Tractatus de potestate et utilitate monetarum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tractatus de potestate et utilitate monetarum
1515
editio: incognita
fons: Bibliotheca Augustana

M. Gabrielis Byel Spirensis, S. Theol. Licentiati et in schola Tubingensi lectoris ordinarii, tractatus de monetis.


Trithemius abbas Spanheimensis in catalogo illustrium virorum Germaniae, qui ingenio praestantes varia scripserunt


GABRIEL BYEL ex Spira, ordinis Clericorum in communi viuentium, vir in diuinis scripturis longe studio exercitatus, & in seculari philosophia (quam Aristotelicam vocant) egregie doctus, ingenio clarus, sermone compositus, vita & conuersatione denotus: qui Gymnasio Tubingensi ab exordio institutionis suae multis annis praefuit, vbi tam in Philosophia quam in sacris literis claros discipulos erudiuit. Scripsit quaedam non spernenda opuscula, quibus nomen suum notificauit. E quibus ordinarie legit in praefata Academia, in Canonem Missa volumen grande lib. I. De passione Domini lib. I. Sermones quoque multos lib. I. Iam scribere dicitur super Sententiae opus singulare & vtile, quod suis modo discipulis legit. Viuit adhuc prope septuagenarius, & capto fortiter perstat in studio. Sub Maximiliano Rege Romanorum, anno Domini MCCCCXCV. Indictione XIII.

Summaria figuratio huius Tractatus[recensere]


Decisio clara & tuta Quaestionis,
Vtrum monetam falsificans, mutans, falsam pro vera, vel minus
valentem pro bona expendens, aut de loco, vbi minus aestimatur,
ad locum, vbi plus valet transferens, peccet mortaliter, & teneatur
ad restitutionem?

Et dubiorum,
I. Quis habeat cudere monetam?
II. In quo casu princeps monetam vel eius valorem
pro lucro suo mutare possit?
III. An eligens ad partem denarios meliores eosque conflari
faciens peccet & teneatur ad restutionem?

Quaestio[recensere]

Vtrum monetam falsificans, mutans, falsam pro vera, vel minus valentem pro bona expendens, aut de loco, vbi minus aestimatur, ad locum, vbi plus valet transferens, peccet mortaliter, & teneatur ad restitutionem?

PRo dicendorum intelligentia primum omnium animaduertendum venit, quod secundum Philosophum V. Ethicorum cap. IX. & I. Politicae, numismatis vsus est ex necessitate inuentus. Cum enim res ad inuicem immediate commutari non possent, homines autem sine earum commutatione (pro eo quod non omnibus omnia necessaria abundant) sustentari non possent, praesertim in tanta multitudine hominum; tum propter distantiam locorum in quibus consistunt res commutandae, & difficilem eorum transportationem, tum propter distantiam temporum futurorum, quo res sine sui corruptione seruari non possunt; tum ex multiplici hominum indigentia, propterquam necesse est rem commutandam esse in multa diuisibilem, vt multa necessaria per eam a diuersis comparentur; tum ex quorundam commutabilium indiuisibilium ad hominum vtilitatem magnum valorem, vt sunt equi, domus, & ita de pluribus aliis: ideo necesse fuit inuenire medium aliquod quantitate paruum, vt eius detracto siue diminutio facile perpendatur, & de loco ad locum transferatur: charactere Principis vel auctoritatem habentis insignitum; ne si quilibet monetaret, valor eius variaretur, nec dinosceretur aut falsificaretur, & per hoc aequalitas in commutationibus non seruaretur: pondere certum, vt precium eius sit certum: sine corruptione permansiuum, vt sit futurae prouisioni aptum: materia pretiosum, vt multus valor posset in paruo loco reponi, & facile de loco ad locum transportari: in plura minora secundum valorem diuisibile, propter indigentes multis rebus parui precii. Tale autem est numisma, vel ex sui natura, vel hominum instituto ad humanam indigentiam relato. Quanto enim re aliqua plus indiget humana necessitas, tanto plus valet, & valor precii crescit. Et ideo secundum relationem numismatis & commutabilium ad indigentiam humanam, numisma est certa mensura omnium commutabilium & vaenalium.

