Jump to content

Troilus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Troilus
saeculo XIII

editio: Th. Mezdorf, 1875
fons: InternerArchive

Prooemium

[recensere]

Impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit,
Diversos studiis diversis occupat, et me
Materiam, quamvis invitus, traxit ad istam;
Certaque cum dederat animo sententia finem,
 5Hac ut ad incudem cum massa malleus iret,
Quo potius numero, cum tristia bella sonaret,
Res ea transiret, haerebam tempore longo
Pendulus et dubius; cum scriptor debeat omnis
Reddere personae sibi convenientia cuique,
 10Et semper nova res, theatrum quae primitus intrat,
Passu difficili callentes transeat aures.
Praetereo quod livor iners, laudabile quicquid
Aui videt aut audit, spumosis dentibus angit:
Cui, quo res melior, est iracundia maior,
 15Et bona quae reficit alios, hunc inficit esca.
Cedat, ad intuitum cuius corrumpitur aer,
Meque sinat Troilumque meum transire parumper.
Res gestae regumque ducumque ferocia facta
Quo scribi possent numero monstravit Homerus.
 20Scilicet heroico, dicetur forsitan; isti
Currere versiculi quia deberent pede tali,
Quodque per exiguos magnorum magna virorum
Proelia non deceat elegos scripsisse, probabunt.
Sane concedo, sed gesta miserrima scribo
 25Et strages miseras miserorum, qui misereri
Noluerant sibi nec aliis sed morte metebant
Se misera misere, misero stimulanter furore.
Per miseros igitur elegos hoc ducere carmen
Decrevi miserum, sortem miseratus eorum
 30De quibus hic legitur, miseri qui castra sequuntur.
Ac noster ratione stilus non debuit istas
Scribere nec debuit heroum carmine mortes,
Sed numeris sub disparibus lex metrica saltat,
Tamquam, de miseris haec est narratio, dicat.
 35[Troilus est Troilus Troiano principe natus
Et liber est Troilus ob Troica bella vocatus.]

Liber I.

[recensere]

Argumentum

[recensere]

Primus ob invidiam Peliae cum nave venusta
Colchon inaurato pro vellere Iasone portat,
Laomedon, navem qui Iasonis ante fugarat,
Herculis ense cadit, Troiae munitio surgit,
 5Hesionem Telamon deduxerat, hanc repetendo
Nil agit Antenor; ultorem se Paris offert,
Dissuadent aliquid, sed navigat ille, repertam
Deducens Helenam Troes laetantur, Atrides
Fratrem solatur, vindictam Graecia dictat,
 10Rex Agamemnon erit, ratibusque studetur et armis.
 
Scribentem iuvat ipse labor minuitque laborem,
      Cumque suo crescens pectore fervet opus:
Taliter historiae Troianae demere falsa,
      Promere vera meus ivit in arma stilus.
 5Automedon verus, et qui videt omnia Phoebus
      Vt bene currat opus, sit, robor, temo meus.
Crethei proles Pelias Pelopensibus olim
      Imperat, illius Aeolus extat avus.
Frater erat Peliae vel non ignobilis Aeson,
 10      Iasonis iste pater, Graecia terra fuit.
Iason amabatur a cunctis, semper amorem
      Strennuitas socia dapsilitate dedit.
Vidit et invidit patruus tituloque pavescit,
      Hoc sceptrum regni crescere forsan ei,
 15Intendit iuvenem vita privare, nec illud
      Audet inire palam, fabricat erga dolum.
Colchos inaurata vervecis pelle refulgit,
      Vellera, qui rapiet, dignus honore foret.
Pensat eo rex Aesonidem hac mittere mente,
 20      Forte petens laudem proferet ille necem.
"Si quis", ait, "mihi retulerit cum pelle triumphum,
      Quae vult poscat et haec, me tribuente, ferat."
Hoc calet edicto mens Iasonis, aemula laudis,
      Iam facit in variis fortia facta locis,
 25Veraque non parvas animo dat gloria vires,
      Et foecunda facit pectora laudis amor.
Ibo, refert, dentur socii navisque paretur,
      Argus erat. Fabricet, rex ait, Argo vocet.
Rumores hinc inde volant de Iasone; Iason,
 30      Vt vellus rapiat, Colchon adire parat.
Exsurgit navis pulcherrima, velleque totum
      Militis, ut fieret valde venusta, fuit.
Graecia laeta favet, applaudit turba, iuventus
      Ciliciae ducit gaudia, spondet opem.
 35Iason adhortatur socios, ut quando vocari
      Illos contingat, quisque paratus eat.
Navis perficitur, annus finitur et ecce
      Illi laetanter aggrediuntur iter.
Imprimit his Pelias constantes esse, virili
 40      Pectore propositum continuare suum,
"Pendet in hoc opere nostri fiducia, fama
      Vestri, graiugenae gloria gentis", ait.
Attingunt Phrygiam, Simois flavit obvius illis,
      Mens fuit, ut portus eligerentur ibi.
 45Ancora proiicitur, saliunt in litora laeti,
      Miratur se rem terra videre novam.
Laomedonteas ascendit rumor in aures,
      Miranda Phrygibus applicuisse ratem,
Addicitur, populis quod plena sit et quia fortes
 50      Sint simul et iuvenes, quosque stupere vides.
Res: "Phrygibus cedet in magna pericula, si mos
      Hic increbuerit, qui modo coepit", ait,
"Scilicet ut iuvenes, qui nutrit Graecia, discant
      Talibus in nostrum navibus ire solum".
 55Iratus mittit ad portum dicere Graecis:
      Vos iubet ex regno rex properare suo.
Cedunt, Colchon eunt, nec adepta pelle quiescunt,
      Navem conscendunt, propria tecta petunt.
Vipereos dentes in humum pro semine iactos,
 60      Et subito natos arma tulisse viros:
Terrigenas populos, civili Marte peremptos,
      Ense qui strictas conseruere manus,
Medeae studio, credat Iudeus Apella;
      Non ego ficta quidem, non ea facta scio.
 65Sed si Medeae rapuit tutamine pellem
      Vel propriis tantum viribus, ipse sciat.
Hanc rapuit sed, ea quocunque sub omine rapta,
      Cum praeda rediit protinus ille sua.
Acriter Herculeam succendit laesio mentem
 70      Pridie cum socio Iasone facta viro,
Quando suis hos Laomedon effudit ab oris
      Pellens advectam non sine pace ratem.
Heros incendit, ut rem declaret amicis,
      Quos putat obprobriis condoluisse suis.
 75Aggreditur properanter eos ubicunque morantur
      Exponens animi fervida vota sui.
Spartam pervenit, Pollux et Castor eidem
      Se praebent et opus auxiliare vovent.
Ad Phthias convertit iter, Peleumque requirit,
 80      Qui miles validam spondet et ipse malum.
Fecit, et hinc navi venit etiam in Salaminam
      Hoc ad propositum sollicitare virum.
Inde Pylum tendit pro Nestore, Nestor in illo
      Magnae commendat strenuitatis opus,
 85Auxilium totis promittit viribus; ille
      Ad sua tecta redit propositumque premit.
Praeparat atque rates ter quinas, praeparat arma
      Praeparat armandos et genus omne cibi.
Illico militia se colligit ista, iuventus
 90      Florida diverso robore, mente pari.
In naves electa cohors se prompta receptat,
      In Phrygiam properat, applicuisse iuvat.
Cum Peleo Telamon saluit in litora, sicque
      Alcmenae soboles; surgit ad astra canor.
 95Sed Castor Polluxque manent cum Nestore, nolunt
      Incustoditas deseruisse naves.
Fert iterum [rumor] hic Laomedontis in aulam:
      Est in Sigeo classis Archiva solo.
Ad mare rex exit, quem copia cingit equestris,
 100      Argolicos regni pellere fine sui.
Sed medio iuvenes impugnant tempore Troiam,
      Rex, ubi scit pugna quae sit suborta, redit.
Occurrunt Graeci, rex Herculis ense peremptus
      Occidit, et Telamon Pergama primo subit,
 105Cui mox in pretium virtutis strenuus heros
      Hesyonem [natam] Laomedonte dedit.
Nec solus rex interiit, cum rege profecti
      Regales pueri comperimuntur ibi.
In Phrygiam Priamus fuerat cum milite missus,
 110      Fratribus occisis unus superstes erat.
Amphitrione satus et Graeca iuventa ferentes
      Non modicam praedam repariare student,
Hesyonem Telamon secum deduxit, et omnes
      Victrices referunt in sua castra manus.
 115Res raptas, patris interitum, captamque sororem
      Vt Priamus discit, corda dolore quatit;
Ilion ingreditur, et coniux Hecuba, nati
      Et natae moesto pectore, mente gravi
Hector Alexander primi sunt, Deiphobusque,
 120      Tertius est Helenus, quartus et hic Troilus
Filius; Andromache, Cassandra, Polyxena natae,
      Has laudat facies strenuitasque mares.
Perspicit et Troiam rex munit, moenia lapsa
      Erigit et muros amplificando trahit;
 125Constructis portis imponit nomina, supplet
      Amnem neglectum, firmat ubique locum,
Ex muro turres et propugnacula surgunt,
      Firma virtute Pergama stare vides.
Non sunt munita, sunt munitissima, possent
 130      Inter praeclara nomen habere loca.
Regia surgit ibi sublimibus alta columnis,
      Hic sibi culturam vindicat ara Iovis.
Versus Paconiam fortes adscire Quirites
      Ad patris imperium dirigit Hector iter.
 135Vrbe reformata nunc rex et tota refortat
      Regni praesidia, litus arasse putat.
Pergama militiae non solum flore coronat
      Immo replet Priamus, milite tota viget
Regalis vario laetatur curia ludo,
 140      In quavis audis carmina laeta domo.
Ne tamen ignavum consumant otia corpus
      Militiam recolunt, fortia multa gerunt
Segnities causam dederat quia, proditionem
      Hesyonae decoris, Laomedontis opus.
 145Tota recognovit hic moenia, desidiosi
      Quae pridem tanti causa fuere mali.
Desidis aurigae non audit verbera currus,
      Displicet ergo duci desidiosa sequi;
Nec manus agnoscit, quem non exercuit, arcum
 150      Tyro frequenter ob hoc mittit ad arma manum.
Rex videt ut regni stabilita negotia, mentem
      Colligit et proprii cordis in arva redit;
In speculo mentis captam videt ille sororem
      Et fratrum pariter interitumque patris.
 155Colligit introrsus res rapta, moenia fracta,
      Seque dolorosa sustinuisse probra.
Opportuna tamen rex nactus tempora; "pensa,
      Oh, ait, Antenor; quae tibi verba loquor:
Optime vir nosti; quae quanta calumnia nobis
 160      Lata sit a Graecis. Intumuere minis,
Non suffecit eis, nostros attingere fines
      Magna cum populis applicuisse rate.
Dixi; cum populis deberem dicere pompis,
      Magna debueram dicere magnanima.
 165Denique magnanimo calcarunt, immo superbo
      Mox ut venere, litora nostra pede;
Insuper insultum fecere minaciter urbi;
      Inconsuetus erat talia probra pati.
Et ne concepta quod ab impietate deesset,
 170      Ferrum strinxerunt in patris ora mei.
Mortuus est, et tunc in moenia nostra ruentes
      Innumeram praedam non sine caede patrant,
Captivando meam secum duxere sororem,
      Tum quum se patriae restituere suae.
 175Irasci merito deberem talibus, immo
      Debeo, conticuit nostra querela diu.
Vlciscar vero, sed dissimulare valebo
      Cetera, si sola conditione fruar:
Reddatur captiva soror, sint altera pacis;
 180      Si minus, hostiles protinus adde minas.
Antenor! tua dicit idoneitas, quod ad istas
      Suscipias operas, ergo paratus eas."
Antenor parendo parat conscendere navem,
      Velificans Graecum contigit ille solum.
 185Pergit Magnesiam, Peleumque salutat, ibi tres
      Hortatu Pelei continuando dies.
Inchoat Antenor causam recitare laboris
      Et quod ob Hesyonem ceperit ipsa viam.
Addidit et vultum verbis, iterumque rogavit,
 190      Iret ut ad patrios rapta puella deos.
Auscultans Peleus levipendit verba loquentis,
      Et sermone brevi coepit et ipse loqui.
Quid super Hesyonae nunc redditione solutae,
      Haec est in nostro pectore cura minor
 195In patriam petere, nostrasque relinquere sedes,
      Dicere, quod cessit ista querela, potest.
Est tellus et dicta Boetia, quae Salaminam
      Continet; Antenor hanc et adire studet.
Hic Telamonis erat habitatio, quaerit eundem;
 200      Invenit; invento sic querulosus ait:
O Telamon! reor esse nefas, quod filia regis
      Hac quasi captiva detineatur humo.
Telamon! regi spoliatam redde sororem,
      Dedecus hoc spolium dissimulare ducem.
 205O Telamon! iuste reddendam redde puellam,
      Non est iniusta praeda tenenda tibi.
Extemplo miles respondit ad istud et istis:
      Esset ad hoc, o vir! obticuisse pudor.
Antenor! quia filia regis habetur apud nos,
 210      Vt pote victores, non reor esse nefas.
Antenor, si dissimulet rex, necne puellam
      Pro virtute mea reddere nolo datam.
Antenor! iuste praedatam praedo tenebit;
      Tam bona constanter praeda tenenda fuit.
 215Ergo redi; rediens de finibus exue nostris.
      Non habet effectum quod geris; ergo redi.
Quaerit Pollucem cum Castore: deinque precatur
      Hesyonem reddi proficiendo nihil.
Vt rapta taceamus, ait, de virgine; nostra
 220      Oppida fregistis, diripuistis opes,
Causam non habuit iniuria tanta, puellam
      Reddite, rex reliqua, sint quasi nulla, silet.
I procul, i, dicunt; non est tibi tibia tanti,
      Debeat ut tali virgo decora dari;
 225Facta quidem vobis non est iniuria, primum
      Prodiit a vestro Laomedonte scelus.
Venimus in pace, repulit nos dedecorosa
      Nostros intendens exagitare fuga.
Siste gradum; non est quod fers in pectore, gratum;
 230      Propositi, rediens, contrahe vela tui.
Nil credens actum, tum quid superesset agendum
      Antenor differt velificare domum.
Nestoris aggreditur habitacula; nuncius, inquit,
      Ad vestros veni velificando lares.
 235Supplicat Hesyonem rex reddi, damna tacendo.
      Vult reprimi, pudor est ulteriora loqui.
Hac vice de praeda, de regis morte tacemus,
      Est grave quod doleat commemorare diu.
Omnia, rex dicit, quae sunt illata probrose
 240      Si fuerit virgo reddita, pacis erunt.
Ha! nimis est, quod, amice, petis! moderatius opta;
      Sit domus Hesyonae Grecia, Nestor ait.
Dic tamen interea, quum te fiducia nostris
      Appulerit laribus, pacifici ne sumus?
 245Vlteriora loqui pudor est tibi, dic age, magno
      Absque robore loqui nunc mala nostra queo.
Nescis, quae fuerit illata calumnia Graecis
      Iam tum pacificis in Simoentis aquis?
Numquid es oblitus quod Graecam rex tuus olim
 250      Ex Phrygia iussit ocius ire ratem?
Excidit ex animo tibi, quomodo tam subito nos
      Cedendo quondam sustinuisse fugam?
Cedas, ne nostram tua mordeat ancora terram
      Ferrea, res Phrygias Graeca refutat humus.
 255Rex tuus est Priamus, gaudet quoque Graecia rege,
      An nescis longas regibus esse manus?
Antenor sine fruge videns se semina ferre,
      Ocius ad Phrygios vela reflexit agros;
Enarrat Priamo, quid dixerit ille, quid ille,
 260      Quodque dedit variis irrita vela nothis.
O rex, adiecit, galeatis pungere verbis
      Non timuere tuos et terebrare minis.
Quid recitare velim, quod in omni fine loquendi
      Acriter a foribus me repulere suis.
 265Vlcisci certe probra talia consulerem, si
      Essem consilii pars aliquanta tui.
Litora pompose tetigerunt nostra, potenti
      Protinus in terram prosiluere pede.
Irrumpere fores violenter in urbis, ibique
 270      Et res et nostras diripuere domos;
Occidere patrem crudeliter atque sororem,
      Turpiter huc usque detinuere tuam.
Ludunt, subsannant imbelles et sine ferro
      Esse ferunt omnes improperando Phryges
 275Graecia ni fuerit Phrygios experta lacertos
      Plus, quam senserimus, experiemur eos.
Haec ego; si quis habet aliud sub pectore clausum,
      Proferat; ut digna res ea forte cadat.
Continuo Priamus vocat in commune Quirites
 280      Vt super his verbum possit habere ratum.
Hector adest fratresque sui vel qui generati
      Ex illegitima sorte fuere duci.
Anchises, Anchisiades aliique barones
      Adveniunt, quibus est mens, valitudo, fides.
 285Scitis, ait Priamus, quibus istam Graecia probris
      Affecit patriam, nos tribulando palam.
Dum memini, meminisse pudet paterna rapina,
      Est pater occisus, capta tenella soror.
Iverat Antenor, ut nostras ipse querelas
 290      Ederet et pacem reddita virgo daret.
Profecit minime, nihil impetravit eorum,
      Pro quibus ad Graeca litora missus erat;
Amplior accessit iniuria, dedecorose,
      Antenor! domibus te repulere suis.
 295Vna doloris adhuc non est obducta cicatrix,
      Cordis adhuc laesi vulnera cruda manent.
Dicatis proceres, quidnam super his sit agendum;
      Dico, merebuntur si mea dicta fidem,
Obstandum citius, sero medicina paratur,
 300      Cum mala per longas invaluere moras.
Mutaremus opus, ad nulla valet bona tardus;
      Qui non est hodie, cras minus aptus erit.
Consulit Antenor, ierat qui nuncius illo
      Vlcisci facinus strennuitate manus.
 305Et, vos indecores nisi vivere forte velitis,
      Consilium super his vos quoque tale datis.
Nonne mori melius, quam vitam ducere mortis
      Et sensus membris insepelire suis.
Pone necesse mori; mors ultima linea rerum
 310      Non metuenda viris, mors mihi tempus iners.
Multos consumsit ignavia, semper inertes
      Damni participes dedecorisque manent.
Ergo, viri fortes! strictum producite ferrum,
      Ferro nunc Phrygiam magnificate manum.
 315Hic labor ut merita tangat vindicta Pelasgos,
      Discant insolitum nostra per arma iugum.
Hector! tu maior es natu, sume laborem
      Huius propositi, laetus in arma veni.
Laetus in arma veni nec lentus, semper in istis,
 320      Si bene te novi, mens erat apta tibi.
Quod tua te virtus iuvet et sapientia, credo
      Turpe nec est tali credulitate capi.
Saepius expertum facit experientia certum,
      Ad causas notas est dubitare nefas.
 325Laetus, ait, veniam; nec me labo ille gravabit,
      Maior ab occiso mens mihi crescit avo.
Provocat Hesyone, praedae violentia, strages,
      Multaque quae nostri sustinuere Phryges.
Si placet, ibo; licet mihi nec prudentia mentis
 330      Nec mihi sit virtus corporis, ibo tamen.
Quae potero faciam, sed praemeditatio rerum
      Saepe bono causam claudere fine solet.
Principium finemque rei prudentia spectat
      Qui nimis est tutus retia iure subit.
 335Non est ignota res: est sapientia Graecis,
      Consiliis inhiant, ense manuque valent
Protinus ut nostrum movet illis dextera bellum,
      Non puto quin plures auxilientur eis;
Vicinos aliosque duces populosque ciebunt
 340      Occurrunt nobis hi velut unda maris.
Adde, quod in bellis pro dissuetudine belli
      Extat adhuc Asia, desidiosa quasi;
Non sic Europa; semper sudavit in armis;
      Bellica nimirum brachia bella sciunt.
 345Hinc Graecis valida sunt arma, probatio, multa
      Classis eis, nobis inclita nulla ratis.
At licet eximias protendat Graecia vires,
      Ibo, quo si tu me pater ire iubes.
Surgit Alexander; opus hoc laetanter adire
 350      Pro patris et patriae, ducit, amore volo.
Idaeos lepores quondam venabar in Ida,
      Deposui somno membra volente thoro.
Somnio mirificum dare, quae speciosior esset,
      Iudicium, mihi tres exhibuisse deas;
 355Vna fuit Pallas, Venus altera, tertia Iuno;
      Ambiguus, cui laus ista daretur, eram.
In specie mulier plus gaudet quam probitate,
      Mentum non mentem femina pulchra colit.
Delectant etiam castas praeconia formae,
 360      Pessima sit, nulli non sua forma placet.
Hinc Venus haec ad me: quae sim speciosior ede,
      Efficiamque tibi dulcia dona dari.
Graecia formosis est deliciosa puellis;
      Elige, cui dicas, tu mihi sola places.
 365Hac ego te faciam, Paris, ad tua vota potiri,
      Si detur species plus speciosa mihi.
Quis tantae promissa deae contemnere posset?
      Prona venit cupidis in sua vota fides.
Est Pallas speciosa, loquor, speciosaque Iuno
 370      Plus tamen ambabus est speciosa Venus.
Hoc impromisso confisus alacriter ibo
      Forte mei voti post modo compos ero.
Grata superveniet quae non sperabitur hora;
      Quo minimum credis gurgite, piscis erit.
 375Dedecus ultori dabitur mihi forte triumphus,
      Tantum maturet bellica classis opus.
Deiphobus pridem commendans inquit: ad ista
      Effectum Paridi consulo vota dari.
Ipse sit in causa vexillifer, ipse magister
 380      Causae dent operam, quos vocat hanc et opem.
Non placet haec Heleno sententia: res ea secum
      Si peragratur, ait, maxima damna trahit.
Si Paris ex Graecis uxorem duxerit oris,
      Excidium Troiae ducet et omne malum.
 385Graeca manus tota ruet in Phrygiam, nisi tritis
      Omnibus ad terras irreditura suas.
At Troilus natu minimus; non viribus impar,
      Mente nec inferior Hectore fatur ita:
Detur Alexandro laus, detur Deiphobo, qui
 390      Laudes ingenio promeruere suo.
Vnus ad hoc bellum se praebet, et approbat alter,
      Non caret effectu quod voluere duo.
Non debet res in Heleni subsistere verbo,
      Deterret, saepe terror honore caret.
 395Degeneres trepidant animi peioraque versant,
      Dat mare saepe metus, nulla pericla tamen.
Desperare nocet, dubium dimitte timorem:
      Saepe facit metui non metuenda metus.
Vt verbo stent multa brevi, timor ipse malorum
 400      Saepe supervacuos cogit habere metus.
Aggrediamur opus, nihil impenetrabile forti;
      Audentes legimus quod iuvat ipse deus.
Classibus ut factis pulsetur Graecia, manda
      Rex! decet ut, vires experiare tuas.
 405Ilico rex pro militibus non segniter ire
      Paeoniam Paridem Deiphobumque iubet.
Vt fieret rerum collatio digna, citati
      In coetum veniunt rege iubente duces.
Subiectos natu maioribus esse minores
 410      Mandat; honestatis fert, ait, illa liber
Importuna minor non sentiat-, ambo superbos
      Solertes studeant exiliare modos:
Iungat amicitia socios, consumat honestus
      Et bene dulcis amor in paritate pares.
 415Qui positus fuerit capitaneus omnibus, una
      In commune bonus sit socialis herus.
Primus iussa ferat; tunc observantior aequi
      Fit populus, populo grata parata manus.
Dapsilitas etiam regi praeclara monebat
 420      Nomina, si sua dat xenia mente cito;
Denigrat meritum dantis mora, factaque raptim
      Omnia plus laudis plusque favoris habent
Exhibeat, quicunque regit, documenta favoris;
      Nil valet hic terror, plus optatus amor.
 425Qui terret, plus ipse timet; sors ista tyrannis
      Convenit, in sociis absit ut ista, sonent.
Agnus in hospitiis et sit leo miles in armis,
      Nunquam virtutes intonet ipse suas.
O proceres scitis quod sit sine vindice longo
 430      A Graecis trita patria nostra probro.
Antenor quaesivit ab his transmissus et a me,
      Vellent emenda si variare probra.
Hic, velut a nobis acceperat, arguit Argos
      Expositis spoliis interituque patris;
 435Moenia non tacuit irrupta virosque perepmtos,
      Et reddatur, ait, rapta puella mihi.
Obrivat precibus aures, retinentque sororem
      Cetera cum facerent hac redeunte locum.
Immo remiserunt inhonorum, propter honoris
 440      Qui fuit et pacis nuncia missus eis.
Turpia quae tulerit convicia dicere nolo,
      Et quod de foribus hunc repulere suis.
Dicas, Antenor! tua fine negotia quali
      Clauseris, ut constet omnibus iste stilus.
 445Incipit Antenor quaedam recitare, per illa
      Iam dudum fuerant quae sibi facta loca.
Indicit Hesynem quod nollent reddere, demum
      In medium veniunt probra, repulsa, minae.
Subiicit hortando, ut se robusta iuventas
 450      Vindicet et Graecos Troia mucrone domus
Panthus cui genitor Euphorbius agmine facto
      In medio coepit agminis ista loqui.
Sic memini dixisse patrem, nam plurima novit
      Denique praedixit saepe futura mihi.
 455Vtile consilium non aestimo, si mulierem
      Graecorum ducat e regione Paris.
Si res effectu claudetur, Troia peribit,
      Quam modo terra tenet, pascua bubus erit.
Otia sectari pulchrum magis aestimo liber,
 460      Quam se servitio mota per arma darer.
Tutius est iacuisse thoro, tenuisse choream
      Treiciam digitis increpuisse lyram,
Quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam
      Et galeam pressa sustinuisse coma.
 465Hic mera libertas, hic vera pericula; quare
      Quam fieri servus, otia malo sequi.
Libertas per dulce bonum bona cetera condit,
      Qua, qui dives erit, ditior esse nequit.
At Priamus bello gaudet constanter et urget
 470      Propositum mentis enucleatque suum.
Non, ait, in mente constanti tela timoris
      Fabricat, in fragili bubo propheta mali.
Nos istum vatem, nos vanum spernimus omne,
      Solius est proprium scire futura dei.
 475Saepe fatigamur in multis, saepe molesta
      Sustinet a Graecis Troia remissa minis.
Exacuat vindicta manus, constanter in illa
      Perstemus, quam iam coepimus ire viam.
Turpe referre pedem, nec passu stare tenaci,
 480      Turpe semel tactum postposuisse locum.
Aut nunquam tentes aut perfice. Nonne loquentur,
      Troica Graecorum transeat hasta iecur.
Audit et hoc audet ausumque sonoribus auget,
      Et ducis edicto Troia parata favet.
 485Tolle moras, aiunt, nocuit differre paratis;
      Dimidium facti qui bene coepit, habet.
Decreti trahe vela tui, peribimus omnes,
      Offert se voto patria tota tuo.
Grates rex peragit et coetum concio solvit.
 490      Insistunt operi, fit mora nulla fabri.
Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex,
      Corni sternuntur fraxineae trabes.
Naves aedificant crebrisque bipennibus instant,
      Horis ut brevibus acceleretur opus.
 495Mittitur interea robustus, colligat, Hector,
      Vt circumposita de regione viros,
Indicit tempus, quivis ut ad arma paratus
      Tempore sit tali bellica signa sequi.
Bellum Cassandra nitens cassare futurum
 500      Inde sed incassum promit et ipsa malum.
Si Phrygias, ait illa, rates bellando Pelasgos
      Senserit, haec nobis ultio casus erit.
Convenit ad nostros modus et prudentia sensus,
      Nam provisa minus tela nocere solent.
 505Quid rogo laudis eius; mulier formosa superne
      Sed male formato claudicat illa pede.
Non omnes capiunt qui captant, saepe videmus
      Ex inopinato plaustra perire rotis.
Quid contra Danaos suades committere bellum?
 510      Consilium sequitur Troia, ruina, malum.
Saepe mari missus, ut pisces aufferat, hamus
      Perditur et salvis piscibus esca datur.
In tanto rerum strepitu mundique fragore
      Tempora praetereunt more fluentis aquae.
 515Perficitur classis, redita rate lassa bipennis
      Est utensilibus quaeque repleta ratis.
Sentinas onerant collata cibaria, iamque
      Aequoris insuetas ancora lambit aquas.
Augebat numerum dulcis mixtura virorum,
 520      Qui de Paconicis introiere locis,
Et per Alexandrum sunt Deiphobumque vocati
      Consilii prompti, strenuitate probi.
Totus ad arma volat exercitus, arma vetusta
      Furfurat, ut niteant; in dumisque probat.
 525Omnibus una quies, operum labor omnibus unus,
      Dedecus ulcisci, vincere sive mori.
Rex Paridem praefecit eis dixitque: sororem,
      Litus ut attigeris, primo require meam.
Tolle requisitam, si reddunt, adiice facta
 530      In nos obprobria, si variare velint.
Si variare volunt et restaurare puellam
      Caetera sustineo, pacis amator ero.
Si minus, hoc nostrae referat cito nuntius auri,
      Mittam cum ratibus arma virosque tibi.
 535Dat Paridi Priamus Aeneam Pygmalionem
      Consortes coeptae Deiphobumque viae.
Grata fit aura freto, subducitur ancora fundo
      Nat navis in pelago vela vehente notho.
Nauta gubernat iter Antenoris, ille marinas
 540      Noverat ex usu velificare vias.
Nondum contigerant Cytheram, sic insula dicta
      Est, et nomen ab: o, o Cytherea tenet.
Occurrit Paridi Menelaus, spectat euntem,
      Miratur, cui sit deliciosa, ratem.
 545Oblique se respiciunt nec neuter eorum
      Est alii nisus mutua verba loqui
Ire Pylum voluit Menelaus ibique potiri
      Nestoris alloquio, forsan amabat eum.
Pollux et Castor ierant simul ad Clytemnestram,
 550      Complacet, ut neptis concomitetur eis
Scilicet Hermione. Festiva dies erat Argis;
      Debeat tali tempore Iuno coli.
Contingit Cytheram sed et hic nunc rore sacrorum
      Iam dederant celebrem festa suborta diem.
 555Fana colebantur haec, hic sua dona Dianae
      Solvebat populus, cui sociata Venus.
Vota suos habuere deos, devenit ibidem
      Tunc Paris optata sorte trahente ratem.
Fama volat, quid enim fama velocius extat,
 560      Prolibus ornata regia classis adest.
Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae
      De domibus dominae, concrepuere lyrae
Splendeat ut Liber, lateque refulgeat aurum
      Ornat se vestis ambitione Paris,
 565Surgit et ad templum graditur quasi pavo, Dianae
      Votum persolvit dignaque dona gerit.
Quaeritur interea, quis sit? cur venerit? unde
      Venerit et quorum forsan abire velit?
Filius est Priami regis, mandataque patris
 570      Venit in his, aiunt, ferre, referre locis.
Pollux et Castor hi sunt, si quaeritis, ad vos
      Pauca loqui quibus hic vult et abire domum.
Rumores tangunt Helenam, silet illa parumper;
      Hic erat, huc festus traxerat usus eam.
 575Audierat quam pulcher erat; speciemque videre
      Non impune tamen nititur illa viri.
Revera vir pulcher erat, iam prima tenellis
      Lanugo cepit infruticare pilis
Signabat roseas facies, nivis aemula, malas;
 580      Haec etiam castas sollicitare solent.
Paean oppidulo mare lux stabat Apollo,
      Stabat fatidico iuncta Diana deo.
Huc Ledaea, quasi tendens ad Apollinis aram
      Se movet, aequorea littora iamque tenet.
 585Causa sed est alia, iuvenem spectare volebat,
      Huius ad intuitum pendula tota fuit.
Fanum, pro casu quasi quaesitura futuro,
      Intrat, procumbit votaque sancta facit.
Gaudet Alexander gaudet quoque pulchra Lacaena;
 590      Iam foret in foribus, exsuperare ratus.
Exilit e nave, conscendit eamque videre
      Appetit, inque locum, quo fuit illa, petit.
Spem multam concedit ei fiducia formae,
      Vultus eius quasi sint lilia nupta rosis.
 595Ambulat et claro sese diffundit amictu
      Et, quacunque potest arte placere, placet.
Haec laudat iuvenem claudens sub pectore laudem
      Ore gerens clavem, ne reseretur idem.
Approbat haec Paridem, Paridi placet illa; fovetur
 600      Ardens interius hac titione rogus.
Alter in alterius iactantes lumina vultus
      Non leve senserunt intus amoris onus.
Verberat haec illum, sed et ille reverberat illam,
      Visivis gladiis pulchra duella parant.
 605Nutibus alliciunt, oculo non ore loquuntur,
      Exterius ludunt, interiora tegunt;
Quoque magis tegitur tanto magis aestuat ignis,
      Igneus ille furor nescit habere modum.
Adspicies oculos tremulo fulgore micantes,
 610      Vt sol a liquida saepe refulget aqua.
Interea tacitae serpunt in viscera flammae,
      Et mala radices altius arbor agit.
O quam difficile mentem non prodere vultu!
      Saepe tacens vocem verbaque vultus habet.
 615Vultus enim nostri liber est et littera cordis,
      Est facies hominis lingua secunda sui.
Condere cum volumus arcanum pectoris intus
      Conscia purpureus inficit ora rubor.
Contigit hoc istis. Mentem legisse duorum
 620      In facie poteras; sic potes omne nefas.
Non poterant tamen alloquiis et prodere flammam
      Et, quod uterque velit, abstinuisse diu.
Conceptos ignes, captato tempore, produnt
      Ambo revelantes, quam sit uterque libens.
 625Si Paridem studuisse putem, nec credo quod errem,
      Aut Helenam scriptis; hora vacabat eis.
Eloquor, hic loquitur, non est locus, indice flammae
      Et plus, quam vellem, iam meus extat amor;
Sed male dissimulo, quis enim celaverit ignem
 630      Lumine qui semper proditur ipse suo.
Te peto, quam pepigit lecto Venus inclita nostro,
      Te prius optavi, quam mihi nota fores.
Da mihi te, quae sit Paridis constantia, nosces,
      Flamma rogi flammas finiet una mei.
 635Innumeras urbes atque aurea tecta videbis,
      Quaeque suos dicas templa decere deos.
Nunc mihi nil superest, nisi te, formosa, precari;
      Amplectique tuos, si patiare, pedes.
Aut ego Sigeos repetam, te coniuge, portus:
 640      Aut ego Taenaria contegar exul humo.
Ausus es, illa refert, temeratis advena sacris
      Legitimam nuptae sollicitare fidem?
Hoc rogo, dissimules nisi tu desistere velis,
      Sed cur desistas? dissimulare potes.
 645Quam multos credis iuvenes optare, quod optas,
      Qui videant, oculos an Pari solus habes?
Ad possessa venis praeraptaque gaudia serus
      Spes tua lenta fuit: quod petis, alter habet.
Aut ego perpetuam famam sine labe tenebo,
 650      Aut ego te potius quam tua dona sequar.
Desine molle, precor, verbis convellere pectus:
      Nec spolium nostri turpe pudoris habe.
Quod petis hoc faciam posito fortasse pudore
      Et dabo coniunctas tempore victa manus;
 655Sed vatum monitus timeo quos igne Pelasgo
      Ilion arsurum praemonuisse ferunt.
Nec dubito, quin te, si prosequar, arma sequantur;
      Ibit per gladios (hei mihi) noster amor.
Si de te totus, ait hic, contenderit orbis,
 660      Nomen ab aeterna posteritate feres.
Finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum;
      Et mihi sunt vires et mea tela nocent.
Nec minor est Asiae, quam vestrae copia terrae;
      Illa viris dives, dives abundat equis.
 665Nec plus Atrides animi Menelaus habebit,
      Quam Paris; aut armis anteferendus eis.
Opportuna suis statuuntur tempora votis
      Hi duo. Quam longas sol trahit ille dies!
Mandat Alexander naucleros esse paratos
 670      Taliter, ut possent solvere nocte rates.
Militibus iubet ut Helenam violenter abactam
      De fano rapiant, in Phrygiamque vehant.
Audacem faciebat amor, temeraria virtus
      Saepe sub ancipiti gaudia sorte tulit.
 675Incauti ne sitis, ait, nos omnia nostra
      Tamquam mansuros disposuisse velim:
Si latet ars, prodest, affert deprensa pudorem,
      Quae nimis apparent retia, vitat avis.
Ora sacrum teneant ne sit strepitus neque clamor,
 680      Quis minor est unquam, quam tacuisse, labor?
Qui prohibere studet, pelagus ne fluctuet, ignis
      Ne caleat, studio fallitur ille suo.
Nec later absque luto nec serpens absque veneno
      Esse potest, nec erit femina casta diu.
 685Passa modo Paridem, Paridem modo, Thesea pridem
      Iam Ledea thori vult violare fidem.
Pugnabat primo fortassis; et, improbe! dicet,
      Pugnando vinci se volet illa tamen.
Dicimus hanc Helenam magis ex ratione leaenam,
 690      Vel potius lenam confiteamur eam.
Rupta pudicitia, quia foeda leaena patravit
      Crimen adulterii, sit quasi lena, probat.
Invadunt fanum somno fortasse sepultum,
      Adspiciunt Phoebum nec reverentur eum,
 695Tyndaridem rapiunt; non est invita secuta,
      Fitque negando patens et retrahendo sequens.
Priamides impellit eam cogitque volentem,
      Quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt;
E foribus castri memorati pellere ni vi
 700      Pro spolio tali prosiluere citi.
Obstant Troiani, fugiunt hi strage coacti,
      Cetera turba ruunt, vel capiuntur ibi.
Fano praedato, cum nil superesse videtur,
      Nauta solo cedit, fit fuga, praedo redit.
 705Solverat Oebalio classem de littore victor,
      Deveniunt Tenedon, inde quiete fovent.
Ex siccis oculis traxit Mede madorem;
      Nullis flet lacrimis oblita veste nivis.
Non aliter manifesta potest abscondere mentis
 710      Gaudia quam lacrimis femina trita satis.
Blanda voce Paris demulcens cor mulieris
      Cras erimus plures inquit; at illa bibit.
Insinuat patri quid fecerit et quod coeptam
      Clauserit optata prosperitate viam.
 715Statim defertur Menela, quod foret uxor
      In Phrygiam Phrygia per mare vecta rati.
Quae qualisve viro fuerit mens, nemo requirat,
      Frigidus glacie pectus amantis erat.
In tantis dicenda malis quaecunque fuerunt
 720      Non reor afflictum perterruisse virum.
Ille Pylum linquens tendit cum Nestore Spartam
      Nescio quid scribat, quid stupefactus agat.
Mittit pro fratre, qui consiliator et esset
      Et consolator; hic Agamemnon erat.
 725Nunc Troiam praedo repetit cum divite praeda;
      Sic et sic feci, nuntiat ille patri.
Ecce vides Helenam. Fortuna secunda secundum
      Mentis propositum fecit ubique locum.
Rex ait exultans; et ego, quod debeat ista
 730      Praeda, vaticinor, nostra redire soror.
Inquiret nos Graecus homo, non absque restauro,
      Ac erit e nostro Graecia victa foro.
Tergit et hic oculos mulier castissima siccos
      Et, cum laeta foret, sit quasi moesta sedet.
 735Consolatur eam Priamus, Paridique resignat;
      Taedas instituunt, festa serena colunt.
Tu credis castam quae venerit huc, ego vero
      Nec quidquam credo, pactaque nulla dabo.
Hanc Cassandra videns: venit destructio Troiae
 740      Et casus patriae! vaticinando canit.
Includit pater eius eam, nihilominus ipsa
      Clamitat: in Troia Troica flamma sedet.
In Spartam properat Agamemnon de Menelai
      Pectore puncturas pellere moesticiae.
 745Consoleris; ait, per Troica sit, licet, arma
      Tindaris ablata, iam repetemus eam.
Haec tibi reddetur, non irrepetita manebit,
      Non erit a Phrygibus abdita Graeca manus.
Graecia perdiderat Helenam; sic et duo fratres
 750      Quid super his faciant, consiliando sedent.
Finis consilii: patriae notescere factum.
      Notescit nulla proveniente mora.
Conveniunt. Plures poteras vidisse Quirites
      Mentibus illustres militiaque leves.
 755Impiger, iracundus, inexorabilis, acer
      Assilit Aeacides, tuque Patrocle comes.
Advolat Euryalus, cum Tlepolemo Diomedes,
      Quini, quos poterat Troia timere, viri.
Hi Spartam veniunt, iniuria facta recedit,
 760      In caput ipsorum, qui meruere, ferunt.
Per Graecas urbes non paucus nuntius ibit,
      Est opus, ut factum Graecia tota sciat.
Arma movebuntur per totam Dorica terram,
      Sustineat meritam Troia superba vicem.
 765Expedit interea fabricari mille carinas;
      Lenti non erimus per maris ire vias,
Conducendus erit exercitus, arma paranda,
      Diverso classis est oneranda cibo
Est exercitui caput unum praeficiendum,
 770      Ad nutum cuius omne regatur onus.
Nos quoque debemus totis incumbere remis,
      Vt figat Phrygium lancea nostra solum.
Scilicet adversis probitas exercita rebus
      Tristi materiam tempore laudis habet.
 775Regno praeficitur Agamemnon, tota iubetur
      Protinus imperio Graecia stare suo.
Praecipit ut Danaos percurrat plurima fines
      Littera, describens hic et ubique rates:
Et ratibus factis portus teneatur Athenis,
 780      Vt se vis populi colligat omnis ibi.
Ibimus, inquit, abhinc Troiam; quae, strenua nobis
      Si manus est et mens, indita probra luet.
Turpiter amisit Helenam provincia nostra,
      Effecit praedam praedo dolosus eam.
 785Incautam Paris arripuit, pro coniuge duxit
      Praebens innocuo facta nociva thoro.
Omnis in arma ruat, gladiis se Graecia cingat,
      Non labor excuset ista vel ullus honor.
Exsiliant quibus arma sudes et Daca bipennis,
 790      Praecipites veniant, arma cibosque ferant.
Nostra quiescit in hoc intentio, fiat ut inde
      Praedo dolorosus, unde dolosus erat.
Mandato facilis Graecus iam militat omnis,
      Inproperant, cunctis sit quia cifra pigris.
 795Stiva relicta rubis queritur cessare ligones,
      Radicosus agri deserit arma cicer.
Conflatur gladius ex vomere, lancea falsae
      Deservit galeae furca tenella strepe.
Quid moror! In bellum currit cum milite vulgus,
 800      Vix remanet serere qui leve possit olus.

