Tragoediae (Accius)/Diomedes

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. (…) ferre exanclavimus
Tyranni saevom ingenium atque execrabile.

2. Passimque praeda pecua vallebant agris.

3. Non genus virum ornat, generi vir fortis loco.

4. (…) Ogygia moenia

5. Et qualis fuerit, fama celebrescat tua.

6. Ita et fletu et tenebris obstinatus speciem amisi luminis
Conspiciendi insolentia.

7. Adsum apud te, genitor.

8. Multa amittuntur tarditie et socordia.

9. Linguam praepedior: grate puer, ne attenderis
Petere a me id quod nefas sit concedi tibi.

10. Simul aurem attendo, ut quirem exaudire amplius.

11. Benigne ei pro beneficio largi atque ampliter.

12. <Nunc> ergo me Argos referam, nam hic sum gnobilis,
Ne cui cognoscar noto.