator. Conditor uero deus urbis Aegyptia lingua censetur Neuth, Graeca dicitur Athena. Ipsi porro homines amatores Atheniensium istiusque urbis cognatione se nobilitari prae se ferunt. Quo Solo profectum se satis hospitaliter honoratum esse referebat expertumque liquido, quod de uetustatis memoria nullus nostrae nationis uir ne tenuem quidem habeat scientiam. Denique cum in conuentu sacerdotum, penes quos praecipua sit memoria uetustatis, eliciendi studio quae scirent uerba faceret de antiquissimis historiis Athenarum, Phoroneo et Nioba, postque inundationem mundi de Pyrrha et Deucalione, studioseque prosequi pergeret prosapiam renouatae gentis hu manae usque ad memoriam parentum annorumque numerum recenseret, inrisum se esse a quodam ex sacerdotibus qui diceret: "O Solo, Graeci pueri semper estis nec quisquam e Graecia senex." Cur istud diceret percontatum Solonem. "Quia rudi nouellaque estis memoria semper nec est," inquit, "ulla penes uos cana scientia. Nec immerito; multae quippe neces hominum partim conflagratione partim inundationibus uastantibus acciderunt. Denique illa etiam fama, quae uobis quoque comperta est, Phaethontem quondam, Solis filium, affectantem officium patris currus ascendisse luciferos nec seruatis sollemnibus aurigationis orbitis exussisse terrena ipsumque flammis caelestibus conflagrasse, fabulosa quidem putatur, sed est uera. Fit enim longo interuallo mundi circumactionis exorbitatio, quam inflammationis uastitas consequatur necesse est. Tunc igitur hi qui in siccis et editis locis mansitant magis pereunt quam uicini litoribus et fluuiis; nobis porro Nilus cum in plerisque rebus salutaris tum aduersum huius modi pericula meatu inriguo perennique gurgite obiectus arcet exitium. Item cum terra erit humore abluenda, pastores quidem uestri montium edita capessentes periculo non continguntur, at uero ciuitates in planitie sitae cum populis suis rapiuntur ad maria; quibus periculis regio ista minime contingetur, non enim ut in caeteris regionibus humor in planitiem superne manat, sed ex imo per eandem planitiem tranquillo reditu stagnis detumescentibus remanat. Quae causa monumentorum publicorum priuatorumque perseuerantiam nutrit studioseque tam nostrae nationis rerum gestarum memoria quam caeterarum gentium, quas uel fama nobis per cognitionem tradit, descripta templorum custodiis continetur. Apud uos et caeteros nunc plane et nuper refectae monumentorum aedes ictae caelesti demum liquore procumbunt inuolutaeque litteris publicis cum antiquioris historiae memoria dissipantur, ut necesse sit nouo initio uitae nouoque populo nouam condi memoriam litterarum. Qua ratione fit, ut neque uestras proprias res antiquas nec aliorum sciatis eaque ipsa, quae recensere memoriter arbitrabare non multum distant a puerilibus fabulis, principio quod unius modo memineris inundationis, cum infinitae praecesserint, dehinc quod optimum uestrorum maiorum genus nesciatis ex quo tu et Athenienses caeteri estis exiguo semine facti tunc superstite publicae cladi. Fuit enim olim Atheniensium ciuitas longe caeteris praestans morum bonitate ac potentia uirium belloque et pace memoranda eiusque opera magnifica omnem, sicut nos accepimus, quamuis praeclarae gloriae illustrationem obumbrantia". Tum admiratum Solonem orare atque obsecrare, ut sibi omnia sacerdos de ueteribus ciuibus reuelaret et illum "Nulla est inuidia" respondisse, "praesertim cum et tibi sit mos gerendus et honor debitus amicae ciuitati referendus et id me facere cogat ueneratio deae quae utramque urbem condidit educauit instituit, priorem uestram annis fere mille ex indigete agro et Uulcanio semine, posteriorem hanc nostram octo milibus annis post, ut sacris delubrorum apicibus continetur. De his ergo maioribus uestris audies, o Solo, qui ante nouem milia annorum uixerunt, quibus sint usi legibus quamque amplis et quam praeclaris facinoribus nobilitati; si probationem desiderabis, post ex otio sacras litteras recensebimus. Ac primum leges intuere; fors enim multa reperies indicia germanitatis, uel quod sacerdotiis praediti separatim a caetero populo manent, ne contagione aliqua profana castitas polluatur, uel quod uaria opificum genera ita inter se discreta sint, ut promisce nullus operetur. Pastores uero et item penes quos est uenandi colendique ruris exercendique scientia, disparatas sedes habent a propugnatorum armataeque iuuentutis castris et insignibus ipsorumque insignium idem usus et differentia tam hic quam apud uos etiamnunc habetur: clipeorum tegmen, thoracum indumenta, iaculorum amentata missilia. Prudentiae uero curam ubi maiorem leges habendam sanciunt aut honestas apud quos tantam dignitatem obtinet in uitae muneribus et officiis? Quid diuinatio? Quid medela? Nonne ad homines instinctu conditricis deae commeauerunt? Hac quippe exornatione priorem uestram urbem sepsit honestauitque numen quod condidit, electo salubri subtiliumque ingeniorum et prudentiae feraci loco. Utpote enim bellicosa et sapiens dea regionem eligendam censuit talem, quae sui similes esset uiro seditura. His ergo legibus uel hone stioribus et iam institutis ad omnem uirtutem eruditi ueteres Athenienses, utpote diuinae prosapiae germani, maximis et ultra humanae gloriae captum titulis laudum nobilitati sunt. E quibus unum eminens et praedecorum facinus in monumentis ueteribus inuenimus: immanem quondam iniuriis et inexpugnabilem numero manum, quae prope iam cunctam Europam atque Asiam subegisset, a uestris legionibus esse deletam ex Atlantico mari bellum omnibus gentibus et nationibus inferentem. Tunc enim fretum illud erat, opinor, commeabile habens in ore ac uestibulo sinus insulam, quod os a uobis Herculis censetur columnae; quae quidem insula fertur aliquanto maior fuisse quam Libya atque Asia. Simul ergo per eam perque contiguas alias insulas iter tunc illud agentibus commeatus patebat usque ad defectum insularum et initium terrae continentis, uicinae uero mari; quippe hoc intra os siue Herculeas columnas fretum angusto quodam litore, in quo etiam nunc portus ueteris apparent uestigia, diuiditur a continenti, at uero illud pelagus immensae atque inaestimabilis magnitudinis uerum mare. Igitur in hac Atlantide insula maxima et admirabilis potentia extitit regum omnem insulam finitimasque alias obtinentium maximaeque parti continentis dominantium, siquidem tertiae mundi parti, quae Libya dicitur, usque ad Aegyptum imperarunt, Europae uero usque ad Tyrrhenum mare. Quae quidem uis potentiaque collecta et armata nostram, o Solo, uestramque regionem, ho'c amplius eas gentes quae intra Herculis columnas consistunt adoriri et expugnare gestiit. Tunc ergo uestrae ciuitatis uirtus ultra omnem gloriam enituit, quod pro communi omnium salute ac libertate desperantibus deserentibusque metu communem custodiam cunctis magnitudine animi bellicisque artibus assecuta est, ut per extrema discrimina erumpens hostes humani generis primo fugaret, dehinc funderet, libertatem subiugatis redderet, intactos in sua genuinaque libertate seruaret. Neque ita multo post accidit, ut motu terrae et illuuione diei noctisque iugi praeclara illa uestra militaris iuuentus periret et Atlantis insula tota sine indicio prioris existentiae submergeretur, nisi quod pelagus illud pigrius quam caetera crasso dehiscentis insulae limo et superne fluctibus concreto habetur."