Liber II.

[recensere]

Argumentum

[recensere]

Scriptat iste duces et naves mittit Athenas,
De casu Troiae Graecis respondet Apollo.
A Calchante rates retinentur in Aulide. Fit rex
In Mysia Telephus, Helenamque reposcit Vlixes.
 5Velificant Danai, defendunt littora Teucri.
Protesilae cadis! Surgunt tentoria mane.
Altera pugna furit; Patroclum tertia sternit.
Fiunt cognati pugnantes Hector et Aiax.
Pax annis binis. Sceptrum vir Nauplius ambit.
 10Saucius a Paride Menelaus castra subintrat.
 
Non semper feriet quodcunque minabitur arcus,
      Incoeptum casus saepe retardat opus.
Iam pridem rapta Castor Polluxque sorore
      Aspera vindicem mittere tela student.
 5Praedonem subito galeata nave sequuntur
      At Boreas illis obstat et unda maris;
Nam postquam solvere ratem de littore Lesbi,
      Maxima tempestas per mare iecit eos;
Sic ut eorundem vestigia non reperiret,
 10      Hos perquisierit Lesbica turba licet.
Per pelagum donec ad Pergama nauta marinus
      Ambos quaesivit nec reperisse tulit.
Fabula stultorum locat inter sidera fratres,
      In geminis, aiunt, hos radiare vides.
 15Qui prius exoritur, hic ultimus occidit; et qui
      Vltimus exoritur, occidit ille prior.
Immo Dares Phrygius qui Troica proelia scripsit
      Illorum nulla de nece scripta dedit.
Hos erat in Troiae memor obsidione stetisse,
 20      Sunt ab eo visi tempore pacis ibi.
Saepe loquebantur Troiani: vidimus illos;
      Et satis amborum disseruere statum.
Praeclari facie deductum corpus habebant
      Caesarie flavi, corpore paene pari.
 25Magnis stellabant oculis, laudabile vultus
      Huius et membrorum dico fuisse decus.
Blanditiis erat insignis soror, ore pusillo
      Pulchra, serena, decens, simplicitate vigens.
Laeta supercilia notula mediante notata,
 30      Mens lasciva fuit, membra decora tulit.
Rex ibat Priamus aquilino corpore magnus,
      Vultu pulcher erat, suaviter ora movens;
Hector erat crispus, membris pernicibus, albus,
      Stabat magnanimus, Martis et arte probus;
 35Blaesus, barbatus, vultu venerabilis, aptus,
      In populo clemens, dignus honore, decens.
Docti, clementes sunt Helenus Deiphobusque
      Saepe solet similis filius esse patri.
Sic et erant isti, fuerant quoque corpore magni,
 40      Formosi, soliti suavia verba loqui.
Magnus erat Troilus, fortis, pulcherrimus, acer,
      Virtutis cupidus et sine faece bonus.
Longus Alexander et candidus, ore venusto,
      Aptus, facundus, ambitione calens,
 45Pulchris stellatus oculis, mollique capillo
      Flavescens, suavi voce loquenda loquens.
Andromache sapiens formosaque, longa, modesta
      Et rutilans oculis, candida, blanda satis.
Facturae mediocris erat Cassandra, rotundo
 50      Ore, micans oculis, rufa, benigna, scia;
Praescia quam fuerat venturi non iterabo,
      Quod semel audistis, est recitasse satis.
Candida, formosa formaque Polixena longa,
      Hos rectos oculos rectaque crura probo.
 55Simplex, larga, decens, flavos quoque laudo capillos
      Es teretes digitos exiguumque pedem.
Hecuba quae fuerat aquilino corpore pulchra
      Mente virum, pugnans, callida, casta, pia.
Magnus, facundus, prudens Agamemnon et albus,
 60      Nobilis et dives pervalidusque fuit.
Staturae mediae Menelaus amabilis, aptus,
      Rufus, formosus et bene gratus erat.
Improba, mobilior folio, Ledaea! caduco
      Non poteras tanto fida manere viro.
 65Aeneas rufus affabilis, ore venustus,
      Fortis, facundus, consiliique scius,
Nigris laudatur oculis, sed alacriter illis
      Vtitur ut ridens, vir pius, imo decens.
Antenor longus, gracilis, versutus, acutus
 70      Est, agilis, velox, providus atque dicax.
Ore venustus erat et pectore magnus Achilles
      Strenuus et hilaris, dapsilitate libens.
Myrteus in crine, clemens, acerrimus armis,
      Crispus, amorosus, grandia ferre levis.
 75Dapsilis et prudens Patroclus, corpore pulcher
      Corde pio pacem gessit et ore fidem.
Ipse smaragdineis oculis magnisque decorus,
      Os sine mente loquax creditur esse nefas,
Clarus voce, valens, formosus Oileus Aiax,
 80      Corpus deductum, membra quadrata sibi.
Vocalis, validus Aiax Telamonius atrox,
      Simplex, caesaries tam nigra, crispa coma.
Non formosus erat sed erat facundus Vlixes
      Ore quidem laeto non tamen absque dolo.
 85Facturae mediae fuit et sapientia multa
      Cordis ei; cur hoc praeteriisse velim?
Quid de formosa dicam Briseide? simplex,
      Blanda, verecunda, candida, compta fuit.
Iuncta supercilia, molles flavosque capillos
 90      Corpus et aequale, lumina clara probo.
Debueram posuisse, quod haec affabilis esset
      Et pia, si longa vult tacuisse mora.
Audax in bellis acerrimus est Diomedes,
      Strenuus et fortis vultus honestus ei.
 95Austerus clamosus erat calidoque cerebro,
      Corpore quadratus impatiensque satis.
Triptolemum noscis; magnus fuit atque virilis
      Optima forma sibi sed stomachosa quidem;
Blaesus, aduncus erat velox oculisque rotundis,
 100      Cui facies hilaris, larga superciliis.
Candidus et magnus, naso quoque Nestor obuncus
      Dapsilis et sapiens, consiliando sagax.
Mittitur Iliacas audax orator ad arces,
      Nestora laudare cum Cicerone potes.
 105Candidus et temerarius es, tibi vultus honestus,
      Fidens in celeres Protesilae pedes!
Magnanimum gracilem sapientem dic Palamedem,
      Blandus, facundus, ambitiosus erat.
At crassus Polydorus erat Neoclecicus audax
 110      Tristis, pervalidus, mente timente tacens.
Magnum prudentem dicuntque Machaona fortem,
      Hic simul et patiens compatiensque fuit.
Merionem rufum ponas sed et impatientem
      Et, quia sit medius, corpore, mente tenax.
 115Dicere cum volui quam pertinax esset, oriri
      Me contra coepit protinus ira metri.
Me duce qui toties, inquit, mea signa tulisti,
      Quis modo persuasit illa negare tibi.
Exitus acta probat; finis, non pugna coronat,
 120      Laudamus tandem sole cadente diem.
Nostra probabiliter huc usque secutus es arma,
      Nunc quasi deficiens ilia ducis iners.
Sudavit nostris pro te Raimundus! in armis;
      Scit tibi bis binis ire quadriga rotis.
 125Occupat extremum scabies, quia ducis in aulam
      Proscriptos nostram rem recitando ream.
Est tibi grammaticae nimis artus fertilis hortus,
      Qui quibus et quabus omne ministrat olus.
An non pro verbo didicisti sumere verbum
 130      Vt teneant proprium singula quaeque locum?
Territus his iaculis, cessavi ponere: perti -
      Nax ponens eius nomine mente tenax.
Crudelem si dico virum, si dico virilem
      Vel si virosum, sustinet illa metrum.
 135Pes scitus et querulus Danaos convulserat omnes
      Belli participes aedificare rates,
Currit ad incudem quaevis reparanda bipennis,
      Malleus affligi se dolet arte fabri.
Runcina lambit aquas et ferri provocat iras,
 140      Vt ligni manibus pugnet in omne nemus.
Nunquam conferret tot silva manubria ferro,
      Si sua sciret eo maxima damna data.
Itur in antiquam silvam; coniurat in ipsam
      Plurimus et pariter absque tepore faber.
 145Insolitum patitur pinus secata securi,
      Immensamque ruens occupat ornus humum.
Fit fragor in silvis, taxi torquentur in arcus,
      Currere cogit opus multiplicata manus.
In classem cadit omne nemus, volat in mare quercus
 150      Portant insuetas taxus et alnus aquas:
In galeas falces redeunt, in pila ligones
      Loricam textam vomere ridet ager.
Ipse Misenaeus magnorum ductor Achivum
      Centum praecipuas praecipit ire rates.
 155Se movet e Sparta Menelaus, currere naves
      Sexaginta iubet damna probrosa gemens.
Peneleus princeps, quem promptu Boetia mittit,
      Quinquaginta rates, ut fabricentur, agit;
Tertius, atque Dimas Prothenor et Arcesilaus
 160      Expansi socii suntque laboris ei.
Ex Orchomeno properat trigintaque naves
      Ialmenus adducit, cui comes Ascalaphus.
Aschepius fortis et Epistrophus ex Polixeno
      Fecerunt decies quatuor ire rates.
 165Aiax interea Telamonius ex Salamina
      Cum Teucro fratre navigat et Dorio.
Theseus, Amphimachus sociusque Polyxenus illi,
      Quadraginta rates hic numerare potest.
Non credemus in hoc venisse iuvamine Vlixem
 170      Immo quater naves vexerat ille decem.
Deque Pylo Nestor trahit octoginta carinas,
      Dat semel Aetholicus et quater octo Thoas
In mare ter denas laetanter Oileus Aiax
      Praecipitat puppes, cum quibus octo loces.
 175Dat tres Venereus et quinquaginta carinas
      Omnes sunt plenae fortibus absque sene.
At triginta Thoas vehit ex Chalcedone puppes
      Huic comes Aulippus huicque Phidippus erat,
Octoginta vehit ex Creta Meriones et
 180      Par erat Idomeneus fortis ei socius.
Ex Pataro decies bis binas, Protesilae!
      Ducis et ex Pyrgis, o Eumele! decem.
Dat triginta rates Podalirius atque Machaon,
      Intras, Triptoleme! navibus octo mare.
 185Quinquaginta rates Patroclus agunt et Achilles
      Ex Scythia properant Myrmidonesque vocant.
Alphineus veniens ex Elide per mare ducit
      Quinquaginta rates Amphimachusque comes.
Non deest Argolicis praeclarus Marte Leontes
 190      Dando quaterdenas cum Polypoete rates.
Guneus ex Cypho non militat impare voto,
      Sed dicas, decies advehit octo rates.
Arma Philoctetes non subtrahit, immo carinas
      Quadraginta vehit, Magnesiamque trahit.
 195Arcadiae princeps penultimus est Agapenor
      Sex decies ratibus occupat ille solum.
Mnestheus occurrit ab Athenis, puppibus autem
      In quinquagenis arma cibosque vehit.
Has igitur reliquasque rates cum rebus earum
 200      Quadraginta novem dic fabricasse duces.
Omnes illustres et Martis in artibus acres,
      Mens quibus est nolle cedere, malle mori.
Est etiam sociis mens irrevocabilis una
      Contra Troianos arma movere manu.
 205De numero ratium si queris; mille carinas
      Centum bis denas dinumerare potes.
Solvuntur naves o littore, versus Athenas
      In pelago pulchre vela volare vides.
Littus Atheniacum postquam tetigere, citatis
 210      In coetum ducibus rex Agamemnon ait:
Eloquar an sileam? loquor et reticere coartor:
      Dedecus est propria prodere saepe probra.
Deiectum meminisse pudet, quis crederet unquam
      Sic variare suas tempora laeta vices.
 215Saepe mihi dubiam traxit sollertia mentem:
      Otia vellemus vel magis arma sequi?
Quaerere vindictam vel dissimulare querelam?
      Hostibus instare vel mage treuga dare?
Odia dissolvunt animos suadendo quietem
 220      Sensus enervant desidiamque fovent.
Quid sequitur tolerans iniuria nulla repulsa?
      Scandala, iacturae, damna, pericla, minae.
Quod loquor, ex casu praesenti scire potestis,
      Otia materias his tribuere malis.
 225Sed dolus intererat et dignus vindice nodus
      Affuit incautis insidiosus homo.
Ledaeam rapuit facturus vota Dianae
      Fanum cum sociis ingrediendo Paris.
Devexit praedam non Marte sed arte levatam,
 230      Fraudis non laudis huc tulit arma Paris.
Arma fugant hostes, reddunt amissa, repellunt,
      Segnitiem reparant damna, tuentur opes.
O proceres! vestro supplex inclino favori,
      Vos video nostris condoluisse probris;
 235Adventus vestri probat hic alata voluntas
      Et quas vexistis huc veniendo rates.
Immo labor tolerandus adhuc, cum simus inire
      In Phrygiam, fortes ense domare Phryges,
Vos, qui proposito nolite recedere vestro,
 240      Constantes sequitur gloria magna viros.
Otia deponat, armis se Graeca iuventus
      Induat, iam minax ad latus ensis eat,
Vindicet opprobria, hunc hostem, damna requirat,
      Nec nisi subiectis hostibus arma locet;
 245Sed tamen interea Delphos mittatur, Apollo
      Est ibi, pro voto dona feramus ei;
Eventum belli responsum scire per eius
      Possumus; in finem sed quis iturus erit?
Quaerit cum socio Patroclo missus Achilles
 250      De re proposita; fataque fantur ita:
Graeci Troianos vincent decimoque sub anno
      A Graecis debet Troia subacta capi.
Calchas divinus et Nestore natus eodem
      Est pro Troianis tempore missus eo.
 255De regno rebusque suis hic consulit, audit
      Quod sibi cum Graecis Troia petenda fuit.
Conveniunt Calchas et Achilles, seque salutant
      Et simul in fano mutua verba serunt.
Alterutrum quaerunt: tibi quid respondit Apollo?
 260      Hoc mihi dixit et hoc unus et alter ait.
Graeci victores fient, hoc inquit; hic autem:
      Cum Graecis ibo, Troicus hostis ero.
Concordant in amicitiam sociantur, Athenas
      Ad Danaos veniunt et recitata ferunt.
 265Gaudent Argivi Calchasque receptus honeste
      Inter eos degit nec sua tecta petit.
Non poterant ista Troianos facta latere,
      Obfirmant etiam pectora, tela parant.
Rumor ut hic primum Priami per tecta volavit,
 270      Bella mihi, video, bella parantur, ait.
Armat et ipse Phryges in proelia, moenia munit
      Auxiliis, armis, viribus atque viris;
Thesauros aperit, dat donativa maniplis
      Ocius in bellum congregat omne solum.
 275Flevit et hic Helena specialis causa malorum,
      Attamen his modicam fletibus addo fidem;
Ponatur: lacrimas, quas fuderit haec, mulieres
      Vt flerent, oculos erudiere suos.
Quales ergo cibi, talis domus atque supellex
 280      Qualis erat mulier, tale coquebat olus.
Ancora, quae Graecam tenet inter littora classem,
      Solvitur, incipiunt aequor amare rates.
Aeolus insanit et tempestate coacta
      Cogitur ad littus Graeca redire phalanx.
 285Respondit Calchas: redeamus in Aulide stemus,
      Placabit tandem lenior aura ratem.
Persolvit rediens Agamemnon vota Dianae,
      Ancorat hic plures nautica turba dies.
Gratum post aliquae producit tempora ventum
 290      Exhilarans oculos aura serena suos.
Vela petunt arcem, solvunt retinacula classem,
      Invehitur medio puppis honesta salo.
Nauta Philoctetes sit de potioribus unus,
      Cui fuit in reliquis plus via nota maris.
 295Argonautarum socius fuit hic homo, quocum
      Phryxeam petiit Pelias arbor ovem.
Vndique vela volant, longa statione videre
      Per pelagi solitas sol prohibetur aquas.
Velant vela mare, mare totum cerne volare,
 300      Dividit undosas spumea prora vias.
Pontus ponte caret mihi dicunt, hic ego pontum
      Verius a multo dicere ponte queo.
Pontus enim, textus quia pontibus est, ubi classes
      Pontificas pontus pontis ad instar habet.
 305Imperium tangunt Priami, munitio quaedam
      Est ibi, quam rara dextera iactat humi.
Hic versus Tenedon procedunt, quicquid ibidem
      Vivi reperiunt, mortis ad arva trahunt.
Praedam partitur Agamemnon habetque, vocato
 310      Agmine, de belli provida verba statu.
Vultis ut ad Priamum mittatur nuncius, inquit,
      Quaerens, quid fecit, si variare velit.
Reddere vult Helenam, sit bellum pace sepultum;
      Si minus, in gladiis aggrediamur eum.
 315Forsan tum medio posuit deus omnia campo,
      Sentiet iratos Troica praeda deos.
Ad Priamum missi Diomedes sunt et Vlixes
      Ambo facundi, ferre ferenda probi.
In Mysiam Telephum direxit rex et Achillem
 320      Vrere, praedari, subdere cuncta neci.
Rex Teuthras occurrit eis, accurrit Achilles,
      Indit et illustri vulnera dira duci.
Sed Telephus clypeo nisi protexisset eundem,
      Huic reor extremum fata dedisse diem;
 325Cumque rei talis causam scrutasset Achilles
      A Telepho doctus ore fit inde brevi.
Contulit hospitium mihi Teuthras, cum puer essem,
      Me pater ad regna miserat illa meus;
Insuper a rege quondam Diomede subactus
 330      Sic erat, ut regni perderet arva sui.
At meus occiso pater illum liberat hoste
      Omnia restituens perdita, pace data;
Res ea me regem clypeo servare coegit,
      Accepti memores nos decet esse boni.
 335Saucius ad mortem Teuthras ubi comperit istud
      Accito Telepho debilis exit in hoc:
In regno regnare meo fortissimus olim
      Me tuus et tutum fecit ab hoste pater.
Gratia pro rebus merito debetur inemptis
 340      Et nihil ingrato peius habere potest.
Nondum promerui, sed nunc per posse merebor,
      Haeredem regni te reputabo mei.
Accipe, pone tuo capiti, quam porto, coronam;
      Statque sub imperio patria tota tuo.
 345Dixit et inmites filum rupere sorores
      Et subiit Telephus imperiale decus.
Rex novus exanime condivit aromate corpus
      Et regum more funeris egit opus.
Huic ait Aeacides: o rex fortuna beavit
 350      Te merito donis, praemia digna geris.
Nec fortunatus es solus, Dorica tecum
      Hac poterunt castra prosperitate frui.
Possunt Argolicis hinc ire cibaria castis,
      His poteris nobis utilis esse modis.
 355Hac vice Troianam non ibis ad obsidionem,
      Quicquid agant alii, sit labor iste tuus.
Puppes mittemus, tu tantum providus esto
      Nobis mittendis has onerare cibis.
Hic manet, ille redit; Agamemnonis auribus indit,
 360      Quod factum fuerat, ille patrata probat.
Ceperat interea iam pridem missus Vlixes
      In facie Priami cum Diomede loqui:
Rex! missi sumus ab Agamemnone, si placet, audi
      Haec, quae deferimus eius ab ore tibi.
 365Graecorum regi non est victoria tanti,
      Vt per bella suos malit obire viros;
Sed tamen illius regnum ne deprimat hostis
      Materiam damni dedecorisque gerens,
Si quis enim damnum vel dedecus inferat illi,
 370      Malumus ante mori quam duo dicta pati.
Rex Helenam redde; pacatae ramus olivae
      Sic inter Graecum stet Phrygiumque locum.
De Paridis praeda non est mihi mentio tanta,
      Cum tamen haec merito restituenda foret.
 375Dedecus omnino taceo, quid amarius omni
      Est damno? tantum foedera pacis amo.
Si facis, haec volumus extrema pellere cella,
      Quae fuit ulterius Dorica passa domus:
Si minus; est animus vobis effundere vitam
 380      Aut nos ex vita tradere propter eam.
Vt modicum tacuit Priamus, subduxit: Vlixes!
      Promta seris verba, tune vocaris ita?
Promta quidem, sed comta minus tu proposuisti
      Dedecus et damnum non toleranda tibi:
 385Cur tam dedecori, quam damno, quae Graecia nobis
      Promserat, illudis? Haec duo Troia tulit.
Nonne patrem nostrum Graeco scis esse peremtum?
      Hesyonae raptum servitiique iugum?
Qui spoliaverunt hanc urbem, nonne Pelasgi?
 390      Qui confregerunt moenia, nonne tui?
Hoc ne praeteream, potuitne victor abire
      Pluribus amissis rex tuus, immo capi?
Saepius Hesyonem frustra repetivimus; at tu
      Ilico vis Helenam te repetisse tuam.
 395De vestra canis hic mihi praeda, succine nos nostram
      Quando, quibus vel ubi restituistis eam?
Antenor missus a nobis pro repetenda
      Quid tulit Hesyone? Scandala. Scisne bene?
Retulit ille nihil, praeterquam tela minarum;
 400      Praeterquam probra retulit ille nihil.
Nunc Helenam repetis et vis ut ad omnia nullam
      Offerat emendam Graecia, Troia gravem.
Reddidimus simile, vos Hesyonem rapuistis,
      Nos Helenam; proprium pertulit auctor opus.
 405Lege tua pateris, nec enim lex aequior ulla;
      Quam necis artifices arte perire sua.
Si te conficeret simplex iniuria, nullo
      Praecedente malo, quo paterere modo?
Addis ab inde minas, et stulte! dic, age: collum,
 410      Si volo, non valeo cingere reste tuum?
Verborum depone favos, haec littora linque,
      Spernunt Argolicos limina nostra pedes.
Si pacem feceris, hic invenietis et ipsam;
      Si gladios, gladios reperietis item.
 415Legati redeunt Tenedon, regique revolvunt
      Omnia, quae Priamus dixerat atque refert,
Nil aliud restare liquet nisi fortia bella,
      Fortiter in fortes arma movere manu.
Vnde repente gradus est praecipitandus in hostes,
 420      Nam sibi, qui parcit hostibus, hostis erit.
Huc de consilio maturo venimus omnes,
      Credo verecundum vertere retro gradum.
Non reddunt Helenam, repetamus viribus illam
      Optima vindictae proxima quaeque dies.
 425Nam mora dat vires, plures mora colligit hostes,
      Sicque fit ut populi copia crescat eis.
Sit subitum quidcunque paras; nunc dicitur: ergo
      Festinet gladius ad iuvenile latus.
Nec Priamus pausat, proceres cum fortibus omni
 430      Ipse satellitibus e regione vocat.
Inde manus aperit irrorans pectora donis
      Et tam pollicitis quam trahit ille datis.
Eius in auxilium properat non pauca iuventus
      Militiae celebris fortibus aucta viris.
 435Advenere duces infortes, mentibus acres
      Non dubii prono pectore bella sequi.
Sarpedon, Glaucus, Adrastus, Pandarus, Amphon,
      Peleus, Amphimachus, Ceramis, Iphitides
Cum Pitano Caropes, cum Residamante Corebus
 440      Ephicus, Eripheus, Calcamus atque Caros.
Ennomus et Phoreys et Epistrophus et Polynestis
      Iphitus et Pelias, cumque Thoante Dimas,
Ripheus Achipanis et Alastrenus Ausius, audax
      Aschrander, Cormus, Memnon et Archilochus.
 445Deberem procerum si nomina cuncta referre
      Hora foret spatium non habitura breve.
Isti diversa se de regione levantes
      Intrant ad Priamum bella iuvare Phrygum.
Troiani sunt ex istis plerique Quirites
 450      Cedere treuga leves dedere treuga graves.
Consilium tractat adhuc Agamemnon et inter
      Regni magnates bellica facta librat.
Interea veniens Palamedes Nauplica proles
      Ter denis ratibus arma cibosque vehit.
 455Non valui venisse prius, conabar Athenas
      Tendere, non poteram, febre vetabar, ait.
Nunc quamvis lentus, laetus tamen advehor, omnem
      Quam mihi dixeritis, exhibiturus opem.
Hinc grates, Agamemnon ait, nostroque sub infra
 460      Sis de consilio: paruit ille viro.
Nox erat et toto fulgebant sidera coelo
      Sibilat optatus puppis in arce sonus.
Consilii coepere libra trutinare, velintne
      Nocte solum Troiae tangere, sive die.
 465Diversis diversa placent, sed opinor honestas
      Consilii causas a Palamede datas.
Hic latronis, ait, mos et sollertia furum,
      Nocte latrociniis, nocte vacare dolis.
Vt iugulent homines, surgunt de nocte latrones
 470      Turpibus atra lues creditur esse dies.
Publica non audent inter monumenta venire
      Clara non fuerint quae celebrata die.
Facta decent manifesta viros aperire profecto,
      Hi debent operas non operire suas.
 475Noctem peccatis et fraudibus obice nubem,
      Dicunt patrantes clam sine teste nefas.
Nos claram Troiam claro sub sole petamus,
      Noctis militibus nolumus esse pares.
Vtile consilium Palamedis cum sit honestum,
 480      Incunctanter habet concio tota ratum.
Proclamant proceres Agamemnona denuo regem,
      Vivat rex, vivat: curia tota sonat.
Imperat accitis praeconibus, ut simul omnes
      Incipiant signo vela levare dato.
 485Imperio laeti parent, ac iussa facessunt
      Quaeque levanda levant, quaeque paranda parant.
In bellum latura cibos Telephia regna
      Intrat honesta viris rege volente ratis.
Annus abit placitaque movent spiralia ventum
 490      Ad mare maturat Graeca iuventa gradum,
Et signo facto redit ancora, carbasa surgunt,
      Antemnas adhibent, vela repanda patent.
Iam mare velivolis late contexitur alis
      Infestat liquidas libera classis aquas.
 495Spumens et fervens et ab obice saevior ibat
      Obiectis proris impetus ille maris.
Accipiunt ventos a tergo mille carinae
      Iam poterant puppes paene videre Phryges.
Et Danai Troiam, quam fama locabat in astris,
 500      Iamiam prospiciunt, prospiciendo canunt.
Nauticus exoritur vario discrimine clamor,
      Ridet, quem fata iam lacrimosa manent.
Providus aeria cernens speculator ab arce
      Nuntiat, Argolicas appropriare rates.
 505Adversus Troiam diversa classe potenter
      Littus ad Iliacum nauta gubernat iter.
Nec mora; Dardaniam tacturi iam prope terram,
      Clamores geminant, bellica signa levant.
Ancora de prora iacitur, stat littore puppis
 510      Vertit arenosum lamina panda lutum.
Vix bene desierat speculator, buccina clangit,
      In cumulum populus omnis in urbe ruit,
Evolat e portis bipatentibus ipsa iuventus
      Argolicos stadii pellere fine sui.
 515Iam rector datur Hector eis, ad littora currunt,
      Ripam defendunt, undique tela ruunt.
Eiicit in littus se Protesilaus et ipsis
      Inmergit Phrygibus, nec vacat atra manus.
Non hic uxoris servavit verba monentis;
 520      Bella gerant alii, Protesilaus amet.
Hectora, quisquis hic est, si sum tibi cara caveto.
      Signatum memori pectore nomen habe.
Inter mille rates tua sit millesima puppis,
      Dii faciant, ne tu strenuus esse velis.
 525Cum tamen ex foribus hic iret in arma paternis
      Pes suus offenso limine signa dedit,
Vidit et ingemuit uxor tremebundaque dixit:
      Signa reversuri sint, precor, ista viri.
Optio nil valuit, proprio vir strenuus idem
 530      Oppositam primus sanguine pinxit humum.
Maxima fit strages ab utraque cohorte, cohortem
      Hectoris affirmant praevaluisse tamen.
Hector pervalidum prosternit Protesilaum,
      Vicimus, exclamant agmina tota Phrygum;
 535Graecis infausto turbatis omine gaudent
      Troiani, Graecum prima ruisse virum.
Vertitur huc Hector, huc vero revertitur, Argos
      Hic fugat, hic caedit, vulnera multa facit.
Hector ubi pugnat, illic victoria regnat,
 540      Iam Graias acies succubuisse putes.
Protinus exiliens ad fulminis instar Achilles
      Dat rigido miseras hostibus ense neces.
Fugit et expavit exercitus omnis Achillem
      Ad Troiam vertunt accelerando pedem.
 545Nox pugnam dirimit, consurgunt astra petuntque
      Hi fugiendo lares, hi redeundo rates.
Vix bene purgato noctis caligine coelo
      Insiliunt volucri littora Teucra pede,
Absque mora tendunt tentoria, castra figuntur
 550      Et facta cingunt obsidione Phryges.
Hector et illustres Troiani prosilientes
      Graecos invadunt, fit fragor, arma sonant.
Iam clypeo clypeus, umbone retunditur umbo,
      Arcus telorum contegit imbre polum.
 555Se mordent enses, percellit lancea dentes,
      Contudit obtectum clava trinoda caput.
Mucro per ventrem, per colla, per ilia currit,
      Amplis vulneribus sanguine manat humus.
Altera pars furit in aliam feriendo, nec atrox
 560      Pugna suum finem, quum iacet hostis, habet.
Perfoditur donec animam cum sanguine fundat
      Tempore, qui moreris, quo moriare, cares.
Et modo Troianis, virtus modo crescit Achivis;
      Qui modo sperabant spe fugiente timent.
 565Hic volat, hic revolat geminans victoria vires,
      Nunc veniendo fugit, nunc fugiendo venit.
Deiphobus necat Ascalaphum, tamen Idomenei
      Troium non minimus Ausius ense cadit.
Concurrit Troiana manus, fit maxima caedes,
 570      Terra cadaveribus, arva cruore manant.
Advolat interea Danaum timor unicus Hector,
      Cuius in Argolicos praevalet ampla manus.
Sternuntur Danai, currunt ad littora Teucri,
      In pelago stantes igne cremare rates.
 575Obsistit Telamone satus raptimque rotatam
      A prima puppi sustinet ipse pyram.
Sustinet et solus defendit mille carinas,
      Deiectis pridem cor revocatur item.
Reiiciunt ignem Danai, bachantur in hostem,
 580      Sudoris rivos dat nova pugna novos.
Immo novus per membra cruor fluxisset utrimque,
      Nox nisi terribilem pelleret atra diem.
Lux exorta viros in pristina bella remittit,
      Flant lituis, validus perculit astra sonus.
 585Dardanai Danaique duces iamiamque propinquant,
      A prima fronte tela nidere vide.
Concurrunt cunei, celebrant convivia mortis,
      Pocula Plutoni sanguinolenta litant,
En! iterum ferus Hector adest, per devia campi
 590      Exagitat Danaos ense secando cutes.
Caede Menotiades nimia succumbere Graios
      Intuitus medios fertur in hostis agros.
Caedit, nec cedit, caedendo cadavera dedit,
      Cervices iugulat ossaque fracta creat.
 595Et quia vir fortis armis est usus Achillis,
      Vna superficies corpora multa fugat.
Creditur a cunctis, nec mirum, quod sit Achilles,
      Quis non crediderit, hic vir ut arma tulit.
Hector, in induviis dependit ut hic alienis,
 600      Subsannativo clamitat ista modo:
Nemo suas vices debet transcendere, nemo
      Laudes alterius appropriare sibi.
Quod non es, non esse velis, quod es, esse fatere;
      Displicet imprudens unde placere putat.
 605Cum sis Patroclus, cur te mentiris Achillem?
      Scis, quod fert longam fictio nulla moram.
Scire, quid in bellis valeat fortissimus Hector,
      Te volo mox; properat, hunc necat ista manus.
Hectoreas cognosce manus; nec plura locutus
 610      Descendit iuvenem despoliare ratus.
Merion ex acie corpus trahit, Hector eundem
      Ad terram solitis viribus usus agit.
Hunc etiam spoliare parat; sed Mnesteus illi
      Obvius Hectoreum sauciat ense femur.
 615Milia mulctarum prosternit saucius et iam
      Graios in turpem verterat ipse fugam.
Non erat haec pugna pavidorum, nam simul acres
      Fortes, audaces hic periisse vides.
Adveniens Telamone satus, saevissimus Aiax
 620      Ocius obiectas ampliat ense vias,
Insignem gladio petit Hectora, quaque patebat
      Nuda viri cervix, dirigit ille manum.
Ictum Priamides umbone repellere nitens
      Tergum submittit, casside colla tegit.
 625Sed penitus non evadit, quia mucro parumper
      De clypeo labens in cute vulnus agit.
Hector in Aiacem collecto robore grandem
      Transmittit lapidem sternere mole ducem.
At ferus excipiens clypeo septemplice saxum
 630      Hectoris in corpus grande remittit onus.
Accurrunt iterum; videas insigne duellum;
      Densant alterutras percutiendo vices.
Coeperat igniferum Titan immergere cursum
      Fluctibus aequoreis, noxque subire polum;
 635Qui dirimant a caede viros mittuntur utrinque,
      Non tamen hi gladios segnius ire sinunt.
Dic tu quae patria, vir strenue, quique parentes
      Quae tua nobilitas, quae domus? Hector ait.
Est praeclara domus, inquit Telamonius heros,
 640      Inclita nobilitas, stirps generosa mihi.
Filius Hesyonae sum, quae de germine venit
      Laomedonteo, filia cuius erat.
Absistamus, ait, sanguis communis utrique,
      Mox consanguineo parcit uterque suo;
 645Muneribusque datis nodo nectuntur amoris
      Et vetat urendas Hector ab igne rates.
Postera lux aderat; Graecis suspendere bellum
      Et sepelire suos mens erat, idque rogant,
Adiiciuntque, duos ut sit pax firma per annos.
 650      Pax datur, intrahitur mucro cruore satur.
Plangens subterrat Patroclum moestus Achilles,
      Planctum subsequitur exequialis honor.
Magnifice sepelit Agamemnon Protesilaum
      Sanguine primo Phrygum qui rubefecit humum;
 655Caetera, quae cecidit, sub cespite, turba locatur.
      Altera pars liquidis vulnera siccat aquis.
Corpora vix quaedam ferro sanantur acuto,
      Auxilium multis succus et herba fuit.
Vulnera saeva nimis subsanant saepe magistrum
 660      Interdum docta plus valet arte malum.
Vna salus aliis nullam sperare salutem,
      Nil praeter mortis operiendo pedem.
Pars magnas fecere pyras, et in aere nudo,
      Tot, siquidem fuerant busta perusta, lotant.
 665Hector stultitiam reputans tot milia morti,
      Tot proceres una pro muliere dari,
In coetum vocat ille Phryges. Venere vocati.
      Computat hesternae funera caedis ibi.
Nos Helenam reddamus, ait, cur sponte perimus,
 670      Maximus in pace vivere nolle furor.
Omnibus haec placuit sententia, mittitur ergo
      Idaeus Graecis exhibiturus eam.
Non placet edictum Menelao, cogitat autem
      In iugulum Paridis ille movere manus.
 675Coeptus ab agricolis superos devenit ad omnes
      Ambitiosus honor, corda superba movens.
Moverat ambitio Palamedem, nempe tenendi
      Imperii sceptrum causa momordit eum.
Verbis et dictis omnes audire volentes
 680      Sic ad propositum provocat ipse suum.
Non bene res agitur, inquit, sunt omnia digno
      Tot propter proceres iure regenda statu.
Reges, quive solent regalia sceptra tenere,
      Dignis ornatos moribus esse decet.
 685Non sunt laudandi nisi strenuitate, valore,
      Robore, consilio, dapsilitate, duces.
Sit rex flexibilis, pius, exorabilis isque
      Subiectis agnus, hostibus ursus erit.
Nunquam conspicitur meliore potentia causa,
 690      Quam quoties vanas non sinit esse preces.
Sit circumspectus rex, circumspectio regis;
      Famam laude replet, res in honore tenet.
<>
      <>
 695<>
      <>
<>
      <>
Num quid ego nostro loquor hic pro principe verbum?
 700      Non dat ad officia singula posse suum.
Sed minus est docto quid prodest, quod gerit extra
      Grande supercilium, qui nihil intus habet.
Regnum dilapidat, qui regnum rudibili dat,
      Est vestire sudem sceptra tenere rudem.
 705Adde quod ex multis proceres regionibus adsunt,
      Cumque suo venit patria quaeque duce.
Ingenium, cor, consilium, virtutis acumen
      Quaelibet a proprio natio quaerit hero.
Consentire magis hi delectantur in unum
 710      A cunctis dandum, quam reperire datum.
His verbis allexit eos, studuitque frequenter
      Plurima de belli proprietate loqui.
In castris est grandis ei munitio curae,
      Torpentes vigiles circueundo monet.
 715Huic erat in signo mens sollertissima dando,
      Instaurans acies bella movere docet.
Pondera cuncta velut observantissimus aequi
      Taxat, et, ut cedat, falsa moneta rogat;
Et breviter cuncta voluit neglecta putari,
 720      Si non sollicitas adderet ipse vices.
Saepe repraesentat validum se robore, sicut
      Se plerumque solet effigiare pugil.
Ingenium mala saepe monet, mulcedine tali
      Argolicos movit ingeniosus homo.
 725Iam duo transierant elapsa pace decembres
      Acriter in Martem congrediuntur item.
In Martem dixi, tum possem dicere mortem,
      Dum Martem repetunt, funera mortis agunt.
Aeacides acies, Diomedes, maior Atrides
 730      Et minor educunt, hostica signa levant.
Occurrunt Graecis, Graecorum malleus Hector,
      Aeneas, Troilus; hic fit et inde sonus.
Concurrunt cunei, rubefiunt sanguine campi,
      Hic pes, hic humerus hic iacuere manus.
 735Hic latus, hic oculos, hic coxas, ille lacertos
      Hic crus, hic clunes perdidit, ille pedes.
Illius, istius caput a cervice revulsum
      Currere mole pilae rubra per arva vide;
Sanguineum rivum moribunda per ora fluentem
 740      Hic bibit et semen sanguinis ille vomit.
Vix recipit largus prostrata cadavera campus,
      Vivis praecludunt mortua mambra locum.
Languescunt arma, non armi, sola voluntas
      Brachia mucrone deficiente movet.
 745Lentescunt arcus, tenduntur fortiter artus,
      Et quamvis iaciant iacula corda volant.
Hic fortes quasi grando ruunt, furor arma ministrat,
      Mors fluit in plebe more fluentis aquae.
Impiger Antilochus, Prothenor itemque Boetes
 750      Tres a solius Hectoris ense cadunt.
Certe pro timidis intercessere tenebrae.
      Rex iubet in proprium quemque redire locum.
Nocte vocat proceres Agamemnon et inter eosdem
      Coepit de belli volvere verba statu.
 755Ecce videtis, ait, quod nostrae gloria gentis
      Iam cadit ob validos, qui cecidere, duces.
Quotidie ruimus: ruit illico Prothesilaus.
      Est ubi Patroclus? mortuus Antilochus.
Et quid de valido Prothenore, cuius in armis
 760      Mens animosa fuit, quidve Boete loquor?
Non mihi, si linguae centum sint, oraque centum,
      Amissos proceres enumerare queam.
Et quod de plebe perierunt milia plura,
      De numero vulgi mentio nulla mihi.
 765Venimus ad Phrygios ulcisci probra colonos,
      Tractamus per aquas proficiendo nihil
Dum loquor; ecce trahunt rigidas suspiria fibras
      Et bibit interior omnia verba dolor.
A solo patimur hoc dedecus Hectore, Graecas
 770      Solus, proh facinus! vir secat iste genas.
Consilium praebete, duces, audite, quid isto
      Iam super articulo sim meditatus ego.
Hectoris in iugulum ferventis tota iuventus
      Dorica conspiret. Dixerat, idque placet.
 775Titoni croceum linquens Aurora cubile
      Luce smaragdinea laetificavit humum.
Hector et Aeneas procedunt, ala Quiritum
      Subsequitur, sequitur tota iuventa Phrygum.
Pulcher Alexander etiam capitaneus astat
 780      Huius imago mali certa ruina boni;
Cuius tot procerum transfixit colla libido.
      Tot mala, tot mortes fecit iniquus amor.
O! utinam, tunc cum Lacedaemona classe petebat,
      Obrutus insanis ille fuisset aquis.
 785Esset adulterio praeclara nociva libido.
      Mansissetque viro foemina fida suo,
Nec successissent homicidia tanta, nec orbis
      His foret afflictus Martis amore mali;
Sed nec in historia Troiana tot vitiasset
 790      Nullo subiecto fabula fulta libros.
Vrbs populosa tamen hodie fortasse maneret,
      Praecepto, Priame! si foret usa tuo.
Occurrunt Danai, Menelaus in agmine primus
      Instaurans acies bella movenda monet.
 795Fortis et acer erat, variare labantia corda
      Noverat, haud fugiens hostica terga fugat.
Rivalem patienter habet, prope denique stabat;
      Non livet, mordet, lumina torva tenet.
Ad socios vibrando caput se vertit acerbe,
 800      Tamquam de rapta coniuge verba daret.
Conscius ipse sibi de se putat omnia dici
      Et pede retrogrado fingit abire quasi.
Confusum videt Hector eum; proh dedecus, inquit
      Aeternum patriae! cur ita terga refers?
 805Magnae virtutis victoria quae mulierem
      Ad nos imbellem multa per arma tulit!
Tu iaceas in amore tuo, nos bella sequamur,
      Sintque tibi vigiles artus, et arma tibi.
Tu ne puellarum sectaberis oscula, sicut
 810      Fortis equus validae semper adhinnit equae.
In bellis imbellis eris? nos fortibus armis,
      Fornicis, ut pauses, stabimus ante fores.
Hic animos ostende tuos, Mars non speciosis
      Immo robustis dat sua signa viris.
 815Aequius in gladio tecum turnabit Atrides,
      Cuius ad officium praeparat ille suum:
Quid nimis indignis, ait hic, me vocibus urges,
      O frater, patriae gloria sola tuae?
Non vires temptare viri non arma recuso,
 820      Dum modo qui vincat, praemia pacta levet.
Strages interea fit maxima, nulla profecto
      Otia dat bello, saevit ubique mucro.
Alter Homerus ero vel eodem maior Homero
      Si tibi subnumero corpora strata ferro.
 825Advolat in Paridem Menelaus, at ille resumptis
      Viribus obsistit, acer uterque fuit.
Concurrunt, stridetque macro mucrone corusco.
      Virque viri vires inferiendo probat.
Cumque Paris totum se colligit in Menelaum
 830      Per femur effecto vulnere figit eum.
Acrius instabat memor impietatis Atrides
      Et stricto gravius inpetit ense virum.
Ictibus innumeris tandem compulsus adulter
      Inchoat incestum retro referre pedem;
 835Quem sequitur rigido Menelaus in agmine ferro,
      Illius enisus ense secare caput.
At sua non semper sequitur primordia finis;
      Orba fit ense manus caedis avara nimis.
Non ideo iuvenem, quamvis mucro lapsus abisset,
 840      Desinit, arreptum crine per arva trahit.
Huic erat adiutrix Aiacis dextera Locri,
      Aurea caesaries pulverulenta iacet.
Clausisset Paridis oculos lux ultima, si non
      Hector ei celerem continuasset opem.
 845Aeneas clypeo tegit illum, deinde levatum
      Ilion inducit, hoc duce tutus abit.
Cernentes reliqui, quod sol traheretur ad undas,
      Acrius arma movent, ne pigritando vacent.
Nox nigra caecat humum, opescens funere bellum
 850      Non repetunt solitos corpora strata focos.