Secundo notandum, quod moneta tribus modis falsari potest, secundum quod tria sunt de substantia monetae, scilicet materia metallata, quantitas ponderis, & publica forma, vt dicit gl. & Panormit. in ca. quanto. de iureiuran. Et in quolibet horum committi potest falsitas: in substantia, quia non seruatur liga legitima (Liga, id est species mixturae, vel gradus metalli) propter admixtionem materiae vilioris cum materia consueta in quantitate excessiua. In pondere, quia non habet legitimum pondus. Pro quo notandum, quod tantum debet esse pondus in numismate, quantum fuit in materia de qua moneta est fabricata, saltem deductis expensis & labore, secundum Innocent. licet non secundum Bart. secundum quem expensae debet solui de publico. Motiuum Innocentii est, quia nemo suis expensis tenetur eam facere: & haec opinio Innocentii tenetur communiter, vt vult Angelus in summa, in verbo Falsarius. Quod sic intelligo. Pondus legitimum est pondus consequens quantitatem substantiae pro tali numismate iuste determinatum. Gratia exempli, si pro Floreno determinetur aurum ponderans dragmam, quae est octaua pars vnciae; tunc florenus falsus est ex pondere, si non habet quantitatem auri ponderantem dragmam. Vnde cum pondus sequatur naturaliter quantitatem substantiae rei, & quantitas substantiae non distinguatur a substantia; falsificatio ponderis est diminutio substantiae, siue haec fiat per rasuram monetae, siue subtilius per aquam artificialem corrosiuam, aut alio modo difficili visui apprehensibili. Est autem determinatio ponderis iusta, quando determinatur pondus tanti valoris pro moneta, quanti est pondus materiae eius non monetatae: ita quod tantum debet valere moneta ex pondere, quantum valeret sua materia non monetata, & non plus, saltem deductis expensis monetandi, vt supradictum est. In forma committitur falsitas, quando mutatur nomen, signum aut imago eius qui monetauit. Vnde habens auctoritatem monetandi praefigit certam formam monetae, imaginem aliquam, circum scriptionem, aut aliquod signum. Et si aliquid huius formae praefinitae omittitur, aut aliquid additur, moneta in forma falsificatur. Est autem forma monetae quaedam testificatio veritatis & iustitiae ipsius monetae, quod scilicet sit verae substantiae & iusti ponderis, vt dicit Nicolaus Orem. in suo Tractatu de moneta. Vnde frequenter in moneta Christianorum Principum vel Communitatum ponitur imago Dei vel alicuius Sancti, & nomen eius, aut signum Crucis: quod antiquitus fuit institutum in testimonium veritatis monetae in materia & pondere. Et subdit: Si ergo Princeps sub ista inscriptione mutet materiam siue pondus, ipse videtur tacite mendacium & periurium committere, ac falsum testimonium perhibere. Ipse enim abutitur hoc vocabulo Moneta: nam dicitur Moneta secundum Hugutionem a moneo, quia monet ne sit fraus in metallo vel pondere. Haec ille.

Tertio notandum circa mutationem monetae, quod huiusmodi mutatio multipliciter potest fieri, quandoque in materia, quandoque in forma, quandoque in valore, quandoque in nomine. In materia, vt quando propter defectum materiae aut nimiam abundantiam fieret noua moneta in alia materia, aut in alia mixtione seu liga prioris materiae. In forma, vt quando mutatur impressio figurae in imagine aut charactere, aut circumscriptione. In valore, vt quando mutatur substantia, mixtio vel pondus; aut his manentibus statuitur alius valor: vt si hactenus florenus valuit XX. grossos, & statuatur vt de caetero valere debeat XVIII. aut XXIIII. In nomine, vt si nomina mutentur, vel accidentalia, puta quae non important pondus vel valorem monetae, vt sunt nomina auctoris aut loci in quo moneta facta est, & huiusmodi; vel essentialia, puta quae imposita sunt determinato valori aut ponderi, vt sunt Obolus, Denarius, Solidus, Libra, Horenus. Et hae mutationes fieri quandoque possunt currente priori moneta in suo valore, quandoque reprobata priore ac prohibita. Item quandoque ex rationabili causa propter necessitatem & vtilitatem reipublicae. Et secundum haec mutatio quandoque fieri potest licite, quandoque culpabiliter & illicite.

Conclusio I[recensere]

Falsificans monetam in substantia, forma vel pondere, peccat mortaliter, si illud faciat in damnum proximi vel reipublica.