Haec sunt, o Socrate, quae Critias uetus a Solone sibi relata et exposita narrauit. Sed cum praeterito die de rebus publicis deque pacatis officiis militaribusque tractares, subiit quaedam me ex recordatione miratio non sine deo dici quae diceres, siquidem, quam constituebas oratione rem publicam, eadem aut certe proximae similitudinis uideretur ei quam ex Critiae relatione compereram; reticui tamen ueritus ne, si quaesitum aliquid a me foret, dehinc obliuionis incommodo minime expedirem, ridiculus essem maluique apud memet ipsum de memoria prius experiri. Ex quo factum est, ut cito consentirem imperio tuo, quod confidebam facile me, si recordatione memoriam exercuissem, posse reminisci. Itaque, ut hic modo dixit, tam hesterno i die post digressum protinus ad praesentes retuli quam nocturnis uigiliis omnia scrutinabundus recuperaui certumque illud expertus sum tenaciorem fore memoriam eorum quae in prima aetate discuntur. Quippe haud confidam quae pridie audierim an referre possim postridie, cum quae puer cognouerim incolumi memoria plane retexam; nisi forte maior in illa aetate cognitionis delectatio altius insignit mentibus cognita, fors etiam quod studiosa senis et assidua relatio meracam quandam et inobsoletam infecerit animo notam. Quare ut id ad quod omnia quae dicta sunt pertinent eloquar, dicere sum paratus, non ut narrationem retexam, sed ut ostendam rem publicam et populum sermone Socratis hesterna disputatione adumbratum non picturatam effigiem beatae ciuitatis, sed uere beatam ciuitatem et uiuum populum quondam fuisse propugnatoresque, quos iste instituebat ad tolerantiam laborum uirtutemque animi gymnasiis et musica mansuetudine, maiores nostros fuisse, quos ille sacerdos Aegyptius praedicaret, quando facta eorum nutrimentis ab hoc memoratis institutisque conueniant. Imperato quippe nobis a Socrate muneri non aliter satisfieri posse arbitror nisi consensu omnium participum officii recepti probabitur illam quam Socrates uario sermone depinxit urbem ueteres Athenas fuisse. Quare, mi Socrate, fieri huiusce modi remuneratione contentus aestima.

SOCRATES. Nullam uero aliam, Critia, magis approbo quam istam ipsam quae est propria praesentium feriarum, magnificum uero illud non fictam commenticiamque fabulam, sed ueram historiam uitae possibilis fato quodam a me uestris animis intimatam. Quare fortuna prosperante pergite iter institutae orationis; ego, ut probum auditorem decet, attento silentio mentem atque aures parabo.

CRATES. Etiamne consideras, o Socrate, si est commoda dispositio debiti apparatus tibi? Placuit enim nobis Timaeum quidem, utpote in astronomia caeteris eminentem naturaeque rerum arcana rimatum, principe loco dicere orsum a mundi sensibilis constitutione usque ad genus hominum generationemque, me uero susceptis ab hoc hominibus eiusdem oratione formatis, tua porro ad egregiam frugem imbutis et eruditis legum sanctiore moderamine, iuxta Solonem uero uel sacros Aegyptiorum libros reuocare ciues clarissimos ueteres et ante hos constituere spectaculum uenerabile populi, quem inundatione submersum profundo maris Aegyptiorum monumentorum fama celebrauit, atque ita ut de maioribus nostris sermonem contexere.

SOCRATES. Ne ego magnifice sum inuitatus hodie, ut ex ordinatione apparatus intellegi datur. Ergo age, Timaee, deliba coeptum uocata, ut mos est, in auxilium diuinitate.

TIMAEUS. Vere, mi Socrate, nam cum omnibus mos sit et quasi quaedam religio, qui uel de maximis rebus uel de minimis acturi aliquid sunt, precari ad auxilium diuinitatem, quanto nos aequius est, qui uniuersitatis naturae substantiaeque rationem praestaturi sumus, inuocare diuinam opem, nisi plane saeuo quodam furore atque implacabili raptamur amentia. Sit igitur meis precibus comprehensum maxime quidem, ut ea dicantur a nobis quae placeant deo, tum ut nobis quoque ipsis consequenter propositoque operi decenter profemur et, quatenus uos quidem facile assequamini, ego iuxta anticipatam animo speciem orationis expediam.

Est igitur, ut mihi quidem uidetur, in primis diuidendum, quid sit quod semper est, carens generatione, quid item quod gignitur nec est semper, alterum intellectu perceptibile ductu et inuestigatione rationis, semper idem, porro alterum opinione cum inrationabili sensu opinabile proptereaque incertum, nascens et occidens neque umquam in existendi condicione constanti et rata perseuerans. Omne autem quod gignitur ex causa aliqua necessario gignitur; nihil enim fit, cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat. Operi porro fortunam dat opifex suus; quippe ad immortalis qui dem et in statu genuino persistentis exempli similitudinem atque aemulationem formans operis effigiem honestum efficiat simul crum necesse est, at uero ad natiuum respiciens generatumque contemplans minime decorum. Omne igitur caelum uel mundus seu quo alio dignatur nomine -- faciendum est enim, quod in omni tractatu fieri decet, ut inter initia consideretur, quid sit quo de agitur; item mundus fueritne semper citra exordium temporis an sit originem sortitus ex tempore, considerandum -- factus est, utpote corporeus et qui uideatur atque tangatur, cuncta siquidem huius modi sensilis corporeaeque naturae, sensilia porro ea quae opinio sensu aliquo commota praesumit eaque omnia facta sunt habentque ex aliqua generatione substantiam; at uero ea quae fiunt habere auctorem suum constitit. Igitur opificem genitoremque uniuersitatis tam inuenire difficile quam inuentum impossibile digne profari. Certe dubium non est, ad cuius modi exemplum animaduerterit mundani operis fundamenta constituens, utrum ad immutabile perpetuamque obtinens prop rietatem an ad factum et elaboratum. Nam si est -- ut quidem est -- pulchritudine incomparabili mundus, opifexque et fabricator eius optimus, perspicuum est, quod iuxta sincerae atque immutabilis proprietatis exemplum mundi sit instituta molitio, sin uero, quod ne cogitari quidem aut mente concipi fas est, ad elaboratum. Quod cum sit rationis alienum, liquet opificem deum uenerabilis exempli normam in constituendo mundo secutum -- quippe hic generatorum omnium speciosissimus, ille auctor maximus -- operisque sui ratione prudentiaque his quae semper eadem existunt accommodatus imago est, opinor, alterius. Et quoniam rationem originis explicare non est facile factu, distinguendae sunt imaginis exemplique naturae. Causae quae, cur unaquaeque res sit, ostendunt, earundem rerum consanguineae sunt; ita constantis quidem generis stabilisque naturae et intellectui prudentiaeque perspicuae rei causa et ratio constans perspicueque et inexpugnabilis reperitur, at uero eius quae ad similitudinem constantis perpetuaeque rei facta est ratio, utpote imaginis imaginaria simulacrumque rationis, perfunctoriam similitudinem mutuatur quantoque est melior essentia generatione, tanto fama et opinionis incerto praestantior ueritas. Quare praedico iam nunc, Socrate: si, dum de natura uniuersae rei disputatur, minime inconcussas inexpugnabilesque rationes afferre ualuerim, ne miremini, quin potius illud intuere, si nihilominus quam quiuis alius consentaneas assertiones afferam; memento enim tam me qui loquor quam uos qui iudicatis homines fore atque in rebus ita sublimibus mediocrem explanationem magni cuiusdam esse onus laboris.

SOCRATES. Omnes tibi, o Timaee, ueniam largimur uolentes, et tamen principium orationis admiror; superest, ut leges quoque sacri certaminis exequaris.

TIMAEUS. Dicendum igitur, cur rerum conditor fabricatorque geniturae omne hoc instituendum putauerit. Optimus erat, ab optimo porro inuidia longe relegata est. Itaque consequenter cuncta sui similia, prout cuiusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici uoluit; quam quidem uoluntatem dei originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. Volens siquidem deus bona quidem omnia prouenire, mali porro nullius, prout eorum quae nascuntur natura fert, relinqui propaginem, omne uisibile corporeumque motu importuno fluctuans neque umquam quiescens ex inordinata iactatione redegit in ordinem sciens ordinatorum fortunam confusis inordinatisque praestare. Nec uero fas erat bonitati praestanti quicquam facere nisi pulchrum eratque certum tantae diuinitati nihil eorum quae sentiuntur, hebes dumtaxat nec intellegens, esse melius intellegente, intellectum porro nisi animae non prouenire. Hac igitur reputatione intellectu in anima, porro anima in corpore locata, totum animantis mundi ambitum cum ueneranda illustratione composuit. Ex quo apparet sensibilem mundum animal intellegens esse diuinae prouidentiae sanctione.