Liber III.

[recensere]

Argumentum

[recensere]

Tertius, a specula speculatur sextaque pugna
Surgit eamque sequens decies manet octo diebus.
Pax tribus est annis. Pugnant. Pax mense secuta est.
Nona dies pugna iteratur per duodenos.
 5Pax per tredenos. Hic somnia strenuus Hector
Despicit uxoris, quem saucius occidit Achilles.
Pugna. Duos menses est pax. Fit rex Palamedes.
Triptolemum sternit Sarpedon. Pax datur anno.
Aufert Pelidae pugnare Polixena. Pugnant.
 10Deiphobum perimit Palamedes et Paris ipsum.
 
Quam timor obnubit, non est sincera voluptas;
      Res est solliciti plena timoris amor.
A specula speculum speculans inamabile belli
      Turba puellaris stat gemebunda satis.
 5Operiebantur eventum Martis et ad quem
      Bellonae victrix ala volare velit.
Hic pro dilecto gemit anxia quaeque marito,
      Corpore vir pugnam, corde puella parat.
Stabat et hic Helena speculando duosque maritos
 10      Ictus horrisonos alterutrare videt.
Plus in adulterio tanquam lasciva favorem
      Quam sibi concesso ferverat illa thoro.
Nitimur in vetitum semper cupimusque negata,
      Foemina praecipue, quae prohibentur, avet.
 15Non es Alexander, Priami pulcherrima proles.
      Territus his una pro muliere malis;
Vna nec unius est, cui non sufficit unus,
      Pluribus in vita non caret una nota.
Vror amore tui, sic et Menelaon amavi,
 20      Theseus huic pater oscula quarta dedit.
Sic facie quamvis insignis, adultera certe est,
      Laesa pudicitia, deperit illa semel.
Insanit totus propter te, lubrice, mundus;
      Causa pudenda tua est, iusta vir arma movet.
 25Sis voti compos, per te moriatur Atrides,
      Graecia vel redeat, vel superata cadat;
Sub domina meretrice sedes vesanus et excors
      Foedi tabe canis vel mage sorde suis.
Foemina, quae fallit, exemplo discat in isto,
 30      Foemineae fidei non adhibere fidem.
Pro reditu laetatur adulter, adultera vero
      Est pro suscepto sospite laeta viro.
Hoc modo: o iuvenis! o delectissime miles!
      Quomodo tam poteras immemor esse mei?
 35Vidi, pertimui quod erat tam tempore longo
      Coniugis antiqui dextra magistra tui.
Per femur illius vidi transire sagittam,
      Debueras eius tunc terebrasse gulam.
Cumque tuos vidi foedatos pulvere crines,
 40      Fugit corde calor, fugit ab ore color.
Ne tua fata suae credas de cetero dextrae,
      Sin potes extremos anticipare dies.
Ad nondum vaga fama tuas pervenit ad aures
      De virtute viri, quam leve robur eius?
 45Apta magis Veneri sunt, quam tua, brachia, Marti.
      Bella gerant alii, tu sociare mihi.
Non sum victus, ait; huc me victoria duxit;
      Saucius ille redit, nulla trophaea gerit.
Dixerat; et nitidis circumdat colla lacertis
 50      Oscula dant cupidi. Cetera nolo loqui.
Mane rubescebat stellis Aurora fugatis,
      Vanescit rubeo Marte fugata quies;
Aiacides Danaum vexillifer et Diomedes
      Illius est acies sollicitare comes.
 55Inperterritus his et inexpugnabilis Hector
      Obviat, Hectorea brachia voce parat.
Aeneus Aeneas, cuius caput aenea cassis
      Protegit, in Phrygibus firma columna fuit.
Hi duo Troianos educunt, illico portis
 60      Erumpunt, Graecis obvia signa gerunt.
Concurrunt pariter, sonat ictibus arduus aether,
      Vmbrificant nitidum spicula missa polum.
Mille modis mortis miseres mors una trucidat,
      Vna morte mori sit quasi turpe sibi.
 65Per gladios, per balistas, per tela, per enses
      Invitant mortem, dat quoque clava necem.
Casside tecta licet, secat ora, facitque potenter
      Per medium ventris ferrea cuspis iter.
Hic iugulant, hic exoculant, hic dorsa cruentant,
 70      Hic facies lacerant, unguibus ora rigant.
Maxima fit caedes hominum, nec dicere possum,
      Perfundat nimium quomodo sanguis humum.
Fulminat ense suo vel in armis utilis Hector
      Ense secat Danaos, ense rubricat agros.
 75Dum sic insanit, insani viribus obstant
      Elpenor, Palamon, Schedius et Dorius.
Auxiliantur Epistrophus atque Polyxenus illis.
      Sexque fuere duces, septimus Orcomenus.
Hectoris hi vires attemptavere, sed Hector
 80      Fata suprema suos his dedit ante pedes.
Euphemus et Pyleus bona confidentia Troium
      Hippicus, Astoreus, his quasi murus erant,
Sternebant Danaos. At fulgur Martis Achilles
      Ignea Plutonis ad vada mittit eos.
 85Aeneae ferro confessus, arundine Merus
      Eiusdem manibus occidit Amphimachus.
Xantippus Mnestorque duces hinc inde volantes
      Graecos debilitant ensibus, immo necant.
Ocius occurrit Diomedes quumque maritat
 90      Ocrea loricae, perforat ense duos.
Tot doluit cecidisse duces et pondera belli
      Acrius Atrides incubuisse sibi.
Bellum retraxit revocans in castra Pelasgos;
      Troiani Troiam fausta canendo petunt.
 95O! proceres, Agamemnon ait, cecidisse super nos
      Belli totius grande videtis onus.
Vnda labilior fortuna, fugacior aura
      Forte cito nostram ducit ad alta rotam.
Nulla dies adeo est pluvialibus obsita nimbis,
 100      Non intermissis quod fluat imber aquis.
Non Aurora diem sed laudat vespera, frustra
      Principium celebras, omnia fine legas.
Causa iubet melior superos sperare secundos;
      Non habet eventus sordida praeda bonos.
 105Troia modum teneas nondum tibi desinit hostis,
      Crastina sit, nescis, quid paritura dies.
Omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
      Multa levata diu cerno ruisse cito.
Tu, quoque fac timeas; et quae modo tuta videntur,
 110      Dum loqueris, fieri tristia posse puta.
Victorem victo succumbere saepe videmus,
      Saepe creat molles aspera spina rosas.
Ergo viri fortes animum resumite, pulchro
      Possimus initium vincere fine malum.
 115Strenuitas hostis haec gaudia contulit hosti,
      Ille furendo ferit et feriendo furit.
Cernitur in manibus immanibus arma tenere
      Et nobis instat hac ratione dare.
Laetius est, magno quotiens sibi constat, honestum;
 120      Virtus si non est ardua, laude caret
Par labor atque metus pretio maiore petuntur,
      Ardua per praeceps gloria vadit iter.
Blanditiis indignus erit mollique potiri
      Fortuna, si quis nescit amara pati.
 125Corde leonino fortem curramus in hostem;
      Si leo tu fueris, mox erit ille lepus.
Nec prius extenta retrahamus brachia, donec
      Sentiat optatum nostra querela diem.
Constantes animi superant incommoda belli,
 130      Eventum validi, non proba facta probi.
Est tamen, ut recitem, exercitus et numerosus,
      Quem mittet Telephus inveniendo novus.
Postera lux tacitas ut primum depulit umbras,
      Depellunt omnem bellica signa moram.
 135Tota super castra clangit rex Graecus: "in arma"!
      Ensibus Argolicum cingitur omne genus.
Erumpunt omnes, ut eant in proelia, Troes;
      Cum cane custodit servus et ava lares.
Respicies hostes quasi torvos stare leones
 140      Et quasi distorto lumine ferre minas.
Clangebant lituis, tellus irata reclangit,
      Vngula suppositum vertit equina solum.
Agmina concurrunt, clamor conscendit ad astra
      Aere concusso, strage, fragore, sono.
 145Telorum volitant cunctis e partibus imbres,
      Contis et gladiis non datur ulla quies.
Quot mala, quot caedes, fracturas, vulnera, mortes
      Mars ibi conficiat, quis numerare queat?
Festum festucae facio, si mille ruisse
 150      Dixero, si multa millia verba fero.
Quicquid in orbe legis belli vertigine factum,
      Huius ad intuitum crede fuisse parum.
Corpora strata iacent in sanguine, sanguis abundat,
      Sanguinis in rivo membra resecta natant
 155Sanguinis in fluvio merguntur corpora multa,
      Mortua quae non sunt, sed moritura, cadunt,
Nox pugnam dirimit, sed eam lux orta reducit,
      Nox iterum dirimit, luce patente redit;
Tertia nox dirimit, sed item lux orta reducit,
 160      Quarta nox dirimit luce patente redit.
Sic quinto, sic et sexto, sic septimo, sicque
      Octavo, nono sic etiam decimo.
Immo bis decimo quater inter multiplicato
      Primum cessavit effera pugna die.
 165Octoginta quidem duravit continuatim
      Non intercesso tempore pugna dies.
Ad pausas a strage manus tunc primo vocatur,
      Vaginas veteres induit ensis hebes.
Troiani Troiam subeunt sudore nigrati,
 170      Sanguine conspersi, debilitate pigri.
Castra petunt Graeci Phrygibus, si singula penses,
      Sanguine, sudore, debilitate pares.
Rex Danaum loquitur: Trabeatis esse cruentum
      In bellis vitae continuare statum.
 175Interea queritur, quis tantae pondera molis
      Semper vel valeat vel tolerare velit.
Millia multa, refert, e nostris strata videtis
      Intumulata iacent, quis sepelire potest?
Lunam consiliis, solem consumimus armis,
 180      Et nunquam proceres absque labore sumus.
At qui vis coelo tegitur, qui non habet urnam,
      Sarcophago solis, plus valet urna soli.
Mortua defosso clauduntur membra sepulchro,
      Ne laedat vivos tabe soluta caro:
 185Vnde decet, nostros ut subterremus amicos,
      Cum quibus et quando? quomodo? tempus abest;
Nilque referre scio, tabes ne cadavera solvat,
      An rogo urentur tempore quo vel ubi?
Vulneribus fieri deberet docta medela,
 190      Docta sed et subita damna trahente mora.
Vidi, quod fuerat primo curabile, vulnus
      Dilatumque morae damna tulisse suae.
Si minus edoctus tractaverit illa chirurgus,
      Sors mala vel peior pessima forsan erit.
 195Curando fieri quaedam maiora videmus
      Vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
Sunt etiam naves reparandae. Nonne videtis,
      Semper eas vastis quod quatit Eurus aquis?
Et cito deficient alimenta, cibaria; multi
 200      Temporis assiduus debet habere labor.
Est etiam modicus exercitus, et quia bellum
      Forte diu stabit, maior habendus erit.
Non poterunt ista fieri nisi mente serena
      Et bene secura, nec nisi pace data.
 205Ergo requiramus pacem, pacemque triennem;
      Tempus ut obtineant promemorata ratum.
Dixit et ad Priamum confestim mittit Vlixem
      Cum Diomede loqui verba priora sibi.
Nox erat et Troiam latitanter nuntia vadunt,
 210      At sua, forte quis his obviat, arma ferunt.
Immo Dolon occurrit eis e Troibus unus;
      Quaerit, quo medio tempore noctis eant,
Et sic armati; nocturna negotia, dicit,
      Armaque iure notam suspicionis habent.
 215Vadimus ad Priamum, respondent, pauca referre,
      Quae per nos loquitur rex Agamemnon ei.
Troianos quod prodiderit, mentitur Homerus,
      Quod sit istorum perditus ense Dolon;
Dicit, dum fuerat scrutari missus Achivos
 220      Donec transierit, delituisse duos.
Captus ab his Troum recitat secreta duobus
      Insinuans per quod ingrederentur iter.
Maxima Troia mihi currum promisit Achillis,
      Intulit, Argolicae si caperentur opes.
 225Hos etiam subiisse refert tentoria Rhesi,
      Quem perimunt, praeda nec rediisse levi;
Hos rapuisse simul, quos nulla perire sagitta
      Posset, nubigenos hic memoravit equos.
Crediderim sic dicenti? quis nube creatos
 230      A primo mundi tempore vidit equos?
Non miror! maiora movet mendacia bello,
      Isti quum duos narret adesse deos;
Pro Pelide Thetis pro Graecis Iuno fatetur
      Et quod pro Paride moverit arma Venus.
 235Praeterea recto non cecinit ordine bellum,
      Aut a militibus, qui cecidere, quibus.
Hanc quoque materiam figmenta poetica nebant,
      Sicut Virgilius arma virumque canens.
Sed Phrygii tenet historiam liber iste Daretis
 240      Qui praeter verum scriptitat inde nihil.
Hunc sequor, adiiciens interdum verba virorum,
      Quaeve loquebantur vel potuere loqui.
Ponatur quod et hi non sint ea forte locuti,
      Causae praesentis sunt tamen apta rei.
 245Intrant ad Priamum socii duo, servat Vlixes
      Stemata verborum, verba notata movens.
O princeps Troiane! tuas nos mittit ad aures
      Graecorum ductor, eius ab ore loquor.
Rex bone! si sapiens es, sicut fama fatetur,
 250      Non est bellandi maxima cura tibi!
Sufficit in magna: medium tenuere beati,
      Praecipites ducum saepe tulere diem.
Denique non semper congressus habendus in hostem
      Danda quidem membris est aliquando quies.
 255Grata fit unda siti, requies est apta labori,
      Vomere continuo lassa senescit humus;
Quae caret alterna requie non durat et arcus
      Si nunquam cesses tendere, lentus erit.
Est modus in rebus, medio tutissimus ibis,
 260      Serpit humi tutus interitumque vetat.
In feritate feras docuit natura manere,
      Vt dictat ratio, vivere debet homo.
Nobilis in rege clementia, quae facit, eius
      Vt mens ducatur ad pietatis opus.
 265Dicimus hoc quoniam magnorum magna virorum
      Sunt in despecto membra locata loco.
Immo suo corrupta iacent in sanguine; nonne
      Haec mala pro patriae sustinuere fide?
Nunc inhumata iacent; erit his haec ultima merces,
 270      Quod rabido rodent corpora dente canes?
Est ea pro nostris tantum querimonia? Vestri
      Quibunt ut nostri tabe perire pari.
Debent funeribus sepeliri iure decoris,
      Pro dominis vitam qui posuere suam.
 275Ergo para nocuis frenum, rex! indere bellis,
      Vltimus ut solvat mortua membra cinis;
Et qui iam multis bellum tenuere diebus
      Pausent et laeti dona quietis agant.
Si spatium rex scire velis, stet pax tribus annis,
 280      Decurrent illi tempore valde brevi.
Tempora longa tenet Hector suspecta, revolvens
      Cur peterent annis ponere bella tribus.
Verba gerundiva pacis praetenditis, inquit,
      Exteriora patent, interiora latent.
 285Nos scimus, quantum bonus es recitator Vlixes,
      Os aperis, intus pectora clausa geris.
Si tibi vis credi, prius exue suspicionem,
      Nam solet excludi suspicione fides.
Iure mihi suspectus eris, treugas tribus annis
 290      Quod pro defunctis intumulando petis.
Laomedontiades Troianis ista vocatis
      Intimat, inquirens quomodo vel quid agat.
Communis consensus erat in pace trienni;
      Qui tulerant verbum, mox rediere domum.
 295Legati responsa ferunt: Agamemnon in unum
      Accitis Graecis, singula narrat eis.
Ite, refert, campisque viros sepelite iacentes,
      Mors est facta quibus indubitata fides.
Primo sole solum feriente feruntur in altas
 300      Occisi fossas, plebs rigat ungue genas.
Subterrant etiam Phrygii sua funera, tellus
      Parvula quos refugit, maximus ignis edit.
Moenia Troianus, Argivus vela resarcit,
      Troianus muros Argolicusque rates.
 305Praecipit annonam medio rex tempore ferri,
      Vt procuretur copia multa cibi.
Vndique colligitur exercitus, arma novantur,
      Bellicus, advehitur omne, quod usus avet.
Pace resultantes tres partivere Decembres,
 310      Erumpunt iterum bella minando Phryges.
Troianas acies Troilus producit et Hector
      Memnon et Aeneas quatuor unus apex.
Rex Agamemnon eis occurrit cum Menelao,
      His erat Acacides cum Diomede comes.
 315Buccina mugitum dat in aere, terra remugit,
      Horrisonas voces clamor et horror agit.
Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum,
      Fortiter appropiant, spicula mille volant.
Dentea cristatum confringit clava galerum,
 320      Transit per medias lancea longa gulas.
In belli capite volat invictissimus Hector
      Graiugenum fortes interimendo duces;
Merionem prosternit humi perimitque Philippum
      Eius et Antippus inclitus ense cadit.
 325Fulgurat in Phrygios Graecorum murus Achilles,
      Euphorbum procerem sternit ad usque necem.
Ecce Lycaon adest Troum non infimus heros,
      Quem subito prensum casside iecit humi,
Iecit et in ventre capulotenus abdidit ensem,
 330      Nec dedit horrorem Troilus inde levem.
Parte cadunt ab utraque viri, de plebe ruisse
      Millia non pauca dinumerabis ibi.
Acriter utrumque pugnatur et ipsa trecenos
      Narratur pugna continuasse dies.
 335Tum vero Priamus tot totque cadavera Troum
      Viribus Argivum strata iacere videt,
Suspendi petit ab Agamemnone pondera belli
      Artus exanimes depositurus humi.
Pax per sex menses stabilitur et omne peremptum
 340      Talparum recipit in regione thorus.
Septima surgebant orientis cornua Lunae,
      Surgere continuo bellica signa vide.
Pugnatur. Durat duodenis pugna diebus
      Sanguine caesorum lata rubescit humus.
 345Quid iuvat assidue clavas, quid tela, quid enses,
      Quid mortes, mortis quid numerare modos?
Aut seriem scindet stilus aut fastidia gignet,
      Si necis omne genus enumerare volet.
Ad Priamum mittit Agamemnon eumque precatur
 350      Vt per terdenos obseret arma dies.
Concedit Priamus, clauduntur busta sepulcris,
      Turba salutiferam saucia quaerit opem.
Non est in medio semper, relevetur ut aeger;
      In cura quadam vulnera morte ligant.
 355Luna semel latuit, toto semel orbe recrevit,
      Pax abit et populus rursus in arma ruit.
Pugnandum de mane fuit, cum nocte sub ipsa
      Hectoris Andromache somnia dura videt.
Me, moerens ait illa viro, iam tempore pausae
 360      Terruit in somnis visio valde gravis.
Ad fera bella precor hodie descendere noli,
      Sit tibi cura mei, sit tibi cura tui.
Somnia ne credes, ait Hector, fallere norunt,
      Re super hac nemo debet habere fidem.
 365Omnia quae sensu volvuntur vota diurno,
      Pectore sopito reddit amica quies.
Venator defessa thoro cum membra reponit,
      Mens tamen ad silvas, ad sua lustra redit.
Quod timet aut sperat aut quod meditatio format,
 370      Quod pausando iacet, saepe videre solet.
Femina, quando suus vir in anxietatibus haeret,
      Hoc videt in somnis, quod vigilando timet.
Frivola vidisti, muliebrem pone timorem,
      Flectere non debet cor muliebre virum.
 375Ad Priamum mittit; fac rex, petit illa, maritus
      Hac vice ne Martis experiatur opus.
Rex Paridem iubet et Helenum Troilumque vocari;
      Memnon et Aeneas concomitantur eos.
Vos acies aptate, refert, ne exeat Hector,
 380      Effectum capiant ut mea verba, precor.
Hector ad Andromachen ira mediante cucurrit,
      Arma poposcit et haec obstupefacta stetit.
Astyanacta rapit, reputans quod filius illo
      Posset ab dicto cor revocare patris.
 385Detegit hunc aiens: tua forma, tenerrime fili!
      Patrem compescat, ne modo bella gerat.
Se pater ad puerum submisit, amore paterno
      Parvo conatus oscula parva dare.
Infans vero caput ad matris pectora flectit,
 390      Effugit insolitas cor puerile manus.
Cumque tenella pater parvo daret oscula; patris,
      Quando vir fueris, sis imitator, ait.
Propositum tenet ille tamen, licet esset inermis,
      In medios hostes iam ruiturus erat.
 395Eiulat Andromache, laceratis ungue capillis
      Plancta foemineo concitat illa domum.
Ad Priamum properat; rex invictissime! clamat,
      Regia sollicitum forte tenebat herum.
Sunt mea suspecta mihi somnia, somnia suadent,
 400      Hector ut hic maneat, nec modo bella petat.
Non illum mea verba movent, non filius infans
      Pro me prostratus iam patris ante pedes.
Hac vice ne pugnet hodie, rex optime, manda!
      Accito Priamus Hectore fatur ita:
 405In bellum Troia committitur, exeat; Hector!
      In tantum maneas, nolo quod arma feras.
Iam fragor armorum, iam clamor sidera pulsat,
      Corona concrepitant, concava saxa sonant.
Flant lituis, clangore gravi contunditur aer,
 410      Pulsibus innumeris terra coacta tremit.
A clypeo clypeus confringitur, ensis ab ense,
      Conti compugnant, ligna fragore crepant.
Iam nihil audiri poterat nisi clangor et horror
      Cum strepitu clamor, cumque furore fragor.
 415Respondere nequit tot vocibus echo sonoris,
      Quot sonat in rebus bellica lingua modis.
Instaurat cuneos Graecorum turris Achilles,
      Aiax Locrus ei cum Diomede comes;
Provocat egregios Atrides ipse Pelasgos
 420      Fortes se sternunt, vulnera larga fluunt.
Hectora cernentes minime prodire Pelasgi
      Insistunt Phrygibus asperiore siti.
Aeacides, Danai protendite brachia! clamat,
      Velaque dat quamvis remige navis eat;
 425Nec vacat in bello sua dextera, fortiter ipse
      Fortibus occurrit, hostica colla metit.
In vultus cadit ille suos, calidumque cruorem
      Ore vomit, rivum sanguinis ille bibit.
Hic obit, hic obiit, hic palpitat, ille quiescit,
 430      Crudescit campus, sanguine manat humus.
Succumbit Troiana manus, sparsique fugati
      A Danais Teucri caede ruere gravi.
Incipiunt ululare Phryges infausta boantes,
      Iam sibi debuerant spem posuisse fugam.
 435Hector ut accepit occasum bella minari
      Troibus, accingit gnaviter ense latus.
Evolat accinctus, veniensque leonis ad instar
      In belli medio fulminat ense fero;