Haec conclusio est Hostiens. & Doctorum communiter, & satis patet ex tex. c. quanto. De iureiur. vbi dicitur quod iuramentum de obseruatione falsae monetae factum non ligat; cum iuramentum non debeat esse vinculum iniquitatis. Ergo seruare falsam monetam est iniquum, & multo magis falsificare erit iniquum. Quod aurem sit mortale peccatum, patet quia est furtum, quia ablatio rei alienae inuito domino, vt infra dicetur. Patet etiam per Extrauagantem Iohannis XXII. qui excommunicat omnes tales in regno Franciae. Quod autem teneatur restituere, probatur per commune medium: quia omnis iniuste damnificans tenetur restituere damnificato, si habere potest. Sed fraudulenter falsificans numisma damnificauit proximum aut rempublicam iniuste. Ergo tenetur restituere damnificato, si haberi potest, aut pauperibus si damnificatus haberi non potest. Maior patet per c. si culpa. de iniur. & dam. da. Minor autem satis patet. Et dicitur notanter in conclusione, In damnum proximi. Quia si quis falsificaret in forma tantum, vnde non minueretur valor, quia sic non damnificaret, non peccaret. Sic si numisma non exponendum rumpendo aut radendo falsificaret.

Conclusio II[recensere]

Mutans monetam in damnum reipublicae, tenetur damnum illatum restituendo compensare.

Probatur, quia talis iniuste damnificat. Ergo &c. Antecedens probatur , quia inferens damnum in re non sua iniuste damnificat. Sed mutans numisma in damnum reipublicae infert damnum in re non sua, quia in re publica quae non est sua. Dicitur notanter, in damnum reipublica: quia si mutaretur ex rationabili causa ad vtilitatem reipublicae, restitutio non haberet locum. Sunt autem tres causae, propter quas licite mutatur moneta. Prima est falsitas introducta, vt si aliquis extraneus Princeps aut falsarius malitiose effigiaret vel contrafaceret formularia seu modulos, per quos introducere niteretur monetam sophisticam minoris valoris quam sit moneta vetus,cuius tamen differentia a vera moneta cognosci a populo non posset, & alio modo conuenienti moneta falsa exterminari non posset: expediret mutare formam monetae verae, seruato tamen iusto valore, vt sic discerni posset ab introducta falsa. Secunda causa, si antiqua moneta nimia vetustate esset peiorata, ac in substantia & pondere imminuta per continuam attrectationem: tunc cudenda esset moneta noua cum differentia a priore in iusto pondere, & prohiberi posset cursus prioris monetae vetustae sic diminutae. Tertia causa est raritas materiae, propter quam materia haberi non posset tali precio quo prius solita est haberi. Tunc mutanda esset moneta, vel constituendo alium eius valorem respectu monetae alterius materiae,vel fabricando nouam minoris ponderis & aequalis precii cum priore. Exempli causa, si drachma auri non monetati ex aliqua causa ascenderet in precio, ita quod tunc valeret XXX. grossos argenti, quae prius valuit XX. tunc aut florenus habens drachmam etiam mutandus est in valore, ita vt etiam si prius valuit XXI. grossos, tunc statueretur vt valeret XXXI. grossos: aut cudenda esset noua moneta auri minoris ponderis, tanti tamen vt valeret iusto precio XX. grossos, & hoc cum differentia aliqua in forma a priori, vt nosci posset. Et hoc forsan magis expediret reipublicae, vt precia in caeteris rebus constituta ac reditus & pecuniarii census manerent non mutata, & sic nemo fraudaretur. Et parum referret, vtrum veteris monetae cursus maneret, vel prohiberetur, seruata tamen debita proportione ad alias monetas inferiores, & ad precium rerum vaenalium ac redituum siue censuum. Posset addi quarta causa, lucrum ex noua moneta consequens; non monetarii, sed Reipublicae expediens vel necessarium: de quo infra in dubiis dicetur. Extra hos casus mutatio monetae in valore reproba est & iniusta, quia Reipublicae damnosa & spoliatina subditorum, siue haec mutatio fiat in materia, pondere, voluntariae constitutionis, valoris, aut nominum essentialium. Si vero mutatio fieret in sola forma, aut nominibus accidentalibus, & non in valore; hoc sine praeiudicio reipublicae tolerari posset. Et quamuis si fieret ex superbia, pompa, vel aliorum contemtu, aut alia sinistra intentione, non careret peccato; tamen non requireretur alia restitutio. Vnde consilium est, quod non fiat mutatio monetae nisi ex magna & rationabili necessitate.

Conclusio III[recensere]

Expendens scienter monetam falsam pro vera & iusta, falsarius est, & tenetur restituere illam damna.

Probatur quod sit falsarius, quia falsitatem inducit ad proximi deceptionem. Ergo &c. Consequentia tenet ex genere nominis falsarii. Antecedens est manifestum. Quod teneatur restituere, probatur quia infert damnum personae & reipublicae: ergo tenetur ad restitutionem. Consequentia tenet ex communi medio, & praeallegato c. si culpa. de iniur. & dam. da.

Conclusio IV[recensere]

Expendens scienter monetam non currentem, aut alias minus valentem pro bona & currente, fraudat proximum, & tenetur restituere.