Hoc ita posito quae sequuntur expedienda sunt: ad cuius animantis similitudinem constituerit eum suus conditor. Speciali quidem nemini similem -- siquidem perfectio in genere est, non in specie, proptereaque mundus imperfectae rei similis minime perfectus esset -at uero eius, in quo omnia genera et quasi quidam fontes continentur animalium intellegibilium, siquidem animalium genera mundus alter complectitur perinde ut hic nos et caetera subiecta uisui et caeteris sensibus. Ergo intellegibili substantiae praecellenti principalique naturae omnifariam quoque perfectae deus opifex gigni simile uolens sensibile animal unum et uisibile constituit, naturae suae conuenientia cuncta quae uita fruuntur intra conseptum et limitem suum continens. Nunc, utrum recte mundum unum dixerimus an plures dici oportuerit uel innumerabiles, etiam considerandum. Unum plane, quoniam iuxta exemplum formatus est, id enim quod uniuersa continet intellegibilia cum alio secundum esse non poterat; utrum enim ex duobus contineret omnia non, opinor, liqueret nec esset unum et simplex initium cuncta continens, sed coniugatio copulata. Ut igitur exemplari, cuius aemulationem mutuabatur, etiam in numero similis esset, idcirco neque duo nec innumerabiles mundi sed unicus a deo factus est.

Et quia corpulentus uisibilisque et contiguus erat merito futurus, sine igni porro nihil uisibile sentitur nec uero tangi quicquam potest sine soliditate, soliditas porro nulla sine terra, ignem terramque corporis mundi fundamenta iecit deus. Quoniamque nulla duo sine adiunctione tertii firme et indissolubiliter cohaerent -- nexu enim medio extrema nectente opus est, nexus uero firmissimus ille certe est, qui et se ipsum et ea quae secum uinciuntur facit unum -- hoc porro modus et congrua mensura partium efficit. Cum enim ex tribus uel numeris uel molibus uel ulla alia potentia medietas imo perinde quadrat ut summitas medio, rursumque ut imum medio, sic medietas summo, tunc certe medietas a summo et item imo nihil differt rursumque extimis illis ad medietatis condicionem atque ad eiusdem parilitatem redactis cum medietas quoque extimorum uicem suscipit, fit, opinor, ut tota materia una et eadem ratione societur eoque pacto eadem sibi erunt uniuersa membra, quippe cum eorum sit una condicio; unis porro effectis membris unum erit atque idem totum. Quare, si corpus uniuersae rei longitudinem et latitudinem solam, crassitudinem uero nullam habere deberet essetque huius modi, qualis est corporum solidorum superficies, una medietas sufficeret ad semet ipsam uinciendam et extimas partes. Nunc quoniam soliditate opus erat mundano corpori, solida porro numquam una sed duabus medietatibus uinciuntur, idcirco mundi opifex inter ignem terramque aera et aquam inseruit libratis isdem elementis salubri modo, ut quae cognatio est inter ignem et aera, eadem foret inter aera et aquam, rursum quae inter aera et aquam, haec eadem in aquae terraeque societate consisteret. Atque ita ex quattuor supra dictis materiis praeclaram istam machinam uisibilem contiguamque fabricatus est amica partium aequilibritatis ratione sociatam, quo immortalis indissolubilisque esset aduersum omnem casum excepta fabricatoris sui uoluntate.

Igitur quattuor illa integra corpora et sine ulla delibatione ad mundi continentiam sumpta sunt. Ex omni quippe igni et item totis illis reliquis, aere aqua terra, constructus est nulla uel corporis uel potentiae parte derelicta contemptaque, propterea ut perfectum animal esset, utpote ex integris corporibus perfectisque conflatum, hoc amplius ut aeternae compos incolumitatis foret. Videbat enim eam esse naturam corporis, ut ei facile importuna caloris accessione uel contra frigoris omniumque huius modi, quae in magna sunt uiolentaque potentia, noceretur. Quo consilio quaque reputatione unum perfectum ex perfectis omnibus citra senium dissolutionemque composuit formamque dedit ei congruam, quippe animali cuncta intra suum ambitum animalia et omnes eorum formas regesturo: globosam et rotundam, quae a medietate ad omnem ambitum extimarum partium spatiis aequalibus distat, quo totus sui similis foret, meliorem similitudinem dissimilitudine iudicans. Leuem porro globum undique uersum extrinsecus expoliuit non otiose, siquidem neque uidendi necessarius esset usus, cunctis intra globum uisibilibus regestis, nec auditus, nullo extra posito audiendo sono, nec uero respirandi adiumento opus -- quippe omnis coercebatur intrinsecus spiritus -nec membris quidem talibus per quae nouo admisso cibo uetus liquore posito pelleretur. Neque enim quicquam ex eo recedebat nec erat accedendi facultas cunctis coercitis, sed corruptela partium intra se senescentium uicem quandam obtinebat cibatus idemque ut ageret et pateretur etiam omnia mundi globus partibus suis intra se agentibus ac perpetientibus. Nec uero manus ei necessarias esse duxit, cum nihil superesset comprehendendum, nec pedes, quoniam ex septem motibus non locularis ei quisquam sed rationabilis competebat, qui animarum proprius est circuitus neque ullum locum ex loco mutans ideoque in orbem fertur et uelut fixo circumuolat cardine; proptereaque rata et inerrabilis eius agitatio est.

Haec igitur aeterni dei prospicientia iuxta natiuum et umquam futurum deum leuem eum et aequiremum indecliuemque et a medietate undique uersum aequalem exque perfectis uniuersisque totum perfectumque progenuit. Animam uero in medietate eius locauit eandemque per omnem globum aequaliter porrigi iussit, quo tectis interioribus partibus extima quoque totius corporis ambitu animae circumdarentur. Atque ita orbem teretem in orbem atque in suum ambitum uoluit conuerti et moueri solum praecipuum, qui uirtutum praestantia sufficeret conciliationi propriae nec extraordinario cuiusquam indigeret auxilio, amicumque semper sibi; ideoque summe beatum, diuina potentia praeditum, genuit.

Nec tamen eo quo nos ad praesens loquimur ordine ortum animae deus annuit iunioremque et posteriorem corporibus eam fecit -- neque enim decebat rem antiquiorem a post genita regi -- sed hominibus mos est passim praepostereque et sine obseruatione ordinis fari: at uero deus tam antiquitate quam uirtutibus praeire animam naturae corporis iussit dominamque eam et principali iure uoluit esse circa id quod tuetur. Itaque tertium animae genus excogitauit hoc pacto: ex indiuidua semperque in suo statu perseuerante substantia itemque alia, quae inseparabilis corporum comes per eadem corpora scindere se putatur, tertium substantiae genus mixtum lo cau it medium inter u tramque sub s t antiam eodemque mo do ex gemina biformique natura, quippe cuius pars idem, pars diuersum uocetur, tertium naturae genus commentus est, quod medium locauit inter indiuiduam et item coniugatione corporea diuiduam substantiam triaque haec omnia in unam speciem permiscuit diuersa illa natura concretioni atque adunationi generum repugnante. Quibus cum substantia mixtis et ex tribus in unum redactis rursum totum hoc unum diuisit in partes competenter, quo singulae partes constarent ex substantia diuersi et item eius, quod idem uocatur, gemina natura, diuisionem instaurans hactenus: unam sumpsit ex uniuerso primitus portionem, post quam duplicem eius quam sumpserat, tertiam uero sescuplam quidem secundae, triplam uero primitus sumptae, at uero quartam sumpsit duplicem secundae, quintam triplam tertiae, sexta fuit assumptio partibus septem quam prima propensior, septima sex et uiginti partibus quam prima maior. Quibus ita diuisis consequenter complebat interualla duplicis et triplicis quantitatis ex uiuersitate partes secans etiamnunc et ex his interuallorum spatia complens, quo singula interualla binis medietatibus fulcirentur. Medietatum porro altera quota parte limitis extimi praecellebat unum extimum limitem, tota praecellebatur ab alio extimo limite, altera pari summa et aequali ad numerum modo praecellebat et praecellebatur ab extimis. Natis itaque limitibus sescuplorum et item eorum quibus accedit pars sui tertia, quod genus a Graecis epitritum dicitur, item eorum quibus accedit pars sui octaua, qui numerus epogdous ab isdem uocatur, ex his nexibus illa prima spatia, id est epogdoi spatiis epitritorum omnium interualla complebat, ita ut ad perfectam cumulatamque completionem deesset aliquid epitrito, tantum scilicet quantum deest habita comparatione ducentis quadraginta tribus aduersus ducentos quinquaginta sex. Et iam omne fere commixtum illud genus essentiae consumptum erat huius modi sectionibus partium. Tunc hanc ipsam seriem in longum secuit et ex una serie duas fecit easque mediam mediae in speciem chi Graecae litterae coartauit curuauitque in orbes, quoad coirent inter se capita, orbemque orbi sic inseruit, ut alter eorum aduerso, alter obliquo circuitu rotarentur, et exterioris quidem circuli motum eundem, quod erat eiusdem naturae consanguineus, cognominauit, interioris autem diuersum; atque exteriorem quidem circulum, quem eundem cognominatum esse diximus, a regione dextra per sinistrum latus usque ad dextrum inflexit, diuersum porro per diametrum in sinistrum latus eidem et simili illi circumactioni uirtute pontificioque rotatus dato. Unam quippe, ut erat, eam et indiuisam reliquit, interiorem uero scidit sexies septemque impares orbes fabricatus est iuxta dupli et tripli spatia orbesque ipsos contraria ferri iussit agitatione, ex quibus septem tres quidem pari uelocitate, quattuor uero et sibimet ipsis et ad comparationem caeterorum impari dissimilique sed cum ratione motu.

