Index
[recensere]Achilles
[recensere]
Aegisthus
[recensere] 4Heu!
Cuiatis stirpem funditus fligi studet![4]
6 Celebri gradu
gressum adcelerasse decet.[5]
8 . . . nec fera hominum pectora
fragescunt, donec vim imperi persensere imperi.[6]
10 . . . melius quam viri
callent mulieres.[7]
6cui manus materno sordet sparsa sanguine.[8]
Agamemnonidae
[recensere] 13 inimicitias Pelopidum
extinctas iam atque oblitteratas memoria
15renovare.[9]
16 Sic
multi, animus quorum atroci vinctus malitia est,
composita dicta e pectore evoluunt suo,
19quae cum componas, dicta factis discrepant.[10]
Alcestis
[recensere]Alcmeo
[recensere] 21suos deseruit liberos superstites.[12]
22postremo amplexa fructum, quem di dant, cape![13]
23tanta ut frustrando lactans vanans protrahas.[14]
depressum altis clausere specis.[15]
26Ut me depositum et maerentem nuntio repentino alacrem
reddidisti adque excitasti ex luctu in laetitudinem![16]
28. . . Qui ducat, cum te socerum viderit,
generibus tantam esse inpietatem?[17]
grandaevitatem.[18]
32Atque eccos segnis somno et tarditudine.[19]
Alphesiboea
[recensere] cunctant suferre laborem.[20]
35 Etsi est in malis
depositus animus, quae scibo exinde audiet.[21]
37Quid tam obscuridicum est tamne inenodabile?[22]
39. . . o dirum hostificumque diem, o
vim torvam aspecti atque horribilem![24]
41sed angustate inclusam ac saxis squalidam,[25]
43At vereor, cum te esse Alcimeonis fratrem factis dedicat.[27]
44. . . Sed tibi cautim est adeundum ad virum.[28]
Amphitruo
[recensere] 45cum patre parvos patrium hostifice
sanguine sanguen miscere suo.[29]
47pertolerarem vitam cladesque exanclarem inpetibilis.[30]
48quin meum senium cum dolore tuo coniungam et comparem.[31]
49An mala aetate mavis male mulcari exemplis omnibus?[32]
50Sed quaenam haec est mulier funesta veste, tonsu lugubri?[33]
51tamen et staturae gracilitudo propemodum et luctus facit,
ne dubitem.[34]
53(A) Non parvam rem ordibor. (B) Ne retice, obsecro![35]
54Miseret lacrimarum luctuum orbitudinis.[36]
55ut tam obstinatod animo confisus tuo,[37]
56. . . Si satis recte aut vera ratione augurem,[38]
57Si forte paulo quam tu veniam setius,[39]
58Hocinest, quod tam temeriter tu meam benivolentiam
interisse es ratus?[40]
60 Cedo
ecquid ei redhostit iam cometem obiectet facilius?[41]
Andromeda
[recensere] 62quot luna circlos annuo in cursu institit.[42]
64Nisi quid tua facultas nobis tulat opem, peream.[44]
65Nec quei te adiutem invenio; hortari pudet, non prodesse id piget.[45]
aut segnitate adiuvere addubitare, haut meum est.[46]
68Multi iniquo, mulier, animo sibi mala auxere in malis
quibus natura prava magis quam fors aut fortuna obfuit.[47]
70Immani tabe habet templum obvallatum ossibus.[48]
77nam posquam parvos vos oppressit famulitas.[55]
78muliebre ingenium, prolubium, occasio.[56]
Antenoridae
[recensere] 79Namque huc id venio, ut mea ope opes Troiae integrem.[57]
80 qui aut illorum copias
fundam in campo, aut navis uram, aut castra mactabo in mare.[58]
82Sed quis hic est qui matutinum cursum huc celeranter rapit?[59]
83 ad populum intellego
referundum, quoniam horum aequiter sententiae
85fuere.[60]
86Fortasse an sit quod vos hic non mertaret metus.[61]
Antigona
[recensere]
88. . . Quanto magis te isti modi esse intellego,
tanto, Antigona, magis me par est tibi consulere et parcere.[63]
91Heus, vigiles, properate, expergite
pectora tarda sopore, exsurgite![65]
neque profecto deum supremus rex res curat hominibus.[66]
95. . . Ne istum numero amittas subitum oblatum.[67]
Armorum iudicium
[recensere] 1Sed ita Achilli armis inclutis vesci studet,
Vt cuncta opima levia <iam> prae illis putet.[68]
2Quid est, cur componere ausis mihi te aut me tibi?[69]
3(...) nam tropaeum ferre me a forti viro
Pulcrum est: si autem vincar, vinci a tali nullum <mi> est probrum.[70]
4In quo salutis spes supremas sibi habet summa exerciti.[71]
5Inter quos saepe et multo inbutus sanguine[72]
6Huius me dividia cogit plus quam est par loqui.[73]
7Maior erit luctus, cum me damnatum audiet.[74]
8Vbi cura est, ibi anxitudo acerbast, ibi cunctatio,
Consiliorum erratio et fortunaest[75]
9Bene facis: sed nunc quid subiti mihi febris civit mali?[76]
10Virtuti sis par, dispar fortunis patris.[77]
11Hem, vereor plus quam fas est captivam hiscere.[78]
12Sed pervico Aiax animo atque advorsabili[79]
13Nam non facile sine deum opera humana propria sunt bona.[80]
14Cur vetera tam ex alto adpetissis discidia, Agamemno? (...)[81]
15(…) noxitudo (...) .