Haec conclusio in sententia est Angeli in summa, & Antonini, & probatur eisdem modis quibus prior. Talis enim decipit proximum,dando sibi malum pro bono. Et dicitur notanter in duabus praecedentibus conclusionibus, Scienter: quoniam si ignoranter fieret, vt quia ignoraret valorem monetae quam expendit, excusaretur saltem a peccato, & etiam a restitutione, durante ignorantia. Si tamen postea sciuerit, tenebitur ad restitutionem: quia siue scienter siue ignoranter damnifico proximum, teneor eum releuare indemnem, postquam mihi innotuerit illatum damnum. Nec excusatur expendens in casu vtriusque conclusionis, per hoc quod huiusmodi moneta falsa vel minus valens data est sibi pro bona: quia culpa alterius & error proprius non debet alteri nocere. Culpa enim suos debet tenere auctoris, & non alios. Imputet ergo sibi recipiens monetam falsam, confractam, vel integram, sed minus valentem pro bona, quod non caute prospexit. Si vero scienter recepit malam, vt expenderet pro bona, aggrauatur peccatum & restitutionis debitum.

Conclusio V[recensere]

Transferens monetam de certe loco, vbi minoris valoris aestimatur, ad locum vbi magis vale; non peccat, si non alias fraudem committat.

Haec est Antonini: probatur secundum eum, quia licet cuilibet ex industria sine alterius damno lucrum quaerere, sed transferens in casu conclusionis monetam, eam emendo vbi minus valet, ad locum vbi plus valet, vtitur sua industria sine damno alicuius: dum tamen eam non radit, aut diminuit. Ergo &c.

Seqvvntvr tria dvbia.

Dubium primum[recensere]

Circa praedicta dubicatur primo, Quis habeat cudere monetam? Ad quod respondet Panormit. in d. c. quanto, Quod solus Princeps, id est Imperator, nemo alius, sine concessione Principis. Quod tamen intelligit, nisi Princeps inferior, aut ciuitas, aut generaliter inferior potestas hoc praescripsisset per tantum tempus, de cuius initio non extaret memoria, vt in c. Super quibusdam. De verb. signif. vel nisi esset talis qui praescripsisset iura Imperii, sicut Reges Hispaniae, qui dicuntur non subiacere Imperio,quia regnum a faucibus Barbarorum eruerunt. Concordat D. Anton. Et est ratio principalis responsionis: quia cum moneta (vt praemissum est) inuenta est & instituta pro bono communitatis, congruum est, vt ab eo fabricetur, a quo regenda est Communitas. Talis autem est Princeps, aut qui a Principe habent auctoritatem.

Licet autem sit Principis fabricare, ac sua imagine & nomine signare monetam; tamen propter hoc moneta dispersa in populum non est sua, nec ipse est dominus monetae currentis in suo principatu. Nam moneta medium est permutandi diuitias naturales, aequiualens eis. Ideo illorum est possessio monetae, quorum sunt naturales diuitiae. Nam cum quis dat panem suum, vel proprii corporis laborem pro pecunia; cum eam receperit, sua est, sicut panis & labor suus fuit, & in eius libera potestate. Dicit etiam Nicolaus Orem. quod licet facere monetam pertineat ad Principem, tamen constituere valorem monetae seu proportionem vnius monetae ad aliam, gratia exempli floreni ad grossum, aut grossi ad obolum, puta quod florenus valeat tot grossos & grossus tot obolos, non debet esse in potestate Principis, sed communitatis cuius est moneta. Quod sic intelligendum puto, quod non est in potestate Principis constituere valorem monetae secundum suam voluntatem, sed iustam & naturalem proportionem auri ad argentum, & argenti puri ad talem ligam. Et discretio huius pertinet ad Communitatem.

Ex quo sequitur quod Princeps reprobans monetam aliquam valentem, vt eam remissius emat & conflet, & inde aliam minus valentem fabricet, ei priorem valorem constituendo, monetam fraudet & ad restitutionem teneatur. Haec est sententia Hostiensis & Panormita & patet manifeste, quia vilius vendit carius, quod est contra iusticiam. Item sic posset sibi attrahere in debite pecunias omnes subditorum: vt si attraheret aurum ad paruum precium, & illud emeret pro argento; ac deinde augmentato precio rursus venderet monetam auream pro maiori precio argenti. Simile esset , si poneret precium in toto frumento sui principatus, & emeret; ac postea venderet pro maiori precio etiam per eum constituto: quae vtique esset iniustissima & tyrannica exactio populi. Nec est simile de venditione frumentorum a sancto Ioseph sub ditione Pharaonis: quoniam ex eo quod non creuerunt frumenta, ipsa facta sunt cariora & maioris precii, quam ante dum collegerat in horreis, cum copia eorum exuberabat. Nam precium rei humana indigentia mensurat, vt vult Philosophus V. Ethic. Et si forte excessum est in precio, dicit Cassiodorus, Credo virum sanctum tali necessitate constrictum, vt auaro principi satisfaceret, & periclitanti populo subueniret.