Igitur cum pro uoluntate patris cuncta rationabilis animae substantia nasceretur, aliquanto post omne corporeum intra conseptum eius effinxit mediumque applicans mediae modulamine apto iugabat; ast illa complectens caeli ultima circumfusaque eidem exteriore complexu operiensque ambitu suo ipsaque in semet conuertens diuinam originem auspicata est indefessae sapientisque et sine intermissione uitae. Et corpus quidem caeli siue mundi uisibile factum, ipsa uero inuisibilis, rationis tamen et item modulaminis compos cunctis intellegibilibus praestantior a praestantissimo auctore facta. Ut igitur ex eiusdem et diuersi natura cum essentia mixtis coagmentata indigete motu et orbiculata circuitione in se ipsam reuertens cum aliquam uel dissipabilem substantiam offenderit uel indiuiduam, facile recognoscit, quid sit eiusdem indiuiduaeque, quid item diuersae dissolubilisque naturae causasque omnium quae proueniunt uidet et ex his quae accidunt quae sint futura metitur, motusque eius rationabilis sine uoce, sine sono cum quid sensile spectat circulusque diuersi generis sine errore fertur ueridico sensu et certa nuntiante cunctae animae, rectae opiniones et dignae credulitate nascuntur; porro cum indiuiduum genus semperque idem conspexerit, ea quae sunt motu intimo fideliter nuntiante, intellectus et scientia conualescunt.

Quae quidem omnia in anima fieri eidemque insigniri palam est; quam cum moueri et uiuere animaduerteret factum a se simulacrum immortalis diuinitatis genitor suus, hilaratus impendio multo magis ad exemplum eius aemulae similitudinis aliud specimen censuit excogitandum. Ut igitur haec immortalis et sempiterna, sic mundum quoque sensibilem animal immortale constituit. Sed animal quidem, id quod est generale animal, natura aeuo exae quatur; unde facto natiuoque operi cum aeuo societas congruere minime uidebatur. Quapropter imaginem eius mobilem numeroque serpentem factae a se machinae deus sociabat eam quae tempus dicitur, aeuo intacto et in singularitate perseuerante. Dies enim et noctes et menses et annos, qui ante caelestem exornationem non erant, tunc nascente mundo iussit existere; quae omnia partes sunt temporis, nosque haec cum aeuo assignamus, id est solitariae naturae, non recte partes indiuiduae rei fingimus. Dicimus enim "fuit est erit", ast illi esse solum competit iuxta ueram sinceramque rationem, fuisse uero et fore deinceps non competit. Haec quippe geniturae temporis proprie, motus enim sunt, unus praetereuntis, alter imminentis non aeui sed temporis; aeui quippe mansio perpetua et immutabilis. Ergo neque iunior se neque senior nec fuit nec erit nec patietur eorum aliquid quae sensibilis natura patitur, sed sunt haec omnia uices temporis imitantis aeuum. Ac de his quidem fors erit aptior deinceps disputandi locus.

Tempus uero caelo aequaeuum est, ut una orta una dissoluantur, si modo dissolui ratio fasque patietur, simul ut aeuitatis exemplo similis esset uterque mundus; archetypus quippe omni aeuo semper existens est, hic sensibilis imagoque eius is est qui per omne tempus fuerit, quippe et futurus sit. Hac ergo dei ratione consilioque huius modi genituram temporis uolentis creari sol et luna et aliae quinque stellae quae uocantur erraticae factae sunt, quo tam partes temporis notarentur certa dimensione quam reditus anfractusque temporarii sub numeri comprehensionem uenirent, corporaque siderea fabricatus assignauit uitalibus diuersae naturae motibus numero septem totidem corpora, lunae quidem iuxta terram in prima circumactione, solis uero in secunda, tum Luciferi et Mercurii collocat ignes in eo motu qui concurrit quidem solstitiali circuitioni, contraria tamen ab eo circumfertur agitatione; quare fit, ut comprehendant se inuicem et a se rursum comprehendantur hae stellae. Caeteros quoque siderum ortus et progressiones diuinae rationis ductu digessit in ordinem. Cuius exornationis causam explicare si quis uelit, plus erit opere ipso quod operis gratia sumitur; uerum haec, si erunt ad id quo de agitur utilia, post exequemur. Igitur singulis uniuersisque apto et decenti sibi motu locatis, uidelicet his quae consequens erat tempore prouenire, nexibusque uitalibus ubi constricta corpora facta sunt animalia imperatumque didicerunt, ea quae diuersae naturae motus obliquus per directum eiusdem naturae motum uertens semet utpote constrictus circumferebat partim maiore partim minore circulo rotabantur, citius quidem dimensum spatium peragentia quae minore, tardius uero quae maiore, utpote ambitu circumacta prolixiore. Qua de causa fiebat, ut ex uniformi eiusdem naturae conuersione quae citius circuirent ab his quae tardius circumferebantur comprehendentia comprehendi uiderentur. Omnes quippe circulos eorum uniformis et inerrabilis illa conuersio uertens in spiram et uelut sinuosum acanthi uolumen, quia gemino et contrario motu ferebantur, tum ipsa etiam cita et uolucris ea quae tardius a se recedebant proxima sibi semper ex consecutione faciebat. Atque ut rationabilis et consulta haec motuum uarietas et moderatio uisu quoque notaretur omniumque octo motuum perspicua esset chorea, igniuit lucem clarissimam deus rerum conditor e regione secundi a terra globi, quam lucem solem uocamus, cuius splendore caelum infraque illustrarentur omnia numerusque omnium extaret animantium. Hinc ergo noctis dieique ortus ex eodem semper et inerrabili motu factus rata alterna lucis atque umbrarum successione, mensis uero prouentus, cum lustrato luna circulo suo solem consequitur, anni, cum sol item emensis anfractibus renouat exordia; caeterarum uero stellarum circuitus neque notant neque dinumerant homines exceptis paucis nec intellegunt discursus erroresque earum temporis esse genituram, in quo sit admiranda uarietas prouentuum caelestes tramites undique stellis uariantibus. Est tamen intellectu facile, quod perfectus temporis numerus perfectum annum compleat tunc demum, cum omnium octo circumactionum cursus peracti uelut ad originem atque exordium circumactionis alterius reuertentur, quam semper idem atque uniformis motus dimetietur; quam ob causam caetera quoque nata sunt astra, quae per caelum meantia conuersiones habent, ut quam simillimum esset omne hoc perfecto illi quod mente perspicitur animali aeuoque exaequatae naturae temporis socia natura nancisceretur imaginem.


PARS SECUNDA TIMAEI PLATONIS

[recensere]

