Jump to content

Tractatus theologici

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tractatus theologici
Saeculo VI
editio: incognita
fons: incognitus

ANICII MANLII SEVERINI BOETHII V.C. ET INL. EXCONS. ORD. PATRICII

INCIPIT LIBER QVOMODO TRINITAS VNVS DEVS AC NON TRES DII

AD Q. AVRELIVM MEMMIVM SYMMACHVM V.C. ET INL. EXCONS. ORD. ATQVE PATRICIVM SOCERVM


Investigatam diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum lux diuina dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam offerendam uobis communicandamque curaui tam uestri cupidus iudicii quam nostri studiosus inuenti. Qua in re quid mihi sit animi quotiens stilo cogitata commendo, tum ex ipsa materiae difficultate tum ex eo quod raris id est uobis tantum conloquor, intellegi potest. Neque enim famae iactatione et inanibus uulgi clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic non potest aliam nisi materiae similem sperare sententiam. Quocumque igitur a uobis deieci oculos, partim ignaua segnities partim callidus liuor occurrit, ut contumeliam uideatur diuinis tractatibus inrogare qui talibus hominum monstris non agnoscenda haec potius quam proculcanda proiecerit. Idcirco stilum breuitate contraho et ex intimis sumpta philosophiae disciplinis nouorum uerborum significationibus uelo, ut haec mihi tantum uobisque, si quando ad ea conuertitis oculos, conloquantur; ceteros uero ita submouimus, ut qui capere intellectu nequiuerint ad ea etiam legenda uideantur indigni. Sane tantum a nobis quaeri oportet quantum humanae rationis intuitus ad diuinitatis ualet celsa conscendere. Nam ceteris quoque artibus idem quasi quidam finis est constitutus, quousque potest uia rationis accedere. Neque enim medicina aegris semper affert salutem; sed nulla erit culpa medentis, si nihil eorum quae fieri oportebat omiserit. Idemque in ceteris. At quantum haec difficilior quaestio est, tam facilior esse debet ad ueniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est, an ex beati Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos uenientia fructus extulerint. Ac de proposita quaestione hinc sumamus initium.


I.

Christianae religionis reuerentiam plures usurpant, sed ea fides pollet maxime ac solitarie quae cum propter uniuersalium praecepta regularum, quibus eiusdem religionis intellegatur auctoritas, tum propterea, quod eius cultus per omnes paene mundi terminos emanauit, catholica uel uniuersalis uocatur. Cuius haec de trinitatis unitate sententia est: "Pater," inquiunt, "deus filius deus spiritus sanctus deus." Igitur pater filius spiritus sanctus unus non tres dii. Cuius coniunctionis ratio est indifferentia. Eos enim differentia comitatur qui uel augent uel minuunt, ut Arriani qui gradibus meritorum trinitatem uariantes distrahunt atque in pluralitatem diducunt. Principium enim pluralitatis alteritas est; praeter alteritatem enim nec pluralitas quid sit intellegi potest. Trium namque rerum uel quotlibet tum genere tum specie tum numero diuersitas constat; quotiens enim idem dicitur, totiens diuersum etiam praedicatur. Idem uero dicitur tribus modis: aut genere ut idem homo quod equus, quia his idem genus ut animal; uel specie ut idem Cato quod Cicero, quia eadem species ut homo; uel numero ut Tullius et Cicero, quia unus est numero. Quare diuersum etiam uel genere uel specie uel numero dicitur. Sed numero differentiam accidentium uarietas facit. Nam tres homines neque genere neque specie sed suis accidentibus distant; nam uel si animo cuncta ab his accidentia separemus, tamen locus cunctis diuersus est quem unum fingere nullo modo possumus; duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens. Atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.


II.

Age igitur ingrediamur et unumquodque ut intellegi atque capi potest dispiciamus; nam, sicut optime dictum uidetur, eruditi est hominis unum quodque ut ipsum est ita de eo fidem capere temptare.

Nam cum tres sint speculatiuae partes, naturalis, in motu inabstracta [Greek: anupexairetos] (considerat enim corporum formas cum materia, quae a corporibus actu separari non possunt, quae corpora in motu sunt ut cum terra deorsum ignis sursum fertur, habetque motum forma materiae coniuncta), mathematica, sine motu inabstracta (haec enim formas corporum speculatur sine materia ac per hoc sine motu, quae formae cum in materia sint, ab his separari non possunt), theologica, sine motu abstracta atque separabilis (nam dei substantia et materia et motu caret), in naturalibus igitur rationabiliter, in mathematicis disciplinaliter, in diuinis intellectualiter uersari oportebit neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam quae uere forma neque imago est et quae esse ipsum est et ex qua esse est. Omne namque esse ex forma est. Statua enim non secundum aes quod est materia, sed secundum formam qua in eo insignita est effigies animalis dicitur, ipsumque aes non secundum terram quod est eius materia, sed dicitur secundum aeris figuram. Terra quoque ipsa non secundum [Greek: apoion hulaen] dicitur, sed secundum siccitatem grauitatemque quae sunt formae. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur sed secundum propriam formam. Sed diuina substantia sine materia forma est atque ideo unum et est id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt. Vnum quodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis, et est hoc atque hoc, id est partes suae coniunctae, sed non hoc uel hoc singulariter, ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non uel corpus uel anima in partem; igitur non est id quod est. Quod uero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud uere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque quia nullo nititur. Quocirca hoc uere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeterquam id quod est. Neque enim subiectum fieri potest; forma enim est, formae uero subiectae esse non possunt. Nam quod ceterae formae subiectae accidentibus sunt ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est, sed eo quod materia ei subiecta est; dum enim materia subiecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere uidetur humanitas. Forma uero quae est sine materia non poterit esse subiectum nec uero inesse materiae, neque enim esset forma sed imago. Ex his enim formis quae praeter materiam sunt, istae formae uenerunt quae sunt in materia et corpus efficiunt. Nam ceteras quae in corporibus sunt abutimur formas uocantes, dum imagines sint. Adsimulantur enim formis his quae non sunt in materia constitutae. Nulla igitur in eo diuersitas, nulla ex diuersitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo atque idcirco nec numerus.


III.

Deus uero a deo nullo differt, ne uel accidentibus uel substantialibus differentiis in subiecto positis distent. Vbi uero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus; igitur unitas tantum. Nam quod tertio repetitur deus, cum pater ac filius et spiritus sanctus nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt, si aduertamus ad res numerabiles ac non ad ipsum numerum. Illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diuersitatem. Numerus enim duplex est, unus quidem quo numeramus, alter uero qui in rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est; unitas, quo unum dicimus. Duo rursus in rebus sunt ut homines uel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas qua duo homines uel duo lapides fiunt. Et in ceteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum uero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio, uel si de eodem dicam "gladius unus mucro unus ensis unus." Potest enim unus tot uocabulis gladius agnosci; haec enim unitatum iteratio potius est non numeratio, uelut si ita dicamus "ensis mucro gladius," repetitio quaedam est eiusdem non numeratio diuersorum, uelut si dicam "sol sol sol," non tres soles effecerim, sed de uno totiens praedicauerim.

Non igitur si de patre ac filio et spiritu sancto tertio praedicatur deus, idcirco trina praedicatio numerum facit. Hoc enim illis ut dictum est imminet qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis uero nihil in differentia constituentibus ipsamque formam ut est esse ponentibus neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus recte repetitio de eodem quam enumeratio diuersi uidetur esse cum dicitur "deus pater deus filius deus spiritus sanctus atque haec trinitas unus deus," uelut "ensis atque mucro unus gladius," uelut "sol sol sol unus sol."

Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque qua ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum pluralitatemque perficere. Non uero ita dicitur "pater ac filius et spiritus sanctus" quasi multiuocum quiddam; nam mucro et ensis et ipse est et idem, pater uero ac filius et spiritus sanctus idem equidem est, non uero ipse. In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim: "Ipse est pater qui filius?" "Minime," inquiunt. Rursus: "Idem alter qui alter?" Negatur. Non est igitur inter eos in re omni indifferentia; quare subintrat numerus quem ex subiectorum diuersitate confici superius explanatum est. De qua re breuiter considerabimus, si prius illud, quem ad modum de deo unum quodque praedicatur, praemiserimus.


IV.

Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus uniuersaliter praedicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando, habere, situm esse, facere, pati. Haec igitur talis sunt qualia subiecta permiserint; nam pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substantia est, pars in accidentium numero est. At haec cum quis in diuinam uerterit praedicationem, cuncta mutantur quae praedicari possunt. Ad aliquid uero omnino non potest praedicari, nam substantia in illo non est uere substantia sed ultra substantiam; item qualitas et cetera quae uenire queunt. Quorum ut amplior fiat intellectus exempla subdenda sunt.

Nam cum dicimus "deus," substantiam quidem significare uidemur, sed eam quae sit ultra substantiam; cum uero "iustus," qualitatem quidem sed non accidentem, sed eam quae sit substantia sed ultra substantiam. Neque enim aliud est quod est, aliud est quod iustus est, sed idem est esse deo quod iusto. Item cum dicitur "magnus uel maximus," quantitatem quidem significare uidemur, sed eam quae sit ipsa substantia, talis qualem esse diximus ultra substantiam; idem est enim esse deo quod magno. De forma enim eius superius monstratum est quoniam is sit forma et unum uere nec ulla pluralitas. Sed haec praedicamenta talia sunt, ut in quo sint ipsum esse faciant quod dicitur, diuise quidem in ceteris, in deo uero coniuncte atque copulate hoc modo: nam cum dicimus "substantia" (ut homo uel deus), ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia, ut substantia homo uel deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est ac per hoc nec substantia; quod enim est, aliis debet quae non sunt homo. Deus uero hoc ipsum deus est; nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum deus est. Rursus "iustus," quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo praedicatur, id est si dicamus "homo iustus uel deus iustus," ipsum hominem uel deum iustos esse proponimus; sed differt, quod homo alter alter iustus, deus uero idem ipsum est quod est iustum. "Magnus" etiam homo uel deus dicitur atque ita quasi ipse sit homo magnus uel deus magnus; sed homo tantum magnus, deus uero ipsum magnus exsistit. Reliqua uero neque de deo neque de ceteris praedicantur. Nam ubi uel de homine uel de deo praedicari potest, de homine ut in foro, de deo ut ubique, sed ita ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur de qua dicitur. Non enim ita homo dicitur esse in foro quem ad modum esse albus uel longus nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se possit, sed tantum quo sit illud aliis informatum rebus per hanc praedicationem ostenditur.

