Tragoediae (Livius Andronicus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Otto Ribbeck
Scaenicae Romanorum Poesis Fragmenta
1897
LIVIVS ANDRONICVS


ACHILLES

Sí malas imitábo, tum tu prétium pro noxá dabis.[1]

 Non. 365, 25 ‘pretium, poenae exitum.’ 473, 22 ‘imitat...’ cf. Hom. Iliad. I 384 sqq.   Adde inc. fab. V.

AEGISTHVS
I

 nam ut Pérgama
Accénsa et praeda pér participes aéquiter[2]
Partíta est

 Non. 512,32 ‘aequiter...’

II

Tum autém lasciuum Nérei simúm pecus[3]       5
Ludéns ad cantum clássem lustratúr . .[4]

 Non. 335, 21 ‘lustrare est circumire...’ 158, 29 ‘pecus . . non solum quadrupes animal, uerum omnia animalia pecudes dicuntur ... [5]’

III

Iamne óculos specie laétauisti optábili?[5]

 Non. 132, 32 ‘laetare ... laetificare.‘ 386, 23 ‘species dicitur effigies, facies. L. Egisthi . . .‘
IV

Nemo haéc uostrorum rúminetur múlieri.[6]

 Non. 166, 29 ‘ruminare’ (ruminari Vossius) ‘dictum in memoriam reuocare ...’

V

Sollémnitusque †adeo ditali laudét lubens.[7]

 Non. 176, 13 ‘sollemnitus pro sollemniter. Lucilius Aegistho ...’ (Liuius ed. 1526 accius Vrbin. 308.)

VI

.. in sedes cónlocat se régias:       10
Clyteméstra iuxtim, tértias natae óccupant.

 Non. 127, 30 ‘iuxtim pro iuxta ...’

VII

Ipsús se in terram saúcius fligít cadens.[8]

 Non. 110, 29 ‘fligi, adfligi’.

VIII

Quin quód parere <míhi> uos maiestás mea[9]
Procát, toleratis témploque hanc dedúcitis?[10]

 Non. 23, 25 ‘procacitas a procando uel poscendo ...’

AIAX MASTIGOPHORVS
I

Mirúm uidetur, quód sit factum iám diu — ?       15

 Non. 127, 16 ‘iamdiu pro olim ... Liuius Aiace: mirum’ e. q. s.
II

Praestátur laus uirtúti, sed multo ócius
Vernó gelu tabéscit.[11]

 Non. 207, 23 ‘gelu neutri generis [Titus] Liuius in aiace mastigho foro’ (sic Vrbinas 308. pisi — corr. ex ipsi W — adtacematico foro φ) ‘praestatur’ e. q. s. Cf. Sophoclis Ai. 1266 D.

III

 Schol. ad Plauti Capt. 615 ‘hortamenta, flagella quibus aurigae utuntur cum equos hortantur. Aiax mastigophorus.’ Cf Bentl. ad Ter. hautont. IV 7, 8.

ANDROMEDA

Cónfluges ubí conuentu cámpum totum inúmigant[12]

 Non. 62, 20 ‘confluges’ (confluge vel conflugae partim e corr. ψ) ‘loca, in quae riui diuersi confluant.’

DANAE

.. etiam mínitas? mitte ea quaé tua sunt magis quám mea.

 Non. 473, 31 ‘minitas pro minaris. L. Danae...’ (sic Leid. danea ψ dariae Bamb. Naeuius Danae Aldina).

 Mutua opprohria iacta esse apertum: latere in ea vocabulum quo septenarii ante diaeresin lacuna explicetur, velut uitia, Bue arbitratur

EQVOS TROIANVS

 Dá mihi hasce opes,       20
 Quás peto, quás precor:
 Pórrige, opitula![13]

 Non. 475, 10 ‘opitula.’
HERMIONA

Óbsecro te, Ancíale, matri né quid tuae aduorsús fuas.[14]

 Non. 111, 12 ‘fuam sim uel fiam ...’

TEREVS
I

Rarénter uenio.[15]

 Non. 515,29 ‘rarenter ...’

II

Nímis pol inpudénter: seruis praéstolaras?[16]       25

 Non. 475, 32 ‘prestolat pro prestolatur ...’

III

. ego puerum intérea ancillae súbdam lactantém meae,[17]
Né fame perbítat.

 Non. 153, 26 ‘peruitere, perire ...’

IV

 crédito,
Cum illoc olli meá uoluntate númquam limauít caput.[18]

 Non. 334, 7 ‘limare etiam dicitur coniungere ...’ Deridetur limauit caput locutio in Plauti Poenulo 292.

INO

Terentianus Maurus 1931:

 Liuius ille uetus Graio cognomine suae
 inserit Inoni uersus, puto, tale docimen:

 praemisso heroo subiungit namque miuron,
 hymnum quando chorus festo canit ore Triuiae.
 ‘set iam purpureo suras include cothurno,
 balteus et reuocet uolucres in pectore sinus,
 pressaque iam grauida crepitent tibi terga pharetra.
 derige odorisequos ad certa cubilia canes.’

 Cf. Marius Victorinus G L VI p. 68 K, ‘at cum Liuius Andronicus praemisso hexametro huiusmodi subnectat uersus per ordinem iambo terminatos, nouam potius hanc speciem’ e. q, s. ‘nam in hymno Dianae apud eundem ita inueniuntur in fabula Inone: sed iam’ e, q. s, (sed Victorinus et Terentianus). Transformavit veteris poetae versus in suum usum Caesius Bassus: cf. Hermanni epit. d. m, 127², Hauptii observ. crit. p. 43. Laevio tribuit Scaliger: cf. mea hist. trag. Rom. p. 34 adn.