Percutit et mactat et sanguine vulnera laxat;
 440      Potio, quam miscet, pocula mortis habet.
Principis adventu redierunt corda virorum,
      Est in rem pugnae spes variata fugae.
Prosilit illustrem ferus Hector in Idomeneum,
      Deiicit, obtruncat et pede calcat eum.
 445Iphitus Hectoreo fit saucius ense; Leonte,
      Nescis, quod scapulas dissuit ille tibi?
Sed Stheneli, cuius voluit transfigere ventrem,
      Dilabente manu perforat ense femur.
Hectoris ingentem fortunam, robur avitum
 450      Aspicit Aeacides, prospiciendo dolet.
Desperat Danais contingere posse triumphum
      Hectore Cocyti ni subeunte lacum.
Cogitat, innumeros ope roboris eius Achivos,
      Immo fere cunctos, occubuisse duces;
 455Et quod, eo solo super arva superstite, tota
      Graecorum penitus sit peritura manus.
Sanguinis illius igitur sitit ille fluentum
      Intendens eius mergere morte caput.
Pugnant et dubiis volitat victoria pennis,
 460      Nunc moriens spumat, qui modo victor erat,
Nunc flet qui risit, ridet modo qui cito flebit,
      Hic modo qui perimit hic perimendo perit.
Millia multa cadunt, belli constantia largos
      Purpurat et nimio sanguine pingit agros.
 465Horridus ille leo, Danaum timor unicus, Hector,
      Militiae speculum, strenuitatis honor
Hic volat, hic revolat, dubiis hic corda ministrat,
      Hic pavidos animat, agmina Graeca secat.
Maior ei crescit audacia Poppite strato,
 470      Inter magnatos non erat ille minor.
Illius hic clypeo simul arreptoque galero
      Inpavido scindit obvia cuncta modo.
Miramur, totis dum fundit corpora campis,
      Si tam glorifico robore gaudet homo.
 475Qua victor gaudes, haec te victoria perdet:
      Invictus totiens illico victus eris.
Mors mordet meliora prius, peiora supremo,
      Vilia contemnit et preciosa subit.
Vicisti multos et iam vinceris ab uno
 480      Sic versant dubiam frivola fata rotam.
Priamidem dolet Aeacides, tot sternere Graium
      Agmina, totque ducum perdere pensat eum.
Appropians igitur hastam contorsit in hostem,
      Occursu clypei miles abegit eam.
 485Non impune tamen descendit lancea Graeca,
      Troiana mox est illa remissa manu.
Hectoris in galeam mucronem mittit Achilles,
      Illa sonando crepat, non levis ictus erat.
Casside mox Hector in summa tangit Achillem,
 490      Respuit haec ictum, sed dedit icta sonum.
Elevat Aeacides lunatum denuo ferrum,
      Hectoris ut nitidam dividat ense gulam.
Excipit umbone iuvenis Priameius ictum,
      Mucronem vibrat et referire parat.
 495Dum referit, Graeci collum discendere quaerit,
      Sed Graecus cedit, aera mucro ferit.
Graecus item gladium magnum virtute levatum
      Dirigit in Troem, scindat ut ense pedem.
Detrahit ille pedem, tamen ense reverberat ensem,
 500      Reddit per simile pro vice quisque vicem.
Sese collidunt nitidi perniciter enses,
      Hic ferit, hic referit, utraque massa fremit.
Serpens serpentem mordet, sic mucro mucronem;
      Dens a dente riget, ensis ab ense nitet.
 505Longe spectantes oculis referire valebant
      Fulgura, quae gladii solis in igne dabant.
Argolicus chalybem stringit percurrere Troem,
      Obiectus item protegit umbo ducem.
Ictum Troianus acceptum reddere nisus
 510      In femur Argolicum vulnerat ense virum.
A muro sonus increpitat, Troiana iuventus
      Hostibus insultat, ut superarit, ovat.
Argolici trepidant, non autem bella resignant,
      Laetatur fine spes mala saepe bono;
 515Spes bona saepe malo laetatur fine; recepto
      Vulnere vincendum vulnere credit herum.
Heros iratus, etenim dolor excitat iram,
      Hectora vibrato fortius ense petit.
Hoc siquidem clavo tenet anchora mentis Achillem:
 520      Vel modo Priamides vel cadit Aeacides.
Ictus ergo iacet, insultat et ictibus ictus
      Et non est ullus in feriendo modus.
Deficit a manibus soboles Priameia, Graecis
      Ossibus officium vis regitiva negat.
 525Descendit clypeus, lentescunt brachia, mucro
      Desipit et virtus spe titubante fugit.
Taedet eum pugnae, vellet vitasse duellum,
      Mallet ad uxoris delituisse preces.
Iam Graecum fugere, iamiam retrocedere quaerit,
 530      Scindi, si fugiat; occiput ense timet.
Impetit hunc toto collecto robore tiro,
      Quem nisu valido deiicit ille solo.
At miser intuitus instare pericula mortis,
      Committit nulli fata sinistra spei.
 535Denique victori: precor, invidissime miles
      Extinctum patri redde cadaver, ait.
Patri? Non tua proiicietur in arva sub istis
      Corvis et canibus dilacerando caro.
Nec mora, regale percellens cuspide guttur,
 540      Haec de Patrocli funere, dixit, habe;
Et de funeribus aliis, quae misit ad amnes
      E nostris populis haec tua dextra Stygis.
Palpitat hic animamque vomens in sanguine
      Ad Phlegetontea cogitur ire vada.
 545Infelix! quanta glossae virtute parasti!
      Quas tibi delicias fratris amica dedit!
Quis status est mundi, meretrix quae digna cremari
      Tot fecit proceres totque perire duces;
Et non invitos? Video quod sponte subibant
 550      Bellica suplicia pro muliere mala.
Exultant Danai, deplorant Hectora Troes
      Plangendo celeri consuluere fugae.
Graeca phalanx sequitur, ad portam Memnon eisdem
      Obviat et Phrygii, pugna fit acris ibi.
 555Mixtim caeduntur, tandem nox sidera spargit
      Bellum compescit, in sua quisque redit.
Saucius et fessus in castra reversus Achilles,
      Corruerat quoniam maximus hostis ovat.
Dicit Homerus eum traxisse per arva misellum
 560      Busti maiorum circuendo locum,
Praecipue vero Patrocli, cuius Achillem
      Mors nimis exussit; lenior inde fuit
Quumque malum propter mala multa receperit imum
      Illi probrosis impeierando notis.
 565Addidit in fine miseranda pro prece patris
      Aeacidem funus restituisse patri.
Sole trahente diem, depulsis undique stellis,
      Memnon bella Phryges ad rediviva trahit,
Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor:
 570      Et revocat cupidas ad sua damna manus.
Pax placet Atridae, mittit pro pace petenda;
      Pax datur et menses duret ut illa duos.
Interea studio, fieri quo debuit, omnes
      Officium stratis exequiale dabant.
 575Quaedam vero cremant, et quaedam corpora tumbant,
      Planando campos ad nova bella parant.
Hectore deiecto lamentum Troica pubes
      Et planctum, Troia sit quia fracta, levat.
Ante fores Troiae magno fit honore sepulchrum,
 580      Hic nimium lacerans Teucria corpus humat.
More suo tumbam circumdant funebre ludo.
      Est ubi, quem timuit maximus orbis homo?
Non cessat medio Palamedes tempore, causam
      Praeteritam renovat, ambitiosus erat.
 585Convocat hic populum super imperio, recitatque
      Imperii cupidus omnia dicta prius.
Inter ventosa plebis suffragia cornu
      Ambitus etiam flavit in ora ducum.
Iam proceres aliquos attraxerat ad sua vota,
 590      Iam coepit scindi seditione cohors.
Nil reprobum fuit in Agamemnone, bellicus, audax,
      Fortis erat, bene se militiamque regens;
Maluit ergo prius faculas extinguere litis,
      Et freno pacis perdere sceptra magis.
 595Mane duces populumque vocat; status, inquit, honesti,
      Lis inter socios ne moveatur, habet.
Non leve sollicitae mentis discurrit acumen
      In duce, qui captat, ut bene regna regat.
Roditur assidua regalis gloria cura,
 600      Deiicit excelsum multa querela ducem.
Rodere malo fabam, quam cura praepete rodi,
      Sunt mihi pauca satis, sunt mihi multa nimis.
Insidias modo regna timent, modo traditionem,
      Nunc iugulum, nunc cor ambitione vagum.
 605Est honor assidue suspecta pericula ferre?
      Est honor incertos semper habere dies?
Non honor est, sed onus, species laesura ferentem;
      Est bona, quae generat esca comesta necem?
Parva solent magnis causam praestare ruinae;
 610      Qui iacet inferius, non habet, unde cadat,
Qui cadit in plano vix hic, tunc evenit ipsi,
      Sic cadit ut tacta surgere possit humo.
Nec mala quae posui, vel possem ponere; quamvis
      Integra pax vigeat, sunt metuenda mihi.
 615Quid de praesenti dicemus tempore, quando
      Otia rex noster ducere nulla potest.
Cinthius in bello, decrescit Cinthia curis
      Continua semper anxietate novis.
Esto quod in pace vivat rex et queat omni
 620      Intus et exterius prosperitate frui.
Secure vivat, epuletur, gaudia ducat,
      Omnis in exilium causa timoris eat.
Si ventri bene, si lateri bene, si pedibus, nil
      Regalis poterit addere mensa magis.
 625Non est tironum rex servus, quando ministrat
      Singula, quae vitae sollicitudo rogat.
Mus sequitur panem, mel musca, lupusque cadaver,
      Non regem populus quaeritat, immo lucrum.
Non erit ergo mihi collata potentia tanti,
 630      Vt fiam litis auctor amore sui.
Frustra iura legis contempto codice legis,
      Nomen habens regis, qui male regna regis.
Feci sic forsan; si feci, nescio; feci
      Quae potui; super his parcite, quaeso, mihi.
 635Vt desint vires, tamen est laudanda voluntas,
      Hoc facit ut placeat non minus agna bove.
Si ducibus placet et aliis, ut sit Palamedes
      Rex, hilaris surgat et diadema ferat.
Quid refert, quis regna regat nunc temporis, hostes
 640      Dum modo succumbant et probra lata luant.
De regno non sollicitor, pro rege Mycene
      Me speciosa polis et spatiosa tenet.
Dicatis proceres, placet ut sit rex Palamedes,
      Regnet de Danaum deque favore ducum.
 645Dumque fit a populo, placet haec prolatio, clamor;
      Naupliadem decorat imperialis honor.
Induitur trabea, sed nulla potentia longa
      Persolvit grates imperitando sedem.
Non placet Aeacidae regni mutatio sedem.
 650      Res cum personis se variare solent.
Interea binis emissis mensibus et pax
      Est simul emissa, fit sonus absque mora.
Educit Graecos Palamedes, bellica signa
      Instaurat, cuneos ordinat, arma levat.
 655Contra Deiphobus Phrygios in proelia ducit,
      Concurrunt, pugnant, fortiter arma sonant.
De Lycia Sarpedon adest et in agmine miscet
      Vulnera funeribus, funera vulneribus.
Tali Triptolemus iactura motus atroci
 660      Impetit hunc animo, quem premit absque mora.
Temperat ille modum reprimendo, nec moderari
      Obsistendo modo pervalet ille modum.
Non ridet fortuna diu, nimis immoderatum
      Vulneris iniectu mors moderatur herum.
 665In bellum Perses succedit eumque repente
      Sarpedon sternit, mortuus ille cadit.
Mixtim se populus obtruncat, mutuo mactant,
      Sternuntur, sternunt, millia multa cadunt.
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
 670      Quamvis sit doctus et citharista bonus.
Vocibus instare nos semper optat eisdem:
      Sternuntur, sternunt, millia multa cadunt.
Certe saepe docet nos cordam tangere, per quam
      Debita praecipitur saepius ire nota.
 675Pugna quidem magna, maior iactantia, strages
      Maxima desaevit, plebs quasi grando ruit.
E bello tandem Sarpedon saucius exit,
      In tali talis flumine piscis erit.
Pugna dies manet in aliquos, pars utraque perdit,
 680      A Priami plures parte perisse putes.
Pacem Troia petit, datur anno, corpora quaerunt
      Sana larem, laticem saucia, caesa scrobem.
Firma fides utrimque manet, per castra vagatur
      Graecus Dardania, Dardanus Argolica.
 685Troes cum Danais, Danai cum Troibus ibant,
      Argivi subeunt moenia, castra Phryges.
Mutua permixti celebrant convivia, ludis,
      Visibus, alloquiis deliciisque vacant.
Assumptis sociis iussu Palamedis Atrides
 690      In Mysiam transit, ducat ut inde cibos.
De Palamedis ibi fit seditione querela,
      Atrides primo verba levarat ea.
Se socii doluisse ferunt; mutatio regni,
      Quam voluit, populo commoda pauca tulit.
 695Te potius regem vellemus quam Palamedem,
      Pro se suadere noverat ille bene.
Non, inquit sociis Agamemnon ad ista, molestor;
      Non mihi surrepsit ullus ab inde dolor;
Sed nostrum peragamus opus, reddamus onustas
 700      Annona naves, et repetamus iter.
Interea Phrygios observat cautio muros,
      Praecipitur firmus firmior esse locus.
Et vigil Argolicas servat custodia fossas,
      Difficiles habeat hostis ut inde vias.
 705Pax erat et retulit anni revolutio tristem,
      Hector Avernigera quo tulit arma, diem.
Hecuba cum Priamo tumulumque Polyxena visunt
      Vt celebrent carmen funebre more suo;
Et Trianorum potiores in comitatu
 710      Sunt etiam talis funera flere viri.
Graecorum iuvenes accurrunt, his et Achilles
      Intendens oculis vana videre vagis.
Corporis est oculus talis, quod mentis ocellum,
      Ni bene se claudat, exoculare solet.
 715Sic cor corporeus Pelidae caecat ocellus,
      Vt visum perdat mens oculata prius.
Cuius tiresiat sic visa Polyxena pectus;
      Transeat ut caeca tempora mente tria.
Qui totiens socios, totiens perterruit hostes,
 720      Iactat sub teneros unica virgo pedes.
Vir faculas Veneris portans in pixide cordis,
      Non cerebrum somno, nec fovet ora cibo.
Incedit multa meditando, pauca loquendo,
      Sic tener ausuros grandia frangit amor.
 725Luctatus secum, ratione fugare furorem
      Et valet et non vult, vult minimeque valet.
Vult animum tegere, non prodest, vult aperire.
      Sed cui? non aperit, sed magis ipse tegit.
In se fervere solet acrius abditus ignis,
 730      Eminet indicio prodita flamma suo.
Pallida furtivum facies manifestat amorem,
      Quid deceat, quid non, non videt ullus amor.
Otia sectari coepit, nec turpe putavit
      Palliolum nitidis imposuisse comis.
 735Pallorem traxit, hic est color aptus amanti,
      Palleat omnis amans, civis amoris ait.
Pallet, quisquis amat, verum cum palleat, usum
      Palloris minime palliat, immo palat.
Nox erat una viro curarum maxima nutrix,
 740      Quo rem divertat, cogitat et quid agat.
Hinc cuidam puero, meus ad loca, quae tibi dico,
      Nuntius esto, refert. Phryx erat ille puer.
Ilion ingrediere, dic, Hecuba! moestus Achilles
      Se fundit genibus, o generosa! tuis.
 745Illius mentem formosa Polyxena torquet,
      Hanc sibi coniugio supplicat ille dari.
Quae si contigitur, praesentia proelia ponet,
      Cumque suo populo propria tecta petet.
Exemplo tali reliqui discedere discent:
 750      Finem sic omnis obsidionis agent.
Servus ut ediderat commissa; revertere, dicit
      Hecuba, cum Priamo vota librabo sua.
Si Priami consensus adest, consentio; quicquid
      Dixerit ille mihi, significato tibi.
 755Servus anhelanti responsa reportat Achilli,
      Incusat tantam pendulus ille moram.
De Mysia rediit Agamemnon cum comitatu
      Militiae grandis, frugibus atque cibis.
Regi regina votum declarat Achillis:
 760      In venas venit huic, ait illa, Venus;
Si societur ei tua nata Polyxena, spondet
      Cessuros patria seque suosque tua.
Illo cedente, cum de potioribus unus
      Sit, reliqui cedent, totaque bella cadent.
 765Cui rex: assensum non praebeo, non quia tali
      Non bene conveniat filia nostra viro;
Sed quae promittit, effectu claudere nescit;
      Promissis dives quilibet esse potest.
Hic cedat, cedantque sui; cedentibus illis
 770      Graeci non cedent, ipsaque bella manent.
Adde quod est vitiosum, hosti tradere natam
      Num gener aptus erit cras, inimicus heri?
Reddat perpetuae belli duo cornua paci,
      Virgine sic poterit ad sua vota frui.
 775Si nox longa quibus mentitur amica, profecto
      Longior est nulli, quem levat illa modo.
Noctes insomnes infelix ducit Achilles,
      Pervigil incusat sidera tarda nimis,
Et nunc cantando longos seducere soles,
 780      Nunc auscultando, nunc recitando studet.
Stabat fixa dies, mediique cacumine coeli
      Sol tenet aeternum perpetuando diem.
Accelerat famulum transmittere denuo miles
      De verbo Priami certior esse volens.
 785Cuius responsum patefecit ut Hecuba servo,
      Ille refert domino singula verba suo.
Rex tibi dissentit, sed virgine dignus es, inquit,
      Tu cedes, alii belligerando manent.
Hosti rex reputat vitiosum tradere natam,
 790      Qui nunc est hostis, cras erit ille gener?
Si facis, ut Danai discedant, proelia solvant,
      Pacem perpetuent, rem tua vota ferent.
Pelides populo de cetero bella molestat;
      Nostrum tempus, ait, absque quiete meat.
 795Interdum vulgus rectum videt, ecce videtis
      Hostibus assidue lassa quod ora datis.
Europae vis et Asiae glomerantur in unum
      Alterutrum diras experiendo manus;
Immo suas vires totas expendere totus
 800      Intendit mundus, nemo scit unde loco.
Sed mulier sola lasciva pudore relicto
      Quae iacet, est tanti noxia causa mali.
Inguinis et capitis, quae sunt discrimina, nescit,
      Attamen orbis eam, sit quasi sancta, colit.
 805Non colit orbis eam, quae spreta morte vicissim
      Illius in laudem certat inire necem?
Cuius in adulterio famulantia quanta dederunt?
      Se saevae morti millia quanta dabant?
Venimus huc ideo, misere moriamur ut omnes,
 810      Vix tellus ampla funera strata capit.
Pauper ut hic Phrygias implevit natio fossas,
      Vix Priamus tanti totaque Troia fuit.
Exilione premit nos Dardana gleba protervo?
      Intravit nostros barbara turba lares?
 815Et mirum quod tam vilissima traxit honestos
      Ad tam mortifera proelia causa viros.
Si, sicut cepit belli furor, irrevocato
      Cursu saevierit, nemo superstes erit.
Hoc socii volumus mactari tempore quanto?
 820      Vulnera saeva pati, tradere colla neci?
Me belli piget istius, desidero pacem,
      Cum velut ob nigram sint ea bella fabam.
Nos ergo studeamus ad hoc ut bella residant,
      Pugnantes redeant, domata grata petant:
 825Quidquid delirant reges; plectuntur Achivi,
      Plebs instat belli sarcina tota tibi!
Concessus paci completur circulus anni,
      Ad centrum belli mox properatur ibi.
Graecos educit Palamedes et monet omnes
 830      Caede necare necem, morte fugare fugam.
Deiphobus Phrygios instaurat, cui Palamedes
      Obviat et valide deiiciendo necat.
In bellum non prodierat turbatus Achilles
      Pectoris in camera vulnus amoris habens.
 835Pugna tamen surgit acerrima, spicula, conti,
      Enses se densant, vulnera mille creant.
Credetis multa, si millia dico ruisse,
      Millia tot totiens quis cecidisse putet?
Vix bene credetis, sed credite; tot periere
 840      Quot numero non est intitulare leve.
Mactat Naupliades et dedicat arva cruore;
      Substiterat nullus illius ante manus.
Nam prima volat in acie, primusque sodales
      Sic animat pronos, ad mage prona vocat.
 845Cor creat in timidis, laudes audacibus aptat,
      Exhortativis vocibus arma parat.
Profuit interdum dominis pugnare iubendo:
      Non nocet admisso subdere calcar equo.
Irruit in Danaos validus Sarpedon, et illos
 850      Vulnerat, hos agitat, hos terit hosque necat.
Rex novus illa videns, antiquis viribus usus
      Advolat et fortem perforat ense ducem.
Exultat victor, titillat gloria mentem,
      Quum breve laetitia Teucrea carmen habet.
 855Transvolat illius per colla sagitta trabalis
      Missa manu Paridis. Exitus iste ducis!
Quid penetrare iuvat sublimi celsa volatu?
      Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.
Corruit hic misere, plaudit Troiana iuventus,
 860      Hostica terga premit, Graeca caterva fugit.
Troes impingunt in castra, ferire Pelasgos,
      Solvere captivos, igne cremare rates.
Occurrit Telamone satus, defendit Achivos,
      Pugna fit grandis in statione maris.
 865Attamen in castra reprimuntur turpiter Argi,
      Sufficit introrsum delituisse sibi.
Conticet ad tales eventus Aeaca proles,
      Cuius inaestuerat intima cordis amor.
Nox lucem claudit, vix claudunt sidera bellum,
 870      Belli res poterit claudere nulla sitim.
Deflent belligerum Phrygii Sarpedona, deflent
      Deiphobum, plangor non habet ille modum.
Sic et Achiva domus flet ob obitum Palamedis,
      Turbida pro subita perditione ducis.
 875Lamentantur ita; vir servantissimus aequi
      Vir, quem condigne plangere nemo potest,
Audax, discretus, nulli pietate secundus
      Occidit, occisum Graecia plangit herum.

Liber IV.

[recensere]

Argumentum

[recensere]

Hic iterum regnat Agamemnon. Castra fugantur.
Bisseno stat pugna die, pax mense duplato.
Pelides remanet Troilusque cruentat Atrides
Cum Diomede duos; pax mensibus integra senis.
 5Non prodit quamvis a rege rogatus Achilles.
Pugna diu, pax mense viget; sex pugna diebus.
Septima mors Troili, fit pax triginta dierum.
Occidit Aeacides. Pro Pyrrho mittit Atrides.
Occisor Paridis in castris interit Aiax.
 10Troiam circumdant et Penthesilea propinquat.
 