De deo uero non ita, nam quod ubique est ita dici uidetur non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest) sed quod omnis ei locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est sed non in loco. "Quando" uero eodem praedicatur modo, ut de homine heri uenit, de deo semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus dicitur aduentus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur. Quod uero de deo dicitur "semper est," unum quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoquo modo sit praesenti est, omni futuro erit. Quod de caelo et de ceteris inmortalibus corporibus secundum philosophos dici potest, at de deo non ita. Semper enim est, quoniam "semper" praesentis est in eo temporis tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est nunc, interest ac diuinarum, quod nostrum "nunc" quasi currens tempus facit et sempiternitatem, diuinum uero "nunc" permanens neque mouens sese atque consistens aeternitatem facit; cui nomini si adicias "semper," facies eius quod est nunc iugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum quod est sempiternitas.

Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim "uestitus currit" de homine, de deo "cuncta possidens regit." Rursus de eo nihil quod est esse de utrisque dictum est, sed haec omnis praedicatio exterioribus datur omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est uel deus refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo uel deus; qui iustus est refertur ad qualitatem qua scilicet est aliquid, id est iustus, qui magnus ad quantitatem qua est aliquid, id est magnus. Nam in ceteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem in foro uel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est uelut iustitia iustus. Item cum dico "currit" uel "regit" uel "nunc est" uel "semper est," refertur quidem uel ad facere uel ad tempus--si tamen interim diuinum illud semper tempus dici potest--sed non quo aliquo aliquid est uelut magnitudine magnum. Nam situm passionemque requiri in deo non oportet, neque enim sunt.

Iamne patet quae sit differentia praedicationum? Quod aliae quidem quasi rem monstrant aliae uero quasi circumstantias rei quodque illa quidem ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant, illa uero ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa igitur, quae aliquid esse designant, secundum rem praedicationes uocentur. Quae cum de rebus subiectis dicuntur, uocantur accidentia secundum rem; cum uero de deo qui subiectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.


V.

Age nunc de relatiuis speculemur pro quibus omne quod dictum est sumpsimus ad disputationem; maxime enim haec non uidentur secundum se facere praedicationem quae perspicue ex alieno aduentu constare perspiciuntur. Age enim, quoniam dominus ac seruus relatiua sunt, uideamus utrumne ita sit ut secundum se sit praedicatio an minime. Atqui si auferas seruum, abstuleris et dominum; at non etiam si auferas albedinem, abstuleris quoque album, sed interest, quod albedo accidit albo, qua sublata perit nimirum album. At in domino, si seruum auferas, perit uocabulum quo dominus uocabatur; sed non accidit seruus domino ut albedo albo, sed potestas quaedam qua seruus coercetur. Quae quoniam sublato deperit seruo, constat non eam per se domino accidere sed per seruorum quodam modo extrinsecus accessum.

Non igitur dici potest praedicationem relatiuam quidquam rei de qua dicitur secundum se uel addere uel minuere uel mutare. Quae tota non in eo quod est esse consistit, sed in eo quod est in comparatione aliquo modo se habere, nec semper ad aliud sed aliquotiens ad idem. Age enim stet quisquam. Ei igitur si accedam dexter, erit ille sinister ad me comparatus, non quod ille ipse sinister sit, sed quod ego dexter accesserim. Rursus ego sinister accedo, item ille fit dexter, non quod ita sit per se dexter uelut albus ac longus, sed quod me accedente fit dexter atque id quod est a me et ex me est minime uero ex sese.

Quare quae secundum rei alicuius in eo quod ipsa est proprietatem non faciunt praedicationem, nihil alternare uel mutare queunt nullamque omnino uariare essentiam. Quocirca si pater ac filius ad aliquid dicuntur nihilque aliud ut dictum est differunt nisi sola relatione, relatio uero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit et secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rerum de qua dicitur, sed, si dici potest, quo quidem modo id quod uix intellegi potuit interpretatum est, personarum. Omnino enim magna regulae est ueritas in rebus incorporalibus distantias effici differentiis non locis. Neque accessisse dici potest aliquid deo, ut pater fieret; non enim coepit esse umquam pater eo quod substantialis quidem ei est productio filii, relatiua uero praedicatio patris. Ac si meminimus omnium in prioribus de deo sententiarum, ita cogitemus processisse quidem ex deo patre filium deum et ex utrisque spiritum sanctum; hos, quoniam incorporales sint, minime locis distare. Quoniam uero pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, deus uero nullas habet differentias quibus differat ab deo, a nullo eorum differt. Differentiae uero ubi absunt, abest pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas. Nihil autem aliud gigni potuit ex deo nisi deus; et in rebus numerabilibus repetitio unitatum non facit modis omnibus pluralitatem. Trium igitur idonee constituta est unitas.


VI.

Sed quoniam nulla relatio ad se ipsum referri potest, idcirco quod ea secundum se ipsum est praedicatio quae relatione caret, facta quidem est trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis, seruata uero unitas in eo quod est indifferentia uel substantiae uel operationis uel omnino eius quae secundum se dicitur praedicationis. Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem; atque ideo sola singillatim proferuntur atque separatim quae relationis sunt. Nam idem pater qui filius non est nec idem uterque qui spiritus sanctus. Idem tamen deus est pater et filius et spiritus sanctus, idem iustus idem bonus idem magnus idem omnia quae secundum se poterunt praedicari. Sane sciendum est non semper talem esse relatiuam praedicationem, ut semper ad differens praedicetur, ut est seruus ad dominum; differunt enim. Nam omne aequale aequali aequale est et simile simili simile est et idem ei quod est idem idem est; et similis est relatio in trinitate patris ad filium et utriusque ad spiritum sanctum ut eius quod est idem ad id quod est idem. Quod si id in cunctis aliis rebus non potest inueniri, facit hoc cognata caducis rebus alteritas. Nos uero nulla imaginatione diduci sed simplici intellectu erigi et ut quidque intellegi potest ita aggredi etiam intellectu oportet.

Sed de proposita quaestione satis dictum est. Nunc uestri normam iudicii exspectat subtilitas quaestionis; quae utrum recte decursa sit an minime, uestrae statuet pronuntiationis auctoritas. Quod si sententiae fidei fundamentis sponte firmissimae opitulante gratia diuina idonea argumentorum adiumenta praestitimus, illuc perfecti operis laetitia remeabit unde uenit effectus. Quod si ultra se humanitas nequiuit ascendere, quantum inbecillitas subtrahit uota supplebunt.



ANICII MANLII SEVERINI BOETHII V.C. ET INL. EXCONS. ORD. PATRICII

AD IOHANNEM DIACONVM

VTRVM PATER ET FILIVS ET SPIRITVS SANCTVS DE DIVINITATE SVBSTANTIALITER PRAEDICENTVR

Quaero an pater et filius ac spiritus sanctus de diuinitate substantialiter praedicentur an alio quolibet modo; uiamque indaginis hinc arbitror esse sumendam, unde rerum omnium manifestum constat exordium, id est ab ipsis catholicae fidei fundamentis. Si igitur interrogem, an qui dicitur pater substantia sit, respondetur esse substantia. Quod si quaeram, an filius substantia sit, idem dicitur. Spiritum quoque sanctum substantiam esse nemo dubitauerit. Sed cum rursus colligo patrem filium spiritum sanctum, non plures sed una occurrit esse substantia. Vna igitur substantia trium nec separari ullo modo aut disiungi potest nec uelut partibus in unum coniuncta est, sed est una simpliciter. Quaecumque igitur de diuina substantia praedicantur, ea tribus oportet esse communia; idque signi erit quae sint quae de diuinitatis substantia praedicentur, quod quaecumque hoc modo dicuntur, de singulis in unum collectis tribus singulariter praedicabuntur. Hoc modo si dicimus: "Pater deus est, filius deus est, spiritus sanctus deus est," pater filius ac spiritus sanctus unus deus. Si igitur eorum una deitas una substantia est, licet dei nomen de diuinitate substantialiter praedicari.

Ita pater ueritas est, filius ueritas est, spiritus sanctus ueritas est; pater filius et spiritus sanctus non tres ueritates sed una ueritas est. Si igitur una in his substantia una est ueritas, necesse est ueritatem substantialiter praedicari. De bonitate de incommutabilitate de iustitia de omnipotentia ac de ceteris omnibus quae tam de singulis quam de omnibus singulariter praedicamus manifestum est substantialiter dici. Vnde apparet ea quae cum in singulis separatim dici conuenit nec tamen in omnibus dici queunt, non substantialiter praedicari sed alio modo; qui uero iste sit, posterius quaeram. Nam qui pater est, hoc uocabulum non transmittit ad filium neque ad spiritum sanctum. Quo fit ut non sit substantiale nomen hoc inditum; nam si substantiale esset, ut deus ut ueritas ut iustitia ut ipsa quoque substantia, de ceteris diceretur.

Item filius solus hoc recipit nomen neque cum aliis iungit sicut in deo, sicut in ueritate, sicut in ceteris quae superius dixi. Spiritus quoque non est idem qui pater ac filius. Ex his igitur intellegimus patrem ac filium ac spiritum sanctum non de ipsa diuinitate substantialiter dici sed alio quodam modo; si enim substantialiter praedicaretur, et de singulis et de omnibus singulariter diceretur. Haec uero ad aliquid dici manifestum est; nam et pater alicuius pater est et filius alicuius filius est, spiritus alicuius spiritus. Quo fit, ut ne trinitas quidem substantialiter de deo praedicetur; non enim pater trinitas (qui enim pater est, filius ac spiritus sanctus non est) nec trinitas filius nec trinitas spiritus sanctus secundum eundem modum, sed trinitas quidem in personarum pluralitate consistit, unitas uero in substantiae simplicitate.

Quod si personae diuisae sunt, substantia uero indiuisa sit, necesse est quod uocabulum ex personis originem capit id ad substantiam non pertinere; at trinitatem personarum diuersitas fecit, trinitas igitur non pertinet ad substantiam. Quo fit ut neque pater neque filius neque spiritus sanctus neque trinitas de deo substantialiter praedicetur, sed ut dictum est ad aliquid. Deus uero ueritas iustitia bonitas omnipotentia substantia inmutabilitas uirtus sapientia et quicquid huiusmodi excogitari potest substantialiter de diuinitate dicuntur. Haec si se recte et ex fide habent, ut me instruas peto; aut si aliqua re forte diuersus es, diligentius intuere quae dicta sunt et fidem si poterit rationemque coniunge.