Oblitteretur Pelopidarum, ac per nos sanctescat genus.[82]
16<Tammodo He>ctor lux Dardaniae <nunc idem> in tenebris <situs>[83]
Astyanax
[recensere] 1Qui nostra per vim patria populavit bona.[84]
2Nunc in consilio id reges Argivum aucupant,
Id quaerunt[85]
3Vtinam unicam mi antistitam Arquitenens suam
Tutetur![86]
4Nil credo auguribus, qui auris verbis divitant
Alienas, suas ut auro locupletent domos.[87]
5Nunc, Calcas, finem religionum fac: desiste exercitum
Morari meque ab domuitione arcere tuo obsceno omine.[88]
6Ferum feroci contundendum imperiost, saevum saeviter.[89]
7Te propter tot tantasque habemus vastitatis funerum.[90]
8Quorum crudelitatem numquam ulla explet satias sanguinis.[91]
9(…) in celsis montibus
Pecua atque inter colles pascunt Danai in Froegiae terminis.[92]
10(…) itera, in
Quibus partibus (namque audire volo,
Si est quem exopto) et quo captus modo,
Fortunane an forte repertus[93]
11Hic per matutinum lumen tardo procedens gradu
Derepente aspicio ex nemore pavidum et properantem egredi.[94]
12Troia est testis: quaere ex aliis, qui illius miseritudine
Nomen clarum in humili saxo multis memorant vocibus.[95]
13Abducite intro: nam mihi miseritudine
Commovit animum excelsa aspecti dignitas.[96]
Athamas
[recensere] 1Prius quam infans facinus oculi vescuntur tui[97]
2Veritus sum arbitros, atque utinam memet possim obliscier![98]
3Ah dubito quid agis: cave ne in turbam te inplices.[99]
4Hostem ut profugiens inimici invadam in manus?[100]
5Cuius sit vita indecoris, mortem fugere turpem haut convenit.[101]
6<Tuis> beneficiis hostimentum gratum peperisti et grave.[102]
7Atque ita de illis merui, ut iure haec numquam miserarent mala.[103]
Atreus
[recensere] 1Simul et Pisaea praemia arrepta a socro
(...) possedit suo[104]
2(Atreus)
Iterum Thyestes Atreum adtractatum advenit,
Iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat:
Maior mihi moles, maius miscendumst malum,
Qui illius acerbum cor contundam et comprimam.[105]
3(…) <quae> ego incipio conata exequar.[106]
4(Atreus)
oderint,
Dum metuant.[107]
5Qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum.[108]
6(Atreus)
(...) quod re in summa summum esse arbitror
Periclum, matres conquinari regias,
Contaminari stirpem ac misceri genus[109]
7Adde huc quod mihi portento caelestum pater
Prodigium misit, regni stabilimen mei,
Agnum inter pecudes aurea clarum coma,
Em clam Thyestem clepere ausum esse e regia,
Qua in re adiutricem coniugem cepit sibi.[110]
8(Thyestes)
(...) vigilandum est semper: multae insidiae sunt bonis.[111]
9Id quod multi invideant multique expetant inscitiast
Postulare, nisi laborem summa cum cura ecferas.[112]
10Ne cum tyranno quisquam epulandi gratia
Accumbat mensam aut eandem vescatur dapem.[113]
11Epularum fictor, scelerum fratris delitor[114]
12(…) concoquit
Partem vapore flammae, veribus in foco
Lacerta tribuit.[115]
13Sed quid tonitru turbida torvo
Concussa repente aequora caeli
Sensimus sonere?[116]
14(Atreus)
(…) natis sepulchro ipse est parens.[117]
15(Thyestes)
(…) fregisti fidem.
(Atreus)
Neque dedi neque do infideli cuiquam (...) .[118]
16(Thyestes)
Ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser
Manderem natos.[119]
17Egone Argivum imperium attingam aut Pelopia digner domo?