EX INCERTIS FABVLIS
I

Florem ánculabant Líberi ex carchésiis.[19]       30

 Pauli Festus p. 11 M. ‘anclare haurire a Graeco descendit.’

II

.. sed qui sunt hí, qui ascendunt áltum ocrim?[20]

 II—V Festus p. 181 M. ‘ocrem antiqui, ut Ateius Philologus in libro Glossematorum refert, montem confragosum uocabant, ut aput Liuium [II] et [III. IV] et [V].’


III

 celsósque <in> ocris
 ... Aruáque putria et mare mágnum.

IV

 ... namque Taénari celsós ocris

V

Haut út quem Chiro in Pélio docuít ocri.       35

VI

Múlier, quisquis és, te uolumus.

 Non. 197, 31 ‘cuis et generi feminino attribui posse ueterum auctoritas uoluit.’

VII

Quó Castalia pér struices sáxeas lapsu áccidit

 Fest. p. 310 M. ‘struices antiqui dicebant extructiones omnium rerum.’

VIII

Quem ego néfrendem alui lácteam inmulgéns opem

 Pauli Festus p. 163 M. ‘alii dicunt nefrendes infantes esse nondum frendentes, id est frangentes. Liuius ...’ Festus p. 162 M. ‘... ri quem ego n̄ ..............s opem.’ Obscurissimas scripturae reliquias Thewrek de Ponor expressit ‘t. quem ego n̄’ e. q. s. cf. Reitzenstein Verrin. Forsch. 91. Thes. nov. lat. in Mai auct. class. VIII p. 378 sq. ‘alii autem dicunt nefrendes infantes, quasi nondum frendentes ... unde Naeuius: quem ...’ e. q. s. Idem p. 214 ‘hic nefrens, dis, i. e. infans quasi nondum frendens ... unde Liuius: quem ...’ e. q.s. Cf. Placidus CGl. V 33, 39 ‘nefredem’ e. q. s.

 De ne particula in symbolis grammaticis (Beiträge z. Lehre von d. latein. Partikeln) p. 12 sq. 46 sq. disserui.   Fortasse septenarius fuit: quem égo nefrendem alui <éducaui> l. i. o.

IX

 dusmo ín loco

 Pauli Festus p. 67 M. ‘dusmo in loco apud Liuium significat dumosum locum: antiqui enim interserebant S litteram ...’ cf. Placidus in CGl. V 63 G.

X

Puerárum manibus cónfectum pulcérrime[21]       40

 Priscianus p. 697 P. ‘puera dicebant antiquissimi .... Liuius in Odissia: mea puera, quid uerbi ex tuo ore supera fugit. idem alibi: puerarum’ e. q. s.
XI

Quinquértiones praéco in medium <pró>uocat.[22]

 Festus p. 257 M. ‘quinquertium .... Liuius quoque ipsos athletas sic nominat: quinquertiones’ e. q. s. Paulus p. 256 ‘ipsos quoque athletas Liuius quinquertiones appellat.’

XII

 Varro de l. l. VII 3 ‘nec mirum cum non modo Epimenides ... sed etiam Teucer Liuii post XV annos ab suis qui sit ignoretur.’



Annotationes[recensere]

  1. ni χ   males ψ praeter Ba p. 473 malos ed. pr.   tu om. ω 365   dabit ω 365
  2. praeda Junius praedam ω.
  3. 1 autem om. ω 335 Nerei simum Bentinus nereis simum ω 335 rei simum ω 158
  4. 2 cantem ψ classem G H classum ψ   lustratur choro versum explebit: cf. Senecae Agam. v. 475 classum lustratur <uias> χ
  5. laetauiri ψ 386, unde laetauere χ
  6. uostrorum Onions uoster (uoster * * E) ω uostrum D. Heinsius
  7. adeo] adcon F   deo litat conieci d. dicat v. doctus adoret ac Bue dubitanter   laudem vel laudes coni.
  8. ipsus Bothius ipse ω
  9. 1 mea uos maiestas procat Bothius (uos maiestas mea procat Havet), quae qui probet, initio v. 14 velut ultro suppleverit.   secutus v. 13 Havetum v. 14 toleratis (i. e. amouetis) templo <leto>que h. d. conl. Sen. Agam. 951. 986 sg. Leo Plaut. Forsch. 82
  10. 2 topper properatis Havet
  11. p. uirtuti laus gelu set m. o. uenio tabescit ω, nisi quod genu W : uemo debetθr Buechelero.
  12. confluges F H (cf. Solmsen Stud. z. lat. Lautgesch. 129)   confluge vel conflugae φ, def. Bue ind. lectt. Gryph. 1868/9 p. 11 sq.: hiatum cubi tollat. conflugae subito Havet confluges riui olim ci.   conuentu Junius conuentum ω
  13. porrige ms. Fabri, Vatic. corrige φ
  14. obsecra L W sed o suprascr.
  15. uenito H uento L, fort. recte
  16. inpudenter: cf. Plauti Rud. 393. inprudenter ω   seruis Junius in mg. seruus ω   praestolabas olim ci.
  17. at praem. Bue   puerulum χ puellum Onions cf. cor. com. CVIII   interead olim ci.   lactantem E F laetantem φ lactentem Bongarsius lactanti Vossius lactandum Heinsius
  18. illoc olli: cf. coroll. X illos olim B illos solim G H illos soli φ   mea] ex B G H   limaui Mercerus
  19. anculabant Scaliger anclabant ω
  20. senarium sic expleas: sed qui sunt hice, quis a. a. o.?
  21. senarium, non Saturnium esse probavit Bue ann. philoll. 1863 p. 331.   pulcerrime Caroliruh. pulcherrime φ
  22. prouocat] uocat cod., tuetur Bue praeco trisyllabum (praeuoco) metiens