ITEM EIVSDEM AD EVNDEM

QVOMODO SVBSTANTIAE IN EO QVOD SINT BONAE SINT CVM NON SINT SVBSTANTIALIA BONA

Postulas, ut ex Hebdomadibus nostris eius quaestionis obscuritatem quae continet modum quo substantiae in eo quod sint bonae sint, cum non sint substantialia bona, digeram et paulo euidentius monstrem; idque eo dicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter huiusmodi scriptionum. Tuus uero testis ipse sum quam haec uiuaciter fueris ante complexus. Hebdomadas uero ego mihi ipse commentor potiusque ad memoriam meam speculata conseruo quam cuiquam participo quorum lasciuia ac petulantia nihil a ioco risuque patitur esse seiunctum. Prohinc tu ne sis obscuritatibus breuitatis aduersus, quae cum sint arcani fida custodia tum id habent commodi, quod cum his solis qui digni sunt conloquuntur. Vt igitur in mathematica fieri solet ceterisque etiam disciplinis, praeposui terminos regulasque quibus cuncta quae sequuntur efficiam.

I. Communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam. Harum duplex modus est. Nam una ita communis est, ut omnium sit hominum, ueluti si hanc proponas: "Si duobus aequalibus aequalia auferas, quae relinquantur aequalia esse," nullus id intellegens neget. Alia uero est doctorum tantum, quae tamen ex talibus communis animi conceptionibus uenit, ut est: "Quae incorporalia sunt, in loco non esse," et cetera; quae non uulgus sed docti comprobant.

II. Diuersum est esse et id quod est; ipsum enim esse nondum est, at uero quod est accepta essendi forma est atque consistit.

III. Quod est participare aliquo potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo participat. Fit enim participatio cum aliquid iam est; est autem aliquid, cum esse susceperit.

IV. Id quod est habere aliquid praeterquam quod ipsum est potest; ipsum uero esse nihil aliud praeter se habet admixtum.

V. Diuersum est tantum esse aliquid et esse aliquid in eo quod est; illic enim accidens hic substantia significatur.

VI. Omne quod est participat eo quod est esse ut sit; alio uero participat ut aliquid sit. Ac per hoc id quod est participat eo quod est esse ut sit; est uero ut participet alio quolibet.

VII. Omne simplex esse suum et id quod est unum habet.

VIII. Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est.

IX. Omnis diuersitas discors, similitudo uero appetenda est; et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur quale est illud hoc ipsum quod appetit.

Sufficiunt igitur quae praemisimus; a prudente uero rationis interprete suis unumquodque aptabitur argumentis.

Quaestio uero huiusmodi est. Ea quae sunt bona sunt; tenet enim communis sententia doctorum omne quod est ad bonum tendere, omne autem tendit ad simile. Quae igitur ad bonum tendunt bona ipsa sunt. Sed quemadmodum bona sint, inquirendum est, utrumne participatione an substantia? Si participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt; nam quod participatione album est, per se in eo quod ipsum est album non est. Et de ceteris qualitatibus eodem modo. Si igitur participatione sunt bona, ipsa per se nullo modo bona sunt: non igitur ad bonum tendunt. Sed concessum est. Non igitur participatione sunt bona sed substantia. Quorum uero substantia bona est, id quod sunt bona sunt; id quod sunt autem habent ex eo quod est esse. Esse igitur ipsorum bonum est; omnium igitur rerum ipsum esse bonum est. Sed si esse bonum est, ea quae sunt in eo quod sunt bona sunt idemque illis est esse quod boni esse; substantialia igitur bona sunt, quoniam non participant bonitatem. Quod si ipsum esse in eis bonum est, non est dubium quin substantialia cum sint bona, primo sint bono similia ac per hoc hoc ipsum bonum erunt; nihil enim illi praeter se ipsum simile est. Ex quo fit ut omnia quae sunt deus sint, quod dictu nefas est. Non sunt igitur substantialia bona ac per hoc non in his est esse bonum; non sunt igitur in eo quod sunt bona. Sed nec participant bonitatem; nullo enim modo ad bonum tenderent. Nullo modo igitur sunt bona.

Huic quaestioni talis poterit adhiberi solutio. Multa sunt quae cum separari actu non possunt, animo tamen et cogitatione separantur; ut cum triangulum uel cetera a subiecta materia nullus actu separat, mente tamen segregans ipsum triangulum proprietatemque eius praeter materiam speculatur. Amoueamus igitur primi boni praesentiam paulisper ex animo, quod esse quidem constat idque ex omnium doctorum indoctorumque sententia barbararumque gentium religionibus cognosci potest. Hoc igitur paulisper amoto ponamus omnia esse quae sunt bona atque ea consideremus quemadmodum bona esse possent, si a primo bono minime defluxissent. Hinc intueor aliud in eis esse quod bona sunt, aliud quod sunt. Ponatur enim una eademque substantia bona esse alba, grauis, rotunda. Tunc aliud esset ipsa illa substantia, aliud eius rotunditas, aliud color, aliud bonitas; nam si haec singula idem essent quod ipsa substantia, idem esset grauitas quod color, quod bonum et bonum quod grauitas--quod fieri natura non sinit. Aliud igitur tunc in eis esset esse, aliud aliquid esse, ac tunc bona quidem essent, esse tamen ipsum minime haberent bonum. Igitur si ullo modo essent, non a bono ac bona essent ac non idem essent quod bona, sed eis aliud esset esse aliud bonis esse. Quod si nihil omnino aliud essent nisi bona neque grauia neque colorata neque spatii dimensione distenta nec ulla in eis qualitas esset, nisi tantum bona essent, tunc non res sed rerum uideretur esse principium nec potius uiderentur, sed uideretur; unum enim solumque est huiusmodi, quod tantum bonum aliudque nihil sit. Quae quoniam non sunt simplicia, nec esse omnino poterant, nisi ea id quod solum bonum est esse uoluisset. Idcirco quoniam esse eorum a boni uoluntate defluxit, bona esse dicuntur. Primum enim bonum, quoniam est, in eo quod est bonum est; secundum uero bonum, quoniam ex eo fluxit cuius ipsum esse bonum est, ipsum quoque bonum est. Sed ipsum esse omnium rerum ex eo fluxit quod est primum bonum et quod bonum tale est ut recte dicatur in eo quod est esse bonum. Ipsum igitur eorum esse bonum est; tunc enim in eo.

Qua in re soluta quaestio est. Idcirco enim licet in eo quod sint bona sint, non sunt tamen similia primo bono, quoniam non quoquo modo sint res ipsum esse earum bonum est, sed quoniam non potest esse ipsum esse rerum, nisi a primo esse defluxerit, id est bono; idcirco ipsum esse bonum est nec est simile ei a quo est. Illud enim quoquo modo sit bonum est in eo quod est; non enim aliud est praeterquam bonum. Hoc autem nisi ab illo esset, bonum fortasse esse posset, sed bonum in eo quod est esse non posset. Tunc enim participaret forsitan bono; ipsum uero esse quod non haberent a bono, bonum habere non possent. Igitur sublato ab his bono primo mente et cogitatione, ista licet essent bona, tamen in eo quod essent bona esse non possent, et quoniam actu non potuere exsistere, nisi illud ea quod uere bonum est produxisset, idcirco et esse eorum bonum est et non est simile substantiali bono id quod ab eo fluxit; et nisi ab eo fluxissent, licet essent bona, tamen in eo quod sunt bona esse non possent, quoniam et praeter bonum et non ex bono essent, cum illud ipsum bonum primum est et ipsum esse sit et ipsum bonum et ipsum esse bonum. At non etiam alba in eo quod sunt alba esse oportebit ea quae alba sunt, quoniam ex uoluntate dei fluxerunt ut essent, alba minime. Aliud est enim esse, aliud albis esse; hoc ideo, quoniam qui ea ut essent effecit bonus quidem est, minime uero albus. Voluntatem igitur boni comitatum est ut essent bona in eo quod sunt; uoluntatem uero non albi non est comitata talis eius quod est proprietas ut esset album in eo quod est; neque enim ex albi uoluntate defluxerunt. Itaque quia uoluit esse ea alba qui erat non albus, sunt alba tantum; quia uero uoluit ea esse bona qui erat bonus, sunt bona in eo quod sunt. Secundum hanc igitur rationem cuncta oportet esse iusta, quoniam ipse iustus est qui ea esse uoluit? Ne hoc quidem. Nam bonum esse essentiam, iustum uero esse actum respicit. Idem autem est in eo esse quod agere; idem igitur bonum esse quod iustum. Nobis uero non est idem esse quod agere; non enim simplices sumus. Non est igitur nobis idem bonis esse quod iustis, sed idem nobis est esse omnibus in eo quod sumus. Bona igitur omnia sunt, non etiam iusta. Amplius bonum quidem generale est, iustum uero speciale nec species descendit in omnia. Idcirco alia quidem iusta alia aliud omnia bona.


DE FIDE CATHOLICA

Christianam fidem noui ac ueteris testamenti pandit auctoritas; et quamuis nomen ipsum Christi uetus intra semet continuerit instrumentum eumque semper signauerit affuturum quem credimus per partum uirginis iam uenisse, tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri saluatoris mirabili manasse probatur aduentu.

Haec autem religio nostra, quae uocatur christiana atque catholica, his fundamentis principaliter nititur asserens: ex aeterno, id est ante mundi constitutionem, ante omne uidelicet quod temporis potest retinere uocabulum, diuinam patris et filii ac spiritus sancti exstitisse substantiam, ita ut deum dicat patrem, deum filium, deum spiritum sanctum, nec tamen tres deos sed unum: patrem itaque habere filium ex sua substantia genitum et sibi nota ratione coaeternum, quem filium eatenus confitetur, ut non sit idem qui pater est: neque patrem aliquando fuisse filium, ne rursus in infinitum humanus animus diuinam progeniem cogitaret, neque filium in eadem natura qua patri coaeternus est aliquando fieri patrem, ne rursus in infinitum diuina progenies tenderetur: sanctum uero spiritum neque patrem esse neque filium atque ideo in illa natura nec genitum nec generantem sed a patre quoque procedentem uel filio; qui sit tamen processionis istius modus ita non possumus euidenter dicere, quemadmodum generationem filii ex paterna substantia non potest humanus animus aestimare. Haec autem ut credantur uetus ac noua informat instructio. De qua uelut arce religionis nostrae multi diuersa et humaniter atque ut ita dicam carnaliter sentientes aduersa locuti sunt, ut Arrius qui licet deum dicat filium, minorem tamen patre multipliciter et extra patris substantiam confitetur. Sabelliani quoque non tres exsistentes personas sed unam ausi sunt affirmare, eundem dicentes patrem esse qui filius est eundemque filium qui pater est atque spiritum sanctum eundem esse qui pater et filius est; ac per hoc unam dicunt esse personam sub uocabulorum diuersitate signatam.