Quoi me ostendam? quod templum adeam? quem ore funesto alloquar?[120]
18Ecquis hoc animadvortet? vincite![121]
19Numquam istam imminuam curam infitiando tibi.[122]
20Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae
Fruges, tamen ipsae suapte natura enitent.[123]
Bacchae
[recensere] 1Deinde omni stirpe cum incluta Cadmeide
Vagant matronae percitatae insania.[124]
2Et nunc silvicolae ignota invisentes loca[125]
3(...) aericrepitantes melos[126]
4Agite modico gradu! iacite thyrsos levis![127]
5(…) o Dionyse, optime
Pater, vitisator, Semela genitus, euhie![128]
6(...) ubi sanctus Cithaeron
Frondet viridantibus fetis.[129]
7Quia neque vetustas neque mos neque grandaevitas[130]
8Ei lanugo flora nunc demum inrigat[131]
9(...) neque sat fingi neque dici potest
Pro magnitate.[132]
10Laetum in Parnaso inter pinos tripudiantem in circulis
Ludere (...) atque taedis fulgere[133]
11(...) praesens praesto irridens <leniter>
Nobis stupe<factis sese> ultro ostentum obtulit.[134]
12Formae figurae nitiditatem, hospes, geris.[135]
13Nam flori crines, video, ei propessi iacent.[136]
14Tunc silvestrum exuvias laevo pictas lateri accommodant.[137]
15Deinde ab iugulo pectus glauco pampino obnexae obtegunt.[138]
16(…) indecorabiliter alienos alunt.[139]
17Quanta in venando affecta est laetitudine.[140]
18(...) splendet saepe, ast idem nimbis interdum nigret.[141]
19ec<quem stipitem abi>eg<n>um aut al<neum (...) >us.[142]
Chrysippus
[recensere] 1(...) neque quisquam a telis vacuus, sed ut cuique obviam
Fuerat, <ita> ferrum alius, <alius> saxi raudus m<iserat.>[143]
2alternabilem
Divitiam partissent[144]
3Quoi, si hinc superescit, Spartam atque Amyclas trado <ego>.[145]
4Melius pigrasse quam deproperasse est nefas.[146]
5Quid agam? vox illiust.–Certe idem omnes cernimus.[147]
Clutemestra
[recensere] 1(...) sed valvae resonunt regiae.[148]
2omnes gaudent facere recte, male pigrent.[149]
3Deum regnator nocte caeca caelum e conspectu abstulit.[150]
4Flucti inmisericordes iacere, taetra ad saxa adlidere[151]
5Pectore incohatum fulmen flammam ostentabat Iovis.[152]
6Cur me miseram inridet, magnis compotem et multis malis?[153]
7Scibam hanc mihi supremam lucem et serviti finem dari.[154]
8(...) ut quae tum absentem rebus dubiis coniugem
Tetinerit, nunc prodat ultorem?[155]
9(...) seras potiuntur plagas.[156]
10Matrem ob iure factum incilas, genitorem iniustum adprobas.[157]
Deiphobus
[recensere] 1<Deae> Minervae donum armipotenti abeuntes Danai dicant.[158]
2Eo ante noctem extenta retia ut proveherem et statuerem,
Forte aliquanto solito lembo sum progressus longius.[159]
3Nos continuo ferrum eripimus, manibus manicas neximus.[160]
4ab infando homine, gnato Laerta, Ithacensi exsule,
Qui neque amico amicus umquam gravis neque hosti hostis fuit.[161]
5Vel hic qui me aperte effrenata inpudentia
Praesentem praesens dictis mertare institit.[162]
Diomedes
[recensere] 1(…) ferre exanclavimus
Tyranni saevom ingenium atque execrabile.[163]
2Passimque praeda pecua vallebant agris.[164]
3Non genus virum ornat, generi vir fortis loco.[165]
4(…) Ogygia moenia[166]
5Et qualis fuerit, fama celebrescat tua.[167]
6Ita et fletu et tenebris obstinatus speciem amisi luminis
Conspiciendi insolentia.[168]
7Adsum apud te, genitor.[169]
8Multa amittuntur tarditie et socordia.[170]
9Linguam praepedior: grate puer, ne attenderis
Petere a me id quod nefas sit concedi tibi.[171]
10Simul aurem attendo, ut quirem exaudire amplius.[172]
11Benigne ei pro beneficio largi atque ampliter.[173]
12<Nunc> ergo me Argos referam, nam hic sum gnobilis,
Ne cui cognoscar noto.[174]
Epigoni
[recensere] 1quibus oculis quisquam nostrum poterit illorum optui
Vultus, quos iam ab armis anni porcent? (...) .[175]
2Ita imperitus stupiditate erumpit se, inpos consili.[176]
3Et nonne Argivos fremere bellum et velle vim vulgum vides?[177]
4Sed iam Amfilocum huc vadere cerno, et
Nobis datur bona pausa loquendi
Tempusque in castra revorti.[178]
5Eaque ivi hoc causa, ut ne quis nostra verba cleperet auribus.[179]
6Qui, nisi genitorem ullo, nullum meis dat finem miseriis.[180]
7Fateor: sed cur proferre haec pigrem aut huius dubitem parcere
Capiti?[181]
8Sapimus animo, fruimur anima: sine animo anima est debilis.[182]
9Apud abundantem antiquam amnem et rapidas undas Inachi[183]
10Nunc pergam ut suppliciis placans caelitum aras expleam.[184]
11Quid istuc, gnata unica, est, Demonassa, obsecro,
Quod me cumago expetens timidam e tecto excies–?[185]
12Eloquere propere ac meum hunc pavorem expectora.[186]