Addidit invalidae robur facundia causae,
      Saepius et moestis commoda multa tulit.
Lucidus in causis Nestor, sed muscidus annis,
      Nomine consilii poscit adesse duces.
 5Me melius nostis ea quae loquor; est manifestum
      Quod sumus acephali, rege caremus, ait.
Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
      Et sine fronde frutex et sine crine caput;
Et vere turpis exercitus est sine rege,
 10      Praecipue belli cum status instat ei.
Bellum non instat, immo veraciter extat,
      Intrabunt hostes, vix erit orta dies,
Praeceptor quis noster erit? res bellica duci
      Non valet absque duce, non sine rege regi.
 15Errantes erimus, si praeceptore caremus,
      Nos et quae tulimus, hostibus arma damus.
Rex Agamemnon erat, hic cessit, cui Palamedes
      Illico successit, illico cito ruit.
Quid facit, an facta fuerint sua strenua? quaeret;
 20      Ostendi solem postulat ille sibi.
Non erat illius virtus aliquando sepulta,
      Omnibus eximium reddidit ille iubar.
Regem perficite proceres, qui proelia ducat
      Hostibus occurrat, imperet atque regat.
 25Quo prius est melius. Non est mora libera nobis;
      Nonne vides hostes iam reserare fores?
Nondum finierat Nestor, concurrit in ipsum
      Concio consilium. Verba fuere ducum:
Sit rex, sit princeps Agamemnon, tempore cuius
 30      Graeca fruebatur prosperitate domus.
Hic rex erigitur, diadema levatur,
      Qui laudabiliter rex erat ante, datur.
Aurea pingit agros Aurora, feruntur ad arma
      Dardanus et Danaus; fit nova causa necis.
 35Instaurant alacres belli discrimina Troes,
      Graecis insultant, hos sine rege putant.
Troibus audacter occurrit rex Agamemnon,
      Argolicos animat, fortia corda creat.
Quid moror? accurrunt, concurrunt, vulnera findunt,
 40      Funera deiiciunt, se glomerando premunt.
Se, velut intorti sint circumcunque capilli,
      Efficiunt unum perterebrando globum.
Maiori pro parte dies consumitur hac re,
      Diffugiunt tandem strage parante fugam,
 45Evehitur Troilus, reparatur pugna, forantur
      Vulnera, sternuntur corpora caede nova.
Fortiter a parte pugnatur utraque, sed Argos
      Inpellens Troilus in sua castra fugat,
Lux redit et redeunt in bellum, pugna fit acris,
 50      Educit Graecos rex Troilusque suos.
Nec mora! se densant enses et spicula laxant,
      Omnia, quae penetrant, sanguinis imbre rigant.
Culminat e bello Troilus, contaminat ensem
      Sanguine nunc plebes nunc feriendo duces.
 55Magno se fodiunt iratum velle studentes,
      Hac furia bis sex continuare dies.
His bene completis pro pace precatur Atrides
      Vt sua suscipiat funera mater humus.
Per menses datur illa duos et rex Palamedem
 60      Magnifice sepelit, lugubre carmen agit.
Quisque studet sepelire suos, his vero sepultis
      Membra brevis requies ad mala longa fovet.
Tempora pacis erant; Diomedes, Nestor, Vlixes
      Aeaciden adeunt, bella levare petunt.
 65Hoc Agamemnon eis praeceperat; ille rebellem
      Obiiciens vultum, bella levare negat.
Hecuba, ne pugnem, dicit, cum rege rogavit.
      Vovi; mentiri talibus ausus ero?
Nec mihi mens belli, potius desidero pacem,
 70      Longa cremare mala scit furor, ira brevis.
Lis odium generat, concordia nutrit amorem,
      Pax portat vitam, proelia vero necem.
Odimus accipitrem, quia semper vivit in armis,
      Et timidum solitos in pecus ire lupos.
 75Reginae Troiae, ne ducam proelia, vovi;
      Debet promissam fallere tyro fidem?
Adversis non decesse decet sed laeta securis,
      Vos mihi dicetis forsitan; ad quod ego.
Pro patria pugnare decet regnumque tueri,
 80      Hostes a regni pellere fine sui.
Fas est, ut revocet quivis opprobria, damna
      Vindicet et bellum sors violenta petat.
Sed, sic vindictam mala ne maiora sequantur,
      Ferre minora volo, ne graviora feram.
 85Nos neque pro patria pugnamus, nulla tuemur
      Regna, nec arcemus hostica signa procul.
Hic sumus, inque vicem nos commactando ferimus
      Insanis similes; nulla quieta dies.
Sed neque nox didicit ullam parare quietem.
 90      Mane necandus ero, nocte quietus ero?
Non rationales homines sic, immo furentes
      Se consueverunt dilaniare canes.
Sic lupus, et turpes instant morientibus ursi;
      Et quaecunque minor nobilitate fera.
 95Iam nostri periere duces, periere Quirites,
      Quis numeret validos, qui cecidere, duces?
Causam quaerenti nescirem dicere, quare
      Est furor in cursu, qui ratione caret.
Et quid perficimus? sine fructu Graecia pugnat,
 100      Non pro futuris littora bubus arat.
Forsitan in medium Ledeam ponere vultis,
      Turpiter ex Graeca sit quia rapta domo.
Quid miscere iuvat iras, Helenamque tenere
      In medio, nostro sit quia tracta loco.
 105Illa nec est tracta, nec rapta, sed hanc ubi vidit
      Miles et allexit, sponte secuta fuit.
Ponatur rapta quod sit, non sponte secuta;
      Iam sequitur Paridem mallet obisse virum.
Pro tali stupro sudavit Graecia tota?
 110      Pro tali stupro corruet omnis homo?
En miseras plebes, ut transiliam trabeatos,
      Succidit gladius ut resecatur olus.
Esto, quod et doleat et rapta sit et violatam
      Se deploret adhuc sustinuisse manu:
 115Libram iudicii si recte dirigis, aequus
      Raptoris titulus, noster iniquus erit.
An non Hesyonem prius in nece regis eorum
      Adiunctis spoliis abstuleramus eis?
Prodiit a nobis iniuria prima, queruntur.
 120      Iuste. Causarum causa perire solet.
Saepe sagittantem didicit referire sagitta,
      Sunt haec a nobis spicula missa prius.
Leniter ex merito, quicquid patiare, ferendum est,
      Quae venit immerita poena dolenda venit.
 125Nunc nos innumera collecta classe furendo
      Venimus huc casta pro muliere mori?
Hanc reddi petimus, et quando reduximus illam,
      Quae subiit Graecum non bene capta solum?
Quando redemta fuit mors Laomedontis? ubive
 130      Reddidimus Troiae damna patrata male?
Proh pudor, hic Asia fervens Europaque totum
      Sub belli librant pondere posse suum.
Ad generum Cereris cum multo sanguine multa
      Miserunt hominum millia morte mala.
 135Haec Asiae mens est, ut adultera sint et adulter
      Foedere securo sicut amore suo.
Pugnandi genus egregium, parare scienter
      Vapparum sociis lubricitatis iter!
Europae mens est, ut femina turpis honesti
 140      In thalamum redeat, sit quasi virgo, viri.
Non bene conveniunt, nec in una sede morantur
      Vir vitae speculum, femina vile lutum.
Et nos egregie pugnamus, qui repetenda
      Nos ipsos tali pro muliere damus.
 145Haec si militia sit honesta videte, videte,
      Si decus est, causis talibus arma dare.
Militiam sic nolo sequi, vos ergo redite
      Et regi mentis vota referte meae.
Tres verso rediere gradu, regique responsum
 150      Militis apportant, quodque venire negat.
Accitis ducibus rex, re super hac quid agatur,
      Obsecrat interna pendere quemque libra.
Ne paveamus, ait Menelaus, propter Achillem;
      Prospera succedent praeter Achillis opem.
 155Attemptabo virum, si forte reflectere possim;
      Si non, praestabunt proelia nostra modo.
Hectore Troia caret, non est ibi fortis ut Hector,
      Aeacides nobis desit ut Hector eis.
Non probat edictum Diomedes hoc: Troilusque
 160      Non habet inferius Hectore robur, ait.
Bella puto sepelire, bonam conquirere pacem;
      Et Laertiades testificatur idem.
Non lusisse pudet, sed non incidere ludum;
      Cum fuerit ludus optimus, abde pilam.
 165Thestorides, vincemus, ait, perstate Pelasgi!
      Longa licet teneat nos mora, Troia cadet.
Nemo frangatur, si Troiani potiore
      Et Graeci pugnent inferiore manu.
Ne vereamur eos numero maiore potiri,
 170      A cane non magno saepe tenetur aper.
Vltima Graecorum victoria. Nemo timere
      Principium debet; pondera finis habet.
Enses arripiunt, horrendaque bella reducunt,
      Protinus ut menses partivere duo.
 175Primo mane potens Atrides et Menelaus,
      Tydides et agit agmina Graeca Locrus.
Non tardat Troiana cohors, erumpit et ecce
      Stulti concurrunt, millia multa cadunt.
Sauciat hic Troilus Menelaum; nox furibundum
 180      Vix cogit populum, vertat ut ora domum.
Ira truces inimicitias et funera bellum
      Concitat ut primum deserit umbra solum.
Troianos Troilus instaurat, cui comitatum
      Praebet Alexander, his tuba clangit iter.
 185Contra Graiugenae. Troilus volat in Diomedem,
      Strenuus infortem vulnerat ense ducem.
Sauciat et regem, per campum fundit Achivos,
      Et stant non una bella cruenta die.
In pugna mixtim se millia multa trucidant,
 190      Larga cadaveribus arva deesse vides.
Sic loca funeribus desunt, ut bella gerentes
      Videris ad standum non habuisse locum.
Graecorum ruerint quum plures cernit Atrides
      Coeptaque cancrino serpere vota pede,
 195Anxius ad Primum mittit pro pace petenda,
      Vt pacem senis mensibus esse velit.
Troiani pacem dedicunt tempore tanto,
      Nolumus, exclamant, proelia pace regi.
Ibimus in castra Danaorum plectere cunctos,
 200      Ibimus ad pelagus incinerare rates.
Attamen a reliquis cum rex pro pace requirit;
      Pacem, cunctorum vox erat una, dari.
Suscipiunt medicam, coeant ut vulnera, pacis
      Tempore Tydides et Menelaus opem.
 205Troes et Danai potius tumulare videntur
      Ob nimios cumulos quam cumulare suos.
In tumulos iactant cumulos, tumulos cumulando
      Et cumulant tumulos intumulando viros.
In bellum revocare studens Agamemnon Achillem
 210      Assumto subiit Nestore castra ducis.
Inclite miles, ait, vir strenue, fide sodalis!
      Procumbit genibus Graecia tota tuis.
Immo coronatus rex, et non rex, sed amicus
      Te rogat intentas continuando preces;
 215Prodeat in bellum tua dextera, prodeat illa
      Armipotens galea; nostraque bella iuva.
Suppliciter petit hic tua patria, Graecia tota,
      Tota parentela; bellica signa leva.
Atrides etiam tibi si tuus est alicuius
 220      Momenti, noli vota negare mihi.
Si mihi, si patriae, si civibus arma negares,
      Dux inhonestatis, hostis amoris eris.
Cum rosa sis patriae, non debet spinea rosam
      Hoc vitio macula derosulare rosam.
 225Et quaecunque potest, rex allectoria verba
      Profert in medium mollificare virum,
Proiicit ampullas et sesquipedalia verba
      Intexens humili singula verba stilo.
Acacides flexus alloquitur: o Agamemnon!
 230      Miror, ait, nostram te subiisse casam.
Ad te me potius invitat regula recti,
      Cum rex dicaris; sim quoque miles ego.
Sub labaro prodire tuum rex poscis Achillem,
      Rex pie, moestitiae compatiare meae.
 235Incolumis leviter ergo solatia praebet,
      Nec minus infirmus sentit ad omne malum.
Vulneror et clausum porto sub pectore telum,
      Non habet in laeso corpore pugna locum.
Dira dolens animus non est in bella trahendus,
 240      Debent magnanimo proelia corde geri.
Vulneris id genus est, quod cum sanabile non sit
      Nec non tractari tutius esse puto.
Myrmidones tibi mitto meos; mihi, postulo, parcas;
      Non potero, princeps! hac vice bella sequi.
 245Nec voluit rex, nec potuit rex angere moestum,
      Grates persolvit, in sua castra redit.
Iam vaga sex vicibus per campos luna volarat,
      Iam pax transierat, iam vir in arma volat,
Iam luctam fert pugna novam, cava cornua fortes
 250      Invitant pugiles, surgere signa vides.
Sic acies ruit in acies, sic ensis in ensem,
      Sicut aper validum dente bisulcat aprum:
Postquam Myrmidones ferus informarat Achilles,
      Ad bellum celeres dirigit, ipse manet.
 255Pugna fit et pugna talis, quasi tu furibundos
      Se commordentes intuerere canes.
In prima Troilus acie versatur, Achivos
      Acrius obtruncat Myrmidonesque fugat.
Palantes in castra premit, obstare volentes
 260      Praevalide penetrat, vulnera dira secat.
Et licet obstiterit Telamonius, in sua Teucri
      Victores redeunt, carmina laeta canunt.
Vix exspectatur lux crastina, prodit Atrides
      Cum Danais, prodit Myrmidonea phalanx.
 265In bellum Troes animoque manuque feroces
      Exagitat Troilus, parque valore Paris.
Se nectunt acies, ensis scintillat ab ense
      Vt tactus chalybe fulgurat igne silex.
Nunc primum pugnant, quasi pridie litus ararint,
 270      Et fuerint penitus bella priora iocus.
Se caedunt, foedunt, prosternunt, viscera fundunt,
      Partibus ambabus millia multa cadunt.
Fert intellectum stultis vexatio nullum,
      Non auri stratum sus amat, immo lutum.
 275Semper ad eventum festinat et in medias res
      Hic populus mortis anticipando dies.
Vix vacat, ut foveat sudantia membra quiete;
      Quod sine strage volat tempus, inane putat.
Vnde nec una dies ad pugnam sufficit illis
 280      Plures continuant, ne sine morte fluant.
Plectit eos Troilus sicut persaepe rotundum
      Suevit corrigia pellere stricta trochum;
Vt velter super arva feras, sic vir ferus ipsos
      Myrmidones agitat, sic agitando fugat.
 285Atrides belli discrimen ut aspicit acris
      In sua conversum castra tenore gravi;
Bellum proponit uno suspendere mense,
      Imperat et quivis corpora strata locat.
Zodiaco semel explicito redit humida Phoebe,
 290      Bis decima redeunt horrida bella vice.
Evocat Argolicos Agamemnon fervidus, omnes
      Concurrunt Teucri, pugna fit acris ibi.
Mixti plebe duces pereunt utrimque, fluitque
      Ceu cadat in pelagus sanguinis unda, lacus.
 295Rumpere fila manu non sufficit una sororum
      Sed sibi poscit opem tertia ferre duas.
Transiit in caede celebri pars prima diei
      Et prodit Troilus mente manuque ferus;
Qui cum multifluo perfunderet arva cruore,
 300      Argolici subita delituere fuga.
Myrmidones etiam torve speculatur Achilles,
      Graecorum plagam Myrmidonumque fugam.
Pridem militiam superaverat ardor amoris,
      Militiae stimulo nunc superatur amor.
 305Non valet alterius tot dissimulare suorum
      Vulnera, damna, neces, se levat et fit eques.
Prosilit, in Troilum se vertit, at ille potentem
      Excipiens ictum, sauciat ense virum,
Saucius ergo redit, durat sex pugna diebus
 310      Continuis et mors mordet utrosque gravis.
Septima lux oritur; saeve pugnatur, Achilles
      Nondum prodierat, vulnere lentus erat,
Verum Myrmidones instaurat: nulla rapina
      Vos, ait, alliciat dum mucro terga secat.
 315Nunquam res hostis, victo non hoste, levetis
      Saepe fefellit opus praeda levata prius.
Corde leonino vos obiiciatis in hostem,
      Mens leporis bello vix valet ova duo.
Quot Troilus vobis numeravit funera, nostis;
 320      Novimus innumera, quae numerare velit.
In Troilum solum vires expendite totas,
      Discat in auctorem poena redire suum.
Transierat pro parte dies, Troilusque timendum
      Troiae praesidium ferreus intrat agrum.
 325Vectabatur equo tamquam leo fertur in Argos,
      Hos fugat, ut credas quod iuvet ala pedes.
Myrmidones docti Troilo simul et semel instant
      Et Danaos revocant; denuo bella sonant.
At Troilus murus patriae, protectio Troiae
 330      Et rosa militiae pugnat et absque pare.
Haud aliter robustus aper se forte prementes
      Consuevit nitido scindere dente canes,
Vtitur hic armis quasi fulminibus, populusque.
      Corruit innumerus illius ante manus.
 335Cum sic cornipede versans in Marte coruscat,
      Corruit anterius cuspide fixus equus.
Vir ruit et celeri veniens pede saevus Achilles
      Surgere conantis dissuit ense caput.
Palpitat et moriens tellurem calce sigillat,
 340      Et faciem magno sanguinis imbre rigat.
Sic tiro iuvenis rapitur florentibus annis,
      Flos mundi rutilat tempore valde brevi.
Ad Danaos trahere corpus conatus Achilles,
      Memnone Persarum rege vetante nequit.
 345Occisi corpus hic eripit, Aeacidemque
      Vulnerat, Aeacides sancius inde meat.
Insequitur Memnon cum Troibus, iste resistit,
      Et pugnam, quamvis sancius esset, init;
Sed custodierat prius ille ligamine vulnus,
 350      Ne pareret lapsum sanguinis unda pedum.
Non tulit Aeacides insultum Memnonis acrem
      Impetum et multa caede rubere facit.
Nec tenuit gladium Pelides, donec ad amnes
      Illum deferret vulnere plaga Stygos.
 355Non regem miles impune perimerat, ipsum
      Contigit a bello vulnera ferre duo.
Occiso rege Persarum brachia torpent
      Troum, procedunt segnius arva ducum.
Iam titubant, iam terga dabant palantia Teucri,
 360      Memnonis et Troili mors venit ungue truci.
Pergama praecipites subeunt, et moenia claudunt,
      Pugna facit finem nocte fugante diem.
Rex Troianorum spatium triginta dierum
      Postulat a Graeco pacis habere statum.
 365Annuit et Troilum cum Memnone Troia venustos
      Collocat in tumulos, flendo secuta viros.
Hecuba pro Troilo deducit et Hectore planctum,
      Irrigat ingenuas lacrima moesta genas.
Pulmonis rigidas agitant suspiria cellas,
 370      Afficit interior arida corda dolor.
Frendit in Aeacidem calcata saevius hydra
      Diri rancoris mente venena gerens.
Et quia vi superare virum diffidere visa
      Est, cacabo cordis decoquit illa dolum.
 375Fraudis ad incudem defertur malleus irae
      Vindice fabricans igne doloris acum.
Femineam fraudem nemo cognovit ad unguem
      Scit magis instabilem pendere nullus avem.
Evocat haec Paridem: nosti patris, inquit, Achillem
 380      Hectoris et Troili membra dedisse neci;
Quo damnum patriae dedit insuperabile nostrae,
      Nam Troiae clypeus murus et arcus erant.
Laudes eximias his indita semper honestas,
      Inclita militia, perdita vita dedit.
 385Scis etiam quod erat fortissimus unus et alter,
      In stadio mundi non habuere pares.
Fatur et in fando singultus ipsa loquentis
      Verbula delacerant, vixque sonare sinunt.
Articulata perit vox, prodit inarticulata
 390      Et singultatis subiicit illa sonis.
Nunc primum flore renitebant ambo iuventae,
      Vae! toti patriae quum cecidere male!
Dedecus hoc reprehende tuis si miles es, armis,
      Si vivis, tanti criminis ultor eris.
 395Quoque modo possis, aures adverte, docebo,
      Nitere doctrina providus esse mea.
Et si non poteris hoc viribus, arte fruaris,
      Arte cadunt turres, arte levatur onus.
Si quis avem velit et aliam rem prendere, rebus
 400      Prendendi caris occupet ille locum;
Abscondat laqueos, laqueus si forte videtur,
      Res prendenda fugit, spesque relicta perit.
Cautus enim foveam metuit lupus accipiterque,
      Suspectos laqueos tu quoque milve fugis.
 405Providus est, sapiens est, fortis, cautus Achilles:
      Ars cautum caute fallere cauta solet.
Et vulpes vulpe capiatur, raro videtur;
      Assa tamen vivam decoriare potest.
Aeacide mentem quum nostra Polyxena tangat;
 410      Ipsum, quod capiat, rete puella neat.
Mitte virum, qui dicat ei, quam diligas, optat
      Foedere coniugii rex sociare tibi.
Pes tuus in fanum conscendat Apollinis, ad nos
      Illico compleri si tua vota velis,
 415Et veniens venias sine multo milite solus,
      Turbari turba turbine forte potest.
Sint ea verba mea, non sint tua; nuntius autem
      Sit tuus; est verbis credulus ille meis;
Insidias habeas illo veniente paratas,
 420      Tunc quasi vir surge, brachia laxa move,
Et moveant socii, nec cessent dextera, donec
      Multorum mortes mortuus ipse luat.
Sis bene sollicitus peragens haec omnia caute,
      Solus secreti conscius esto tui.
 425Cum semel emissum, volet irrevocabile, verbum:
      Admoneo, veniat ne quis ad ista loquax.
Huius Alexander veluti temerarius ausum
      Propositi spondet, sponsio cauta latet.
Nuntius interea vadit dicturus Achilli:
 430      Hecuba me misit dicere pauca tibi;
Filia nostra tibi dilecta Polyxena, dico,
      Te, velut optabas, impatienter amat.
Si te delectat Veneris decerpere flores,
      Eius in amplexu sit mora nulla, veni.
 435Et ne propositi frangatur fabula nostri,
      Consilio comitis incomitatus ades.
In fano Priamus exspectat Apollinis, intres,
      De sponsalitiis illico certus eris.
Succedent taedae regali stemmate, sponsa
 440      His tua deliciis est potiunda tibi;
Nec tepido desiderio pulcherrima virgo
      Pendet ad adventum laeta libensque tuum.
Tu quoque nulla feres deinceps incommoda Troiae,
      Vt repetat patrios Graecia lassa lares.
 445Illusit blandis, quorum sibi copia, verbis
      Hecuba tironem, sic fabricando necem.
Exhilarescit homo, quem foemina melle nocivo
      Fraudis inescarat, falsaque vera putat.
Vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt,
 450      Iam cupit amplecti, iam bona pacta dari.
Retrahitur tamen ille metu, metuitque venire;
      Sed si non veniat, vota perire putat.
Saepe metu spes victa cadit, veniat maneatne,
      In mentis secum disputat ipse schola.
 455Denique fidus amor, quidquid properantibus obstat,
      Fingit, et ad causas ingeniosus erit.
Interutrumque tenet, spem scilicet atque timorem,
      Speque timor dubia, spesque timore cadit.
Ire tamen restat, quia calcar amoris acutis
 460      Incitat hunc stimulis; credulus ergo stetit.
Credula res amor est, leviter ducuntur amantes
      Dantque pedes reti credulitate levi.
Tempus erat, quo cuncta silent, cum fortibus armis
      Fortes in fani collocat aede Paris.
 465Protinus ut vobis, ait, ostentavero signum,
      Aeacidae vester in caput ensis eat,
Spicula densa gulam percurrant, lancea ventrem,
      Deprope stans ambas abscidat ense pedes.
Nec prius insani deponant arma lacerti
 470      Quam ferus Aeacides vivere ponat ibi.
Altera lux lucet, coelo sol aureus exit,
      Fanum Pelides Antilochusque petunt.
Credulus ad vocem mulieris provenit, impos,
      Concitus ante fores, irrita vota gerens.
 475Pro superi! quantum mortalia pectora caecae
      Noctis habent; intrant, nulla nociva timent.
Insidiae surgunt; capiti se mucro maritat
      Telaque pro telis hic volitare vides;
Lancea per corpus sponsalia saeva propinat,
 480      Cerberus hic festa non Hymenaeus amat.
Sperarat, melius quod pulchra Polyxena taedis
      Illum debuerit exhilarasse suis.
Vir pro virgineis fera sentit bella lacertis,
      Pro molli vero vulnera dura toro.
 485Quid faciet tiro? caret inclita dextera conto,
      Non fuit aurata casside pressa coma;
Non pectus lorica tegit, non crura tuentur
      Ocrea, non ferri lamina densa latus;
Nec clipeus vasti caelatus imagine mundi
 490      A collo pendet, nudus uterque patet.
Pro parma replicat chlamydem, manus arripit ensem,
      Diffidit oppositos, vindicat ense dolos.
Quae potuit, fecit; ne nil ageretur, aravit
      Vomere quo poterat; totus inermis erat.
 495At mortis genere se consolatur honeste,
      Falsos quos reputat, non sine morte secat.
Antilochus iuvat Aeacidem, contorquet et ipse
      Pro scuto chlamydem, distulit inde necem.
Non poterant durare duo tam dispare bello,
 500      Tactibus assiduis interit icta chlamys.
Non erat armatis aequum concurrere nudos,
      Aut contra tantos ferre duella duos.
Ambo ceciderunt, ceciderunt ambo; quis unquam
      Ferre diu posset talia bella gigas?
 505Sic cadit Antilochus, sic, sic, formosus Achilles,
      Sic Paris infanda morte trucidat eos.
Proiiciantur, ait, haec foeda cadavera corvis,
      Sint canibus saevis, sint alimenta lupis.
Immo, refert Helenus, potius reddantur amicis,
 510      Non debes hominum pascere carne canes.
Reddatur Danais collectum corpus Achillis,
      Important castris alteriusque ducis.
Egregium Priamo rex concedente sepulchrum
      Erigit, hoc strati militis ossa tegit.
 515Graecia more suo decus exequiale frequentat,
      Fortem deplorat, unguibus ora secat.
Convocat in coetum rex Graecos: perdimur omnes
      Paulatim proceres, et quid agemus, ait.
Corruit Aeacides nostri fiducia belli,
 520      Nolumus aut volumus ulteriora sequi?
Hic sumus et studio transimus tempus inani,
      Nec quae praeteriit hora redire potest.
Non discedemus proceres; quid consulitis? si
      Forte recesserimus, plebs vitiosa sumus.
 525Quid perfecerimus? quibus ostentare valemus,
      Si verbis opus est edere, turpe loqui.
Quidve domum ferimus decimo nisi dedecus anno?
      Occisi cives, interiere duces.
Troia stat et nostros subsannat laeta labores,
 530      Vivit adhuc, Helena non redeunte, Paris.
Et si nos illa nondum redeunte redimus,
      Claudimus aeterno proelia longa probro.
Vnde decere reor, ut adhuc sudemus in armis,
      Cras poterunt fieri vota precantis heri.
 535Forsitan ad Danaos faciet fortuna volatum;
      Fortunae series est variare vices;
Fortunae non stare status, deludere; ludus
      In risu plorat, alta petendo labat.
Hoc firmum servat quod nunquam firma, fidele
 540      Hoc solum retinet, quod caret illa fide;
Hoc solo verax quod semper falsa probatur,
      Hoc solo stabilis quod manet absque statu.
Illa suam volvendo rotam, fortassis Achivam
      Introitu grato vult penetrare domum.
 545Si fortuna volet, in campum Troia redibit,
      Cuius nubigerum nunc caput astra premit.
At divina iuvat oracula quaerere, quisnam
      Ancipitis belli terminus esse velit.
Respondetur eis, quod progeniem per Achillis
 550      Debeat ad finem bellicus ire status.
Filius Aeacidae Pyrrhus fuit, hic Lycomedis
      Tunc erat in tectis, nam fuit eius avus.
Ille Neoptolemus quoque dicebatur, eratque
      Strenuus et fortis, totus imago patris.
 555Quis potius levat arma patris quam filius ipse,
      Rex ait; huc veniat Myrmidonesque regat.
Pro Pyrrho Menelaus abit, sed nec Lycomedes
      Invitus iuvenem mittit et ille venit.
Virtutum pedibus patris in vestigia Pyrrhus
 560      Calcat nobiliter, fortis ut ipse pater.
Pax brevis exspirat, aspirant proelia, bellans
      Vix respirarat, denuo bella parat;
Hic et ibi clamatur: ad arma; valenter: ad arma!
      Effrenis populus currit ad arma citus.
 565Cum Danais Agamemnon adest, Troianaque virtus
      Portis erumpit, ut maris unda fluit.
Horrisonis litui vexant ululatibus auras,
      Et tanquam tonitrus ingruat, hinnit equus.
Iam se commiscent acies, iam tela propinquant,
 570      Iam rutilant enses compluit arva cruor.
In primo dominus clypei septemplicis Aiax
      Agmine praeradians gramina caede replet;
Infinita cadunt ab utraque cadavera parte,
      Vt iam funeribus ampla deesset humus.
 575Non potuit solus deducere Cerberus umbras
      E bello missas in Phlegetontis aquas;
Nec ferruginea subvectat corpora cimba
      Solus terribili squalidus ore Charon.
Aiax nudus erat; quae te mens optime miles
 580      Illoricatum saeva sub arma tulit?
Te meminisse velim; telum mortale cucurrit
      Colla per incauti quod Palamedis heri.
Felix quem faciunt aliena pericula cautum
      Et cui dat nitidum littera nigra librum.
 585Nos aliena docent, felix quicunque dolore
      Alterius didicit posse cavere suum.
Aiax horrendis versatur inermis in armis;
      Et fodit illius lata sagitta latus,
Scilicet a Paride, qui tenso gnaviter arcu
 590      In Graecas animas spicula plura dabat.
Aiax iratus. Calcaria dat dolor ire,
      Qui sectans Paridem caedit ad usque necem.
Caede fatigatur miles, cum castra petisset,
      Et telum lateri detraheretur, obit.
 595Corpus Alexandri portant in moenia Teucri,
      Eiulat urbs tota funere moesta viri.
Mox ruit in Phrygios Diomedes, quos fugitivo
      Se facit in portam praecipitare pede.
Protinus insequitur Agamemnon et obsidet urbem
 600      Ponendo vigiles et variando vices.
Per totam noctem circumdant Ilion Argi,
      Muri non unus clamat ab arce vigil.
Postera depulerat stellas Aurora micantes,
      Exquirunt luteas corpora strata domos.
 605Subterrat Paridem regali curia cultu.
      Vivum debuerant quem sepelisse diu,
Vivus enim multos occiderat ipse, fuitque
      Innumeris populis publica causa necis.
Ledaeam pariter Paridis mors laesit, eamque
 610      Esse dolorosam lacrima multa docet.
Prodit enim luctus inconsolabilis ipsam
      Vere tristitiam non habuisse levem.
Rex cum regina considerat; est manifestum,
      Rex ait, hanc vera nos adamasse fide.
 615Illa fides infida nimis, bonitasque maligna
      Infamis fama, laus lue plena fuit,
Quae proprium populum contemnens, immo maritum
      Moecha fuit, moechum prava secuta malum.
Postera lux radiis latum patefecit ut orbem,
 620      Miles in urbe manet, limine porta studet.
Provocat ad portam Troianos hostis Atrides;
      Qui foris insultant, probra minasque boant.
Alterutrum mittunt vitiosas ore sagittas
      In pharetram cordis vilis ab igne datas.
 625Surgit ironia risumque colorat amarum,
      Lingua iacit iaculum mellea felle litum.
Ingeminant blaesos naso crispante cachinnos,
      Probra canunt, turpe surgit utrimque melos.
Inter tot vitia simul et convitia Troes
 630      Crebrius in pugnam buccina Graeca vocat.
At Priamus murum munivit, bella silere
      Maluit, in causa Penthesilea fuit.
Haec in Amazonibus regnabat divite regno
      Illustris, fortis, bellica trita satis.
 635Haec siquidem miles erat optima, nec sine laude
      Rexit cornipedem, reddidit ense vicem.
Hasta nobiliter occurrere noverat hastae
      Tergore cornipedis praecipitare virum;
In campo currentis equi fuit illa magistra,
 640      Nec modicam laudem tibia mota dedit.
Pulchre calcat equum, propulsat pulchrius illum
      Perpulchre girat, singula pulchra parat.
Militiae calcar in plata, calcar honoris
      In fama, bene fert illud et istud ea.
 645Aurea ferrato calcat calcaria calce,
      Auro frena citus splendida mordet equus.
Inclyta miles erat, erat alaque tota Quiritum,
      Quae tanta laetae principe semper erant.
Praeterea formosa fuit; naturaque multis
 650      Laudum muneribus nobilitarat eam.
Orbem dat capiti naturae circinus orbum,
      Orbis uti statuat forma globosa trochum.
Fulgurat in crine nitor auri, lilia fronte;
      Quem simul ut speculum tu speculare locum.
 655Sub specula frontis vaccinia nigra leguntur
      Quum superciliis est color ille datus.
Si spectes melius, geminos intersecat arcus
      Non obfuscatae lactea forma viae.
Excubiae frontis spectant laetanter ocelli,
 660      Luce smaragdinea sideris instar habent;
Nec stat nec transit plus recto regula nasi,
      Hic aquila, bello, simia, cede loco.
Pirula directo partitur tramite nares,
      Non tumet, aut aliqua deviat illa via,
 665Nolumus hanc torvo vel adunco scribere naso
      Inque cava nullus est ibi nare pilus,
Non est vel modica maculae reprehensio mali
      Nec laedit nares virque paterque gregis;
Est et aromaticus non rusticus halitus oris,
 670      Nescio quis melior thuris et oris odor.
Aurorae facies quasi filia, dum rubor illi
      Et candor, neuter est et uterque color.
Os cycli quasi dimidii ridendo resultat,
      Vult laudem spatio promeruisse brevi.
 675Quodam se praebent pugnantia labra tumore,
      Sed modico rutilant non tamen absque modo.
Statura similes dentes compaginat ordo,
      Estque nitescentis aemulus ordo nivis.
Respicias mentum, mentum tam nobile mentem
 680      Amentem reddit, si quis amare velit.
Et colli Pario quasi marmore secta columna
      Scit speculam capitis more levare gruis.
Visum cernenti, cor furaretur amanti,
      Quae crystallino gutture forma micat.
 685Voce vocat laudem, quia vox imitatur olorem
      Est tam grus collo, quam philomela sono.
Et quales humeri! neque decedunt neque surgunt,
      Vt iaceant vel stent, gratius ambo sedent.
Quam veniunt simul ab humeris tam stemmate longo
 690      Bracchia, quam gracili deliciatur ibi.
Non carnosa manus sed carnea, gaudet ab intus
      Ossibus et nervis, carne nitente foris;
Sic tamen interius ut sit substantia mollis
      Exterius macies carnea pulchra nimis.
 695Exornat digitos, digitis si forsan inhaeres,
      Linea directa, lactea, longa, teres.
Huic digitis digitos reflectere, sive reducto
      Pollice brachiolum tangere moris erat;
Nec minuit laudes quod sunt sine sordibus ungues,
 700      Quos nequeo longos vel reputare breves.
Poma mamillarum modico suspensa tumore
      Producens prodit pectus, imago nivis.
Nulla mollitie dependent fracta, sed ipsa
      Duritie casti signa pudoris habent;
 705Virgineas stare videas utrinque papillas
      Et veluti gemmas irrutilare duas.
Quum dederit natura duas, ars demserat unam,
      Iret ut ad gladium libera dextra manus.
Non patet immo latet niveum latus, ille pugilli
 710      Circumscriptibilis est brevitate locus.
Non se distendit, nec enim se contrahit alvus,
      Mollitie tumida sed bene fusa sedet.
Ad tergum vertamus iter, quasi pinea malus
      Stat, bene membra sibi continuata tenens.
 715Partes occultas non est laudare necesse,
      Penna nativam nec reserare seram.
Caetera quae laudem pariunt, reticendo loquuntur,
      Et recitando tacent haec quia laude vigent.
Aptius haec anima poterit quam lingua fateri,
 720      Non decet interdum singula verba loqui
Candida se gracilem protendit tibia, raris
      A latitante genu carnibus ossa tegens;
Sed non invideo suras ibi carne decoras,
      Sic tamen attingat ne pudor ille pedes.
 725Infima demonstrat tales tibi tibia talos,
      Vt bene congeries ossea nodet eos.
Exornant nitida simili compagine crura,
      Et quasi sint crurum confugiumque pedum.
Pes brevis et niveus, cavus intra, sed teres extra
 730      Exiguo calce calcat et osse solum.
In pedibus pedicae neque rectae sint neque tortae
      Non hoc non istud inter utrumque sitae.
Pollex directe protenditur, altera primo
      Altior ut series a pede deinde minor.
 735Nec pedicam pedica quasi spectat plantave plantam,
      Sed pes directe cum pede servat iter.
Pes brevis in nivea pulchre celatur aluta,
      Nec vagus in laxa pes ibi pelle natat.
Reginae corpus si talis imago venustat,
 740      Nescio quis specie nobiliore cluat.
Cultu forma nitet, hac femina dote superbit,
      Quis dubitat, cultus qui sit opimus ei?
Candescit bysso toga carni proxima, blandam
      Ne forsan laedant fila proterva cutem.
 745Stringitur, ut mammae constringat fascia fascem
      Accendit Veneris surgere visa facem.
Turbida mens geritur, ubi turgida mamma videtur,
      Res ea fit cordi nuncia saepe mali.
Purpura dat tunicae quo convenienter euntis
 750      Longo per plateas syrmate lambit humum.
Disputat hic lana cum lana murice tincta
      Vtrum sit melior ille vel ille color.
Nec tantum renitet fulgenti murice vestis,
      Auro formatis fulget et ipsa rosis.
 755Armellus, castor, martur, bever atque saberus
      Dat varium pannis convenienter opus.
Zona latera de bysso texta retorta,
      Gemma stelliparo fulgure dante iubar.
Alternis vicibus argenti sidus et auri
 760      Hic nitet, ansa tamen aurea tota rubet.
Brachia luxuriant armillis, lamina nectit
      Argenti manicas, ut bene stringat eas.
Ars et materia certant in veste serena,
      Quam dicunt chlamydem vix habet illa parem;
 765Materiam vincat opus an vincatur ab illa,
      Iudicio poterat nemo probare levi.
Nobilitas digitos rutilantis circinat auri,
      Multiplici iubare gemma superbit ibi.
Indice contentus ignita luce pyropus
 770      Auri de medio solis ad instar ovat.
Saphiri species digitis aptissima regum
      Ornat amazonicam luce micante manum.
Fulgidus obrizo carbunculus ardet in auro,
      Claraque solifero provocat astra rogo.
 775Iaspis in argento viret, undam sanguinis arcens,
      Hic latet in viridi zona colore rubens.
Omne perit viride viridi fulgore smaragdus,
      Hic viret et viridi lumina luce fovet,
Hic adamas chalybe glaucus de sanguine solum
 780      Solvitur hircino, fit homo prosper eo.
Pendebant nitido diffusa monilia collo,
      Gemmas inspicio, nec numerare queo.
Pectus enim gemmis quasi celum fulgurat astris,
      Hac radicante sed hac praeradiante magis.
 785Clarior argento, fulvo conspectior auro
      Fulmine gemmali fibula lata micat.
Quaeris utrum rutilans sit forte topazius hicce
      Tangens calce polum, vertice vero solum.
Quam ditat gemma, decorat sculptura, tacere
 790      De fulvo mustum vase gerente volo.
Hoc quoque transilio, quod bella monilibus ipsis
      Aequiparativa pro paritate parat.
Taedia ne pariam, praeclaram transeo vittam,
      Quae premit egregiam ceu diadema comam.
 795Aurea caesaries sub vitta colla pererrat,
      Litigium crinis fulva refrenat acus.
Est et in incessu pars non contemta decoris,
      Observat medium progrediendo gradum.
Cum ridet, ridet autem pro tempore, ridet
 800      Vt summos dentes ima labella tegant.
Sic sedet, sic culta fuit, sic stamina nevit
      Candida cum sociis Penthesilea suis.
Militiam forma sic ornat florida, formam
      Inclita militia, compoliuntur ita.
 805Haec, quia multa sibi fuit experientia belli,
      Troianum bellum rege petente petit.
Est in Amazonibus haec consuetudo: reguntur
      Per se nullius sub ditione viri,
Et poteris sermone brevi, quam dicimus ortam,
 810      Si mea verba notes, enucleare rei.
Ante quadringentos et quadraginta bis annos,
      Quum caput imperii condita Roma fuit,
Indolis egregiae iuvenes duo forte Scytharum
      Ipsis temporibus incoluere solum;
 815Plinius unus erat, decorus Scolopecius alter,
      Strenuus et validus unus et alter erat,
Qui multa quia pollebant virtute, fugati
      Invidia terris sunt stimulante suis.
Haec fax invidiae magnatum prodiit igne,
 820      Robur eorundem quos timuisse liquet.
Cedunt et iuvenum non pauca frequentia secum,
      Mentibus et membris qui viguere satis.
Cappadocum gentes adeunt et moenia Ponti,
      Insidiis cincti sed perimuntur ibi.
 825Venit ad uxores illorum de nece rumor,
      Et succrevit eis cum feritate furor.
Vindictam propriis intendunt tendere dextris
      Et non ignavis mentibus arma cient.
Huius propositi sit ut omnibus una voluntas,
 830      Interimunt omnes, quos habuere, viros.
Exiliunt, et ab his Asiam fit pugna per omnem,
      Incipiunt belli prosperitate frui.
Et comitabatur victoria semper easdem
      Oppositos terrens, promta trophaea ferens.
 835Quaelibet illarum iam pace per arma reversa
      Disponit, fuerint quae facienda domi.
Si quam delectat, immo delectat habenda
      Gaudeat ut prole, mater et esse velit
Illustrem vocat illa virum; vir amatur ut hospes,
 840      Quae quum se gravidam senserit, ille redit.
Filia diligitur, nutritur ad arma, docetur;
      Filius in stygias praecipitatur aquas.
Cremento careat, ut dextra mamilla, crematur,
      At caret, ut bellis promta sit illa manus.
 845Nomen Amazon habes, quasi dicas absque mamilla,
      A sine praesentat, mammaque mazon erit.
Regnum reginae quondam rexere duales;
      Et regno fuerat inditus iste status:
Vna domi patriae custos fuit, altera vero
 850      Pro regni spatiis extulit arma foras.
Vna quidem tenuit Marsepia, Lampeto nomen
      Altera; regnabat haec foris, illa domi.
Has inter virtutis opes Marsepia mortem
      Hostili gladio fraude subacta tulit.
 855Filia cui Sinope succressit dignaque laude
      Perpetua studuit virginitate frui.
Europam simul et Asiam domuere potenter,
      Maximus hinc orbi crevit utrique timor;
Vnde solebat eas e bello copia praedae,
 860      Captivus populus, gloria magna sequi,
Formidant regna, premit admiratio mundum:
      Totum foeminea membra domare solum.
Aedificant Ephesum memorandaque moenia; solae,
      De quibus insignis fama volabat, erant.
 865Istaque duravit annis victoria centum,
      Durat adhuc quod habet nulla virile iugum.
Amphytrionides licet invictissimus esset,
      Viribus inpetere non erat ausus eas.
Calliditate magis est usus, robore plenis
 870      Dicitur his ratibus applicuisse novem.
Narrant Antiopen tunc Orithyamque fuisse
      Supra sicut habes, in ditione pares.
Ex inopinato petit has Alcmenica proles,
      Caedit, prosternit nec sine strage capit.
 875Hoc bello capiunt Menalippen, Hypolitenque
      Orithyaeque fuit utraque virgo soror;
At Menalippe redit violenter ab Hercule capta,
      Huic tamen arma, quibus haec erat usa, manent.
Theseus Hypoliten sibi copulat, Hypolitumque
 880      Procreat, huic iugulum saeva noverca parat.
Non meus haec sermo testatur, Orosius; ista
      Cuius habent plenam singula verba fidem.
Post hanc Orithyam, de qua modo mentio surgit,
      Intrat regalem Penthesilea thronum.