Manichaei quoque qui duo principia sibi coaeterna et aduersa profitentur, unigenitum dei esse non credunt. Indignum enim iudicant, si deus habere filium uideatur, nihil aliud cogitantes nisi carnaliter, ut quia haec generatio duorum corporum commixtione procedit, illic quoque indignum esse intellectum huiusmodi applicare; quae res eos nec uetus facit recipere testamentum neque in integro nouum. Nam sicut illud omnino error eorum non recipit ita ex uirgine generationem filii non uult admittere, ne humano corpore polluta uideatur dei fuisse natura. Sed de his hactenus; suo enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit.

Ergo diuina ex aeterno natura et in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurans sibi tantum conscia uoluntate sponte mundum uoluit fabricare eumque cum omnino non esset fecit ut esset, nec ex sua substantia protulit, ne diuinus natura crederetur, neque aliunde molitus est, ne iam exstitisse aliquid quod eius uoluntatem exsistentia propriae naturae iuuaret atque esset quod neque ab ipso factum esset et tamen esset; sed uerbo produxit caelos, terram creauit, ita ut caelesti habitatione dignas caelo naturas efficeret ac terrae terrena componeret. De caelestibus autem naturis, quae uniuersaliter uocatur angelica, quamuis illic distinctis ordinibus pulchra sint omnia, pars tamen quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor naturae tribuerat de caelesti sede proiecta est; et quoniam angelorum numerum, id est supernae illius ciuitatis cuius ciues angeli sunt, imminutum noluit conditor permanere, formauit ex terra hominem atque spiritu uitae animauit, ratione composuit, arbitrii libertate decorauit eumque praefixa lege paradisi deliciis constituit, ut, si sine peccato manere uellet, tam ipsum quam eius progeniem angelicis coetibus sociaret, ut quia superior natura per superbiae malum ima petierat, inferior substantia per humilitatis bonum ad superna conscenderet. Sed ille auctor inuidiae non ferens hominem illuc ascendere ubi ipse non meruit permanere, temptatione adhibita fecit etiam ipsum eiusque comparem, quam de eius latere generandi causa formator produxerat, inoboedientiae suppliciis subiacere, ei quoque diuinitatem affuturam promittens, quam sibi dum arroganter usurpat elisus est. Haec autem reuelante deo Moysi famulo suo comperta sunt, cui etiam humani generis conditionem atque originem uoluit innotescere, sicut ab eo libri prolati testantur. Omnis enim diuina auctoritas his modis constare uidetur, ut aut historialis modus sit, qui nihil aliud nisi res gestas enuntiet, aut allegoricus, ut non illic possit historiae ordo consistere, aut certe ex utrisque compositus, ut et secundum historiam et secundum allegoriam manere uideatur. Haec autem pie intelligentibus et ueraci corde tenentibus satis abundeque relucent. Sed ad ordinem redeamus.

Primus itaque homo ante peccatum cum sua coniuge incola paradisi fuit. At ubi aurem praebuit suasori et conditoris praeceptum neglexit attendere, exul effectus, terram iussus excolere atque a paradisi sinu seclusus in ignotis partibus sui generis posteritatem transposuit atque poenam quam ipse primus homo praeuaricationis reus exceperat generando transmisit in posteros. Hinc factum est ut et corporum atque animarum corruptio et mortis proueniret interitus primusque mortem in Abel filio suo meruit experiri, ut quanta esset poena quam ipse exceperit probaret in subole. Quod si ipse primus moreretur, nesciret quodam modo ac, si dici fas est, nec sentiret poenam suam, sed ideo expertus in altero est, ut quid sibi iure deberetur contemptor agnosceret et dum poenam mortis sustinet, ipsa exspectatione fortius torqueretur. Hoc autem praeuaricationis malum, quod in posteros naturaliter primus homo transfuderat, quidam Pelagius non admittens proprii nominis haeresim dedicauit, quam catholica fides a consortio sui mox reppulisse probatur. Ab ipso itaque primo homine procedens humanum genus ac multiplici numerositate succrescens erupit in lites, commouit bella, occupauit terrenam miseriam quia felicitatem paradisi in primo patre perdiderat. Nec tamen ex his defuerunt quos sibi conditor gratiae sequestraret eiusque placitis inseruirent; quos licet meritum naturae damnaret, futuri tamen sacramenti et longe postmodum proferendi faciendo participes perditam uoluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus humano genere atque ingressus est homo uias suas qui malitia propriae contumaciae despexerat conditorem. Hinc uolens deus per iustum potius hominem reparare genus humanum quam manere proteruum, poenalem multitudinem effusa diluuii inundatione excepto Noe iusto homine cum suis liberis atque his quae secum in arcam introduxerat interire permisit. Cur autem per arcae lignum uoluerit iustos eripere, notum est diuinarum scripturarum mentibus eruditis. Et quasi prima quaedam mundi aetas diluuio ultore transacta est.

Reparatur itaque humanum genus atque propriae naturae uitium, quod praeuaricationis primus auctor infuderat, amplecti non destitit. Creuitque contumacia quam dudum diluuii unda puniuerat et qui numerosam annorum seriem permissus fuerat uiuere, in breuitate annorum humana aetas addicta est. Maluitque deus non iam diluuio punire genus humanum, sed eodem permanente eligere uiros per quorum seriem aliqua generatio commearet, ex qua nobis filium proprium uestitum humano corpore mundi in fine concederet. Quorum primus est Abraham, qui cum esset aetate confectus eiusque uxor decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium meruerunt. Hic uocatus est Isaac atque ipse genuit Iacob. Idem quoque duodecim patriarchas non reputante deo in eorum numero quos more suo natura produxerat. Hic ergo Iacob cum filiis ac domo sua transigendi causa Aegyptum uoluit habitare atque illic per annorum seriem multitudo concrescens coeperunt suspicioni esse Aegyptiacis imperiis eosque Pharao magna ponderum mole premi decreuerat et grauibus oneribus affligebat. Tandem deus Aegyptii regis dominationem despiciens diuiso mari rubro, quod numquam antea natura ulla cognouerat, suum transduxit exercitum auctore Moyse et Aaron. Postea igitur pro eorum egressione altis Aegyptus plagis uastata est, cum nollet dimittere populum. Transmisso itaque ut dictum est mari rubro uenit per deserta eremi ad montem qui uocatur Sinai, ibique uniuersorum conditor deus uolens sacramenti futuri gratia populos erudire per Moysen data lege constituit, quemadmodum et sacrificiorum ritus et populorum mores instruerentur. Et cum multis annis multas quoque gentes per uiam debellassent, uenerunt tandem ad fluuium qui uocatur Iordanis duce iam Iesu Naue filio atque ad eorum transitum quemadmodum aquae maris rubri ita quoque Iordanis fluenta siccata sunt; peruentumque est ad eam ciuitatem quae nunc Hierosolyma uocatur. Atque dum ibi dei populus moraretur, post iudices et prophetas reges instituti leguntur, quorum post Saulem primatum Dauid de tribu Iuda legitur adeptus fuisse. Descendit itaque ab eo per singulas successiones regium stemma perductumque est usque ad Herodis tempora, qui primus ex gentilibus memoratis populis legitur imperasse. Sub quo exstitit beata uirgo Maria quae de Dauidica stirpe prouenerat, quae humani generis genuit conditorem. Hoc autem ideo quia multis infectus criminibus mundus iacebat in morte, electa est una gens in qua dei mandata clarescerent, ibique missi prophetae sunt et alii sancti uiri per quorum admonitionem ipse certe populus a tumore peruicaciae reuocaretur. Illi uero eosdem occidentes in suae nequitiae peruersitate manere uoluerunt.

Atque iam in ultimis temporibus non prophetas neque alios sibi placitos sed ipsum unigenitum suum deus per uirginem nasci constituit, ut humana salus quae per primi hominis inoboedientiam deperierat per hominem deum rursus repararetur et quia exstiterat mulier quae causam mortis prima uiro suaserat, esset haec secunda mulier quae uitae causam humanis uisceribus apportaret. Nec uile uideatur quod dei filius ex uirgine natus est, quoniam praeter naturae modum conceptus et editus est. Virgo itaque de spiritu sancto incarnatum dei filium concepit, uirgo peperit, post eius editionem uirgo permansit; atque hominis factus est idemque dei filius, ita ut in eo et diuinae naturae radiaret splendor et humanae fragilitatis appareret assumptio. Sed huic tam sanae atque ueracissimae fidei exstiterant multi qui diuersa garrirent et praeter alios Nestorius et Eutyches repertores haereseos exstiterunt, quorum unus hominem solum, alter deum solum putauit asserere nec humanum corpus quod Christus induerat de humanae substantiae participatione uenisse. Sed haec hactenus.

Creuit itaque secundum carnem Christus, baptizatus est, ut qui baptizandi formam erat ceteris tributurus, ipse primus quod docebat exciperet. Post baptismum uero elegit duodecim discipulos, quorum unus traditor eius fuit. Et quia sanam doctrinam Iudaeorum populus non ferebat, eum inlata manu crucis supplicio peremerunt. Occiditur ergo Christus, iacet tribus diebus ac noctibus in sepulcro, resurgit a mortuis, sicut ante constitutionem mundi ipse cum patre decreuerat, ascendit in caelos ubi, in eo quod dei filius est, numquam defuisse cognoscitur, ut assumptum hominem, quem diabolus non permiserat ad superna conscendere, secum dei filius caelesti habitationi sustolleret. Dat ergo formam discipulis suis baptizandi, docendi salutaria, efficientiam quoque miraculorum atque in uniuersum mundum ad uitam praecipit introire, ut praedicatio salutaris non iam in una tantum gente sed orbi terrarum praedicaretur. Et quoniam humanum genus naturae merito, quam ex primo praeuaricatore contraxerat, aeternae poenae iaculis fuerat uulneratum nec salutis suae erat idoneum, quod eam in parente perdiderat, medicinalia quaedam tribuit sacramenta, ut agnosceret aliud sibi deberi per naturae meritum, aliud per gratiae donum, ut natura nihil aliud nisi poenae summitteret, gratia uero, quae nullis meritis attributa est, quia nec gratia diceretur si meritis tribueretur, totum quod est salutis afferret.