13⟨Sed⟩ quid cesso ire ad eam? em praesto est: ⟨em⟩ camo collum gravem![187]
14Viden ut te inpietas stimulat nec moderat metus?[188]
15Age age amolire, amitte, cave vestem attigas![189]
16Maneas, adsis autem, exilio macte ex terris Pelopiis?[190]
Epinausimache
[recensere] 1Vt nunc, cum animatus iero, satis armatus sum.[191]
2Proin tu id cui fiat, non qui facias compara.[192]
3<At> contra quantum obfueris, si victus sies,
Considera, et quo revoces summam exerciti.[193]
4Quod si procedit, neque te neque quemquam arbitror
Tuae paeniturum laudis, quam ut serves vide.[194]
5Probis probatum potius quam multis fore[195]
6Item ac maestitiam mutam infantum quadrupedum[196]
7Mors amici subigit, quod mi est senium multo acerrimum.[197]
8Nec perdoliscit fligi socios, morte campos contegi.[198]
9Ab classe ad urbem tendunt, neque quisquam potest
Fulgentium armum armatus ardorem obtui.[199]
10Incursio ita erat acris[200]
11Mavortes armis duo congressos crederes.[201]
12Scamandriam undam salso sanctam obtexi sanguine,
Atque acervos alta in amni corpore explevi hostico.[202]
13Vbi nunc terricula tua sunt?[203]
14Primores procerum provocavit nominans,
Si esset quis, qui armis secum vellet cernere.[204]
15Deorum mortalis, Phoenix, <esse> liberos
Reminiscor semper et istud itidem vos volo[205]
16Tamen haut fatiscar quin tuam inplorem fidem.[206]
17Lucifera lampade abietem exurat Iovis[207]
Erigona
[recensere] 1Locrorum late viridia et frugum ubera[208]
2Adsentio: age nunc tu tuam progeniem profer ordine.[209]
3Hospitem depositam interemes?[210]
4Quod utinam me suis arquitenes telis mactasset dea![211]
5Tum autem Aegisthus si med eodem lecto comitasset patri![212]
6Sed ubi ad finem ventum est quo illum fors expectabat loco,
Atque Orestem gravis sacerdos ferro prompto adstituerat[213]
7<Nam> quamquam exanguest corpus mi atque annis putret[214]
Eriphyla
[recensere]Eurysaces
[recensere]1a. Nunc per terras vagus, extorris,
Regno exturbatus, mari (...)
1b. Super Oceani stagna alta patris
Terrarum anfracta revisam.[216]
2Numquam erit tam inmanis, cum <non> mea opera extinctum sciat,
Quin fragescat.[217]
3(...) pro di inmortales! speciem humanam (...) .
Invisitatam egregiam, indignam clade et squalitudine.[218]
4(...) atque ut vides, non tenui de loco[219]
5Apud ipsum adstas.[220]
6Tu autem quod quaero enoda et qui sis explica.[221]
7Nam ea <demum> oblectat spes aerumnosum hospitem,
Dum illud quod miser est clam esse censet alteros.[222]
8Heu me miserum, cum haec recordor, cum illos reminiscor dies![223]
9(…) (...) discidia amantem scindere
Turbat vulgum, evitat <vitam multis,> moeros disicit.[224]
10Persvasit maeror anxitudo error dolor.[225]
11Disertim id unum incommodis defit meis.[226]
12(…) ei mihi,
Vt etiam aerumna haec mihi luctum addit luctibus!–
Quid <te> miseraris, <Telamo,> et Eurysacem <taces>,
Tuam solitatem memorans, formidans tibi?–
Te conmiserabam magis quam miserebar mei.[227]
13(...) qui rem publicam animo certo adiuverit,
Statuerit, steterit cum Achivis
* * *
Re dubia
Haut dubitarit vitam offerre nec capiti pepercerit.
* * *
[summum amicum, summum in bello, summo ingenio praeditum]
* * *
O ingratifici Argivi, inmoenes Grai, inmemores benefici,
Exulare sinitis, sistis pelli, pulsum patimini.[228]
14Tot tropaea transdes, summam gloriam evorti sines
Tam desubito?[229]
15(...) iam <ut> potero petere incipiam, et si <flecti> nequit,
Vi contendam ut hinc compote tecum <una> Salaminem aveham.[230]
16Nihil est: si autem ad te res tardat, socium in portu est copia,
Quae subsistat: modo tute ipse ted offirma et compara.[231]
17ilico, inquam, habitato Iovis quam propitius[232]
18(...) sed ut atratus taetra veste et vastitudine
Deformatus[233]
19(…) ille orbus, exspes liberum[234]
20Opinione factum est, quanto mitius
Stirpem educabant, tanto ut reremur magis
Severos esse[235]
21Quem admodum impetum occupemus facere ultro in regem (...) .[236]
22Reprime parumper vim citatum quadrupedum.[237]
23Sed memet calvor: vos istum, ut iussi, ocius
Abstrahite.[238]
Hecuba
[recensere]Hellenes
[recensere] 1Qui, nisi probrum, omnia alia indelicta aestimant.[240]
2Signa extemplo canere ac tela ob moenia offerre imperat.[241]
Io
[recensere] 1Custodem adsiduum Ioni adposuit virgini.[242]
2Topper, ut fit, patris te eiecit ira (...) .[243]
3(...) quibusnam te aibant exortam locis?[244]
Medea
[recensere] 1(…) Pastor tanta moles labitur
Fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu.
Prae se undas volvit, vertices vi suscitat:
Ruit prolapsa, pelagus respargit reflat.