Liber V.

[recensere]

Argumentum

[recensere]

Gaudet in adventu Priamus rex Penthesileae.
Pulchre suscipitur. Ad bellum tota parantur.
Obterit Argolicos aliquantis pugna diebus.
Exspectatus adest Pyrrhus, patris arma profundis
 5Tollit lamentis, connectit pugna cohortes
Velnam terribiles. Danais iam terga daturis
Cor revocat Pyrrhus idemque superba locutam
Armis non levibus obtruncat Penthesileam.
Troiani fugiunt, persuadet Teucria pacem,
 10Sed placet Amphimacho vinci vel vincere bello.
 
Multa fidem promissa levant laudandaque virtus
      Crescit et immensum gloria calcar habet.
Princeps Troianus occurrit Penthesileae,
      Hanc laudat, laudum cimbala virgo probat.
 5Buccina laetitiae clangit praeconia, pangit
      Grex domicellaris seria picta iocis.
Herba smaragdat humum, florum pictura colore
      Verberat intuitum, mulcet odore locum.
Floribus et ramis vestita platea diescit,
 10      Intermixta tubis fistula dulce canit.
Inclita per largas dilatant olla fenestras,
      Circumdant niveas Indica fulchra domos.
Regia reginam recipit, reginaque totam
      Nobilitans aulam pulchrius ornat eam.
 15Adventu dominae domus exultare iubetur,
      Atria vestit ebur, purpura lata toros.
Aridet thalamus obrizo fulgidus auro,
      Assurgunt omnes Laomedontis opes.
Aulaeis aula varie velata resultat,
 20      Illic Mars dubius militat, hicque Venus.
Pingitur in solio Ninus rex Assyriorum
      Intendens totum Marte domare solum;
Romam pugna petit hic annos mille trecentos,
      Quae spatium posuit urbis et orbis idem.
 25Vicit, quem tenuit Zoroastrem Bactria regem,
      Qui magica primus doctor in arte fuit.
Hic rubeum videas mare rubrum, littora cuius
      Expugnans Ninus pugnat ad usque Scythas:
Gentes innumeras superatas, hunc superantem,
 30      Destructas urbes, diruta castra vides.
Et tandem praesentat eum cortina sagitta
      Traiectum, moriens sanguine pingit humum.
Semiramis succedit ei, reginaque celsum
      Hic subit aurivomo picta colore thronum.
 35Cuius ut haec regnum sic sumsit et effera bellum
      Immo manus armis extulit illa magis,
Indos invasit, domuit, servire coegit;
      Res ea diverso picta colore fuit.
Praeteream quod praeter eam non indidit Indis
 40      In toto mundo bella nec unus homo.
Magnus Alexander totius malleus orbis
      Solus et haec mulier hunc domuere locum.
Bella patent, sed scorta latent pars maxima rerum
      Offendet si non interiora tegas.
 45Sed Treverim pictura levat, quam Trebata fundat
      Hoc quoque de proprio nomine nomen arat.
Tunc, quasi septennis Abraham patriarcha fuisse
      Dicitur, a Nino Trebata natus erat.
Regno Semiramis hunc expulit, ille novercam
 50      Renuit horrendo quam violare thoro.
Turris celsa Babel, coelum contingere nisa,
      Pingitur in capite, nec caput illa capit.
Obstat linguarum confusio, non tamen omnem
      Amputat effectum grande cacumen habet.
 55Per passus quinque dabis illi millia centum
      Et decies septem millia bisque duo.
Ponitur a latere Babilonia, prima corona
      Totius imperii, Troiaque surgit ibi.
Ilus, Laomedon, Priamus, Priamique propago
 60      Et Tros praecipue Laomedontis avus,
Thermodontiaca sequitur victoria, totas
      Pessumdans Asiae non sine caede plagas.
Picturae Priamus dat Penthesileaque finem;
      Pascitur intuitu virgo tuendo diu.
 65Sunt etiam variis contexta tapetia formis,
      Prima tenet medium philosophia locum.
Terra pedes, aqua venter, haec pars pectoris aer,
      Ignis frons capitis, his bene texta locis.
Ter tria ter, dextra bis, bina bis altera palma
 70      Continet et tenui veste decora nitet.
His numeris elementa ligat, videasque locantem
      Bis sex in medio, tramite bisque novem.
Quattuor hi numeri sibi qua vi sint sociati,
      Bis duo respondent hac elementa sibi.
 75Frigida ne pugnent calidis, humentia siccis
      Sed sint ponderibus ipsa librata suis;
His numeris se dissociant sociantque vicissim,
      Sunt in amicitia, sunt inimica tamen.
Et quamvis spatio distent, tamen omnia fiunt
 80      Quattuor ex istis, rursus in ipsa cadunt.
Sic licet ignis aquam semper contrarius, humor
      Omnis sensibiles res creat atque calor.
Altum flamma petit, propior locus aera cepit,
      Sederunt medio terra fretumque loco.
 85Se graviora levant levioribus et leviora
      Pacifica lyra per graviora gravant.
Tellus rarescit in aquis, aqua fit levis aer,
      Aer purus erat, purior ignis erit.
Ordine converso redit ignis in aera densum,
 90      Hic in aquas, rursum terra creatur aqua.
Ex aliis alias reparat natura figuras
      Cuncta novas, species nec sua cuique manet,
Nec perit in toto quidquam, mihi credite, mundo;
      Sed faciem variat et novat esse suum.
 95Quum fit res aliud, quam quod fuit ante, vocatur
      Nasci, sed quando desinit esse, mori.
Totus hic a numeri ratione retexitur ordo,
      Hic veluti pulchre pulchra tapeta docent.
Libera se studia monstrant septemplice cura,
 100      Intrat Donatus subsequiturque Plato,
Rhetor, arithmeticus, geometer, musicus, Atlas,
      Quo manet allectus, quemque moratur opus.
Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum,
      Ponere consueta tempus in arte iuvat.
 105His subdividitur physicus, speciesque salubres
      Hic truncat, morbos sorte vel arte fugat.
Moribus humores, mores humoribus apti
      Indicio physici discutiuntur ibi:
Pulsus et urina. Primum ergo dociva requirit,
 110      Quid natura mali cogitet, illa duo.
Ad fines transire duos sapientia fertur
      Vt sit homo sanus corpore, mente scius.
Hinc est quod physica de septem non erit una,
      Sed subdividitur hinc vigor, inde valor.
 115Se rotat in medio fortunae luna, recrescit,
      Decrescit varias orbiculando vices.
Regnat Alexander, Darius regnavit, in imo
      Balthasar est positus, surgit ad astra Cyrus.
Philosophi calcantur ibi, calcatur honestas,
 120      Virtutum videas quattuor ire vias.
Solvitur in risum, tamen insinuat sine risu
      Seria, quod prope se virgo tapete videt.
Sola stat in monte carpendo vireta capella
      Ex inproviso prosiliente lupo.
 125Tu quo iure mea, lupus inquit, pascua mordes?
      Crede mihi, feci nescia: capra refert.
At lupus intonuit: reddes convivia pelle;
      Vnde levat tales haec tremebunda preces:
Praeventam mortem missis concede duabus,
 130      Vna tibi, domine! prosit et una mihi.
Fac, ait. Illa canit altum diapente caprizans;
      Affuit opilio, prosiluere canes.
Cui lupus auffugiens poteras legisse, canebas;
      Non mihi sed cantus profuit ille tibi.
 135Plus alii pro te quam tu tibi credere noli,
      Qui tibi dormitat, scit vigilare sibi.
Mimi, mendaces, balatrones, hoc genus omne
      Ludunt in talis, amphora cincta ciphis.
Initiunt tandem digitorum vincla; lapillis
 140      Sic ludit gluto, cum calet ille mero.
His in imaginibus spatiatur mentis ocellus,
      Virgo fit hinc multis exhilarata modis,
Tunc positis triteis cedrina matre locatis
      Incipiunt gratis se refovere cibis.
 145Sollemni Cereri repletur eburnea mensa,
      Sarcinat argentum regia pompa dapem.
Crateras auri statuunt et vina coronant,
      Singula dum libant, tinnula sistra sonant.
Fulgurat argentum, rutilum quoque fulgurat aurum,
 150      Per mensae spatium crede salire merum.
Ordo puellaris fert quaeque ferenda puellis,
      Haec pulchrae servit, pulchrior ipsa venit
Gemmea pectoribus demissa monilia pendent,
      Cingit nobilius aurea zona latus.
 155Plus decoris pius mellis habet variata voluptas,
      Nam, cum delectant singula, cuncta placent.
Convivus citharista canit, quod sidera septem
      Mundi sint huius vis regitiva status.
Sol est principium vitalis, fonsque caloris;
 160      Luna ministeriis hymnidicatis adest.
Saturnus retinere facit, Mars attrahit iras,
      A Iove crementum, dat mihi velle Venus;
Mercurio tribuo quod cogito, sic duodenis
      In coelis manet his vis memorata locis.
 165Non idem cursus est omnibus, ille planeta
      Velox, hic tardus, hic magis hoc vel eo.
Hic illi domus est, hic gloria, servitus illic
      Semper erat, semper septimus hostis erit.
Sol solium solus elegit in aede leonis,
 170      Est aries solis gloria, poena libra.
In cancro lunae videas habitacula, taurus
      Altius extollit, scorpio pugnat eam.
Libra domus Veneris et taurus, piscibus autem
      Regnat, sic queritur virgine virgo premi.
 175Virgine Mercurius laetatur et in geminorum
      Imperat hospitio, piscibus exul erit.
Laetae suscipiunt aries et scorpio Martem,
      Mars tibi cancer honor, sed capricornus onus!
Iupiter exultat in piscibus atque sagitta,
 180      Cui cancer rex est, capra bubulcus, ait.
Saturni domus est et aquarius et capricornus
      Servitus est aries, libra corona seni.
Post epulas agitur ut somnus membra salutet,
      Reginae corpus aurea sponda fovet.
 185Postera Phoebea lux lustrat lampade terras;
      Iam libet in bello conseruisse manus,
Stat sonipes ac frena ferox spumantia mordet,
      Cuius pressura tergora virgo fuit.
Fit sonus ad bellum, quum tigride promtior arma
 190      Bellandi studio Penthesilea subit.
Protegit egregia lorica membra triplice,
      Ocrea ferrata candida crura tegit;
Non latum gladio latus imperterrita cingit,
      Casside flammata munit et illa caput.
 195Exilit armata, probat armos et probat arma,
      An fore concordes armus et arma velint,
Est ubi cuspis? ait, et eam manus effera pendit,
      Sic salit in vastum virgo virilis equum;
Fulmineum clypeum lateri locat illa sinistro,
 200      Calcat flammigeras tibia docta strepas.
Calcar equum pungit, ad sidera lancea surgit,
      At portam validus praecipitatur equus.
Cornipes in phaleris, muliercula gaudet in armis,
      Quadrupedum plantis ampla platea strepit;
 205Casside flammescit, phalera micat, ense coruscat;
      Huic sunt saxa glomus, tela veruque colus,
Huic clypeus speculum fuerat, cassisque teristrum,
      Scutum girgillum, lancea supplet acum.
Ensis ei fusum converterat, arcus alabrum:
 210      Armillam pharetra, clava monile facit.
E porta volitans gerit alto corde leonem
      Seque sequi turmam praecipit illa Phrygem.
Hanc acies sequitur imberbis, cum cute barbas
      Radere Graiugenas, ense secare genas.
 215Spicula non specula miles considerat ista,
      Docta magis collum quam spoliare colum.
Quae bene pugnabat, patriam bene noverat artem,
      Mittere quae poterat tela, diserta fuit.
Nec minus Atrides castris educit Achivos
 220      Sollicitans pavidos munere, laude viros.
Obviat ergo viris, plus quam vir, virgo virilis
      Vir studio, specie foemina, corde leo.
It coelo clamorque virum clamorque tubarum,
      Celant aethereum spicula densa rogum.
 225Quadrupedes fulvum mandunt sub dentibus aurum
      Et verrunt pedibus impatienter humum,
Horrisonis vacuas implent hinnitibus auras;
      Tanquam cornipedes bella sitire putes.
Vela levant, aquilas; cristat, quatit aura volantes,
 230      Hic videas gryphes, hic volitare grues.
Se rapiunt acies, contundunt ensibus enses
      Ilia percurrit lancea, mucro gulam.
Ex re num nomen habeat vel acuta securis,
      A seco descendat, ossa trecenta secat.
 235At medias inter acies exulat Amazon,
      Accipiter medias ut volat inter aves.
Deiicit hic Argos et sanguine compluit agros,
      Ensibus obstructas ampliat ense vias.
Aspera duravit aliquantis pugna diebus,
 240      Et plures morti sunt utrobique dati.
Penthesilea dies in pugna conficit omnes
      Et demum Graecos in sua castra fugat.
Et nisi magnanimus Diomedes obvius isset,
      Navibus et castris ultima luna foret.
 245Involvit mundum nox humida, pugna quiescit,
      Pergama cum Phrygibus Penthesilea subit.
Ala puellaris mediis inprime diebus
      Graecos in bella voce minisque vocat.
Graeca caterva silet, munit fossata, quiescit,
 250      Donec tam Pyrrhe quam Menelae venis!
Rex ita mandavit. Veniunt, Pyrrhusque regendos
      Myrmidones recipit nobiliterque regit.
Flebiliter patris arma levat visoque sepulcro
      Eiulat et lacrymis illius ossa rigat.
 255O pater, o patriae decus, o fortissime miles
      O vice celebris, nobile sidus! ait;
O mel virtutis, o famae balsamus amplae,
      Turris honestatis, strennuitatis apex;
O rosa militiae, probitatis tincta colore,
 260      Et nunquam spina derosulata fugae,
Quo modo perdiderim te nescio, mortis iniquae
      Fractum naufragio, te, miserande! gemo.
Omnia mors mordet, o mors tu nec speciei
      Parcis nec generi, gratia nulla tibi.
 265Testudo miseris, tigris felicibus est mors,
      Saepe vocata fugit, saepe fugata subit.
Dulce mori miseris, sed mors optata recedit;
      Et, cum tristis erit, praecipitata venit.
Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis
 270      Inserit et moestis saepe vocata venit;
Mors haec infelix florentes abstulit annos
      Ex improviso praecipitando duos.
Me miserum! non te sed me mors ista momordit,
      Morsu consumsit, te mihi namque tulit.
 275Sum moestus, qui laetus eram; mordente dolore
      Anxior ad mentis commoda raro levor.
Absque calore manus, iam mens est absque valore,
      Iam mihi dixerunt omnia laeta vale!
Gutta cavat lapidem, consumitur annulus usu;
 280      Et teritur pressa vomer aduncus humo.
Non ergo mirum, si mens mea tabida facta
      De nive manantis more liquescit aquae.
Hoc solum recitare iuvat, quod nulla potestas
      Nullaque prosperitas esse morosa potest.
 285Hoc etiam didici, quod res fortuna secundas
      Et bene foecundas imperat esse breves.
Effundant oculi lacrimas, exterminet ora
      Pallor, concutiat interiora dolor,
Connodet digitos tortura, reverberet altum
 290      Aera vox misera, tanta querendo mala!
Ista paris mihi damna Paris, Paris immo parasti
      Fomes adulterii, turpis origo mali!
Nequitiae facula, cur te fuit illa secuta,
      Peius adulterio turpis adulter obest.
 295Tu caput es belli, Troum metus, Argolicorum
      Fletus, utrorumque cladis amara lacus.
Et tua res agitur, paries cum proximus ardet,
      Te quoque mors stygiis, impie! mersit aquis
Quam bene dispositum terris, ut, quum sit iniquus
 300      Consilii fructus, imbuat auctor opus.
Ecce tuus luxus est Troibus, impie! luctus,
      Et plausus planctus Argolicisque datus,
Et miser in miseras deiectus es ipse cavernas,
      Quas misere miseris pro meretrice dabas.
 305O meretrix! spuma meretricum! nonne mereris
      Spumeus ut pingat spumea facta stylus?
Posteritas fortasse leget, discetque docendo
      A tam pestifera quemque cavere nota.
Est impossibile finiri fine beato,
 310      Quae de principio sunt fabricata malo.
Ars tua magnanimum mundo tulit, Hecuba! patrem
      Et simul illustrem flagitiosa virum.
Tune duos una saevissima vipera morti
      Fraudis adaptasti pollice? Tune duos?
 315Qui militiam violasti perfide miles!
      Perfidiae miles, militiaeque lues!
Fallere credentem non est operosa Quiritem
      Gloria, simplicitas digna favore fuit.
Simplicitas, auriga doli, praetendit amorem
 320      Intendit mortem; sic ego perdo patrem.
Ingreditur fanum nescitque latere profanum
      Et plenum gladiis insidiisque locum.
Providus incautum configit apertus apertum,
      Aequum vir nequam, noxius innocuum.
 325Non impune tamen gladios movere dolosos,
      Pars bona, non sentis ense luere dolos.
Ad superos sustollo manus et postulo: vindex
      Dignetur tanti Iupiter esse mali;
Iupiter a nobis tam noxia crimina pellat,
 330      Vt bona quis voveat frausque subintereat.
Iupiter in mores mihi det calcare paternos,
      Vt valeam fieri patris imago mei;
Cuius militiam mundi per climata septem
      Detulit et gesta fortia fama loquax.
 335Sola mori nescit eclipsis nescia virtus,
      Corpore defuncto vivere facta solent.
Felicem! cuius resoluto corpore claris
      Laudibus extulerit aurea fama dies.
Absque mora ruimus. Ruimus nunc? nonne videmus:
 340      Omnia transire more labentis aquae?
Vivimus, ut nunquam sensu careamus amaro:
      Post mortem sola fama superstes erit.
Interea tamen in hostes nos grande furenti
      Cogit vibrare dedecus arma manu.
 345Dixerat et sepelit singultus verba loquentis,
      Humida reddiderat lacrima busta patris.
Tandem post longa suspiria miles ocellis
      Purpureo transit gausape; castra subit.
Vltima lux gelidas coelo dimoverat umbras,
 350      Pallida iam turbant sidera solis equi;
Evolat audacter quasi virtus Martis et Argos
      Provocat assuetis Penthesilea modis.
Cuius Amazonica sequitur vestigia turma
      Cum domina belli pondera prona pati.
 355Gaudent foeminea lunatis agmina peltis,
      In cursu validi delitiantur equi;
Gaudent praeterea clava pugnare trinodi,
      Non gaudent turpi se maculare fuga.
More locustarum videas erumpere Troes,
 360      Et quasi dormierint, hactenus esse leves.
Inclamant Danaos; quid bella negatis inertes,
      Vestras intrate repariando rates!
Sed prius in vestra scribemus dorsa: valete!
      Telorum figet mollia colla stilus.
 365Aut dormitatis aut luditis, aut nimis estis
      Attriti bellis, sic quia dorsa datis?
Ac manus interea castris troiana propinquat,
      In campum Danaos garrula voce vocat.
Pyrrhus Achilleides, animosus imagine patris,
 370      His dolet Argolicis subiacuisse probris.
Impiger arma rapit, medios ruiturus in hostes
      Invadit Teucros, ense bipartit eos.
Sic ferus accipiter ungues exasperat uncos,
      Quum columbarum cogitat esse gregem.
 375Hic volat, hic revolat, rapit hanc, eviscerat illam
      Et plumis mixto sanguine pingit humum.
Haud secus in Phrygibus Pyrrhi se dextera fingit,
      Dum nece multiplici sanguinolentat agros.
Educit Danaos Agamemnon et instruit omnes,
 380      Imperat ut veniant; fit fragor, arma sonant.
Tollitur ad coelum clamor, vox sidera pulsat,
      Ad nubes nebula pulverulenta volat;
Clangunt et litui, clamoribus echo reclamat;
      Est, veluti totus mundus in arma ruat,
 385Est, quasi rumpatur tellus, hinnitus equorum;
      Spicula dum volitant, est, quasi silva cadat.
Ex armis scintilla micat, velut igne corusco;
      Horrendo quatitur auris et aura sono.
Non ferrugineus sed ferreus ingruit imber
 390      Telorum multa nube tegendo polum.
Concurrunt, in fata ruunt, glomerantur in unum,
      Nec requies aliquo scit latitare loco.
Hic rabies, moeror, fremitus, violentia, livor,
      Lis, odium, fervor, impetus, ira, furor.
 395Pars gladios stringunt manibus, pars spicula mittunt,
      In ferrum turba, sit quasi caeca, ruunt.
Infrenant isti currus, pars altera saltu
      Praecipiti validis iniiciuntur equis,
Insultans sonipes toto fremit aequore frenum
 400      Huc obversus et huc ire per ora dolet;
Splendescit campus armis sublimibus, alto
      Hastarum nemore ferreus horret ager.
Quadrupedem validum ferrata calce fatigat
      Vecta per hostiles Penthesilea choros.
 405Denique consueti non est oblita tenoris,
      Denudat gladium, caede colorat agrum;
Cui levis a laevo dependet parma lacerto,
      A tergo decorat aureus arcus heram.
Nunc validam dextra rapit indefessa bipennem,
 410      Nunc mittit laeva spicula multa manu,
Quae tamen interdum, si telis pulsa recedunt,
      Arcu converso mox revolare facit;
Et quot missa manu contorsit spicula virgo,
      Ad terram iacti tot cecidere viri.
 415Aspera pugna trahit alto se sole, virum vir
      Impetit et vim vis cedere caede facit.
Nec tantum fuit in isto vir virque duello,
      Impetitur quia vir virgine, virgo viro.
Passive, non lascive: non sicut amantes
 420      Se, sed ut amentes composuere truces.
Ocrea ferrata micat hic, non oscula miscent,
      Non thorus sed thorax, non procus immo procax;
Procubitus, non concubitus satiantur amore,
      Vir iugulare suam non violare studet.
 425Ferrea ferratis constringunt colla lacertis,
      Clamor in amplexu, nullus habetur amor;
Non isti capitum dant oscula sed capulorum,
      Basia dant dolabris iurgia dando labris;
Non iungunt mentes, pungunt hic oscula dentes,
 430      Non reor haec vera sed magis esse fera.
Rictus non risus hic unus, nullaque virtus;
      Hic sua iura calix non habet, immo chalybs.
Traiicitur telis his caedis corpus acutis
      Possent hac caede taedia magna dare.
 435Coniugium tandem mors eius filia finit,
      Atria Cocyti spiritus atra subit.
Hic per sanguinea connubia foedera foeda,
      Plena cadaveribus omnia cerne loca.
Lancea per pectus, per colla, per ilia currit,
 440      Mortem praecurrit, protinus illa subit.
Sanguineos vomit ille globos, cadit alter et ipsam
      Squalidus a proprio sanguine mordet humum.
Hic valida currente per arma, per ossa securi,
      Labitur in partes una figura duas.
 445Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,
      Non istis sternunt strataque confodiunt.
Hic digitos tenet ad oculum quaeritque foramen,
      Scindit ei medio tempore mucro manum.
In frontem morientis adhuc rigido pede calcat
 450      Absque mora veniens, ut moriatur, equus.
Ille strepa fugientis equi per devia pendens
      Albat sanguineos excerebratus agros.
Hic caret occipite, caret hic pede, cruribus ille,
      Mortuus hic pulsat, hic moriturus hiat.
 455Vectores vectique simul per membra vehuntur,
      Mortua tota iacent funera strata via.
Vulnera quis numeret, quis funera, quisve dolores;
      Mortis tot species scribere nemo potest.
Compluit immensa cataclysmus sanguinis arva
 460      Gurgitis instar habet fusus utrinque cruor.
Agmen virgineum totum perfuderat agrum
      Sanguine tam patiens, quam flagra mortis agens.
Porro foemineis illatos viribus Argi
      Insultus belli vix potuere pati;
 465Retrorsum vertere gradum, iam iamque parabant
      Vitae praesidia ponere, terga dare.
Quo ruitis, pilata cohors? inclamitat altis
      Vocibus hos Pyrrhus; est fuga grande scelus.
O miles qui militia gladioque resultas
 470      Militiae titulum, quid fugiendo fugas!
O famuli turpes! servum pecus, absque cruore
      Fortes, debilibus turpia terga datis?
Immensum socii scelus est fuga, crimine quovis
      Credere debetis turpius esse fugam?
 475Buccina cur signum dat bello rauca cruentum,
      Si volumus visis ensibus ire domum?
Foetidus est fugiens, vitiosus, turpis et exlex,
      Militiae consors amplius esse nequit.
Militis a tabula te ne dum principis, o qui
 480      Fugeris in bello, mandat abire fuga?
Si filum neret hodie tibi Clotho supremum,
      Aptius a pugna quam rapiere fuga?
Ad pelagus cum veneritis quid postea? vasto
      Ibitis ante dies vos sepelire freto.
 485Fidite ne pedibus, ferro rumpenda per hostes
      Est via, sit quamvis densus ubique globus.
Deest iam terra fugae, pelagus patriamve petemus,
      Magno nos claudit obice grande salum.
Vertite cornipedes, faciesque ferantur in hostes,
 490      Enses erigite, vulnera larga date.
Iam fugient, qui forte fugant, victoria nostra
      Est, sueto modicam more movete manum.
State, redite, gradum convertite, state, cavete
      Ridiculum famae. Pessima fama fugae.
 495Nec mora sit, cito dispersas densate catervas,
      Et quasi grex onus Martis agatis opus.
Dixit et adversos telum contorsit in hostes
      Restituitque suo perdita corda loco.
De timidis tumidi fiunt hortamine Pyrrhi,
 500      De pavidis avida pectora dantur ita.
Qui fuerant timidi, redeunt, et corde tumenti
      Quique pavent, gladius ut repetatur, avent.
Conflictus renovatur item, fit pugna repente
      Maxima, consurgit lancea strage nova.
 505Pyrrhus ibi devectus et hic hortando reversos
      Consolidat cuneos, nomine quemque vocans.
Irreprehensibilem se miles ad omnia reddit
      Se sub militiae flore decenter habens.
Se Phrygias iacit in acies et sanguine bracat,
 510      Nec manus illius a feriendo vacat;
In Teucris rubeum violenter balneat ensem.