Diffunditur ergo per mundum caelestis illa doctrina, adunantur populi, instituuntur ecclesiae, fit unum corpus quod mundi latitudinem occuparet, cuius caput Christus ascendit in caelos, ut necessario caput suum membra sequerentur. Haec itaque doctrina et praesentem uitam bonis informat operibus et post consummationem saeculi resurrectura corpora nostra praeter corruptionem ad regna caelestia pollicetur, ita ut qui hic bene ipso donante uixerit, esset in illa resurrectione beatissimus, qui uero male, miser post munus resurrectionis adesset. Et hoc est principale religionis nostrae, ut credat non solum animas non perire, sed ipsa quoque corpora, quae mortis aduentus resoluerat, in statum pristinum futura de beatitudine reparari. Haec ergo ecclesia catholica per orbem diffusa tribus modis probatur exsistere: quidquid in ea tenetur, aut auctoritas est scripturarum aut traditio uniuersalis aut certe propria et particularis instructio. Sed auctoritate tota constringitur, uniuersali traditione maiorum nihilominus tota, priuatis uero constitutionibus et propriis informationibus unaquaeque uel pro locorum uarietate uel prout cuique bene uisum est subsistit et regitur. Sola ergo nunc est fidelium exspectatio qua credimus affuturum finem mundi, omnia corruptibilia transitura, resurrecturos homines ad examen futuri iudicii, recepturos pro meritis singulos et in perpetuum atque in aeternum debitis finibus permansuros; solumque est praemium beatitudinis contemplatio conditoris--tanta dumtaxat, quanta a creatura ad creatorem fieri potest,--ut ex eis reparato angelico numero superna illa ciuitas impleatur, ubi rex est uirginis filius eritque gaudium sempiternum, delectatio, cibus, opus, laus perpetua creatoris.



ANICII MANLII SEVERINI BOETHII V.C. ET INL. EXCONS. ORD. PATRICII

INCIPIT LIBER CONTRA EVTYCHEN ET NESTORIVM

DOMINO SANCTO AC VENERABILI PATRI IOHANNI DIACONO BOETHIVS FILIVS

Anxie te quidem diuque sustinui, ut de ea quae in conuentu mota est quaestione loqueremur. Sed quoniam et tu quominus uenires occupatione distractus es et ego in crastinum constitutis negotiis implicabor, mando litteris quae coram loquenda seruaueram. Meministi enim, cum in concilio legeretur epistola, recitatum Eutychianos ex duabus naturis Christum consistere confiteri, in duabus negare: catholicos uero utrique dicto fidem praebere, nam et ex duabus eum naturis consistere et in duabus apud uerae fidei sectatores aequaliter credi. Cuius dicti nouitate percussus harum coniunctionum quae ex duabus naturis uel in duabus consisterent differentias inquirebam, multum scilicet referre ratus nec inerti neglegentia praetereundum, quod episcopus scriptor epistolae tamquam ualde necessarium praeterire noluisset. Hic omnes apertam esse differentiam nec quicquam in eo esse caliginis inconditum confusumque strepere nec ullus in tanto tumultu qui leuiter attingeret quaestionem, nedum qui expediret inuentus est.

Adsederam ego ab eo quem maxime intueri cupiebam longius atque adeo, si situm sedentium recorderis, auersus pluribusque oppositis, ne si aegerrime quidem cuperem, uultum nutumque eius aspicere poteram ex quo mihi aliqua eius darentur signa iudicii. Atqui ego quidem nihil ceteris amplius afferebam, immo uero aliquid etiam minus. Nam de re proposita aeque nihil ceteris sentiebam; minus uero quam ceteri ipse afferebam, falsae scilicet scientiae praesumptionem. Tuli aegerrime, fateor, compressusque indoctorum grege conticui metuens ne iure uiderer insanus, si sanus inter furiosos haberi contenderem. Meditabar igitur dehinc omnes animo quaestiones nec deglutiebam quod acceperam, sed frequentis consilii iteratione ruminabam. Tandem igitur patuere pulsanti animo fores et ueritas inuenta quaerenti omnes nebulas Eutychiani reclusit erroris. Vnde mihi maxime subiit admirari, quaenam haec indoctorum hominum esset audacia qui inscientiae uitium praesumptionis atque inpudentiae nube conentur obducere, cum non modo saepe id quod proponatur ignorent, uerum in huiusmodi contentionibus ne id quidem quod ipsi loquantur intellegant, quasi non deterior fiat inscientiae causa, dum tegitur.

Sed ab illis ad te transeo, cui hoc quantulumcumque est examinandum prius perpendendumque transmitto. Quod si recte se habere pronuntiaueris, peto ut mei nominis hoc quoque inseras chartis; sin uero uel minuendum aliquid uel addendum uel aliqua mutatione uariandum est, id quoque postulo remitti, meis exemplaribus ita ut a te reuertitur transcribendum. Quae ubi ad calcem ducta constiterint, tum demum eius cuius soleo iudicio censenda transmittam. Sed quoniam semel res a conlocutione transfertur ad stilum, prius extremi sibique contrarii Nestorii atque Eutychis summoueantur errores; post uero adiuuante deo, Christianae medietatem fidei temperabo. Quoniam uero in tota quaestione contrariarum sibimet [Greek: haireseon] de personis dubitatur atque naturis, haec primitus definienda sunt et propriis differentiis segreganda.


I.

Natura igitur aut de solis corporibus dici potest aut de solis substantiis, id est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocumque modo esse dicuntur. Cum igitur tribus modis natura dici possit, tribus modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus rebus naturam dici placet, talis definitio dabitur quae res omnes quae sunt possit includere. Erit ergo huiusmodi: "natura est earum rerum quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt." In hac igitur definitione et accidentia et substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum uero est "quoquo modo," quoniam deus et materia integro perfectoque intellectu intellegi non possunt, sed aliquo tamen modo ceterarum rerum priuatione capiuntur. Idcirco uero adiunximus "quae cum sint," quoniam etiam ipsum nihil significat aliquid sed non naturam. Neque enim quod sit aliquid sed potius non esse significat; omnis uero natura est. Et si de omnibus quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae definitio quam superius proposuimus. Sin uero de solis substantiis natura dicitur, quoniam substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem naturae substantias significanti huiusmodi: "natura est uel quod facere uel quod pati possit." "Pati" quidem ac "facere," ut omnia corporea atque corporeorum anima; haec enim in corpore et a corpore et facit et patitur. "Facere" uero tantum ut deus ceteraque diuina. Habes igitur definitionem eius quoque significationis naturae quae tantum substantiis applicatur. Qua in re substantiae quoque est reddita definitio. Nam si nomen naturae substantiam monstrat, cum naturam descripsimus substantiae quoque est assignata descriptio. Quod si naturae nomen relictis incorporeis substantiis ad corporales usque contrahitur, ut corporeae tantum substantiae naturam habere uideantur, sicut Aristoteles ceterique et eiusmodi et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam, ut hi etiam qui naturam non nisi in corporibus esse posuerunt. Est autem eius definitio hoc modo: "natura est motus principium per se non per accidens." Quod "motus principium" dixi hoc est, quoniam corpus omne habet proprium motum, ut ignis sursum, terra deorsum. Item quod "per se principium motus" naturam esse proposui et non "per accidens," tale est, quoniam lectum quoque ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur. Idcirco enim quia lignum est, quod est terra, pondere et grauitate deducitur. Non enim quia lectus est, deorsum cadit, sed quia terra est, id est quia terrae contigit, ut lectus esset; unde fit ut lignum naturaliter esse dicamus, lectum uero artificialiter. Est etiam alia significatio naturae per quam dicimus diuersam esse naturam auri atque argenti in hoc proprietatem rerum monstrare cupientes, quae significatio naturae definietur hoc modo: "natura est unam quamque rem informans specifica differentia." Cum igitur tot modis uel dicatur uel definiatur natura, tam catholici quam Nestorius secundum ultimam definitionem duas in Christo naturas esse constituunt; neque enim easdem in deum atque hominem differentias conuenire.


II.

Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam ei definitio possit aptari. Si enim omnis habet natura personam, indissolubilis nodus est, quaenam inter naturam personamque possit esse discretio; aut si non aequatur persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae persona subsistit, difficile dictu est ad quas usque naturas persona perueniat, id est quas naturas conueniat habere personam, quas a personae uocabulo segregari. Nam illud quidem manifestum est personae subiectam esse naturam nec praeter naturam personam posse praedicari. Vestiganda sunt igitur haec inquirentibus hoc modo.

Quoniam praeter naturam non potest esse persona quoniamque naturae aliae sunt substantiae, aliae accidentes et uidemus personam in accidentibus non posse constitui (quis enim dicat ullam albedinis uel nigredinis uel magnitudinis esse personam?), relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conueniat. Sed substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae. Corporearum uero aliae sunt uiuentes, aliae minime; uiuentium aliae sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales, aliae inrationales. Item incorporearum aliae sunt rationales, aliae minime, ut pecudum uitae; rationalium uero alia est inmutabilis atque inpassibilis per naturam ut deus, alia per creationem mutabilis atque passibilis, nisi inpassibilis gratia substantiae ad inpassibilitatis firmitudinem permutetur ut angelorum atque animae. Ex quibus omnibus neque in non uiuentibus corporibus personam posse dici manifestum est (nullus enim lapidis ullam dicit esse personam), neque rursus eorum uiuentium quae sensu carent (neque enim ulla persona est arboris), nec uero eius quae intellectu ac ratione deseritur (nulla est enim persona equi uel bouis ceterorumque animalium quae muta ac sine ratione uitam solis sensibus degunt), at hominis dicimus esse personam, dicimus dei, dicimus angeli. Rursus substantiarum aliae sunt uniuersales, aliae particulares. Vniuersales sunt quae de singulis praedicantur ut homo, animal, lapis, lignum ceteraque huiusmodi quae uel genera uel species sunt; nam et homo de singulis hominibus et animal de singulis animalibus lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia uero sunt quae de aliis minime praedicantur ut Cicero, Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est, lignum hoc unde haec mensa composita est. Sed in his omnibus nusquam in uniuersalibus persona dici potest, sed in singularibus tantum atque in indiuiduis; animalis enim uel generalis hominis nulla persona est, sed uel Ciceronis uel Platonis uel singulorum indiuiduorum personae singulae nuncupantur.


III.