Et iam fere cuncta prouenerant usque ad genituram temporis ad germanam composita similitudinem exempli et ueritatis suae, nisi quod nondum hic mundus cuncta continebat animalia perinde ut intellegibilis, ad cuius aemulationem fiebat. Hoc igitur quod deerat addebat opifex deus; atque ut mens, cuius uisus contemplatioque intellectus est, idearum genera contemplatur in intellegibili mundo, quae ideae sunt illic animalia, sic deus in hoc opere suo sensili diuersa animalium genera statuit esse debere constituitque quattuor, primum caeleste plenum diuinitatis, aliud deinde praepes aeriuagum, tertium aquae liquoribus accommodatum, quartum quod terrena soliditas sustineret. Et diuini quidem generis ex parte maxima speciem ignis serena claritudine perpolibat, ut propter eximium splendorem nitoremque uidentibus esset uisurisque uenerabilis. Figuram porro eius figurae mundi intellegibilis accommodans indeclinabiliter euenustabat totumque eum posuit in gremio prudentiae caeli undique ineffabilis pulchritudinis ornamentis stipans eum et conuegetans ad aeternitatem, motumque eius circulis conuenientem et pro cuiusque natura commentus est, alterum circum se perque eandem orbitam semper obeuntem eademque semper deliberantem ac de isdem ratiocinantem, alterum uero talem, qui semper ultra procedere gestiens eiusdem atque immutabilis naturae coercitione intra obiectum eius rotabundus teneretur quinque illis erraticis et contrariis sibi inuicem prohibitis motibus, ut uterque circulus esset in optimo beatissimoque agitationis statu. Qua ex causa facti sunt summa diuinitate praediti omnes illi ignes siderei, qui nullos errores exorbitationesque patiuntur proptereaque in semet ipsos conuertuntur aeterno circuitu. At uero alii uagi palantesque ignes erroris causam habent eam, cuius in superioribus habita commemoratio est. Terram uero matrem et altricem omnium terrenorum animantium constrictam limitibus per omnia uadentis et cuncta continentis poli diei noctisque custodem locauit, antiquissimam et eximiae dignitatis deam ex eorum numero qui intra mundi ambitum continentur deorum. Stellarum uero choreas et alterius applicationes ad alteram uariosque gyros, quos edunt admirabili uenustate iuxta ambitus circulorum, reditusque et anfractus ad eas sedes ex quibus progressae sunt, accessus etiam et recessus, cumque contiguae sibi inuicem fiunt, quales ex contagione sua condiciones accipiant quamque et cuius modi nanciscantur qualitatem ex uaria designatione, cumque -- quod aliquanto interuallo temporis fieri solet -- certae stellae mersae ac latentes operiuntur, quae significent et mox aut aliquanto post futura portendant, uel cum insolitis horis curriculisque temporum rursus emergunt et apparent, quantos denuntient metus his qui rationem motus earum intellegere possunt, cunctaque huius modi ratione atque orationibus persequi nihil agentis ac frustra laborantis est, maxime cum motus earum descriptioque sit a uisu atque oculis disputantis remota. Quapropter ea quae de sideribus uisibilibusque diuinis potestatibus dicta sunt satis superque dicta finem habeant suum.

At uero inuisibilium diuinarum potestatum quae daemones nuncupantur praestare rationem maius est opus quam ferre ualeat hominis ingenium; igitur compendium ex credulitate sumatur. Credamus ergo his qui apud saeculum prius, cum ipsi cognationem propinquitatemque diuini generis praeferrent, de natura deorum maiorum atque auorum deque genituris singulorum aeterna monumenta in libris posteritati reliquerunt. Certe deorum hliis aut nepotibus non credi satis inreligiosum; quamuis incongruis nec necessariis probationibus dicant, tamen, quia de domesticis rebus pronun tiant, credendum esse merito puto. Sit igitur nostra quoque credulitas comes asseuerationi priscorum uirorum, quod Terrae Caelique filii sint Oceanus et Tethys, horum porro Saturnus et Rhea et Phorcus, Saturni porro et Rheae proles Iupiter et Iuno et caeteri qui sunt in ore hominum ac mentibus et de quorum fraternitate fama celebratur; atque ex his alii nati sunt qui dii putantur.

His igitur omnibus, qui uel uidentur in conuexis caelestibus flammanti corpore uel non uidentur, natis atque altis diuinitatemque obtinentibus conditor uniuersitatis deus obseruanda iubet sancitque oratione tali: "Dii deorum quorum opifex idem paterque ego, opera siquidem uos mea, dissolubilia natura, me tamen ita uolente indissolubilia, omne siquidem quod iunctum est natura dissolubile, at uero quod bona ratione iunctum atque modulatum est dissolui uelle non est dei. Quapropter, quia facti generatique estis, immortales quidem nequaquam nec omnino indissolubiles, nec tamen umquam dissoluemini nec mortis necessitatem subibitis, quia uoluntas mea maior est nexus et uegetatior ad aeternitatis custodiam quam illi nexus uitales ex quibus aeternitas uestra coagmentata atque composita est. Iubendi ergo quod iubeo causa haec est: Tria etiamnunc mortalia genera desunt uniuersitati quibus carens uniuersa res perfectione indigebit. Erit porro imperfecta, si uniuersa mortalia genera intra conseptum suum minime continebit. Oportet autem, si erit mundus perfectus futurusÑproueniet porro hoc idem uirtute auctoritatis meae -- esse plenam uniuersi generis substantiam, quo animalibus singulis suppeditato uiuendi uigore ea quae sunt meliora proximam diuinitati fortunam dignitatemque sortiantur. Quapropter, ut et mortalia sint et uniuersa res non indigeat perfectione sed sit tota atque uniuersa uere, iubeo aggrediamini secundum naturam mortalium generum institutionem. Imitantes ergo meam iuxta effectum uestrum sollertiam ita instituite atque extricate mortalia ut, quibus consortium diuinitatis et appellationis parilitas competit, diuina praeditum firmitate fingatis; erit uero tale quod uobis obsequi iustitiamque colere prospexeritis. Huiusego uniuersi generis sementem faciam uobisque tradam; uos caetera exequi par est, ita ut immortalem caelestemque naturam mortali textu extrinsecus ambiatis iubeatisque nasci cibumque prouideatis et incrementa detis ac post dissolutionem id faenus quod credideratis facta secessione animi et corporis recipiatis."

Haec dixit et demum reliquias prioris concretionis, ex qua mundi animam commiscuerat, in eiusdem crateris sinum refundens eodem propemodum genere atque eadem ratione miscebat, nec tamen eadem exoriebatur puritas serenitasque prouentuum nec tam immutabilis perseuerantiae sed secundae ac tertiae dignitatis; coagmentataque mox uniuersae rei machina delegit animas stellarum numero pares singulasque singulis comparauit easdemque uehiculis competentibus superimpositas uniuersae rei naturam spectare iussit legesque immutabilis decreti docuit ostendens, quod prima quidem generatio uniformis in omnibus eiusdemque ordinis esset futura, ne cui competens iustum aliqua ex parte a se minueretur. Oportebat porro satas eas certis legitimisque temporum uicibus piae nationis animalium quaeque praeter caeteras animantes deum suspiciant afferre frugem, esse autem naturam hominis geminam, cuius quod melius sit genus censendum fore uiri nomine. Cumque necessitate decreti corporibus inserentur corporeaque supellex uarie mutabitur quibusdam labentibus et aliis inuicem succedentibus membris, primo quidem sensum ex uiolentis passionibus excitari, post quem mixtam ex uoluptate tristitiaque cupidinem nasci, tum uero metum atque iracundiam caeterasque pedissequas earum perturbationes diuerso affectu pro natura sua permouentes; quas quidem si frenarent ac subiugarent, iustam his lenemque uitam fore, sin uincerentur, iniustam et confragosam. Et uictricibus quidem ad comparis stellae contubernium sedemque reditum patere acturis deinceps uitam ueram et beatam, uictas porro mutare sexum atque ad infirmitatem naturae muliebris relegari secundae generationis tempore; nec a uitiis intemperantiaque desciscentibus tamen poenam reiectionemque in deteriora non cessare, donec instituto meritisque congruas immanium ferarum induant formas, pausamque malorum non prius fore quam consecuta eas rata et eadem semper uolucris illa mundi circumactio cuncta earum uitia ex igni et aqua terraque et aere contracta omnemque illuuiem deterserit inconsultis et immoderatis erroribus ad modum rationis temperiemque redactis, quo positis sordibus expiatae purificataeque demum ad antiqui uultus honestatem pertingere mereantur. Quibus cunctis fatalium legum promulgationibus in istum modum patefactis et expositis, ne qua penes se deinceps ex reticentia noxae resideret auctoritas, sementem fecit eius modi deus, ut partim in terra, partim in luna generis humani iacerentur exordia, partim in caeteris quae instrumenta sunt temporis. Ea porro officia quae sementem sequuntur factis a se diis iniunxit, ut dixeram, maximeque formandorum corporum curam mortalium; ac si qua pars etiam tunc hominis animae residua superesset, cuius constitutioni nauanda opera uideretur, caeteraque omnia consequenter aggrederentur hortatus est, quae operis perfectio rerumque ordo deposceret proque uiribus eniterentur, ut quam optime mortalis natura regeretur exceptis improsperitatibus, quarum esset auctoritas et causa penes ipsos.