Dubium secundum[recensere]

Dubitatur secundo, Vtrum in aliquo casu Princeps possit mutare monetam propter lucrum suum; vel generalius, An Princeps possit habere lucrum ex moneta, constituendo maiorem valorem moneta quam valeat eius materia non monetata, deductis necessariis expensis; vel minuendo pondus aut ligam sub priori valore? Respondetur breuiter, quod in vno solo casu Princeps potest sentire lucrum ex moneta, scilicet dum lucrum illud redundat in vtilitatem Reipublicae, vt tactum est conclusione secunda. Puta quando Princeps indiget subsidio pro defensione Reipublicae, ad quod praestandum subditi obligantur; tune posset fieri aliqua mutatio in moneta, vt pondus vel materia sub eodem valore minueretur, vt sic populus minus sentiret se grauari: dum tamen non extendatur lucrum vltra necessariam Principis indigentiam supradictam. Sed haec mutatio fieri non debet sine consensu subditorum, quorum (vt dictum fuit) est moneta. Potest enim quilibet renuntiare iuri suo. VII. quaestion. I. Quam periculosum. Sic & communitas. Et vult Innocentius, quod sufficit consensus maioris partis magnatum. Sed de hoc dubitat Panormit. loco allegato, cum tractetur de negocio singulorum. Ideo dicit Angelus, requiri consensum singulorum. Non tamen sufficit consensus populi ad dispergendum huiusmodi monetam minoris ponderis extra tale dominium: quia cum damno non subditorum non potest suas indigentias subleuare. In quo satis omnes concordant.

Videtur etiam quibusdam, quod in casu quo colligenda est magna pecunia pro redemtione Principis aut defensione, facilior sit modus & expeditior per mutationem monetae: tum quia hic modus facilior est ad congregandum pecuniam necessariam citius, sine fraude, & ex facultatibus subditorum: tum quia minus sensibilis, & per hoc magis portabilis sine murmure & periculo rebellionis populi: tum quia est generalissima, comprehendens omnes tam clericos quam laicos, nobiles & plebeios, diuites & pauperes. Verum an haec ira se habeant, committo diligenti lectori. Duo tamen necessario hic attendenda sunt. Primum quod moneta illa tantum currat inter subditos illius dominii, qui tenentur subuenire domino & suae reipublicae: quoniam si dispergeretur ad alios, isti per hoc iniuste grauarentur. Secundum quod collecta necessaria pecunia, moneta reducatur ad priorem statum: quia cessante causa cessare debet & effectus.

Dubium tertium[recensere]

Tertio dubitatur. Vtrum eligens ad partem meliores ac magis ponderantes, & conflari faciens: peccet: & ad restitutionem teneatur? Respondet Angelus in summa, sequens Hostiensem, Iohan. Andream & alios, sub hac distinctione. Si illi qui cudunt pecuniam, eo quod non possunt omnes aequaliter sculpere vel perficere, alii denarii sunt quandoque minus ponderantes, propter hoc permittunt alios in maiore pondere, vt sic fiat adaequatio iusti ponderis in multitudine, quae non potest fieri in singulis denariis: tunc tales eligentes meliores sunt falsarii, & tenentur ad restitutionem communitati: quia corpus pecuniae damnificauerunt. Si vero omnes denarii sunt iusti ponderis, sed aliqui sunt amplioris, & illos radunt, dummodo remaneant iusti ponderis, seu conflant; non credo falsarios, licet male faciant, & nullo modo sit eis consulendum. Si tamen noluerint abstinere, non credo quod sint propter hoc extra statum salutis. Videtur itaque sentire, quod talis non peccet mortaliter, licet peccet venialiter. Quod non satis intelligo: nisi modicitas huius electionis, quia raro vel paucos eligit, excuset. Quoniam si hoc frequenter facit, damnificat grauiter monetarium, qui ex improuidentia excessit in pondere, vel eum cuius nomine monetat: & ita teneretur ad restitutionem ei. Sicut qui rem remissius emit, vbi forum certum est, & vendens in numero vel pondere errauit: sic monetarius in pondere errauit. Si tamen raro fiet, modicitas excusaret: sicut furtum minimae rei, vt pomi vnius, excusatur.

Finis.