Ita dum interruptum credas nimbum volvier,
Dum quod sublime ventis expulsum rapi
Saxum aut procellis, vel globosos turbines
Existere ictos undis concursantibus:
Nisi quas terrestris pontus strages conciet,
Aut forte Triton fuscina evertens specus
Supter radices penitus undante in freto
Molem ex profundo saxeam ad caelum erigit.
2., 3. Sicut lascivi atque alacres rostris perfremunt
Delphini, item alto mulcta Silvani melo
Consimilem ad auris cantum et auditum refert.[245]
4Ego me extollo in abietem, alte ex tuto prospectum aucupo.[246]
5Apud vetustam turrem[247]
6Vagant, pavore pecuda in tumulis deserunt.
<A!> qui vos pascet postea?[248]
7Prima ex immani victum ad mansuetum applicans[249]
8(…) ut tristis turbinum
Toleraret hiemes, mare cum horreret fluctibus.[250]
9Nisi ut astu ingenium lingua laudem et dictis lactem lenibus[251]
10Exul inter hostis, exspes expers desertus vagus[252]
11Perite in stabulo frenos immittens feris[253]
12Tun dia Mede's, cuius aditum exspectans pervixi usque adhuc?[254]
13Qui potis est refelli quisquam, ubi nullust causandi locus?[255]
14Principio extispicium ex prodigiis congruens ars te arguit.[256]
15Lavere salsis vultum lacrumis (...)[257]
16Pernici orbificor liberorum leto et tabificabili.[258]
17Fors dominatur, neque vita ulli
Propria in vita est.[259]
Melanippus
[recensere] 1Num quis non mortalis florem liberum invidit meum?[260]
2Oeneum aliquis cette in conspectum, aut nos, ubi <ubi> est, ducite
Ad eum.[261]
3Egone auxilio nudus temere ut hosti me animato offeram?[262]
4Est res aliqua, quam praesente his prius maturare institit.[263]
5(…) tete esse huic noxae obnoxium[264]
6Reicis abs te religionem: scrupeam imponas <tibi>?[265]
7Neque ratum est quod dicas, neque <ea> quae agitas dicendi est locus.[266]
8Crediti' me amici morte inbuturum manus?[267]
9Paratus sum ubivis petere pestem permiti.[268]
10Hic Melanippum inter traiectus nemorum, in salti faucibus[269]
11Obviam ense it, quem advorsum aptus alter in promptu occupat.[270]
12Constitit cognovit sensit, conlocat sese in locum
Celsum: hinc manibus rapere raudus saxeum grande et grave.[271]
13Regina, aderit tempus, cum hice torrus, quem amburi vides[272]
Meleager
[recensere] 1(...) frugis prohibet pergrandescere.[273]
2Vagent ruspantes silvas, sectantes feras[274]
3Quam invita ancillans, dicto oboediens viri[275]
4frigit saetas rubore ex oculis fulgens flammeo.[276]
5Gaudent currunt celebrant, herbam conferunt donant, tenent,
Pro se quisque cum corona clarum conestat caput.[277]
6Cuius exuvias et coronam huic muneravit virgini.[278]
7Remanet gloria apud me: exuvias dignavi Atalantae dare.[279]
8(…) timida eliminor,
<E> clamore simul ac nota vox ad auris accidit.[280]
9Heu! cor ira fervit caecum, amentia rapior ferorque.[281]
10Eum suae vitae finem ac fatis internecionem fore
Meleagro, ubi torrus esset interfectus flammeus.[282]
11(...) nunc si me matrem mansues misericordia
Capsit[283]
12Quae vastitudo haec aut unde invasit mihi?[284]
13Cave lassitudo poplitum <tuum> cursum levet.[285]
14Labore aut minuat itiner ingressum via[286]
15Quis erit, qui non me spernens, incilans probris,
Sermone indecorans turpi fama differet?[287]
16Erat istuc virile, ferre advorsam fortunam facul.[288]
17Frigit fricantem corpus saxum occulte abstruso in flumine.[289]
Minos sive Minotauru
[recensere]Myrmidones
[recensere] 1Tu pertinaciam esse, Antiloche, hanc praedicas,
Ego pervicaciam aio et ea me uti volo:
Haec fortis sequitur, illam indocti possident.
Tu addis quod vitio est, demis quod laudi datur.