Quocirca si persona in solis substantiis est atque in his rationabilibus substantiaque omnis natura est nec in uniuersalibus sed in indiuiduis constat, reperta personae est definitio: "naturae rationabilis indiuidua substantia." Sed nos hac definitione eam quam Graeci [Greek: hupostasin] dicunt terminauimus. Nomen enim personae uidetur aliunde traductum, ex his scilicet personis quae in comoediis tragoediisque eos quorum interest homines repraesentabant. Persona uero dicta est a personando circumflexa paenultima. Quod si acuatur antepaenultima, apertissime a sono dicta uidebitur; idcirco autem a sono, quia concauitate ipsa maior necesse est uoluatur sonus. Graeci quoque has personas [Greek: prosopa] uocant ab eo quod ponantur in facie atque ante oculos obtegant uultum: [Greek: para tou pros tous opas tithesthai.] Sed quoniam personis inductis histriones indiuiduos homines quorum intererat in tragoedia uel in comoedia ut dictum est repraesentabant, id est Hecubam uel Medeam uel Simonem uel Chremetem, idcirco ceteros quoque homines, quorum certa pro sui forma esset agnitio, et Latini personam et Graeci [Greek: prosopa] nuncupauerunt. Longe uero illi signatius naturae rationabilis indiuiduam subsistentiam [Greek: hupostaseos] nomine uocauerunt, nos uero per inopiam significantium uocum translaticiam retinuimus nuncupationem, eam quam illi [Greek: hupostasin] dicunt personam uocantes; sed peritior Graecia sermonum [Greek: hupostasin] uocat indiuiduam subsistentiam. Atque, uti Graeca utar oratione in rebus quae a Graecis agitata Latina interpretatione translata sunt: [Greek: hai ousiai en men tois katholou einai dunantai. en de tois atomois kai kata meros monois huphistantai], id est: essentiae in uniuersalibus quidem esse possunt, in solis uero indiuiduis et particularibus substant. Intellectus enim uniuersalium rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca cum ipsae subsistentiae in uniuersalibus quidem sint, in particularibus uero capiant substantiam, iure subsistentias particulariter substantes [Greek: hupostaseis] appellauerunt. Neque enim pensius subtiliusque intuenti idem uidebitur esse subsistentia quod substantia.

Nam quod Graeci [Greek: ousiosin] uel [Greek: ousiosthai] dicunt, id nos subsistentiam uel subsistere appellamus; quod uero illi [Greek: hupostasin] uel [Greek: huphistasthai], id nos substantiam uel substare interpretamur. Subsistit enim quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget. Substat autem id quod aliis accidentibus subiectum quoddam, ut esse ualeant, subministrat; sub illis enim stat, dum subiectum est accidentibus. Itaque genera uel species subsistunt tantum; neque enim accidentia generibus speciebusue contingunt. Indiuidua uero non modo subsistunt uerum etiam substant, nam neque ipsa indigent accidentibus ut sint; informata enim sunt iam propriis et specificis differentiis et accidentibus ut esse possint ministrant, dum sunt scilicet subiecta. Quocirca [Greek: einai] atque [Greek: ousiosthai] esse atque subsistere, [Greek: huphistasthai] uero substare intellegitur. Neque enim uerborum inops Graecia est, ut Marcus Tullius alludit, sed essentiam, subsistentiam, substantiam, personam totidem nominibus reddit, essentiam quidem [Greek: ousian], subsistentiam uero [Greek: ousiosin], substantiam [Greek: hupostasin], personam [Greek: prosopon] appellans. Ideo autem [Greek: hupostaseis] Graeci indiuiduas substantias uocauerunt, quoniam ceteris subsunt et quibusdam quasi accidentibus subpositae subiectaeque sunt; atque idcirco nos quoque eas substantias nuncupamus quasi subpositas, quas illi [Greek: hupostaseis], cumque etiam [Greek: prosopa] nuncupent easdem substantias, possumus nos quoque nuncupare personas. Idem est igitur [Greek: ousian] esse quod essentiam, idem [Greek: ousiosin] quod subsistentiam, idem [Greek: hupostasin] quod substantiam, idem [Greek: prosopon] quod personam. Quare autem de inrationabilibus animalibus Graecus [Greek: hupostasin] non dicat, sicut nos de eisdem nomen substantiae praedicamus, haec ratio est, quoniam nomen hoc melioribus applicatum est, ut aliqua id quod est excellentius, tametsi non descriptione naturae secundum id quod [Greek: huphistasthai] atque substare est, at certe [Greek: hupostaseos] uel substantiae uocabulis discerneretur.

Est igitur et hominis quidem essentia, id est [Greek: ousia], et subsistentia, id est [Greek: ousiosis], et [Greek: hupostasis], id est substantia, et [Greek: prosopon], id est persona; [Greek: ousia], quidem atque essentia quoniam est, [Greek: ousiosis] uero atque subsistentia quoniam in nullo subiecto est, [Greek: hupostasis] uero atque substantia, quoniam subest ceteris quae subsistentiae non sunt, id est [Greek: ousioseis]; est [Greek: prosopon] atque persona, quoniam est rationabile indiuiduum. Deus quoque et [Greek: ousia] est et essentia, est enim et maxime ipse est a quo omnium esse proficiscitur. Est [Greek: ousiosis], id est subsistentia (subsistit enim nullo indigens), et [Greek: huphistasthai]; substat enim. Vnde etiam dicimus unam esse [Greek: ousian] uel [Greek: ousiosin], id est essentiam uel subsistentiam deitatis, sed tres [Greek: hupostaseis], id est tres substantias. Et quidem secundum hunc modum dixere unam trinitatis essentiam, tres substantias tresque personas. Nisi enim tres in deo substantias ecclesiasticus loquendi usus excluderet, uideretur idcirco de deo dici substantia, non quod ipse ceteris rebus quasi subiectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset ita etiam quasi principium subesset rebus, dum eis omnibus [Greek: ousiosthai] uel subsistere subministrat.


IV.

Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam naturae atque personae id est [Greek: ousias] atque [Greek: hupostaseos] monstraremus. Quo uero nomine unumquodque oporteat appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. Hoc interim constet quod inter naturam personamque differre praediximus, quoniam natura est cuiuslibet substantiae specificata proprietas, persona uero rationabilis naturae indiuidua substantia. Hanc in Christo Nestorius duplicem esse constituit eo scilicet traductus errore, quod putauerit in omnibus naturis dici posse personam. Hoc enim praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque personam esse confessus est. Qua in re eum falsum esse cum definitio superius dicta conuincat, tum haec argumentatio euidenter eius declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona duasque naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque dei (nec tam erit insipiens quisquam, utqui utramque earum a ratione seiungat), sequitur ut duae uideantur esse personae; est enim persona ut dictum est naturae rationabilis indiuidua substantia.

Quae est igitur facta hominis deique coniunctio? Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, ut tantum locis iuncta sint et nihil in alterum ex alterius qualitate perueniat? Quem coniunctionis Graeci modum [Greek: kata parathesin] uocant. Sed si ita humanitas diuinitati coniuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est ac per hoc nihil est Christus. Nomen quippe ipsum unum quiddam significat singularitate uocabuli. At si duabus personis manentibus ea coniunctio qualem superius diximus facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit; omnino enim ex duabus personis nihil umquam fieri potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus est ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est unum, nec esse omnino potest; esse enim atque unum conuertitur et quodcumque unum est est. Etiam ea quae ex pluribus coniunguntur ut aceruus, chorus, unum tamen sunt. Sed esse Christum manifeste ac ueraciter confitemur; unum igitur esse dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione personam esse necesse est. Nam si duae personae essent, unus esse non posset; duos uero esse dicere Christos nihil est aliud nisi praecipitatae mentis insania. Cur enim omnino duos audeat Christos uocare, unum hominem alium deum? Vel cur eum qui deus est Christum uocat, si eum quoque qui homo est Christum est appellaturus, cum nihil simile, nihil habeant ex copulatione coniunctum? Cur simili nomine diuersissimis abutatur naturis, cum, si Christum definire cogitur, utrisque ut ipse dicit Christis non possit unam definitionis adhibere substantiam? Si enim dei atque hominis diuersa substantia est unumque in utrisque Christi nomen nec diuersarum coniunctio substantiarum unam creditur fecisse personam, aequiuocum nomen est Christi et nulla potest definitione concludi. Quibus autem umquam scripturis nomen Christi geminatur? Quid uero noui per aduentum saluatoris effectum est? Nam catholicis et fidei ueritas et raritas miraculi constat. Quam enim magnum est quamque nouum, quam quod semel nec ullo alio saeculo possit euenire, ut eius qui solus est deus natura cum humana quae ab eo erat diuersissima conueniret atque ita ex distantibus naturis una fieret copulatione persona! Secundum Nestorii uero sententiam quid contingit noui? "Seruant," inquit, "proprias humanitas diuinitasque personas." Quando enim non fuit diuinitatis propria humanitatisque persona? Quando uero non erit? Vel quid amplius in Iesu generatione contingit quam in cuiuslibet alterius, si discretis utrisque personis discretae etiam fuere naturae? Ita enim personis manentibus illic nulla naturarum potuit esse coniunctio, ut in quolibet homine, cuius cum propria persona subsistat, nulla est ei excellentissimae substantiae coniuncta diuinitas. Sed fortasse Iesum, id est personam hominis, idcirco Christum uocet, quoniam per eam mira quaedam sit operata diuinitas. Esto. Deum uero ipsum Christi appellatione cur uocet? Cur uero non elementa quoque ipsa simili audeat appellare uocabulo per quae deus mira quaedam cotidianis motibus operatur? An quia inrationabiles substantiae non possunt habere personam qua Christi uocabulum excipere possint? Nonne in sanctis hominibus ac pietate conspicuis apertus diuinitatis actus agnoscitur? Nihil enim intererit, cur non sanctos quoque uiros eadem appellatione dignetur, si in adsumptione humanitatis non est una ex coniunctione persona. Sed dicat forsitan, "Illos quoque Christos uocari fateor, sed ad imaginem ueri Christi." Quod si nulla ex homine atque deo una persona coniuncta est, omnes ita ueros Christos arbitrabimur ut hunc qui ex uirgine genitus creditur. Nulla quippe in hoc adunata persona est ex dei atque hominis copulatione sicut nec in eis, qui dei spiritu de uenturo Christo praedicebant, propter quod etiam ipsi quoque appellati sunt Christi. Iam uero sequitur, ut personis manentibus nullo modo a diuinitate humanitas credatur adsumpta. Omnino enim disiuncta sunt quae aeque personis naturisque separantur, prorsus inquam disiuncta sunt nec magis inter se homines bouesque disiuncti quam diuinitas in Christo humanitasque discreta est, si mansere personae. Homines quippe ac boues una animalis communitate iunguntur; est enim illis secundum genus communis substantia eademque in uniuersalitatis collectione natura. Deo uero atque homini quid non erit diuersa ratione disiunctum, si sub diuersitate naturae personarum quoque credatur mansisse discretio? Non est igitur saluatum genus humanum, nulla in nos salus Christi generatione processit, tot prophetarum scripturae populum inlusere credentem, omnis ueteris testamenti spernatur auctoritas per quam salus mundo Christi generatione promittitur. Non autem prouenisse manifestum est, si eadem in persona est quae in natura diuersitas. Eundem quippe saluum fecit quem creditur adsumpsisse; nulla uero intellegi adsumptio potest, si manet aeque naturae personaeque discretio. Igitur qui adsumi manente persona non potuit, iure non uidebitur per Christi generationem potuisse saluari. Non est igitur per generationem Christi hominum saluata natura,--quod credi nefas est.