Quibus in istum modum digestis omnibus cum in proposito rerum creator maneret, intellegentes iussionem patris filii iuxta mandatam informationem immortali sumpto initio mortalis animantis ex mundi materiis igni terraque et aqua cum spiritu faenus elementarium mutuati, quod redderetur cum opus foret, ea quae acceperant conglutinabant non isdem quibus ipsi nexibus, sed aliis ob incomprehensibilem breuitatem inuisibilibus gomphis. Itaque apparata materia circuitus immortalis animae circumligabant inriguo fluidoque corpori; circuitus porro ut torrenti rapido defluoque obligati neque tenebant neque tenebantur, sed ita ui ferebant et inuicem ferebantur, ut totum quidem animal moueretur, praecipiti tamen et inordinata iactatione, quippe cum sex sine ratione raptaretur motibus, ultro citro, dextrorsum sinistrorsum et item sursum deorsumque pergens atque oberrans. Immenso quippe inrigante et immoderate effluente gurgite, ex quo cibus et alimenta comparabantur, multo maior extrinsecus turba conflicta tioque uexabat, cum corpus aliquod in raptatu incurrisset ignis offensionem uel etiam terrenam complosionem, similiter aquae lubricas uiolentasque uentorum procellas hisque interpellationibus omnibus per corpus ad animam commeantibus stimulate mens aestuaret; qui quidem aestus propterea et initio et nunc usque sensus cognominantur. Maximos uiolentosque motus cientes cum naturali deriuatione iugiter et sine intermissione effluente circuitus animae quasi quibusdam turbinibus simul quatiunt, ilium quidem prouidum eius consultumque motum, scilicet eiusdem circuli, cuius est orbiculata circumuolutatio, statuentes et contra quam illa mouetur operantes imperiumque eius respuentes, at uero diuersi circuli diuersis motibus incertisque famulantes usque adeo ut -- quia limites duplicis illius et triplicis quantitatis et item interualla terna per utrumque latus epitritorum sescuplorumque et epogdoorum medietatibus confirmata dissolui a nullo quam ab eo solo qui iunxerat poterantÑomni tamen iactationis genere diuexarent aduersis sibi inuicem motibus animam, totem eius substantiam diuerse distrahentes, ut una quidem feratur cum confirmationis suae nexibus, uerum sine ratione utpote discordantibus motibus et deprauante rectum iter sensuum illecebra. Propterea uarias inclinationes existere obliquae, contraries et item resupinis casibus similes, ut si quis naturalem memoris regionem mutans caput pro pedibus solo figat, pedes in altum pro capite sustollat; tune, opinor, tam eius qui patitur quam eorum qui spectant dextrae quidem parses sinistrae, sinistrae uero dextrae uidentur inuicem. Id ipsum animae quoque circuitus patiuntur proptereaque errant in eiusdem diuersique generis contemplatione, cum quod diuersum idem, et quod est idem diuersum imbecillitate discer nendi autumant estque haec eorum plena erroris et falsitatis opinio orta ex deprauatione sensuum nec habet ullum certum ducem talis peragratio; cumque extra positi sensus pulsauerint animam uehementius omnemque eam possederint, tunc illa subiugata et seruiens pontificium aliquod potestatemque retinere falso putatur eademque passionibus aegra et initio, cum incorporata est, et quamdiu perinde afficietur amens erit. At postquam incrementi nutricationisque tenui iam riuo meatus effluet animaeque circuitus tranquilliore motu uiam suam peragent processuque temporis sedatiores erunt, utpote qui a naturae suae competenti motu minime exorbitent, facile iam diuersae naturae uitia bonitatemque et honestatem semper eiusdem cum alterius appetitu, alterius uero detestatione secernent hominemque ita institutum plena et incolumi prudentia tuebuntur. Ac si ad hunc statum accedat auxiliatrix eruditionis honestae moderationisque diligentia, immunis omni perturbatione atque aegritudine ducet aeuum; si negleget, claudum iter uitae serpens cum familiari demum stultitia reuocabitur ad inferna.

Sed haec quidem nouissime prouenient meritis iam uitae locatis; nunc uero diuinae prouidentiae spectari pensum conuenit ex membrorum rationabili conformatione, quae suscipiendo uitali uigori caelestis apparabat prospicientia. Principio figuram capitis diuinae potestates, quibus informandi corporis erat officium concreditum, ex mundi figura mutuatae teretem globosamque finxerunt eidemque duos circuitus uenerandae diuinitatis innexuerunt. Est autem caput praeter caeterum corpus honoratius et optimati quadam eminentia; cui reliqua membra dominanti parent atque obsequuntur iure meritoque subiecta, ne sine sede humiliter in imo plane iacens asperas, cum moueretur, terrenarum lacunarum offensiones procliuitatis et item decliuitatis incurreret, maxime cui esset necesse cuncta motuum genera experiri. Hac igitur de causa uehiculo corporis utpote arx sustinetur. Addita est crurum quoque et brachiorum porrigibilis et flexuosa substantia, ut tenendi omittendi progrediendi resistendique usus ex arbitrio praesto foret eminente diuino capitis gestamine. Progrediendi porro commodius officium quam recedendi rata diuina mens ire ulterius mage quam recessim uoluit moueri; priores quoque corporis partes meliores posterioribus iudicans in homine primo omnium e regione certa capitis personam subdidit uultus eamque appellauit faciem eidemque instrumenta quae adminicularentur prouidis animae motibus assignauit. E quibus primi luciferi oculorum orbes coruscant hac de causa dati. Duae sunt, opinor, uirtutes ignis, altera edax et peremptoria, altera mulcebris innoxio lumine. Huic igitur, ex qua lux diem inuehens panditur, domesticum et familiare corpus oculorum diuinae potestates commentae sunt, intimum siquidem nostri corporis ignem, utpote germanum ignis perlucidi sereni et defaecati liquoris, per oculos fluere ac demanare uoluerunt, ut per leues congestosque et tamquam firmiore soliditate probatos orbes luminum, quorum tamen esset angusta medietas subtilior, serenus ignis per eandem efflueret medietatem. Itaque cum diurnum iubar applicat se uisus fusioni, tunc nimirum incurrentia semet inuicem duo similia in unius corporis speciem cohaerent, quo concurrunt oculorum acies emicantes quoque effluentis intimae fusionis acies contiguae imaginis occursu repercutitur. Totum igitur hoc similem eandemque sortitum passionem et ob indifferentem similitudinem eiusdem passionis effectum, cum quid aliud tangit uel ipsum ab alio tangitur, tactuum motu diffundens se per omne corpus perque corpus usque ad animam porrigens sensum efficit qui uisus uocatur. At postquam in noctem discesserit cognatus ignis, desertum lucis eius auxilio consortioque uelut uiduatum hebet, ut quippe ad dissimile procedens, proptereaque immutatum extinguitur nullam habens cum proximo tunc aere naturae communicationem, utpote splendore ignis carenti, uidereque desinit factum illecebra somni. Etenim diuinae potestates salubre oculis tegmen palpebrarum machinatae sunt, quibus obductis uis illa ignis intimi coniuentia tegminis coercetur compressaque fundit se per membra mollitisque et relaxatis conualescit quies. Quae cum est uehementior motuum reliquiis, cuius modi erunt et quibus in locis reliquiae, talia pariaque somniorum simulacra nascentur eorumque expergefactos quoque memoria comitabitur. At uero simulacrorum quae in speculis oboriuntur, umbrarum etiam quae in humida cernuntur superficie, facilis assecutio est, siquidem utriusque ignis tam intimi quam extra positi concursu incidente in tersam aliquam leuemque materiae superficie in formatique in multas et uarias liguras simulacra ex leuigati corporis conspectu resultant. Dextrae porro partes quae sunt sinistrae uidentur in isdem speculis insolito quodam more, propterea quod dextris partibus uisus contra sinistram partem speculi, sinistris item contra dextram positis, motu facto corporis ex aduerso partis eius unde motus fit gesticulatur motus imago. At uero dextrae corporis partes dextrae ita ut sunt in speculis quoque sinistraeque item sinistrae uidentur, cum ex coitu uisus et splendoris e speculo corpulentior conglobata imago recidet; quod fit, quotiens teres speculi serenitas hinc inde tumidioribus et prouectis in molem lateribus dextram uisus partem in laeuam speculi, laeuam item in dexteriora deiecit. Cuius speculi demum si talis facta erit conuersio, ut elatiores illae partes altera superior altera inferior locentur, resupini uultus apparebunt uidentis splendore luminis e superiore margine cum summis oris partibus et ipso capite ad inferiora deiectis, similis porro ut mento genisque ad superiora sublatis.