Nam pervicacem dici me esse et vincere
Perfacile patior, pertinacem nil moror.[291]
2Classis trahere in salum <me> et vela ventorum animae immittere[292]
3Mea facta in acie obliti (...) .[293]
4Quodsi, ut decuit, stares mecum aut meus <te> maestaret dolor,
Iam diu inflammari Atridae navis vidissent suas.[294]
5Iram infrenes, obstes animis, reprimas confidentiam.[295]
6Tua honestitudo Danaos decepit diu.[296]
7Ego me non peccasse plane ostendam aut poenas sufferam.[297]
8Regnum tibi permitti malunt? cernant: tradam exercitus.[298]
9Nolo equidem: sed tu huic, quem scis quali in te siet
Fidelitate, ob fidam naturam viri
Ignosce.[299]
Neoptolemus
[recensere] 1(…) quid si ex Graecia
Omni illius par nemo reperiri potest?[300]
2Haut quisquam potis est tolerare acritudinem.[301]
3Vis veritatis (...) atque acritas[302]
4Vim ferociam, animum atrocitatem, iram acrimoniam[303]
5Satis iam dictum est, neque ego errantiae animi prave morigerabor.[304]
6Atque adeo valvas sonere sensi regias.[305]
7Dolet pudetque Graium me et vero piget.[306]
8Decorare est satius quam verbena et taeniis[307]
9Porta Vlixi: macte his armis, macte virtutei patris.[308]
10Sed quem mihi iungent? cui, quae cum illo fuerim, dignabor dari?[309]
11Satin astu et fallendo callet?[310]
12Vbi nil contra orationem aequam habuit, adsensit silens.[311]
13sed quesdam[312]
Nyctegresia
[recensere] 1(…) classis aditu occluditur:
Fervit[313]
2Scindit oras, laterum texta <flamma> Vulcani vorax.[314]
3Cuius vos tumulti causa accierim et quid parem, <animum> advortito.[315]
4Aut ego illim eripiam aut illi poenas sufferam.[316]
5(…) id quod facis gratum et grave est.[317]
6An ego Vlixem obliscar umquam aut quemquam praeponi velim?[318]
7Iuve nunc adtemptare, iuve nunc, anime, ruspari Phrygas![319]
8Cuncta expedibo: id modo ius iurandum date.[320]
9Tun quod superest socium mittis leto? an lucti paenitet?[321]
10Illos suapte induxit virtus, tu laudem illorum levas.[322]
Oenomaus
[recensere] 1Forte ante auroram, radiorum ardentum indicem,
Cum e somno in segetem agrestis cornutos cient,
Vt rorulentas terras ferro fumidas
Proscindant glebasque arvo ex mollito excitent[323]
2(…) atque ea coniectura auguro[324]
3(...) praesto etiam adsum.–
Exprome quid fers: nam te longo <ab> itere cerno <huc> vadere.[325]
4Coniugium Pisis petere, at te itiner tendere[326]
5Horrida honestitudo Europae principium primo ex loco[327]
6Ego ut essem adfinis tibi, non ut te extinguerem,
Tuam petii gnatam: numero te expugnat timor.[328]
7Saxum id facit angustitatem, et sub eo saxo exuberans
Scatebra fluviae radit rupem.[329]
8Quemcumque institeram grummum aut praecisum iugum[330]
9Atque hanc postremo solis usuram cape![331]
10Vos ite actutum atque opere magno edicite
Per urbem, ut omnes, qui arcem Alpheumque accolunt,
Cives ominibus faustis augustam adhibeant
Faventiam, ore obscena dicti segregent.[332]
Pelopidae
[recensere] 1(...) stimulove meum cor?[333]
2(...) et te ut triplici laetarem bono[334]
3(...) nec tibi me in hac re gratari decet.[335]
4Nam me uti credam ex tuo esse conceptum satu,
Multa argumenta redigunt animum et conmovent.[336]
5Eius serpentis squamae squalido auro et purpura pertextae[337]
6Cesso hinc ire et capere lucti vestem in leto coniugis?[338]
Persidae
[recensere]Philocteta
[recensere] 1Inclute, parva prodite patria,
Nomine celebri claroque potens
Pectore, Achivis classibus ductor,
Gravis Dardaniis gentibus ultor,
Laertiade![340]
2(...) Lemnia praesto
Litora rara, et celsa Cabirum
Delubra tenes, mysteria quae
Pristina castis concepta sacris
* * *
Volcania <iam> templa sub ipsis
Collibus, in quos delatus locos
Dicitur alto ab limine caeli
* * *
Nemus expirante vapore vides,
Vnde ignis cluet mortalibus clam
Divisus: eum dictus Prometheus
Clepsisse dolo poenasque Iovi
Fato expendisse supremo.[341]
3(...) ubi habet? urbe agrone? (...) .[342]
4Quem neque tueri contra neque fari queas.[343]
5Configit tardus celeris, stans volatilis.
* * *
Pro veste pinnis membra textis contegit.[344]
6Contra est eundum cautim et captandum mihi.[345]
7(...) cui potestas <si> detur, tua
Cupienter malis membra discerpat suis.[346]
8(…) caprigenum trita ungulis[347]
9Reciproca tendens nervo equino concita
Tela[348]
10Philocteta (...) pinnigero, non armigero in corpore
Tela exercentur haec abiecta gloria.[349]
11(…) iaceo in tecto umido,
Quod eiulatu questu gemitu fremitibus
Resonando mutum flebilis voces refert.[350]
12E viperino morsu venae viscerum
Veneno inbutae taetros cruciatus cient.[351]
13Quis tu es mortalis, qui in deserta et tesqua te adportes loca?[352]
14(…) quod te obsecro, aspernabilem
Ne haec taetritudo mea me inculta faxsit (...) .[353]
15Contempla hanc sedem, in qua ego novem hiemes saxo stratus pertuli.[354]
16(…) heu Mulciber!