Sed quamquam permulta sint quae hunc sensum inpugnare ualeant atque perfringere, de argumentorum copia tamen haec interim libasse sufficiat.


V.

Transeundum quippe est ad Eutychen qui cum a ueterum orbitis esset euagatus, in contrarium cucurrit errorem asserens tantum abesse, ut in Christo gemina persona credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem oporteat confiteri; ita quippe esse adsumptum hominem, ut ea sit adunatio facta cum deo, ut natura humana non manserit. Huius error ex eodem quo Nestorii fonte prolabitur. Nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse naturam duplicem quin persona fieret duplex, atque ideo, cum in Christo naturam duplicem confiteretur, duplicem credidit esse personam, ita quoque Eutyches non putauit naturam duplicem esse sine duplicatione personae et cum non confiteretur duplicem esse personam, arbitratus est consequens, ut una uideretur esse natura. Itaque Nestorius recte tenens duplicem in Christo esse naturam sacrilege confitetur duas esse personas; Eutyches uero recte credens unam esse personam impie credit unam quoque esse naturam. Qui conuictus euidentia rerum, quandoquidem manifestum est aliam naturam esse hominis aliam dei, ait duas se confiteri in Christo naturas ante adunationem, unam uero post adunationem. Quae sententia non aperte quod uult eloquitur. Vt tamen eius dementiam perscrutemur, adunatio haec aut tempore generationis facta est aut tempore resurrectionis. Sed si tempore generationis facta est, uidetur putare et ante generationem fuisse humanam carnem non a Maria sumptam sed aliquo modo alio praeparatam, Mariam uero uirginem appositam ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset, illam uero carnem quae antea fuerit esse et diuisam atque a diuinitatis substantia separatam; cum ex uirgine natus est, adunatum esse deo, ut una uideretur facta esse natura. Vel si haec eius sententia non est, illa esse poterit dicentis duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio generatione perfecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed, antequam sumeret, diuersam deitatis humanitatisque fuisse naturam; sumptam uero unam factam atque in diuinitatis cessisse substantiam. Quod si hanc adunationem non putat generatione sed resurrectione factam, rursus id duobus fieri arbitrabitur modis; aut enim genito Christo et non adsumente de Maria corpus aut adsumente ab eadem carnem, usque dum resurgeret quidem, duas fuisse naturas, post resurrectionem unam factam. De quibus illud disiunctum nascitur, quod interrogabimus hoc modo: natus ex Maria Christus aut ab ea carnem humanam traxit aut minime. Si non confitetur ex ea traxisse, dicat quo homine indutus aduenerit, utrumne eo qui deciderat praeuaricatione peccati an alio? Si eo de cuius semine ductus est homo, quem uestita diuinitas est? Nam si ex semine Abrahae atque Dauid et postremo Mariae non fuit caro illa qua natus est, ostendat ex cuius hominis sit carne deriuatus, quoniam post primum hominem caro omnis humana ex humana carne deducitur. Sed si quem dixerit hominem a quo generatio sumpta sit saluatoris praeter Mariam uirginem, et ipse errore confundetur et adscribere mendacii notam summae diuinitati inlusus ipse uidebitur, quando quod Abrahae atque Dauid promittitur in sanctis diuinationibus, ut ex eorum semine toti mundo salus oriatur, aliis distribuit, cum praesertim, si humana caro sumpta est, non ab alio sumi potuerit nisi unde etiam procreabatur. Si igitur a Maria non est sumptum corpus humanum sed a quolibet alio, per Mariam tamen est procreatum quod fuerat praeuaricatione corruptum, superius dicto repellitur argumento. Quod si non eo homine Christus indutus est qui pro peccati poena sustinuerat mortem, illud eueniet ex nullius hominis semine talem potuisse nasci qui fuerit sine originalis poena peccati. Ex nullo igitur talis sumpta est caro; unde fit ut nouiter uideatur esse formata. Sed haec aut ita hominum uisa est oculis, ut humanum putaretur corpus quod reuera non esset humanum, quippe quod nulli originali subiaceret poenae, aut noua quaedam uera nec poenae peccati subiacens originalis ad tempus hominis natura formata est? Si uerum hominis corpus non fuit, aperte arguitur mentita diuinitas, quae ostenderet hominibus corpus, quod cum uerum non esset, tum fallerentur ii qui uerum esse arbitrarentur. At si noua ueraque non ex homine sumpta caro formata est, quo tanta tragoedia generationis? Vbi ambitus passionis? Ego quippe ne in homine quidem non stulte fieri puto quod inutiliter factum est. Ad quam uero utilitatem facta probabitur tanta humilitas diuinitatis, si homo qui periit generatione ac passione Christi saluatus non est, quoniam negatur adsumptus? Rursus igitur sicut ab eodem Nestorii fonte Eutychis error principium sumpsit, ita ad eundem finem relabitur, ut secundum Eutychen quoque non sit saluatum genus humanum, quoniam non is qui aeger esset et saluatione curaque egeret, adsumptus est. Traxisse autem hanc sententiam uidetur, si tamen huius erroris fuit ut crederet non fuisse corpus Christi uere ex homine sed extra atque adeo in caelo formatum, quoniam cum eo in caelum creditur ascendisse. Quod exemplum continet tale: "non ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit."


VI.

Sed satis de ea parte dictum uidetur, si corpus quod Christus excepit ex Maria non credatur adsumptum. Si uero adsumptum est ex Maria neque permansit perfecta humana diuinaque natura, id tribus effici potuit modis: aut enim diuinitas in humanitatem translata est aut humanitas in diuinitatem aut utraeque in se ita temperatae sunt atque commixtae, ut neutra substantia propriam formam teneret. Sed si diuinitas in humanitatem translata est, factum est, quod credi nefas est, ut humanitate inmutabili substantia permanente diuinitas uerteretur et quod passibile atque mutabile naturaliter exsisteret, id inmutabile permaneret, quod uero inmutabile atque inpassibile naturaliter creditur, id in rem mutabilem uerteretur. Hoc igitur fieri nulla ratione contingit. Sed humana forsitan natura in deitatem uideatur esse conuersa. Hoc uero qui fieri potest, si diuinitas in generatione Christi et humanam animam suscepit et corpus? Non enim omnis res in rem omnem uerti ac transmutari potest. Nam cum substantiarum aliae sint corporeae, aliae incorporeae, neque corporea in incorpoream neque incorporea in eam quae corpus est mutari potest, nec uero incorporea in se inuicem formas proprias mutant; sola enim mutari transformarique in se possunt quae habent unius materiae commune subiectum, nec haec omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt. Id uero probatur hoc modo: neque enim potest aes in lapidem permutari nec uero idem aes in herbam nec quodlibet aliud corpus in quodlibet aliud transfigurari potest, nisi et eadem sit materia rerum in se transeuntium et a se et facere et pati possint, ut, cum uinum atque aqua miscentur, utraque sunt talia quae actum sibi passionemque communicent. Potest enim aquae qualitas a uini qualitate aliquid pati; potest item uini ab aquae qualitate aliquid pati. Atque idcirco si multum quidem fuerit aquae, uini uero paululum, non dicuntur inmixta, sed alterum alterius qualitate corrumpitur. Si quis enim uinum fundat in mare, non mixtum est mari uinum sed in mare corruptum, idcirco quoniam qualitas aquae multitudine sui corporis nihil passa est a qualitate uini, sed potius in se ipsam uini qualitatem propria multitudine commutauit. Si uero sint mediocres sibique aequales uel paulo inaequales naturae quae a se facere et pati possunt, illae miscentur et mediocribus inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus neque his omnibus, sed tantum quae a se, ut dictum est, et facere et pati possunt communi atque eadem materia subiecta. Omne enim corpus quod in generatione et corruptione subsistit communem uidetur habere materiam, sed non omne ab omni uel in omni uel facere aliquid uel pati potest. Corpora uero in incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi materia subiecta participant quae susceptis qualitatibus in alterutram permutetur. Omnis enim natura incorporeae substantiae nullo materiae nititur fundamento; nullum uero corpus est cui non sit materia subiecta. Quod cum ita sit cumque ne ea quidem quae communem materiam naturaliter habent in se transeant, nisi illis adsit potestas in se et a se faciendi ac patiendi, multo magis in se non permutabuntur quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res materiae fundamento nititur ut corpus, alia omnino materiae subiecto non egeat ut incorporeum.

Non igitur fieri potest, ut corpus in incorporalem speciem permutetur, nec uero fieri potest, ut incorporalia in sese commixtione aliqua permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in se uerti ac permutari queunt. Nulla autem est incorporalibus materia rebus; non poterunt igitur in se inuicem permutari. Sed anima et deus incorporeae substantiae recte creduntur; non est igitur humana anima in diuinitatem a qua adsumpta est permutata. Quod si neque corpus neque anima in diuinitatem potuit uerti, nullo modo fieri potuit, ut humanitas conuerteretur in deum. Multo minus uero credi potest, ut utraque in sese confunderentur, quoniam neque incorporalitas transire ad corpus potest neque rursus e conuerso corpus ad incorporalitatem, quando quidem nulla his materia subiecta communis est quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur.

At hi ita aiunt ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus uero minime, hoc scilicet intendentes, quoniam quod ex duabus consistit ita unum fieri potest, ut illa ex quibus dicitur constare non maneant; ueluti cum mel aquae confunditur neutrum manet, sed alterum alterius copulatione corruptum quiddam tertium fecit, ita illud quidem quod ex melle atque aqua tertium fit constare ex utrisque dicitur, in utrisque uero negatur. Non enim poterit in utrisque constare, quando utrorumque natura non permanet. Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus coniungitur alterutra qualitate corrupta sint; in utrisque uero huiusmodi constare non poterit, quoniam ea quae in se transfusa sunt non manent ac non sunt utraque in quibus constare uideatur, cum ex utrisque constet in se inuicem qualitatum mutatione transfusis.

Catholici uero utrumque rationabiliter confitentur, nam et ex utrisque naturis Christum et in utrisque consistere. Sed id qua ratione dicatur, paulo posterius explicabo. Nunc illud est manifestum conuictam esse Eutychis sententiam eo nomine, quod cum tribus modis fieri possit, ut ex duabus naturis una subsistat, ut aut diuinitas in humanitatem translata sit aut humanitas in diuinitatem aut utraque permixta sint, nullum horum modum fieri potuisse superius dicta argumentatione declaratur.