      Balnea de stygio dic ea lata lacu.
Hostes commactant pariter se, nec cruor arva
      Inficit infusus plena cruore prius.
 515Nec campus rubeo rubescit sanguine, sanguis
      Sanguinis a rivo stat potiore vado.
Quantus equis quantusque viris de pulvere crasso
      Sudor erat, nemo, qui reticere queat.
Pulveris ascensus sepelitur sanguinis imbre,
 520      In rubeos latices vertitur herba virens,
Pulvere non fluitant, mucronibus arva coruscant
      Vnde fit ut multa millia strata cadant.
Tot mortes poterant stygias implesse paludes.
      Maxima, dux Erebum! ni tua regna forent
 525Vix fuit hoc numero distinguere, quis vel in istum
      Aut hunc pro meritis debeat ire lacum,
Diceris, hospitia Stygis ut faceres magis ampla,
      Olim primigerum tu subiisse focum.
Transierat medium rota solis flammea mundum,
 530      Pugnans stabat adhuc fervida flamma virum.
Innumerabiliter Danaosque Phrygesque ruisse
      Pondere bellorum Penthesilea videt,
Et quia virgineus exercitus arma valenter
      Veheret, in Pyrrhum talia verba iacit:
 535In campis agitare ferus te Pyrrhe! putasti,
      Hic quasi musca levi sit capienda manu.
Non puer hic lepores venaberis, immo leones;
      Est lepus illa vel haec foemina? nonne leo?
Foemina credideris. Occurret foemina Pyrrho?
 540      Non sed vir; mulier induit illa virum.
Et vi virtutis erit illa vir et quasi vi vir,
      Vir quoque non vilis, immo virilis erit.
Foemina sive vir es? hic si vir es, exere vires
      Haec erit in vi res; robore nonne vires?
 545Non tu foemineas imbelles, immo rebelles;
      Invenies et non absque vigore manus.
Scis, quod non debet pelago se credere, si qua
      Audet in exiguo ludere cimba lacu.
Si me respicies, fortes invadere fortis
 550      Forsitan exemplis instruerere meis.
Ignavos agitas, in me converte, valoris
      Si quid habes, et quid sint fera bella scies.
De pretio victi pendet victoria; victor
      Tantus erit, victi gloria quanta fuit.
 555Me pete, teve petam! Sic fatur et ecce potenter
      Agreditur Pyrrhum, tangit et angit eum.
Tactus honestate Pyrrhus referire moratur,
      Vix mora praeteriit illa secundo ferit.
Mox Pyrrho cadit in animum, qui prorogat hosti
 560      Vitam quod mortem corrogat ille sibi,
Et subito gladium vibrando Penthesileae
      Conatur nitidam scindere tiro gulam.
Illa perita satis clypeo diffibulat ictum
      Et circumducto sauciat ense virum.
 565Excitat interdum vires dolor, ille recepto
      Vulnere vindictae tela referre studet.
Vulneris oblitus aptat se firmius armis,
      Corpore composito fortius haeret equo.
Fertur in armatam bene se defendere gnaram,
 570      Illa quidem Martis omne sciebat opus.
Mixtim se feriunt, hic laedit et illa relidit;
      Non haec pugna levis, non erat hora brevis.
Dicere de pulchro poterit tibi nemo duello.
      Si spectator in hoc non stetit ipse loco.
 575Ancipites gladios non sorte sed arte movebant,
      Ictus non casu sed ratione dabant.
In galeis gladiisque iubar solare refulget.
      Vnus in alterius mucro mucrone micat,
Illa lacessita coepit lacessere tandem,
 580      Vt posset lassas vix relevare manus:
Cui ferro summum mox scindit tiro galerum.
      Haec ruit et roseo vertice vertit humum.
Palpitat haec moriens, manat cum sanguine sudor,
      Virgineus late purpurat arva cruor.
 585Per campos agitare feras et prendere muscas
      Clamasti magno nos, ait ille, sono:
In qua tuas acies cantabas esse leones,
      Non lepores; ubi sunt? tu quasi sola iaces.
Foemineas vires ego sensi, tuque viriles;
 590      Nonne liquet, quod sis foemina tu, vir ego?
Credo, dies hodierna probabit utrum mulieres
      Sint haec pensorum turbula, sive mares.
Tiro sit miles, mulier sit foemina, vir mas,
      Illa vir aut mulier ille? referre nefas.
 595In pelago mea cimba fuit, tamen integra mansit;
      Fluctibus in mediis est tua fracta ratis.
Sis huius virtute manus edocta, puellis
      Quod non sit tutum bella movere viris.
Imbelles estis, ubi sunt quas esse rebelles
 600      Est tua per multas lingua locuta vices?
Portasti gladium non fusum, plus quia fuso
      Fers gladium, gladio vindice fusa iaces.
Tu quia funebribus es non muliebribus usa,
      Funebre fers pondus, non muliebre decus.
 605Hac vice si specula non spicula virgo tulisses,
      Telam non tela vivida forte feres.
Haec; et adhuc gladium reginae sanguine crudum
      Quadrupedem stimulans mittit in ossa Phrygum.
Taenariae limen petit irremeabile portae
 610      Haec, vitae claulens sic monimenta suae.
Panditur immenso deformis sanguine campus,
      Hic iacet occisus Dardanus, hic Danaus.
Postquam reginae viderunt funera Teucri,
      Protinus est illis ancora rupta spei.
 615Complosis manibus campos ululatibus implent,
      Labitur in moestas lacrima larga genas.
Nec modus est lacrimis, rorant, clipeique iubaeque,
      Thorax a lacrima sicut ab imbre madent.
Dant gemitus, fractaeque labant ululatibus irae.
 620      Opprimit in madido gutture verba dolor;
Non sperant, quod possit eis impendere vitam
      Alea iam manuum sed magis ala pedum.
Praecipites fugiunt et siccos pulvere longo
      Campos attollunt, non tamen effugiunt.
 625Denique Pyrrhus eis cum Graecis fortiter instat
      Et fugitiva fero dorsa mucrone secat.
Turpiter ex campo Teucris in tecta fugatis
      Cingit continuo Pergama Graecus homo;
Non audent prodire suis aliquomodo portis
 630      Sed frigere vides spe fluitante Phryges.
Iam virtus Troiana cadit, iam figit ab intus
      Cor Priami regis anxietatis acus.
Obsessam metuit tradi plebs hostibus urbem
      Aut rigidi ferri forsan in ore capi.
 635Funditus everti valet urbs; hoc pectore versant,
      Et poterunt Graeci subdere cuncta neci.
Se Priami dedit ante fores Antenor, eique
      Est Anchisiades Polydamasque comes.
Rex sedet et tristis belli de pondere pensat,
 640      Pensat quem finem bellica spata petat.
Ingressos Priamus maiorum more saluat,
      Semper homo potior debet avere prior.
Est, aiunt, minime tibi, rex! recitare necesse,
      Annis bis quinis quae mala Troia tulit.
 645Viderunt Troes, vidisti, vidimus omnes,
      Quot passi simus vulnera, damna, neces.
Obsidet et claudit nostras manus hostica portas.
      Libertate, nec est, qui moderetur eas.
Tam ne quis est audax, ut limine cogat abire
 650      Iactantem Graeca noxia tela manu.
Intrepidi nostros circumdant undique muros
      Absque pavore iacent, Teucra nec arma timent.
Si tibi consilii placet enucleatio nostri,
      Coram te populum percipe stare tuum;
 655A tota plebe quae sint facienda require,
      Saepe solent minimi prosperiora loqui.
Troia potens, Helene! si te foret usa magistra,
      Starent in proprio millia strata loco:
Consilium, Cassandra! tuum si quando notasset
 660      Liber et insignis viveret ipse Paris.
Quaeque superiectis premitur plebecula glebis,
      Excoleret patrios foenore frugis agros;
Ergo venire iube socias hoc Marte cohortes;
      Quicquid mente tenes, his aperire potes,
 665Consilii fortasse tui mysteria quasdam
      Invenient habiles ad meliora vias.
Ille, vocemus, ait; veniant cum milite plebes.
      Vix verbum finit, Troia vocata venit.
Consedere duces, et vulgi stante corona,
 670      Rex circumpositis ora resolvit ita:
O proceres! o participes cuiusque laboris!
      O plebs! o tantis insuperata malis!
Vos annis animisque pares, vos robore grandes
      A vestro noster nomine pendet honos.
 675Vos scitis, vultis, debetis et ecce potestis
      Dedecus aufferre, ferre mucrone decus.
Quod scitis longa facit assuefactio, vultis,
      Hoc firmi cordis imperiosa fides;
Propter militiam debetis, robore tincta
 680      Virtus, quod gerere bella potestis, agit.
Si scio, sique volo, si debeo, debeo vero
      Sum quia rex, modica vis mihi posse negat.
Singula de nobis anni praedantur euntes
      Iam Lachesis nostra rumpere fila volet.
 685Iniicit ecce manum formae damnosa senectus,
      Quae strepitus passu non faciente venit,
Iam mea cygneas imitantur tempora plumas,
      Inficit et nigras alba senecta comas,
Iam subeunt anni fragiles, et inertior aetas;
 690      Iamque parum firmo me mihi ferre grave.
Omnia fert aetas, animum quoque; sic ego longos
      Viribus exhaustis perdo vacando dies.
Non sum, qui fueram, periit pars maxima nostri,
      Curriculo gravis est facta ruina meo.
 695Contudit ingenium patientia longa malorum,
      Et pars antiqui nulla vigoris adest,
Vertitur in cariem facies, rimisque dehiscit,
      Si qua diu solitis cimba natavit aquis.
Plus quam posse meum possit, me posse putatis,
 700      Sed sum, quam vobis, notior ipse mihi.
Qui fueram pardus, sum tardus euntibus annis
      In praeceps raptim more fluentis aquae.
Miles ut emeritus non est satis utilis armis,
      Ponit ad antiquos, quae tulit arma, lares.
 705Sed licet haec nostram fundent et plura querelam,
      Nolo tamen vestras inde labare manus.
Re si non, opere volo vos operaque iuvare
      Et si non per opem, vel per opus, per opes;
Et si non armos, vobis impartiat arma
 710      Auxilium dando consiliumque frequens.
Non modo sed semper hoc regna iuvamine rexi,
      Est aliquid valida sceptra tenere manu.
Solus rex regnat, honor autem regna regentis
      Est in subiectis militibusque bonis.
 715Non miles sine rege valet, nec rex sine fido
      Milite, militia plurima regis honor.
Non satis una tenet ceratas ancora puppes,
      Non satis est liquidis unicus uncus aquis.
Sic unum regnum rebus vult stare duabus
 720      Sic res alterius altera poscit opem;
Nemo sibi satis est, eget omnis amicus amico;
      Vaeh! soli; cadit hic, nemo levator erit.
In vobis igitur Troiae victoria pendet,
      Et pacem patriae brachia vestra dabunt.
 725De rerum tractate statu vestraque salute,
      Sensus enim vobis consiliumque viget.
Vertite praeteritas praesentes resque futuras,
      Quosque sequi potius expedit ire vias,
Nam per praeterita praesentia saepe labuntur,
 730      Saepe status praesens scire futura facit.
Hoc scio si volumus superare, levanda potenti
      Brachia sunt animo, sic leo fiet homo.
Sunt ea quae doceo, fortunae cetera mando,
      Hinc quid mente, ferat quilibet ore, sciat.
 735Dixit et obticuit, videas mussare cohortem;
      Haerent, quis primum reddat ad ista sonum.
Cumque taceretur, hac voce silentia rupit
      Antenor, natu nam fuit ille prior:
Nemo miretur o rex! angustia mentem
 740      Si terit et tenebrat irrequieta tuam.
Fortunae saepe rota nos involvit arenae,
      Quoque feramur, adhuc alea grandis inest.
Sensi, sensisti, sensit provincia tota:
      Troibus horrenda multiplicata mala.
 745Moesto corde loquor: Quod inexpugnabilis Hector.
      Deiphobus, Troilus corruit atque Paris:
Se duplat mi dolor quod et in virtute per omnes
      Terrarum fines non habuere pares.
Semper crudeles adversum fortiter hostes
 750      Arma levaverunt, occubuere tamen.
Casus praeteriti praesentis itemque futuri
      Temporis intuiti res recitando sumus;
Sed fuit occlusus nostrae rationis ocellus,
      Nec bene praeludit fata futura locus.
 755Quando Tyndaridem Menelai Troia recepit.
      Heu quantum Phrygii sanguinis illa tulit.
Arva cadaveribus sunt plena, sepulcra sepultis.
      Vndique terra rubet sanguine picta Phrygum,
Quodque loqui minime sine luctu possumus, illa
 760      Vnica spes belli, Penthesilea fuit,
Et cum regina lunatum corruit agmen,
      Parte fere media re tribulamur ea.
Pone quid ingenio vigamus consilioque,
      Pluribus occurret quomodo pauca manus?
 765Non habet unde suum paupertas pascat amorem,
      Bella brevis numerus non habet unde gerat.
Hinc si prodierit illustris miles in Argos
      Quot qui praecedent, quive sequentur, erunt?
Tum bene fortis equus reserato carcere currit;
 770      Quum, quos praetereat, quosque sequatur, habet.
Audaces fit per acies audacior audax,
      Sarcina reddit onus praecipitata minus.
Pendet in his patriae pax et victoria Troiae,
      Quos tulit in portas pes fugitivus heri.
 775En quod in audaces non est audacia tuta
      Sensimus, ob belli, quod toleramus, onus.
Quis mentes revocabit item gladiumque levabit
      Hostibus in iugulum vile piare probrum?
Egregium corpus est regni tuque tuique;
 780      Nobile tu caput es, inclita membra tui.
Sed numero longo lato gaudemus et alto,
      Tamquam victores compotus ille creet.
Te numerosa phalanx circumstat, et ecce videmus
      In porta Danaos, nemo repellit eos.
 785Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,
      Non qui defendant limen ab hoste viri.
Non tibi sed nobis incumbit crimen id, o rex!
      Effecit tremulum cor fuga nostra tuum.
Consiliis es auxiliis laudandus et armis,
 790      Stabat sub gladio patria tuta tuo.
Arma dabas semper, armos cum floruit aetas,
      Tunc robustus eras corpore, mente modo.
Semper dedecuit, o rex! te dedecus omne
      Et decuit quicquid debuit esse decus.
 795Non armos a te tua turba, sed arma requirit,
      Non opus est, ut opus est, et opus et opem.
Tempore militiae quasi pardus in arma volasti,
      Nunc tardus, dedit hoc annua meta tibi.
Militis emeriti, dux optime! more mucronem
 800      Te decet ad patrium deposuisse larem.
Posse tuum scimus, nec plus te posse putamus;
      Quod natura negat, reddere nemo potest.
Multa senem circumveniunt incommoda, debet
      Vir bonus et prudens commodus esse seni.
 805Mentis inhumanae vel non homo creditur esse,
      Infert qui senibus non pietatis opus.
Magna fuit quondam capitis reverentia cani,
      Inque suo pretio ruga senilis erat.
Sic et adhuc, unquam nisi forte quis impius illud
 810      Solvat decorum cor tribulando senum.
Cuncta trahit secum vincitque volubile tempus
      Nec patitur certa currere quaeque via.
Te quoque rex traxit, at quamvis traxerit aetas,
      In nullum duxit tempus anile nefas.
 815Irreprehensibilis es rex, tu lividus aevo
      Vividus ingenio nosceris esse bono.
Exarat in sulcos faciem matura senectus,
      Sed renovat pectus omnis honoris opus.
Te decet, o Priame! pro foedere mentis acumen,
 820      Possis hostiles ut removere pedes.
Si scimus, velle debemus, forte valemus
      Consilium super hac re reperire ratum.
Si scirem, vellem, quod debeo commoda ferre
      Civibus et mortis hostibus omne genus.
 825Non possum neque tu potes, o rex! sed neque Troia
      Nec collecta simul patria tota potest.
Quod non possimus, praesens probat impetus hostis,
      Qui campos, muros occupat atque fores:
Occupat et Troiam, violentis ausibus arctat,
 830      Quos ut compulset, brachia nemo levat.
Hoc scio, quod rapuit Helenam Paris, esse lutosum;
      Crimen legitimos est violare thoros.
Amplior accessit amicitia, quod venientem
      Et Paridis sponsam Troia recepit eam;
 835Maxima, quod gladiis illam defendimus, annos
      Mortibus et bellis continuando decem.
Omnia Troiana perfudimus arva cruore,
      Sudat terra Phrygum luxuriosa nece;
Omnes perdidimus, habuit quos patria fortes;
 840      Qui nos praecedet, nemo superstes erit.
Argolicis est robur adhuc et bellica virtus,
      Illustres gnari proelia ferre viri.
Est Agamemnon ibi, Menelaus robore fortis,
      Aiax, Aeacides Pyrrhus et ipse Thoas;
 845Nestor qui vate prudentior est, et Vlixes,
      Cuius calliditas scit terebrare petras;
Et proles, quibus est famosa peritia belli
      Nondum distincti, reperiuntur ibi;
Et scio, si contra tales accingo mucronem,
 850      Saxa meum refero rursus ad icta pedem.
Scilicet ut victus repetit gladiator arenam
      Et redit in tumidas naufraga puppis aquas.
Cum coepit quassata domus procumbere, partes
      In proclinatas omne recumbit onus.
 855Sic, postquam nostra subierunt arva Pelasgi,
      Troia modo vicit et modo victa fuit;
Nunc autem concussa cadit, quum Graecia victrix
      Opprimit et belli pondera sola gerit;
Et quia succubuit, tanta vi pressa reclinat
 860      In nos tortura sarcina Graia gravi.
Corruimus plene, non paene. Probatio. Quis nos
      Degeneri nescit hic latitare fuga?
Speramus fieri victores: quis prohibebit?
      Spes reficit, dominum fallit et ipsa suum:
 865Quod sumus, est liquidum, decepti saepius hac spe.
      Sic dominum sterilis saepe fefellit agor.
Spes est in dubiis semper comes optima rebus.
      Sed caret optato non semel illa lucro.
Non faciam de clave seram, reserabo patenter
 870      Omnia quae teneo pectore clausa meo.
Funditus occidimus, nec habet fortuna regressum.
      Non habet in nobis iam nova plaga locum.
Oremus pacem, dextras tendamus inertes,
      Vt vertant hostes ad sua rura pedes.
 875Raptam reddamus Helenam redeatque rapina.
      Esse solent magno damna minora bono.
Et Phrygibus Phrygia sit tellus, Graecia Graecis.
      Bella relegentur omnia pace data.
Ancora consilii subeat cito littora cuncta,
 880      Ne lassata ratis concutiatur aquis.
Sero respicitur tellus, ubi fune soluto
      Currit in immensum panda carina salum
Incumbunt muris velut undosum mare Graeci.
      Quorum bella mihi sunt velut ira nothi.
 885Rex sepeli bellum, pete pacem, redde quietem,
      Pauset ut, est tempus, fessa labore manus.
Qui grave portat onus fit toto corpore pronus,
      Et quia fit pronus, saepe reponit onus.
Pax risus mentis, pax est pincerna salutis,
 890      O quam difficiles sunt sine pace dies!
Pace Ceres gaudet, et vos, optate, coloni
      Perpetuam pacem pacificumque ducem.
Pacem tiro roget tironi, sicut agrorum
      Aeque cultori pacis oliva valet.
 895Nondum finierat: pax! pax! communio clamat,
      O rex! pax fiat, bellica causa cadat.
Quid prodest, fructu non respondente labori,
      Subdere perpetuae corpora lenta neci?
Ardua sollicitis victoria quaeritur armis,
 900      Non sumus in nostris hic latitando locis.
Pergama clausa pavent tironibus obsita Graecis,
      Vt lapis aequoreis undique pulsus aquis.
Proximus a tectis aegre defenditur ignis,
      Saepius avulsus ingruit ille magis.
 905Miscuimus multos teterrima bella per annos,
      Et nunc Argolici, nunc cecidere tui.
Inter nos omnes est turbula parva superstes
      Et vix, qui superest, arma levare potest.
Graecia pugnat adhuc tardis apud Ilion armis,
 910      Nec mens diffindens nec manus instat eis;
Nam lassata, nimis nondum lassata, recessit,
      Plebem, quae latitat, ad nova bella citat.
Rex populos accito novos et contere gentes,
      Vt tuus et patriae perpetuatur honos:
 915Fortior in fulva novus est gladiator arena,
      Quam cui sunt tanta brachia fessa mora.
Integer est melior nitidis gladiator in armis,
      Quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
Deficiunt validi longaevo tempore tauri
 920      Et quondam turpis fit modo pulcher equus.
Nos quoque deficimus longi luctamine belli,
      Quis sine fine potest tot mala tamque pati?
Vnde pati pacem petimus, bellumque repelli,
      Sudarunt bellis brachia nostra satis.
 925Tutius est, aptumque magis, discedere pace,
      Quam semper bella litigiosa sequi.
Omnes vincit opes securam ducere vitam.
      Deterius nihil est, quam miser usus opum.
Scilicet ingeniant totum consumere regnum.
 930      Et nos et claras Laomedontis opes.
O rex! o Priame! pax detur paxque rogetur!
      Alterius non sit, qui suus esse potest.
Amphimachus stomachatur ad haec, erat hic adolescens
      Et fortis Priami filius, ista loquens.
 935Audi, rex fortis! oro: non ore diserto,
      At tamen est animus edere pauca mihi.
Non bonus est civis, qui praefert civibus hostem,
      Vel qui cive magis occupat hoste larem;
Qui spuit in propriam, probra spargit propria, barbam;
 940      Nidum, quo residet, sordida foedat avis.
Turpe rudimentum patriae proponere Graecum
      Et Servum vitii pectus habere suum.
Cernitur Antenor longis ambagibus usus
      Totum sermone detinuisse diem.
 945Deficit auditor, non deficit ipse loquendo:
      Sunt sibi qui sola garrulitate placent.
Postquam picosa verborum gurgite lingua
      Effluitat, totum scibile scire putat.
Sermo datur multis, animi sapientia paucis,
 950      Nonne fuit brevior quam sua verba dies?
Speraram, quod pro patria placitaret et urbe,
      At spes optatum non tulit illa lucrum.
Civibus illius nocet allegatio, prodest
      Hostibus; est unum civis et hostis ei.
 955Vt probra pensemus Danais et damna luamus,
      Praedicat et populum, qui sibi credat, habet.
Et plebs illius dictis consentit et errant
      Erroremque suum, quo tueantur, habent;
Consumtas querelantur opes, populumque minutum,
 960      Brachia fessa, rei taedia, teque senem.
Non est regalis exhausta potentia, grandis
      Restat adhuc populis, strenuitate potens.
Quid refert, si degeneres in taedia vertit
      Belli sors annis continuata decem.
 965Mens tamen illorum, quibus est equus et puer et res
      Et virtutis amor, insuperata manet.
Nemo pruinosam rex in te spernere debet
      Caesariem, tibi laus contigit ante diem.
Nondum natus eras, sed eras tunc matris in alvo,
 970      Ferre ferebatur nobile mater onus.
Qualia tu genitus genuisses gaudia regno,
      Plaudit adhuc laeto carmine fama loquax.
Tu puer et iuvenis, audivi saepius ista,
      Segnis nobilibus indole clarus eras.
 975Inberbis iuvenis, tandem custode remoto,
      Regna tuebaris unica dextra patris.
Tu decus es patrium post fata paterna secutus
      Nobiliore studens regna tenere statu,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re
 980      Singula, quae fuerant iure patranda, patras,
Asperitatis et invidiae corrector et irae
      Aura serena bonis, scopa severa malis.
Graeca supervenit violentia viribus, armis,
      Navibus et bellis littora Teucra premens.
 985Restitit Argolico tua sollicitudo furori
      Expensis belli per duo lustra datis.
Cum tot sustineas et tanta negotia solus.
      Mens invincibilis et bene firma manet.
Mutavit mentem populus levis et calet uno
 990      Stertendi studio deteriore modo;
Tanquam pascatur siliquis et pane secundo
      Murmurat et labiis improba vota probat.
Sed licet egregia facies tua computat annos,
      Intus rex aliquid corpore pluris habes.
 995Consilio pollet cui vim natura negavit,
      Et probitas magnos ingeniumque facit.
Omnia labuntur, nil non mortale tenemus
      Pectoris exceptis ingeniique bonis.
Non tua tantisper est inclinata potestas,
 1000      Vt caput alterius non relevare queas.
Sunt populi, sunt arma tibi, tibi copia rerum,
      Tota nec interiit purpura clara ducum.
Sunt tibi, sunt hostes ferro clavaque domandi,
      Spem quamvis et rem plebs neget ista tibi.
 1005Non pudet Antenor te, quod vexillifer his es,
      Vertere qui clypeos et dare terga solent?
Degener es, si degeneres a more parentum,
      Non ea nostrorum sunt monumenta patrum.
Immo recolligere populum, sedare tumultum
 1010      Debes, et pavidis cor recreare novum.
Illis uniri non est manifesta phrenesis,
      Intendunt nostram qui iugulare gulam?
Non sic Antenor, non sic; sed amicus amicis,
      Et socius sociis, hostibus hostis eris.
 1015Consilii fit summa mei, quod vel superemur
      Funditus a Graecis vel superemus eos.
Aut evincamus aut occumbamus honeste,
      Mortem non, vitam vivere dico male.
Et sic instimulat, veteremque resuscitat iram
 1020      Principis Amphimachus, bella movere ratus.

Liber VI.

[recensere]

Argumentum

[recensere]

Arguit Aeneam rex Aeneaeque sodales
Pacem suadentes; iratus dictat in aula
Qualiter Amphimachus illos transmittat ad Orcos.
Missus Polydamas pro traditione Synonen
 5Ad socios ducit e castris; ille reportat
Signa, locum, tempus venturis limen in urbis.
Per cives intrant regem populumque trucidant.
Frangitur, obruitur, ad fundum Troia crematur.
Dictatore libri positis aetateque Troiae
 10Et numero caedis gens Graeca repatriat omnis.
 