<Non> arma ignavo invicta es fabricatus manu.[355]
17(...) Phrygiam miti more esse, animo inmani Graeciam[356]
18Philocteta Pari dyspari, dispar si esses tibi, ego nunc non essem miser.[357]
19Philocteta Heu! qui salsis fluctibus mandet
Me ex sublimo vertice saxi?
Iam iam absumor: conficit animam
Vis volneris, ulceris aestus.[358]
20Sub axe posita ad stellas septem, unde horrifer
Aquiloni' stridor gelidas molitur nives.[359]
21Agite ac vulnus ne succusset gressus, caute ingredimini.[360]
22dracontem[361]
Phinidae
[recensere] 573Hac ubi curvo litore latratu
unda sub undis labunda sonit,[362]
575simul et circum magna sonantibus
excita saxis saeva sonando
577 crepitu clangente cachinnant.[363]
578Abtorque prorim ac suppa tortas copulas;[364]
579Tacete et tonsillas litore in lecto edite.[365]
580Quaeve ut Graio tibi congenerat gentium aut generum adfinitas?[366]
581se venenis sterilem esse illius opera et medicina autumans.[367]
582aut saepe ex humili sede sublima evolat.[368]
583Salsis cruorem guttis lacrimarum lavit.[369]
584neque ulla interea finis curarum datur.[370]
Phoenissae
[recensere] 1Sol qui micantem candido curru atque equis
Flammam citatis fervido ardore explicas,
Quianam tam adverso augurio et inimico omine
Thebis radiatum lumen ostentas tuum–?[371]
2Ibi fas, ibi cunctam antiquam castitudinem[372]
3Vicissitatemque inperitandi tradidit.[373]
4Ne horum discordiae et dividiae dissipent
Disturbent tantas et tam opimas civium
Divitias[374]
5Natus uti tute sceptrum poteretur patris[375]
6Num pariter videor patriis vesci praemiis?[376]
7Egredere exi ecfer te, elimina urbe! (...) .[377]
8Delubra caelitum, arae, sanctitudines![378]
9Incusant ultro, a fortuna opibusque omnibus
Desertum abiectum afflictum exanimum expectorant.[379]
10Ab dracontis stirpe armata exortus genere antiquior[380]
11Obit nunc vestra moenia, omnis saucios
Convisit, ut curentur diligentius.[381]
12Iussit proficisci exilium quovis gentium,
Ne scelere tuo Thebani vastescant agri.[382]
13(...) quae ego cuncta esse fluxa in mea re crepera comperi.[383]
Prometheus
[recensere] 1Titanum soboles, socia nostri sanguinis,
Generata coelo, adspicite religatum asperis
Vinctumque saxis, navem ut horrisono freto
Noctem paventes timidi adnectunt navitae ;
Saturnius me sic infixit Juppiter,
Jovisque numen Mulcibri ascivit manus.
Hos ille cuneos fabrica crudeli inserens,
Perrupit artus : qua miser sollertia
Transverberatus, castrum hoc furiarum incolo.
Jam tertio me quoque funesto die,
Tristi advolatu, aduncis lacerans unguibus
Jovis satelles pastu dilaniat fero.
Tum jecore opimo farta et satiata, affatim
Clangorem fundit vastum, et sublime advolans,
Pinnata cauda nostrum adulat sanguinem.
Cum vero adesum inflatu renovatum est jecur,
Tum rursus taetros avida se ad pastus refert.
Sic hunc custodem moesti cruciatus alo :
Qui me perenni vivam foedat miseria.
Namque, ut videtis, vinclis constrictus Jovis,
Arcere nequeo diram volucrem a pectore.
Sic me ipse viduus pestes excipio anxias,
Amore mortis terminum anquirens mali.
Sed longe a leto numine aspellor Jovis,
Atque haec vetusta saeclis glomerata horridis,
Luctifica clades nostro infixa est corpori :
Ex quo liquatae solis ardore excidunt
Guttae, quae saxa assidue instillant Caucasi.