VII.

Restat ut, quemadmodum catholica fides dicat, et in utrisque naturis Christum et ex utrisque consistere doceamus.

Ex utrisque naturis aliquid consistere duo significat: unum quidem, cum ita dicimus aliquid ex duabus naturis iungi sicut ex melle atque aqua, id autem est ut ex quolibet modo confusis, uel si una uertatur in alteram uel si utraeque in se inuicem misceantur, nullo modo tamen utraeque permaneant; secundum hunc modum Eutyches ait ex utrisque naturis Christum consistere.

Alter uero modus est ex utrisque consistendi quod ita ex duabus iunctum est, ut illa tamen ex quibus iunctum esse dicitur maneant nec in alterutra uertantur, ut cum dicimus coronam ex auro gemmisque compositam. Hic neque aurum in gemmas translatum est neque in aurum gemma conuersa, sed utraque permanent nec formam propriam derelinquunt. Talia ergo ex aliquibus constantia et in his constare dicimus ex quibus consistere praedicantur. Tunc enim possumus dicere coronam gemmis auroque consistere; sunt enim gemmae atque aurum in quibus corona consistat. Nam in priore modo non est mel atque aqua in quibus illud quod ex utrisque iungitur constet. Cum igitur utrasque manere naturas in Christo fides catholica confiteatur perfectasque easdem persistere nec alteram in alteram transmutari, iure dicit et in utrisque naturis Christum et ex utrisque consistere: in utrisque quidem, quia manent utraeque, ex utrisque uero, quia utrarumque adunatione manentium una persona fit Christi. Non autem secundum eam significationem ex utrisque naturis Christum iunctum esse fides catholica tenet, secundum quam Eutyches pronuntiat. Nam ille talem significationem coniunctionis ex utraque natura sumit, ut non confiteatur in utrisque consistere, neque enim utrasque manere; catholicus uero eam significationem ex utrisque consistendi sumit quae illi sit proxima eamque conseruet quae in utrisque consistere confitetur.

Aequiuocum igitur est "ex utrisque consistere" ac potius amphibolum et gemina significatione diuersa designans: una quidem significatione non manere substantias ex quibus illud quod copulatum est dicatur esse coniunctum, alio modo significans ita ex utrisque coniunctum, ut utraque permaneant.

Hoc igitur expedito aequiuocationis atque ambiguitatis nodo nihil est ultra quod possit opponi, quin id sit quod firma ueraque fides catholica continet; eundem Christum hominem esse perfectum, eundem deum eundemque qui homo sit perfectus atque deus unum esse deum ac dei filium, nec quaternitatem trinitati adstrui, dum homo additur supra perfectum deum, sed unam eandemque personam numerum trinitatis explere, ut cum humanitas passa sit, deus tamen passus esse dicatur, non quo ipsa deitas humanitas facta sit, sed quod a deitate fuerit adsumpta. Item qui homo est, dei filius appellatur non substantia diuinitatis sed humanitatis, quae tamen diuinitati naturali unitate coniuncta est. Et cum haec ita intellegentia discernantur permisceanturque, tamen unus idemque et homo sit perfectus et deus: deus quidem, quod ipse sit ex patris substantia genitus, homo uero, quod ex Maria sit uirgine procreatus. Itemque qui homo, deus eo quod a deo fuerit adsumptus, et qui deus, homo, quoniam uestitus homine sit. Cumque in eadem persona aliud sit diuinitas quae suscepit, aliud quam suscepit humanitas, idem tamen deus atque homo est. Nam si hominem intellegas, idem homo est atque deus, quoniam homo ex natura, deus adsumptione. Si uero deum intellegas, idem deus est atque homo, quoniam natura deus est, homo adsumptione. Fitque in eo gemina natura geminaque substantia, quoniam homo- deus unaque persona, quoniam idem homo atque deus. Mediaque est haec inter duas haereses uia sicut uirtutes quoque medium tenent. Omnis enim uirtus in medio rerum decore locata consistit. Siquid enim uel ultra uel infra quam oportuerit fiat, a uirtute disceditur. Medietatem igitur uirtus tenet.

Quocirca si quattuor haec neque ultra neque infra esse possunt, ut in Christo aut duae naturae sint duaeque personae ut Nestorius ait, aut una persona unaque natura ut Eutyches ait, aut duae naturae sed una persona ut catholica fides credit, aut una natura duaeque personae, cumque duas quidem naturas duasque personas in ea quae contra Nestorium dicta est responsione conuicerimus (unam uero personam unamque naturam esse non posse Eutyche proponente monstrauimus neque tamen tam amens quisquam huc usque exstitit, ut unam in eo naturam crederet sed geminas esse personas), restat ut ea sit uera quam fides catholica pronuntiat geminam substantiam sed unam esse personam. Quia uero paulo ante diximus Eutychen confiteri duas quidem in Christo ante adunationem naturas, unam uero post adunationem, cumque hunc errorem duplicem interpretaremur celare sententiam, ut haec adunatio aut generatione fieret, cum ex Maria corpus hominis minime sumeretur aut ad sumptum quidem ex Maria per resurrectionem fieret adunatio, de utrisque quidem partibus idonee ut arbitror disputatum est. Nunc quaerendum est quomodo fieri potuerit ut duae naturae in unam substantiam miscerentur.


VIII.

Verumtamen est etiam nunc et alia quaestio quae ab his inferri potest qui corpus humanum ex Maria sumptum esse non credunt, sed alias fuisse sequestratum praeparatumque quod in adunatione ex Mariae utero gigni ac proferri uideretur. Aiunt enim: si ex homine sumptum est corpus, homo uero omnis ex prima praeuaricatione non solum peccato et morte tenebatur, uerum etiam affectibus peccatorum erat implicitus, eaque illi fuit poena peccati, ut, cum morte teneretur obstrictus, tamen esset reus etiam uoluntate peccandi, cur in Christo neque peccatum fuit neque uoluntas ulla peccandi? Et omnino habet animaduertendam dubitationem talis quaestio. Si enim ex carne humana Christi corpus adsumptum est, dubitari potest, quaenam caro haec quae adsumpta sit esse uideatur. Eum quippe saluauit quem etiam adsumpsit; sin uero talem hominem adsumpsit qualis Adam fuit ante peccatum, integram quidem uidetur humanam adsumpsisse naturam, sed tamen quae medicina penitus non egebat. Quomodo autem fieri potest, ut talem adsumpserit hominem qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi uoluntas atque affectio, unde factum est ut etiam praetergressis diuinis praeceptis inoboedientiae delictis teneretur adstrictus? In Christo uero ne uoluntas quidem ulla creditur fuisse peccandi, cum praesertim si tale corpus hominis adsumpsit quale Adae ante peccatum fuit, non debuerit esse mortalis, quoniam Adam, si non peccasset, mortem nulla ratione sensisset. Cum igitur Christus non peccauerit, quaerendum est cur senserit mortem, si Adae corpus ante quam peccaret adsumpsit. Quod si talem statum suscepit hominis qualis Adae post peccatum fuit, uidetur etiam Christo non defuisse necessitas, ut et delictis subiceretur et passionibus confunderetur obductisque iudicii regulis bonum a malo non sincera integritate discerneret, quoniam has omnes poenas Adam delicti praeuaricatione suscepit.

Contra quos respondendum est tres intellegi hominum posse status: unum quidem Adae ante delictum in quo, tametsi ab eo mors aberat nec adhuc ullo se delicto polluerat, poterat tamen in eo uoluntas esse peccandi: alter in quo mutari potuisset, si firmiter in dei praeceptis manere uoluisset, tunc enim id addendum foret ut non modo non peccaret aut peccare uellet sed ne posset quidem aut peccare aut uelle delinquere. Tertius status est post delictum in quo mors illum necessario subsecuta est et peccatum ipsum uoluntasque peccati. Quorum summitatum atque contrariorum haec loca sunt: is status qui praemium esset, si in praeceptis dei Adam manere uoluisset et is qui poenae fuit, quoniam manere noluit; in illo enim nec mors esset nec peccatum nec uoluntas ulla peccati, in hoc uero et mors et peccatum et delinquendi omnis affectio omniaque in perniciem prona nec quicquam in se opis habentia, ut post lapsum posset adsurgere. Ille uero medius status in quo praesentia quidem mortis uel peccati aberat, potestas uero utriusque constabat, inter utrumque statum est conlocatus. Ex his igitur tribus statibus Christus corporeae naturae singulas quodam modo indidit causas; nam quod mortale corpus adsumpsit ut mortem a genere humano fugaret, in eo statu ponendum est quod post Adae praeuaricationem poenaliter inflictum est. Quod uero non fuit in eo uoluntas ulla peccati, ex eo sumptum est statu qui esse potuisset, nisi uoluntatem insidiantis fraudibus applicasset. Restat igitur tertius status id est medius, ille scilicet qui eo tempore fuit, cum nec mors aderat et adesse poterat delinquendi uoluntas. In hoc igitur Adam talis fuit ut manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut laberetur in somnum et alia quae ei non defuerunt humana quidem sed concessa et quae nullam poenam mortis inferrent.

Quae omnia habuisse Christum dubium non est; nam et manducauit et bibit et humani corporis officio functus est. Neque enim tanta indigentia in Adam fuisse credenda est ut nisi manducasset uiuere non potuisset, sed, si ex omni quidem ligno escam sumeret, semper uiuere potuisset hisque non mori; idcirco paradisi fructibus indigentiam explebat. Quam indigentiam fuisse in Christo nullus ignorat, sed potestate non necessitate; et ipsa indigentia ante resurrectionem in eo fuit, post resurrectionem uero talis exstitit ut ita illud corpus inmutaretur humanum, sicut Adae praeter praeuaricationis uinculum mutari potuisset. Quodque nos ipse dominus Iesus Christus uotis docuit optare, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra et ut adueniat eius regnum et nos liberet a malo. Haec enim omnia illa beatissima humani generis fideliter credentium inmutatio deprecatur.

Haec sunt quae ad te de fidei meae credulitate scripsi. Qua in re si quid perperam dictum est, non ita sum amator mei, ut ea quae semel effuderim meliori sententiae anteferre contendam. Si enim nihil est ex nobis boni, nihil est quod in nostris sententiis amare debeamus. Quod si ex illo cuncta sunt bona qui solus est bonus, illud potius bonum esse credendum est quod illa incommutabilis bonitas atque omnium bonorum causa perscribit.