Tragoediae (Accius)/Telephus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Quantam Tyndareo gnata et Menelai domus
Molem excitarit belli pastorque Ilius.

2. Iam iam stupido Thessala somno
Pectora languentque senentque.

3. (…) quem ego ubi aspexi, virum memorabilem
Intui viderer, ni vestitus taeter, vastitudo,
Maestitudo praedicarent hominem esse (...) .

4. Nam etsi opertus squalitate est luctuque horrificabili

5. Profecto hauquaquam est ortus mediocri satu.

6. (...) nam si a me regnum Fortuna atque opes
Eripere quivit, at virtutem nec quiit.

7. Nam huius demum miseret, cuius nobilitas miserias
Nobilitat.

8. Proinde istaec tua aufer terricula atque animum iratum conprime.

9. Pro certo arbitrabor sortis oracla adytus augura?

10. Qui neque cuiatis esset, umquam potuimus
Multa erogitantes sciscere

11. Studiumque iteris reprime.

12. Nunc tu in re crepera tua quid capias consili,
Vide.

13. (...) remisque nixi properiter navem in fugam
Transdunt subter saxa ad laevam, qua mons mollibat mare.

14. (...) aere atque ferro fervere,
Insignibus florere

15. Flucti cruoris volverentur Mysii