Qui quidem sensus famulantur actibus opificis dei summam optimamque et primariam speciem molientis, sed uulgo per semet ipsos sentire existimantur et agere aliquid, ut si quis non opifici sed serrae uel asciae tribuat effecti operis auctoritatem, cum a se plurimum distent causae et ea quae causam sequuntur. Licet enim corporea sint fundamenta omnium sensuum, quod tamen sentit, alienum a natura corporis, excipit sensus puro et incorporeo uigore; quippe corpora frigus et calorem, astrictionem et relaxationem recipiunt, non sentiunt nec uero rationem intellectumque in rebus ratione prudentiaque agendis sciunt, sed quod ex omnibus quae sunt intellectum prudentiamque habet, sola anima. Hoc porro inuisibile, at uero ignis et aqua caeteraeque materiae uisibi]ia sunt corpora. Oportet autem intellectus et disciplinae amatorem prudentissimae naturae principalem causam, non adminicula causae principalis inquirere, illas uero, quae ab aliis motae mouent alias, secundas existimandum. Nobis quoque igitur in eundem modum faciendum est et de utroque causarum genere disserendum, sed separatim quidem de optimis, quae cum intellectu prudentiaque cuncta honesta et bona moliuntur, seorsum uero de his quae mente prudentiaque cassae temere et ut libet confusa et inordinata quae faciunt relinquunt. Et de oculorum quidem ministerii causa, ob quam nacti sunt eam quam habent uirtutem, satis dictum, de praecipua tamen utilitate operis eorum mox erit aptior disserendi locus. Visus enim iuxta meam sententiam causa est maximi commodi plerisque non otiose natis atque institutis ob id ipsum quod nunc agimus; neque enim de uniuersa re quisquam quaereret nisi prius stellis sole caeloque uisis. At nunc diei noctisque insinuata nobis alterna uice menses annorumque obitus et anfractus nati sunt eorumque ipsorum dinumeratio et ex dinumeratione perfectus et absolutus extitit numerus, tum temporis recordatio, quae naturam uniuersae rei quaeri docuit curamque inuestigationis iniecit mentibus, quasi quoddam seminarium philosophiae pangens, quo bono nihil umquam maius ad hominum genus diuina munificentia commeauit. Hoc igitur maximum beneficium uisus oculorumque esse dico; minora alia praetereo quibus qui a philosophia remoti sunt carentes debiles caecique maestam uitam lugubremque agunt. Nobis uero causa dicenda demonstrandaque uidetur diuini muneris quod prouidentia commenta est salubriter hactenus: deum oculos hominibus idcirco dedisse, ut mentis prouidentiaeque circuitus, qui fiunt in caelo, notantes eorum similes cognatosque in usum redigerent suae mentis, circuitusque animae, qui animaduersiones seu deliberationes uocantur, quam simillimos efficerent diuinae mentis prouidis motibus placidis tranquillisque, perturbatos licet, confirmatoque ingeneratae rationis examine, dum imitantur aplanem mundi intellegibilis circumactionem, suae mentis motus erraticos corrigant. Eadem uocis quoque et auditus ratio est ad eosdem usus atque ad plenam uitae hominum instructionem datorum, siquidem propterea sermonis est ordinata communicatio, ut praesto forent mutuae uoluntatis indicia; quantumque per uocem utilitatis capitur ex musica, totum hoc constat hominum generi propter harmoniam tributum. Harmonia uero, id est modulatio, utpote intentio modificata, cognatas et uelut consanguineas habens commotiones animae nostrae circuitionibus, prudenter utentibus Musarum munere temperantiaeque causa potius quam oblectationis satis est commoda, quippe quae discrepantes et inconsonantes animae commotiones ad concentum exornationemque concordiae Musis auxiliantibus reuocet; rhythmus autem datus ut medela contra illepidam numerorumque et modorum nesciam gratiaeque expertem in plerisque naturam.

Nunc quoniam cuncta exceptis admodum paucis executi sumus, quae prouidae mentis intellectus instituit, oportet de illis etiam, quae necessitas inuehit, dicere, mixta siquidem mundi sensilis ex necessitatis intellegentiaeque coetu constitit generatio dominante intellectu et salubri persuasione rigorem necessitatis assidue trahente ad optimos actus. Itaque uicta et parente prouidis auctoritatibus necessitate prima rerum mundique exordia constiterunt. Si quis ergo uere iuxtaque meram fidem mundi huius institutionem insinuaturus erit, hunc oportet erraticae quoque causae speciem demonstrare. Quod ita demum commode fiet, si ad eorum quae erroribus implicant originem facto recursu, perinde ut in his quae ex mente sunt fecimus, genituram substantiamque eorum ab exordio retexamus naturamque ignis et terrae, caeterarum item materiarum, ex quibus mundi sensilis coagmentata molitio est, consideremus nec naturam modo ueram illam ueterem, quae fuit ante concretionem, sed antiquas etiam ipsorum elementorum perpessiones. Nullus quippe ad hoc usque tempus genituram eorum indicauit, sed tamquam scientibus, quid sit ignis et caetera, sic loquimur et dicimus initia uniuersitatis, cons tituentes ea quae ne syllabarum quidem locum uicemque pro ueri examinis ratione obtinent. Nostra igitur haec est professio nihil ad praesens de uniuersitatis uel initio uel initiis, ut quidam putant, esse dicendum, non quo sit ullum impedimentum praeter inextricabilem difficultatem, sed quod ita instituto sermone sit impossibile admodum perueniri ad explanationem rei. Neque igitur uos id expectetis nec ego mihi persuadeam posse me tantum et tanti oneris sustinere. Atque illud potius obseruabo, quod initio sermonis precario petiui, in rebus imaginariis procliuibusque ad fallendum rationibus rerum earundem uerisimilibus assertionibus imaginariisque contentus sim initia singulorum et uniuersorum originem pandens. Deum ergo etiam nunc auxiliatorem inuocabimus ante auspicium dictionis, liberatorem ex turbida et procellosa coepti sermonis iactatione.