[384]
2tum profusus flamine hiberno gelus[385]
Thebais
[recensere]Troades
[recensere] 1Nocturnan saxo fruges frendas torridas?[387]
2Sed utrum terraene motus, sonitusne inferum
Pervasit auris inter tonitra et turbines?[388]
Stasiastae vel Tropaeum Liberi
[recensere] 1Corporare abs tergo es ausus[389]
2Tum subinde levi dolore hoc anima corpus liquerit[390]
3Vulnere taetro deformatum,
Suo sibi lautum sanguine tepido[391]
4Non vides quam turbam, quantos belli fluctus concites?[392]
Telephus
[recensere] 1Quantam Tyndareo gnata et Menelai domus
Molem excitarit belli pastorque Ilius.[393]
2Iam iam stupido Thessala somno
Pectora languentque senentque.[394]
3(…) quem ego ubi aspexi, virum memorabilem
Intui viderer, ni vestitus taeter, vastitudo,
Maestitudo praedicarent hominem esse (...) .[395]
4Nam etsi opertus squalitate est luctuque horrificabili[396]
5Profecto hauquaquam est ortus mediocri satu.[397]
6(...) nam si a me regnum Fortuna atque opes
Eripere quivit, at virtutem nec quiit.[398]
7Nam huius demum miseret, cuius nobilitas miserias
Nobilitat.[399]
8Proinde istaec tua aufer terricula atque animum iratum conprime.[400]
9Pro certo arbitrabor sortis oracla adytus augura?[401]
10Qui neque cuiatis esset, umquam potuimus
Multa erogitantes sciscere[402]
11Studiumque iteris reprime.[403]
12Nunc tu in re crepera tua quid capias consili,
Vide.[404]
13(...) remisque nixi properiter navem in fugam
Transdunt subter saxa ad laevam, qua mons mollibat mare.[405]
14(...) aere atque ferro fervere,
Insignibus florere[406]
15Flucti cruoris volverentur Mysii[407]
Tereus
[recensere] 1Atque id ego semper sic mecum agito et comparo,
Quo pacto magnam molem minuam (...) .[408]
2Tereus indomito more atque animo barbaro
Conspexit ut eam, amore vecors flammeo,
Depositus facinus pessimum ex dementia
Confingit.[409]
3(...) <o> suavem linguae sonitum! o dulcitas
Conspirantum animae![410]
4Deum Cadmogena natum Semela adfare et famulanter pete.[411]
5Famae iam nobilitas late ex stirpe praeclara evagat.[412]
6(…) novus novo dabunt
Advena animo audaci in medium proripit sese ferox.[413]
7Alia hic sanctitudo est, aliud nomen et numen Iovis.[414]
8Video ego te, mulier, more multarum utier,
Vt vim contendas tuam ad maiestatem viri.[415]
9Set nisi clamaris regem, auferre puerum ab regina occupo.[416]
Ex incertis fabulis
[recensere] 1Multi iniqui atque infideles regno, pauci benivoli.[417]
2(…) fulguri praefervido Ardor iniectus Iunonis dextera ingenti incidit.[418]
3Iovis Dardanum progenuit, Troum Dardanus, Trousque Assaracum et Ilum et Catamitum [creat], Capis ex Assaraco (...) <Alumento ex Ilo> satus qui statuit Pergamum, Alumento Priamum, Capis autem Ancisem edidit.[419]
4(...) cum virginali mundo clam patre[420]
5Video sepulcra duo duorum corporum.[421]
6(...) mulier una duom virum[422]
7Quinam Tantalidarum internecioni modus Paretur? aut quaenam umquam ob mortem Myrtili Poenis luendis dabitur satias supplici?[423]
8Hinc colomen alte geminis aptum cornibus[424]
9Nam neque pretio neque amicitia neque vi impelli neque prece Quitus sum.[425]
10An haec iam obliti sunt Phryges?[426]
11(...) non calida latice lautus (...) .[427]
12Achilles Immo enim vero corpus Priamo reddidi, Hectorem abstuli.[428]
13Iam hanc urbem ferro vastam faciet Peleus.[429]
14quadrurbem[430]
15(...) quorum genitor fertur esse ops gentibus[431]
16In monte Oetaeo <sunt> inlatae lampades.
* * *
(...) in domum aeternam patris[432]
17Scindens dolore identidem intonsam comam[433]
18Iamque auroram rutilare procul Cerno[434]
19Vnde estis, nautae, huc hieme delati? (...) .[435]
20Pervade polum, splendida mundi Sidera binis continuis sex Picti spoliis.[436]
21multa inventa expertaque ex hoc sunt bona.[437]
22Repudio eiecta ab Argis iam dudum exsulo.[438]
23Nullum est ingenium tantum neque cor tam ferum, Quod non labascat lingua, mitiscat malo.[439]
24Neque vi tanta quisquam est neque tam abundans fortunis, ferox[440]
25Pars frena tensae atque ori equorum accommodant.[441]
26(...) mystica ad dextram vada Praetervecti[442]
27(...) recte perfectis sacris[443]
28(…) multis nomen Vestrum numenque ciendo[444]
29Citius Orion pallescit (...)[445]
30(…) fallaciloquae malitiae[446]
31<Si> rite ad pa<triam sospes rediis>set <suam>[447]
32(…) residuos, somn<o deditos>[448]
33Hectora[449]
34termen[450]
35inimicitiam[451]
36alvus[452]
37Iovis[453]
38status[454]
- Achilles
- Aegisthus
- Agamemnonidae
- Alcestis
- Alcimeo
- Alphesiboea
- Amphitruo
- Andromeda
- Antenoridae
- Antigona
- Armorum iudicium
- Astyanax
- Athamas
- Atreus
- Bacchae
- Chrysippus
- Clutemestra
- Deiphobus
- Diomedes
- Epigoni
- Epinausimache
- Erigona
- Eriphyla
- Eurysaces
- Hecuba
- Hellenes
- Io
- Medea
- Melanippus
- Meleager
- Minos sive Minotaurus
- Myrmidones
- Neoptolemus
- Nyctegresia
- Oenomaus
- Pelopidae
- Persidae
- Philocteta
- Phinidae
- Phoenissae
- Prometheus
- Thebais
- Troades
- Stasiastae vel Tropaeum Liberi
- Telephus
- Tereus
- Ex Incertis fabulis