Tranquilla nox! Sancta nox!

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Versio latina cantici Stille Nacht! germanice nominatum.

Musica: Franz Xaver Gruber
Versio latina: Robert J.M. Lindsay
1816


Tranquilla nox! Sancta nox!
Dormit mundus; nulla vox
Iam auditur; in stabulo
Maria et Ioseph cum puero
Qui dormit placide.
Qui dormit placide.

Tranquilla nox! Sancta nox!
Ad pastores iam venit velox
Illud verbum ex angelis--
"Alleluia, nunc adis,
Christe, Redemptor tu!
Christe, Redemptor tu!"

Tranquilla nox! Sancta nox!
Fili Dei, quanta mox
Caritas lucet ex ore tuo:
Gratiae tempus adest mundo,
Cum natus sis, Domine!
Cum natus sis, Domine!



Vide etiam