Erit ergo initium tale demum uniuersae imaginariae rei, eademque magnificentius diuidetur. Etenim tunc duae modo species ueniebant in diuisionem, at nunc tertium quoque aliud oborietur genus. Quippe in prioribus duo nobis satis abunde sufficere uidebantur, unum perpetuum carens generatione exemplaris eminentiae, alterum simulacrum et imago eius aeternitati propagata secundae generationis idque uisibile. At uero tertium tunc quidem minime diuisimus; at nunc impositura nobis necessitatem ratio uidetur ire obuiam manumque conserere aduersum inexpugnabilem omni ratione et omni eloquio fraudem crassis tenebris inuolutam. Quam igitur eius uim quamue esse naturam putandum est? Opinor, omnium quae gignuntur receptaculum est, quasi quaedam nutricula. Atque hoc quod de ea dicitur uerum est quidem, sed dicendum uidetur paulo apertius; est tamen arduum eo magis, quod praeconfundi mentis aciem necesse est et aestuare tam de igni quam de caeteris materiis, qui magis aquam iure aquam dici putarique oporteat quam terram, cum nulla sit certa et stabilis proprietas corporum quae cuiusque indicet naturalem germanitatem. Principio ut de aqua, cuius modo fecimus mentionem, ordiamur: cum astringitur in glaciem, certe saxum terrenaeque soliditatis corpus et minime fusile apparet, eadem haec ignita et diffluens discretaque uarie in humorem, spiritum et aereas auras dissoluitur; aer porro exustus ignem creat rursumque extinctus ignis aera corpulentior factus instituit, aer item crassior factus in nubes nebulasque concrescit, quibus elisis et expressis pluuiae stagnorumque et fontium largitas demumque ex aqua terrenae moles aggerantur. Atque ita circuitu quodam uires fomentaque generationis corporibus inuicem sibi mutuantibus nec in una eademque forma perseuerantibus quae tandem erit certa eorum et a cunctatione semota comprehensio? Nulla certe. Quapropter de cunctis huius modi mutabilibus ita est habendum: hoc quod saepe alias aliter formatum nobis uidetur et plerumque iuxta ignis effigiem non est, opinor, ignis sed igneum quiddam, nec aer sed aereum, nec omnino quicquam uelut habens ullam stabilitatem. Denique ne pronominibus quidem ullis signanda sunt quibus in demonstratione uti solemus, cum dicimus 'hoc, uel'illud,; fugiunt enim nec expectant eam appellationem quae de his tamquam existentibus habetur. Igitur ignem quoque eum esse uere putandum, qui semper idem est, et omne cuius proprietas manet. At uero id, in quo fieri singula haec uidentur et demum dissolui pereuntiaque ad alias inde transire formas, solum illud appellandum puto certo pronomineÑrecte quippe de eo dici posse 'hoc' uel 'illud' -- porro quod recipit qualitatem uel etiam uerti potest in contrarias qualitates calidum dici uel candidum, proprioque et certo nomine appellari quod sit incertum et mutabile minime conuenire. Sed, opinor, apertius etiamnunc de eodem erit dissertare conandum. Si quis enim cunctas formas figurasque ex una eademque auri materia fictas iugiter et sine intermissione in alias atque alias reformet, tunc, si quis electa qualibet una figura quaerat quae sit, opinor posse firme et diligenter ac sine reprehensione responderi aurum illud esse nec addere trianguli cylindriue cuiusue alterius <formae> uidebitur. Eadem et consimilis ratio difficultasque in ea natura, quae cuncta recipit corpora, reperitur. Haec quippe minime recedit ex condicione propria; recipit enim cuncta nec ullam ex isdem formam trahit, et cum uelut intra gremium eius formentur quae recipiuntur, ipsa informis manet estque usus eius similis molli cedentique materiae, in quam imprimuntur uaria signacula, moueturque et conformatur omnimode ab introeuntibus, ipsa nec formam nec motum habens ex natura sua. Quae uero ingrediuntur, formas mutant aliasque alia et diuersa cernuntur, eademque quae introeunt et egrediuntur simulacra sunt uere existentium rerum miro quodam uixque explicabili modo formata ab isdem uere existentibus rebus, quem ad modum mox demonstrare nitemur pro uiribus. At uero nunc trinum genus animo sumendum est: quod gignitur, item aliud in quo gignitur, praeterea tertium ex quo similitudinem trahit mutuaturque quod gignitur. Decet ergo facere comparationem similitudinemque impertiri illi quidem quod suscipit matris, at uero unde obuenit patris, illi autem naturae quae inter haec duo est prolis. Simul ita intellegendum, fieri non posse, ut una existat facies, quae omnes rerum omnium formas uultusque contineat uariaque corporis undique ora demonstret, nisi subiecto prius informi aliquo corporum gremio, perinde ut quae in picturis substernitur infectio decolor ad colorum lumina subuehenda. Etenim si erit alicuius eorum quae in se recipit simile receptaculum, cum quid obueniet dissimile his quibus simile est, discordabit, opinor, uultus eius cum introgressi corporis uultu nullamque exprimet similitudinem. Ex quo fit, ut receptaculi sinus nullam propriam naturaliterque expressam habeat figuram proptereaque informis intellegatur omni quippe forma carens, ut qui odora pigmenta conficiunt ante omnia curant, ut nullius sint odoris proprii quae condientur, susceptura uidelicet humidos sucos odoraminum, et qui materiis mollibus impressionique cedentibus insignire formas aliquas uolunt, pure leuigatas apparant nec ullam omnino formam in apparata leuigatione apparere patiuntur; sic ei, quod omnibus rerum omnium formis et figuris aeternae uitae mansurisque per saecula recte insignietur, nulla omnino propria species falsa opinione tribuenda est. Ideoque facti generati uisibilis animalis matrem corporeaeque substantiae receptaculum neque terram neque aquam nec uero ignem uel aera nec quicquam aliud, quod ex his creatum est, nec uero ex quibus haec ipsa subsistunt appellandum, sed inuisibilem potius speciem quandam et informem capacitatem mira quadam et incomprehensibili ratione inter nullam et aliquam substantiam nec plane intellegibilem nec plane sensibilem positam, sed quae ex his quae in ea commutantur intellegi tamen posse uideatur. Ignis quidem pars eius ignita, humectata uero pars eiusdem aqua, si modo expertis rei pars ulla dici potest; terra quoque et aer ratione illa, si forte qua simulacra eorum recipit in se, de quibus singulis huius modi tractatus instituendus uidetur: estne aliquis ignis seorsum positus et incommunicabilis, item caeterae species, quas concipientes mente dicimus semper separatas a coetu corporearum specierum fore archetypa exemplaria rei sensilis, an haec sola sunt quae uidentur quaeque corporis intentione sentimus, nec praeter haec ulla sunt uspiam, sed frustra praesumitur esse intellegibiles species, quarum sint imagines sensiles, easque nihil aliud esse quam uerba? Quod quidem neque inexaminatum relinqui placet nec ad prolixum natura sua tractatum minime pertinens ad rem uerborum agmen addendum; at uero si quis amplae rei finis disceptationem compendio: dirimet, hunc certe asciscere operae pretium facientis est. Ipse igitur, quid de hac re sentiam, dicam. Si intellectus itemque uera opinio duae res sunt, necesse est haec ipsa per semet esse intellectu potius quam sensibus assequenda; sin uero, ut quibusdam uidetur, uera opinio ab intellectu nihil differt, omnia quae corpore[a] sentimus certa habenda sunt. Sed opinor duo esse dicendum, propterea quod utraque magna differentia distant, quippe quorum alterum doctrina nobis insinuet, alterum persuasionis assumptio, et alterum quidem semper cum ratione uera, porro sine ulla ratione alterum, item alterum nulla persuasione transducibile, alterum nutans, incertum semper et deriuabile. Quid quod rectae opinionis omnis uir particeps, intellectus uero dei proprius et paucorum admodum lectorum hominum? Quod cum ita sit, fatendum est esse eius modi speciem semotam a sensibus in semet locatam sine ortu sine occasu, quae neque in se recipit quicquam aliunde neque ipsa procedit ad aliud quicquam, inuisibilem insensilem, soli mentis intentioni animaduersionique perspicuam; porro quod ab hoc secundum est, natiuum sensile sustentabile consistens aliquo in loco et rursum cum immutatione et interitu recedens, sensibus et opinione noscendum. Tertium genus est loci, quod ne ad interitum quidem pertinet; sedem porro praebet his quae generantur, sed ipsum sine sensu tangentis tangitur, adulterina quadam ratione opinabile. Denique cum id animo intuemur, patimur quod somniantes: putamus enim necesse esse, ut omne quod est in aliquo sit loco positum regionemque obtineat ullam, porro quod neque in terra neque in caelo sit minime existere. Ob quam deprauationem itemque alias consanguineas ne in reputatione quidem et consideratione uere existentis uereque peruigilis naturae mente consistimus propter huius modi somnia, cum ne imaginari quidem ullam huius lubricae speciem formamque ualeamus; propriam quippe nullam habet et habere omnes uidetur, cum intra gremium eius conuersione ad aliud ex alio formae transfigurantur. Idemque hoc in altero, inter aliquam et nullam substantiam positum, inueniturÑsuam nullam habet nec tamen nihil estÑ, at enim uere existentium rerum assertio perspicua rationis luce firmatur docens, dum quidem erit hoc aliud itemque illud aliud, neutrum in neutro posse consistere nec simul idem unum et duo fieri.

Haec est meae quidem sententiae mens esse et ante mundi quoque sensilis exornationem fuisse tria haec: existens locum generationem. Igitur generationis nutriculam humectatam modo, modo ignitam, terraeque item et aeris formas suscipientem caeterasque pedissequas passiones perpetientem omniformem uisu uideri; quod tamen priuatim neque similibus uiribus neque exaequatis potentiis instruatur, nihil esse eius aequale, sed undique uergentem et in pronum uel absonum praeponderantem agitari quidem materiis agitantibus inuicemque reciproco pulsu pulsare atque agitare materias. Ex quo fluctu turbatas materias in diuersa raptari discernique a se, perinde ut quae in frumenti purgatione pistoriis instrumentis motu et excussione discerni uidemus, grauia quidem et solida seorsum, tenuia uero et leuia in aliam partem; sic illa quattuor uelut in euripo fluctuante iactari uel machina quadam facta ad motus ciendos dissimillima quaeque a dissimillimis plurimum, aliqua uero similitudine sociata nequaquam disparari proptereaque sedibus fuisse diuisa ante mundi scilicet exornationem. Ac tunc quidem erat huius modi rationis expers rerum inordinata confusio, sed ubi cuncta redigi ad modum placuit, ignem primo terramque et aera atque aquam continuauit opifex deus, non talia ut nunc sunt, sed quae praeferrent elementorum uestigia in eo squalore ac deformitate qui apparet in his quibus diuina deest prospicientia; nunc uero singulis luce ac specie tributa numerus quoque illustratorum omnium genituram sequebatur pulchris omnibus ex non talibus quondam institutis. Nunc iam ordinationem genituramque eorum singillatim demons trari conuenit nouo qui de m et inu sitato genere demon strationis, uerum uobis, qui omnes eruditionis ingenuae uias peragraueritis, neque incognito et ex leui admonitione perspicuo.