Qui color albus erat, nunc est contrarius albo:
      Et nihil est, de quo non sit habenda fides.
His Anchisiades contrarietatibus astans
      Fidus primo modo perfidus exit in haec:
 5De bello de pace reor satis esse locutum.
      Inter se pugnant iugiter ista duo.
Haec simul una nequit mens amplecti sed oportet,
      Hic vel ibi quivis ut sua vota locet.
Nemo potest animum tantis inflectere rebus,
 10      Vt res oppositas mens ferat una duas.
Hic bellum, pacem desiderat iste, quietem
      Diligit hic, fluvios sanguinis iste sitit.
Qui bellum sitiunt illustres esse videntur,
      His vires optant aequiparare suas.
 15Illis paullatim praeceps audacia crevit
      Cordaque languentem dedidicere metum.
Ad magnum virtutis opus summosque labores
      Mentem componunt, nulla pericla timent.
Credunt esse nefas animum praeferre pudori.
 20      Plusque solent famam quam timuisse necem.
Pectoris incursu confringere tela peroptant,
      Sic titulum magnae laudis ad astra levant.
Est bona militia melior fortuna, sed omni
      Tempore tironem non fovet illa suum.
 25Gloria si retrahit vultum, fortuna recedit,
      Et gravius summo culmine mersa ruunt.
Troia semel istos non es experta labores,
      Sors quae multociens accidit ista tibi.
Pacis amatores intendunt esse, quiete
 30      Ducere per patrios otia laeta lares,
Vxores redimire probas, puerosque decennes
      Et quasi dilapsas conciliare domos.
Sub qua decubuit, requiescere diligit, umbra
      Taurus et amissum quaerit ovile pecus.
 35Dulcius in solitis cantat philomela rubetis,
      Eventus varios res nova semper habet.
Litterulis dominam vel saepe salutat, ut inter
      Funera tot totiens se superesse sciat.
Saepe remissa viro mulieris epistola dicit:
 40      Nil mihi rescribas, attamen ipse veni!
Nam quamquam sapor est allata dulcis in unda,
      Gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
Non miror Priamum non hinc non inde moveri,
      Et varie varia voce sonante rapi.
 45Obtundunt siquidem curarum pectora sensum:
      Intermissa minus sarcina pondus habet.
Felix qui potuit tranquillam ducere vitam
      Et laeto stabiles claudere fine dies.
Si quis, quae mea sit super his sententia, quaerit,
 50      Plus quam sub bello, vivere pace rogo.
Nemo miretur, bis quinta revolvitur aestas
      Quod patriam tanta commoluere mala,
Et glacialis hiems aquilonibus asperat undas
      Iam decies, pugnae nec numerabo vices.
 55Nullo nobiscum sumus unquam tempore, noctes
      Ducimus insomnes, omnis amara dies.
Mendicant requiem post longum membra laborem.
      Vnde peto poni proelia, pace frui.
Polidamas verbis assensum praebuit istis
 60      Et pacem fieri postulat, arma premi.
Iratus Priamus: Antenor! nunc recitata
      Est, ait, a capite cognita causa tibi.
Ad Danaos legatus eras, cum rapta fuisset
      Primitus Hesyone factaque praeda gravis.
 65Insuper occisus genitor, quid cetera dicam?
      Propria continue prodere probra pudor.
Non quasi nuntiolus, quam secretarius ibas,
      Nam via consilio prodiit illa tuo.
Ad Graecos itaque transisti, quid retulisti?
 70      Nonne repente suis te pupugere probris?
Nonne frequens hortator eras, ut in arma volaret
      Et quateret totum patria posse suum.
Missus Alexander est te suadente, reversi
      Tyndaris est iuncta per tua verba thoro.
 75An non Aeneas Paridis fuit in comitatu,
      Quum fuit in nostram vecta Lacaena domum?
Proelia mota vides et funera mille peremta,
      Transtulit huc vires Graecia tota suas;
Innumeri cecidere duces utriusque cohortis,
 80      Cum vulgo nulli mucro pepercit hero.
Si mala sunt ista mala sint, bona si bona, verum
      Aeneas et tu confabricastis ea.
Certe si mala sunt, incentor es ipse malorum,
      Deque malis tantis iure vocandus eras.
 85Mortibus innumeris per te dua regna ruerunt,
      In nihilum per te Troia redacta iacet.
Digne pro meritis deberes vivus humari,
      Tot quia consiliis interiere tuis;
Nec refert an sis mediata vel immediata
 90      Causa mali, sola lex ad utrumque facit.
Non es causa, sed es nobis occasio quaedam
      Bellorum; non es arma, sed arma movens.
Consiliis istis, si mens non laeva fuisset,
      Debuerant aures abstinuisse meae.
 95Si bona sunt ista, quare flexisse videris
      Propositum citius a bonitate repens.
Vinceris hic iure contrarius ire priori,
      Dissolvunt veterem iam nova verba fidem.
Quo teneam nodo mutantem Protea vultus?
 100      De duplici verbo turpis habetur homo.
Propositum sepelire bonum non arbitror aequum
      Aut clarae fidei fraude nigrare statum.
Non avis utiliter viscatis effugit alis,
      Non bene de laxis retibus exit aper.
 105Diruis, aedificas, mutas quadrata rotundis,
      Est hodie fletus, quod tibi risus heri.
Erubui gremioque pudor deiecit ocellos
      Te primis verbis pacis habente tropos.
Si quis in ore duas aliquo fert tempore linguas
 110      Altera praecidi forcipe debet ei.
Inter veridicos non debet stare bilinguis,
      Est quia dedecori propria lingua sibi.
Simplex principium duplici qui fine relidit,
      Hic erit invisus, bina quod ora gerat.
 115Fine probatur homo, careat successibus apte;
      Quisquis ab eventu corda notanda probat.
Esse tui cordis ego te sententio furem,
      Qui bona dum loqueris non bona corde geris.
Mobilis et varia semper natura malorum,
 120      Ex hoc fertur in hoc, torta, retorta tenens,
O scelerate! duo contraria fers in eodem!
      O te! redargutus ergo recede procul!
Et statim Priamus exsurgens flammeus ore
      Succincte reliquis omnibus ista serit:
 125Nolumus ad voces Antenoris esse reflexi
      Pax et cum pace sit nota perpes ei.
Qui bellum petiit mature bella reliquit.
      Bellum consuluit et modo bella fugit.
Haec facit et, positis in seditione quibusdam.
 130      Plures, quos tentat, in sua vota vocat.
Detegit imbelles animos nil fortiter ausa
      Seditio, nostra non toleranda domo.
Contemnamus eos, sed vos estote parati,
      Protinus ut mandat arma levare tuba;
 135Portis exite, castris irrumpite, Graecos
      Sternite, viventes mortis in arma date.
Supremi mittemus in hos certaminis ensem,
      Saepe dato melius tempore fiet idem.
Dixit et ignito rex coetum pectore solvit,
 140      Nec sine moestitia plebs sua tecta subit.
Amphimachus sequitur, intrante palatia rege,
      De rixa placiti mentio surgit ibi.
Rex ait: Antenor, audisti! quanta profudit
      Non nostris, facilis hostibus esse volens,
 145Et quod pro nihilo ducamus damna, dolores
      Quasque tulit nobis gens inimica neces.
Nec mala voce mea poterunt haec cuncta referri,
      Ora licet tribuas multiplicata mihi.
Aeneas et Polydamas imitantur eundem,
 150      Pars quoque de populis adstipulatur eis.
Extat in his nulla mihi confidentia; credo,
      Prodere quod Troiam proditione velint;
Vnde superstitibus his nuncquam Troia triumpho
      Gaudebit, bellis obsita semper erit.
 155Illis sublatis succedent prospera nobis,
      Et ruet ad nostros Graecia victa pedes.
Hanc maculam delere volo, tu conscius esto
      Praestans consilio pectora fida meo.
Nemine sub tunica tua portes arma sciente,
 160      Summum consilii dogma "tacere" puta.
Cras ego divinam sum rem facturus in arce,
      Tu tempus memori pectore tale tene.
Tunc et enim mecum venient coenare vocati;
      His fac ut extremi coena sit illa cibi.
 165Approbat Amphimachus, quod et hic agat, omnia spondet,
      Colligat ista fides. Hic abit, ille manet.
Nondum sol liquidis se miserat aureus undis
      Clam sociant aliqui se, sine teste, sibi;
Scilicet Antenor, Iolaus Polydamasque,
 170      Amphidamas illis affuit atque Dolon.
Dicunt mirari se, regem malle perire,
      Quam sua sub pacis prosperitate fore.
Hostibus inclusi sumus omnes, patria moeret,
      Sunt quia continua proelia quisque dolet.
 175Consiliis, Antenor ait, attendite nostris
      Dicendis firmam continuando fidem.
Quidque velitis et his praestate silentia rebus
      Dicite; moxque ligant his sua vota fide.
Omnibus adstrictis Aeneam deesse patrandis
 180      Noluit Antenor, unde vocatus adest.
O Anchisiades! ait, ista frequentia belli
      Omnibus est oneri, dicimus ergo tibi.
Censeo tradendam, tu si consenseris urbem;
      Est grave perpetuis corpus humare malis.
 185Cautio quod danda sit ad ista negotia, scitis
      Ne noceat voto suspiciosus homo.
Ad Danaos sapiens et cautus nuntius ibit
      Semina consilii seminet ille duci.
Ille reportabit pacis tutamina nobis
 190      Vt vadant nostra liberiore via.
Tardandum non est, sed ut acceleremus oportet,
      Non patitur longam lectio nostra moram!
Hanc hominum siquis audiverit ante, curante
      In nostram cedet protinus illa necem;
 195Et quia nos Priamo pacem persuasimus olim
      Instat consiliis forsitan ille novis;
Adde, quod irato dissolvit pectore caecum;
      Quis scit an haec nostrum nutriat ira malum?
Plus aloes quam mellis habent pro pace petita,
 200      Ergo nos Priamo hinc quasi poena sumus.
Cum turbam turbo turbavit, turgidus ipse
      Hoc nos turbare turbine pronus erat.
Dixerat. Applaudunt et statim Polydamantem
      Illa cohors Graecum mandat adire ducem.
 205Polydamas itaque gradiens Agamemnonis ista
      Auribus insinuat, rexque serenus ovat.
Iam Phoebum tenet unda maris, clam convocat omnes
      Rex Danaos rogitans, quis quid ad ista sonet.
Concipit ingentes animos hoc omine Graecus
 210      Persuadens regi munera laeta capi.
Proditor aut unus, aut plures? Omnibus omnes
      Res salvae maneant; hi pede pacis eant.
Tu, quamcunque deus tibi fortunaverit horam,
      Grata sume manu, neque morere diu.
 215Qui tulit in castra, rex! huius semina grani,
      Ne dubites illi verba secunda loqui.
Est ea res nimium temeraria, dicit Vlixes,
      Et consentit in hoc themate Nestor ei.
O totiens hominis mutatur spesque laborque,
 220      Cursor ad optatas non venit usque metas.
Quis scit an hoc oculo spectat fortuna sereno?
      Fallitur augurio spes bona saepe bono.
Pyrrhus ad hoc, quia displicuit dissuasio Pyrrho,
      Regi vicino stabat et ipse loco:
 225Providus est Nestor, est circumspectus Vlixes;
      Discrete dubitant et dubitando timent.
Quid tentare nocet, votum labor improbus implet
      Arsque vigil magnas saepe ministrat opes,
Nec mare transisset, pavidus si nauta fuisset;
 230      Turgida cum primum restitit unda rati.
O rex! interdum labor altus expedit actus,
      Maxima segnities commoda tollit iners.
Quantumcunque potes, facito properare laborem,
      Nec mora segnis opus differat ulla tuum.
 235Tempus ad hoc fortesque viros fidosque notabis.
      Quos credis tutos, effuge, tutus eris.
Quis bona sic nisi mentis inops oblata refutet?
      Resque laboriperas absque labore datas?
Plebs probat hoc, firmatque fidem laudatque laborem,
 240      Ipsaque clara ducum concio spondet opem.
Regi Polydamas signum diffamat, ut illi
      Norint, quo veniant tempore, quoque loco.
Promittunt proceres et iurant Polydamanti
      Immo vovent stabilem regis ab ore fidem:
 245Eius quod rebus, quod amicis, quodque propinquis
      Quod sibi servetur intemerata fides;
Aeneam nullus, Antenora nemo, Dolona
      Nemo contigat, nemo nocere velit;
Incolumis maneat Iolaus et omnis in isto
 250      Fida mente volens conscius esse foro,
Mittit ad Aeneam cum Polydamante Sinonen
      Rex, rem non dubia certificare nota.
Postulat ut sinum, locus assignetur et hora
      Quodmodo, quando, quibus, aut ubi fiat opus.
 255Istis Anchises interfuit actibus, istis
      Antenor; fuit hos iussus adire Sinon.
Est locus in Troia, stat in illo porta locata,
      Scaea vocabatur, ampla, decora, nitens.
Pro reliquis erat huic specialis gloria signi,
 260      Post caput inventor sculpserat illud equi.
Audierant socii scelerati verba Sinonis
      In quae se dederant, pacta patrare parant.
Nostra, Sinon! aiunt, studeas propendere verba
      Regi, quae loquimur, regrediendo refer:
 
 265Hanc portam, monstrantque sibi, reserabimus Argis,
      Nolumus hos aliis apropriare locis.
Tempus captabunt, media quoque tempora servant,
      Venturi siquidem tempore noctis erunt.
Lumen eis dabimus pro signo, lumine viso
 270      Protinus in portam Graeca caterva fluat.
Nos erimus praesto, quid agendum, quo sit eundum
      Indubitanter erit praevia nostra manus.
 
At nos et nostri, nos nostraque more sequestro
      Portae iam dictae stabimus ante fores.
 275Vos pactam servate fidem, non armiger ullus
      Contingat nostras ense vel igne domos.
Ecce locum dedimusque tibi cum tempore signum
      Et totum rerum te didicisse modum.
Vade, vale: cave ne titubes, mandataque frangas,
 280      Ac nihil ex istis nisi pienter agas.
Si quidquam fuerit de contingentibus auctum,
      Demtum, mutatum credimus esse malum.
Si non cuncta, Sinon! iterum tibi dicimus, apte
      Feceris; infelix et cibus ignis eris.
 285Quid facitis, scelerata cohors? qua flante Megaera
      In mentem vobis spiritus iste ruit?
Es pius Aenea? sic cantavere poetae;
      Cuius produxit fabrica tale nefas.
Virgilii musa mendacia multa colorat
 290      De te non facta sed mage ficta canens.
Insignem pietate virum te nominat, aequum
      Praedicat et saepe clamitat esse pium.
Es ne pius, propriam qui tradens hostibus urbem
      In miseram mittis omnia viva necem!
 295Cum facie civem, cum pectore te facis hostem,
      Impia sub dulci melle venena latent.
Sontibus insontes soboles, sobolumque parentes
      Morti quum tradis, semper iniquus eris.
Iam Troia! totius apex tibi crevit honoris,
 300      Tu Troiam toto mungis honore miser.
Reddere gaudet homo nequam pro melle venenum,
      Pro fructu poenam, pro pietate dolum.
Non Venus immo Venus; quoniam Venus est meretrice
      Quavis deterior, te genuisse potest;
 305Te lapis et montes, innataque rupibus altis
      Robora te saevae progenuere ferae.
Vnde neces hominum non curas more lupino,
      Tu fieres rapido, viscidus! esca lupo
Mitius inveni quam te genus omne ferarum,
 310      Antenor! similis est tibi nullus aper!
Vrbem, quae multo surrexit ad astra labore,
      Vna fecisti nocte perire, lupe!
Vrbs bona, nobiliter steterat quae pluribus annis,
      Flos Asiae, Troium gloria, gemma Phrygum,
 315Hortus tironum, procerum rosa, lilia regum,
      Pompa puellarum, mansio grata ducum,
Auxilii murus, patriae tutissima turris,
      O miser! o subito, te perimente perit.
Turpe quidem dictu, sed si modo vera fatemur,
 320      Saevior est animo vipera nulla tuo.
Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet,
      Qui poenam, quam tu, non meruere pati.
Tu quoque Polydamas, qui verba nefanda ferebas,
      Nonne feris saevis plus feritatis habes?
 325Prodis in mortem pueros iuvenesque senesque,
      In quibus et recubas, moenia clara cremas.
Quem libet acta probant, et quid non proditor audet?
      Terraque de fructu, quam sit amara, docet.
Quae seges infecta surget non decolor herba,
 330      Arbore de dulci dulcia poma cadunt.
Nescio, tantorum cum sit pincerna malorum,
      Carmine quo fungar in tua fata ferox!
Di tibi dent sociisque tuis inopemque senectam,
      Et longas hiemes, perpetuamque sitim.
 335Egrediens in castra Sinon audita reportat,
      Rex cum Graiugenis singula verba notat;
Ad signum sua seque parant, tempusque locumque
      Observant, fortes arma subire vocant.
Tempus erat dubiam cogens nigrescere lucem,
 340      Cui neque lux neque nox est, sed utrumque parens.
Non dat adhuc claves custodibus Amphimachus, sed
      Se penes has habuit, postea vero dedit.
Claves Antenor Anchisiadesque tulerunt,
      Res ea prorsus erat suspicione carens.
 345Ad murum portae, cautum quibus esse volebant,
      Adducunt, murus ut tueatur eo.
Et statim porta succendunt lumen aperta,
      Gaudent ad rutilam Dorica castra facem;
Luminis ad radium se transfert ilico Pyrrhus,
 350      Vix bene contigerat Pergama, porta patet.
Mox reseratores pro conservamine ramum
      A Pyrrho pacis praesidiique ferunt.
Se quaecunque domus signo cristaverat isto;
      Pyrrhus ait; nulla per nocumenta cadet.
 355Vos igitur vestra vestrosque reponite tuto
      Vt vos conservet pactio facta loco.
Vrbs, stylus extremam cuius iam scriptitat horam.
      Arx regum, procerum quae fuit atque ducum.
Quam situs ipse loci, quam rerum copia maior
 360      Extulit, atque frequens rumor ad astra tulit?
Haec aiunt, quod sub Abraham constructa, sed Abdon
      Sit quod sub nostro iudice strata solo,
Et sunt qui dicant hanc surrexisse sub Aloth.
      Qui pinguem valido vulnere fixit Eglon:
 365Et fortasse legens sic dicet, cur tulit auctor
      In cameram studii Troica bella sibi?
Non propter Troiam, Troianum scribere bellum
      Aut coepit Phrygum sollicitare stylum,
Sed ductus meliore via compescere pravos
 370      Et servare dei vult in amore bonos.
Grata medulla latet omni sub cortice rerum,
      Et nucleum celat arida testa bonum.
Nos docet Herodes, sicut Baptista Iohannes,
      Erudit iste bonos, territat iste malos;
 375Et bene, si memini, fas est et ab hoste doceri,
      Virtutumque Sathan fabricat arma tibi
Nos ad serpentes formicas bestiolasque
      Et sacra pennatas pagina mittit aves;
Et mihi Iob loquitur, quia me iumenta docebunt
 380      Et nihil est quod non prosit et obsit idem.
Hic sonat invidia, livor, truculentia fastus,
      Ambitio, rancor, ira, libido, dolus.
Postremum vero Troiae miseranda ruina
      Informativa singula voce sonat;
 385Et malus absistat iustusque resistat, habeto,
      Sed quia clauserunt haec mala fine malo.
Quod brevis est risus, quod longaque lacrima mundi
      Quondam Troia potens incinerata docet.
Tam firmum nihil est, cui non metus esse ruinae
 390      Possit, et hoc subito; persequor ergo cito.
Tempus erat, quo prima quies mortalia membra
      Inficit et cerebrum gratior hora linit;
Lumine conspecto properant ad Pergama Graeci
      Quolibet accincti fortiter ense suo.
 395Irrupere Thoas, Adamas, Aiax et Epimus
      Paene quidam primus ipse Machaon erat.
Tessander, Sthenelus, Menelaus, Nestor, Vlixes,
      Immo globata simul Dorica tota phalanx.
Invadunt urbem somno meroque sepultam,
 400      Ilico deiicitur omnis ab arce vigil.
Tunc mediam ruit in urbem numerosa iuventus.
      Tunc gladium coepit ferrea ferre manus.
Aggeribus ruptis sic spumens effluit amnis
      Et nimis insanis iugera pressat aquis.
 405Teucrorum mentes inopinatissimus intrat
      Horror, inauditus concutit ossa tremor.
Nec mirum; tanto terebratur Troia fragore
      Tamque gravem strepitus reddidit ille sonum.
Vt credas omnes agitasse tonitrua ventos
 410      Vel magis in primum cuncta ruisse chaos
Armatos astare Phryges in lumine primo
      Et stricto postes ense sonare tremunt.
Tecta fremunt, resonat magnus plangoribus aether,
      Territus hinc vagit matris in ora puer:
 415Foemineis omnes ululant plorantibus aedes,
      Cuncta dolore fugit exhilarata quies;
Exilit hic nudus, hic prima veste renactus;
      Occurrens Danaus perfodit ense latus.
Foemina nuda salit e lecto, vix bene prolem
 420      Arripit, ante larem non venit, icta cadit,
Ille vel illa caput iam paene levaverat, Argus
      Advolat, in partes membra levata secat;
Membra levat sensim vili demissa grabato
      Servulus et venter scinditur ense suus.
 425Enbipedat pes attonitus, quia dum fugat ille
      Obviat hic, nescit quo moderatur iter.
Dum gladios fugiunt, gladiis in acumina currunt
      Et mortem generat mortis ubique fuga.
Cum planctu luctus et plurima mortis imago
 430      Nascitur et nulli se revocare datur.
Hostica per totam diffunditur ultio Troiam,
      Rumpia crudelis fert genus omne necis.
Penelei iuvenis cecidit mucrone Coroebus
      Nec poterat supplicem Iuno iuvare virum,
 435Iste procus fuerat Cassandrae, cuius amore
      Venerat in pugnam, post habiturus eam.
Confixi pereunt Hypanisque Dymasque, nec ullus
      Sustinet occubitum dinumerare ducum.
Quid recitem, reticere iuvat; iustissimus unus
 440      Qui fuit in Teucris, quod perit Eripheus.
Itur in omne nefas; postes a cardine vellunt,
      Ipsaque magnatum domata strata ruunt,
Altas deiiciunt a summo cardine turres,
      Iam fiunt omnes terra domusque pares.
 445Sternitur extractus, si quis latitaverat intus;
      Multo Teucrorum sanguine fumat humus.
Gens victrix tandem Vulcano fulminat urbem,
      Nemo tum latum vidit in orbe focum.
Flamma vorax ad celsa volans obnubilat astra
 450      Longe seposita percutiendo loca.
Tros miser, arma timens, exermis currit in igne
      Ignis ut hinc urit, rursus ad arma ruit.
Hic ardent aedes, hic detruncat Diomedes
      Per varias caedes brachia, crura, pedes.
 455Vix sit habenda fides quot millia stravit Atrides;
      Omne quidem vivens paene perire vides.
Densatur plangor, ferit aurea sidera clamor,
      Est omni maior iste dolore dolor.
Forsitan et Priami fuerint quae fata, requiras;
 460      Ipse fere primus sub necis ivit onus.
Coeperat et Priamo signum splendescere nigrum
      Et portam turba iam subitura foret;
Antenor duxit in celsa palatia Pyrrhum;
      Tunc fuerat ferro cinctus et ipse fero.
 465Non sinit interea Pyrrhus dormire mucronem,
      Sternit quos media conspicit ire via.
Ianua regalis temere convulsa tumultu
      Horrendaque replet anxietate domum.
Excitus ad strepitum longaevus anhelat ad arma:
 470      Arma quibus pacem duxerat ipse diu.
Armandi Priamo deest copia, copia vero
      Insueto poterat utilis esse minus.
Qui mediis postquam videt in penetralibus hostem
      Remigio credit devolitare pedum.
 475Alas perdiderat pennas furante senecta,
      Furtivo graditur temporis aura pede.
Non longe stetit ara Iovis; vix contigit illam
      Rex ratus auxilii fercula ferre Iovem;
Insequitur Pyrrhus et ad aram crine retractum
 480      Per laevam rigido perfidit ense senem.
Hic finis Priami, sic taedas turpiter actas
      Ledaeaeque luit exitiale nefas.
Hecuba moesta fugit sequiturque Polyxena matrem,
      Iam credunt ambae sustinuisse necem.
 485Aeneas occurrit eis, o tiro! puella
      Ista tuo vivat munere, mater ait;
Omnia perdidimus, tantummodo vita relicta est,
      Praebeat ut sensum materiamque mali:
Occubuit Priamus. Polydorus et ipse Polytes,
 490      Cum populis omnes interiere duces.
Solvitur in cineres Troiae latissima sedes,
      Aequantur plano culmina celsa solo;
Carnifici fortuna potest mea flenda videri,
      Omne trahit secum Palladis ira malum.
 495Iam metuo, miseros fratrum quod currat in artus
      Et quod iam Danaus perfodet ense latus.
Optarem potius perfigi cuspide raptim,
      Quam mala tanta diu ferre doloris acu.
Mitius ille perit, subita qui mergitur unda,
 500      Quam sua qui tumidis brachia lassat aquis;
Sed misere solus superest post omnia luctus,
      Quot bona possedi, tot modo tanta fleo;
Nec lacrimabatur, lacrimas introrsus obortas
      Ebibit ipse dolor funereusque pavor.
 505Aeneas illam patri commendat, apud quem
      Toto torturae tempore clausa sedet.
Plangendo fugit in aedem Cassandra Minervae,
      Hic Heleno fratre concomitata latet.
Graeci devastant, occidunt; nocteque tota
 510      Officium Phrygibus ignis et ensis agunt,
Argentum rapitur, ebur, aurum, serica vestis,
      Ostraque cum phaleris, purpura, gemma, chlamys,
E porta iuvenes exportant pondera praedae
      Omnibus in fine distribuenda bene.
 515Occidit hac sorte gaudens opulentia Troiae,
      Finit, fitque cinis urbs bona, plena bonis,
Ampla potentatu, celeberrima, digna relatu.
      Felix primatu, principe, cive, statu.
Iugiter ignara fortuna quid esset amata
 520      Vrbs vetus et clara fit pecualis ara:
Vrbs res declarat, ubi fundamenta locarat
      Phoebus et aptarat moenia, vomer arat.
Nemo sibi ponat: in mundi flore vivamus;
      Capta vides sero Pergama, capta tamen.
 525Orto sole duces Agamemnon in arce Minervae
      Convocat et verba protinus ista levat:
Gratulor, o proceres! quia nos hoc fine labores
      Clausimus, interius absque labore sumus:
Tunc bene pugnatur, cum pax pugnando paratur,
 530      Nobiliora bona proelia pace mala.
Fortunam Priami cantavit Troia diebus
      Pluribus, et nostra dissuit ossa metus,
Vnde viri medio ceciderunt tempore, terram
      Sanguine qui vobis hanc peperere suo;
 535Scilicet Aeacides cum Patroclo Diomedes,
      Quique prior tinxit Prothesilaus humum.
Multi qui numerum vicerunt, ala Quiritum!
      Fustibus et gladiis qui periere Phrygum.
Nomina praetereo, Protenoris Antilochique;
 540      Me cunctos prohibet enumerare dolor.
Sed neque multiplices nostrorum promere mortes
      Cum totidem linguis sunt satis ora decem.
Nil adeo fortuna gravis miserabile fecit,
      Vt minuant nulla gaudia pace malum.
 545Flebile principium melior fortuna secuta
      Est, tulit undosos clarior aura dies.
Nunc ad nos vultu rediit fortuna sereno
      Matris in uberibus facta noverca prius.
Dardanidas vestri pulchre domuere lacerti,
 550      Troibus et Phrygibus imperat ista manus.
Troia iacet certe Danais invisa puellis,
      Iam bove captivo Pergama victor arat.
Sub pedibus calcatis eam, quae maxima dudum
      Regibus et magnis imperitabat heris.
 555Promeruit nostra magnas constantia laudes,
      Per nos in cinere Troia sepulta iacet.
Vos haec, vos inquam, victoria solis ab ortu
      Solis ad occasum laudis honore feret.
Immo terrarum quo tempore volvitur orbis.
 560      Omnibus in linguis iste triumphus erit.
Troiam devicit, cantabunt, Graecia victrix.
      Crimine quae Paridis fit rogus, inde cinis.
Obruta Troia docet mundi quid in omnibus actis
      Est virtus: placitis abstinuisse bonis.
 565Efficiens ille manet urbi causa ruinae.
      Ausus legitimi fallere iura tori.
Ob Paridis praedam praedatam cernitis urbem.
      Hic merito venit, illa maligna fuit.
Vos istas hodie res diripuistis honeste.
 570      Viribus egistis omnia, fraude nihil.
Quam bene, quod praedam partem portastis in unam,
      Est spolii danda portio cuique sua
His, quibus est promissa fides estote fideles,
      Fraus absit: vacuas caedis habete manus
 575Laudo vos, sed in hoc non laudo, vultis eisdem
      Stricte promissam si temerare fidem.
Si sit contactum quicquam de rebus eorum.
      Reddatur penitus, omnis abesto dolus.
Aeneas maneat cum Polydamantes quietus,
 580      His erat Vcalegon et comes ipse Dolon;
Gaudeat Antenor simili ridere quiete.
      His quoque personae proximitate datae.
Consentit populus et eis, qui regis ab ore
      Expressi fuerant, omnia salva manent;
 585Et non expressi tantum, sed et omnibus his, qui
      Participes huius traditionis erant.
Antenor surgit; ut fandi copia detur,
      Obsecrat; hac sumta convenienter ait:
Grates Graiugenae gratanter reddo iuventae
 590      Pro bene servata, quam pepigere, fide.
Corpora nostra quidem rebus sunt integra salvis,
      Nec nocuit nostris ulla procella necis.
O rex! in capite belli, cum bella sitiret,
      Et daret extentas Troia superba minas,
 595Non ierat, sed iturus erat navemque struebat
      Intendens Danais damna parare Paris.
Res ea displicuit Heleno, retulitque futurum
      Remigio tali Troibus excidium;
Hic etiam reddi corpus persuasit Achillis,
 600      Intumulata dolens membra iacere ducis.
Et fuerat Cassandra malo contraria vestro
      Hoc casu, casum vaticinando Phrygum.
Immo clamabat manifeste, Troia tenenda
      Quod foret exitio, si Paris iret eo.
 605Quicquid agebatur inter primordia belli,
      Illa recusabat, quae Paris egit agi,
In tantum; quod eam pater atro carcere clausit,
      Nec tacuit, pacem semper in ore tulit.
Concedas igitur his libertate potiri,
 610      Et tua pro meritis gratia prosit eis.
Rex de consilio consentit, eisque duobus
      Libertas etiam, re redeunte, redit.
Evadit quoque per Helenum regina precantem
      Hecuba, reginae iungitur Andromache.
 615Res nova sollicitos invitat semper ocellos,
      Hac illacque trahit splendida Troia viros.
De multis laribus lar hic surrexerat unus,
      Vnus erat solo lucidus igne locus.
Ignis Troia fuit, et tota; vagantur ibidem
 620      Graeci Troianum circueundo locum.
Hic cineres, hic carbones, hic respicit ignes;
      Saepius est oculus in novitate vagus.
Ista regyrantes vocat in commune Quirites
      Et totum populum buccina dando sonum.
 625Nec mora. Conveniunt et conglomeratur in unum
      Quam tulerant, praeda, rege volente, locum.
Et quae dividitur et ab unoquoque levatur.
      Omnibus illectis portio magna satis.
Vivat in aeternum rex! clamant vocibus altis,
 630      Aera concutiunt, festaque fausta canunt.
Vidit ut Atrides, quid enim non ille videret.
      Cuius in arbitrio Graecia tota fuit;
Troiam destructam, finitos esse labores;
      Cogitat in proprios vel remeare lares.
 635Ad notos etiam desiderat ire penates
      Graeca phalanx, annis exiliata decem.
O patriae natale decus! sic allicis omnes,
      Exul vix poterit immemor esse tui.
Conveniunt aliqui iam tempora certa daturi,
 640      Quando petenda forent patria tecta sibi.
Sic igitur statuisse volunt, ut, quando veniret,
      Vela levarentur omnia, quinta dies.
Propositum tale mutatio destruit aurae,
      Sollicitum raucis nam mare fervet aquis;
 645Tempus enim quia per aliquod maris ira fremebat
      Non poterant dicta vela levare die.
Est apud Aeneam servata Polyxena, Pyrrho
      In thalamum mentis eius imago cadit.
Nonne meo patri fuit haec occasio mortis
 650      Cogitat, et studio pectoris ista rotat.
Tempore, quo Priami fuit a me regia fracta
      Hanc ibi non vidi, reperietur ubi?
O Agamemnon! ait ad regem quo tamen antro
      Haec latitat virgo condita, scire volo
 655Non memini me patris eam vidisse sub umbra,
      Nec scio, quod tulerit Hecuba mater eam.
Vndique rex quaerit pro virgine, mentio surgit
      Quod sit ab Aenea tradita virgo patri.
Rex vocat Aeneam. Cur nos Aenea fatigas?
 660      Intulit, ut veniat, pelle, puella, moras.
Aeneas petit Anchisem; virguncula prodit,
      Ducitur ad regem certa subire necem.
Rex Pyrrho praesentat eam, sententia Pyrrhi
      Extat ut interitum patris et ipsa luat.
 665Detrahitur moesta, scissaque Polyxena palla,
      Et nocet alterius non sua culpa sibi.
Ad patrium iugulat detractam tiro sepulcrum,
      Occidit hoc misero regia virgo modo.
Rex Anchisiadem pro clausa virgine culpat,
 670      Qui iubet ut cedat, altera regna petat.
Virginis a partu duc annos mille ducentos
      Et quadragenos his sociando novem,
Prodiit in lucem, tunc editus, iste libellus,
      Quam miser est mundus insinuare volens.
 675Forsan adest aliquis dicetque; quis edidit illum?
      Ista requirenti reddere verba potes.
Ecclesiam scis in Stadio, quam protegit alis,
      Nam caput est eius, virgo beata suis.
Qui scribens: "in principio verbum caro factum:"
 680      Intonat, illius ad latus ille volat.
Prodiit ex rutilo roseus locus iste roseto,
      Ingenua matrem nobilitate sequens.
Sic florendo vigent, ut odore, colore, sapore
      Nunquam degenerent; his tribus ambo placent.
 685Splendescit virtute color, doctrinaque pascens
      Est sapor et famae balsama spargit odor.
Abbatem nosti Tirricum, cui dedit olim
      Ecclesiae dictae virgo patrocinium.
Cui virtus animam decorat, facundia linguam
 690      Dapsilitate nitet, utilitate viret.
Ille, suos quondam non ultimus inter amicos,
      Ante virum talem qui tulit eius onus;
Edidit hunc sexto finitum mense libellum.
      Cui tamen hoc tempus syncopa multa scidit.
 695Correxit pigritans. Labor hic, quam scribere, maior;
      At corrector ait: sint tua si qua valent.
Nulla poetarum posuit figmenta, Daretis
      Historiam soliti scribere, vera tenens.
Et Phrygius fuit iste Dares, et tempore belli
 700      Ipsa quidem miles proelia visa refert.
Dicamus breviter Troianae tempore pugnae
      Parteque quot stratae sint ab utraque gulae;
Iliacos cineres post deseruisse Pelasgos
      Scribamus, gades sic sibi figit opus.
 705Annos iunge decem, sex mensibus, his duodenos
      Adde dies, tantum Troica pugna stetit;
Post octingenta sex octogintaque ponas,
      Millia Graiugenas tot cecidisse scias.
Troum sexcenta tria septuaginta ruerunt
 710      Millia, sed nondum traditione data;
Extrema nocte cinerum cecidere ducenta
      Et decies septem millia sexque Phrygum.
Pro toto Troum numero nonaginta vocantur
      Et quadraginta millia terque tria.
 715Millesies mille permixtim quinque trecenta
      Et denos octo millia caesa puta.
Quique superfuerant, ventum dispersit in omnem
      Sorte premens illos asperiore deus.
Cum ratibus, quibus ad Graecos Paris iverat olim,
 720      Navigat Aeneas, multaque turba comes.
Cum quadringentis et millibus esse duobus
      Dicitur et tellus Adria tacta sibi est.
Longas sustinuit maris iras, nam sceleratum
      Per mare, per terras septima iactat hiems.
 725Longo membra dedit infelicissima bello,
      Externa tandem conditus exul humo.
Antenor subit Hesperiam, duo millia secum
      Deducens populi pausat humatus ibi.
Hecuba Cassandram secum trahit, Andromachenque
 730      Hectoris, est Helenus associatus eis.
Vna Sybillarum Cassandra fuisse putatur,
      Et bene concordat temporis hora rei.
Nam sub iudicibus et eodem tempore, Troiae
      Gloria quo cecidit, quarta Sybilla fuit.
 735Tot positis numeris etiam fortasse requiris,
      Currere versiculis quot liber iste velit:
Bis denis adde ter centum millia quinque,
      Hoc numero textus texitur historiae.
A campis, ubi Troia fuit, discedere victor
 740      Cogitat et propriam visere Graecus humum;
Tota ferebatur, numerum quae copia vicit,
      Ad latebras ratium praeda vehenda domum.
Redditur interea Menelao casta locusta
      Deteriore statu sponte iocata diu.
 745Foemina digna mori redamatur amore priori
      Reddita victori delitiisque tori.
Saeva quod evadis, non tradita cetera tradis,
      Cur rea tu cladis non quoque clade cadis.
Si fueris lota, si vita sequens bona tota
 750      Non eris ignota, non eris absque nota.
Rumor de veteri faciet ventura timeri,
      Cras poteris fieri perfida sicut heri.
Quo semel est imbuta recens, servabit odorem,
      Vt quasi concretus sit sibi, testa diu.
 755Quod pubem virus maculavit, canet in illis:
      In quibus et canet, convenienter obit;
Nam medicina silet, ubi morbi causa silescit,
      Horrent admotas vulnera cruda manus.
Tollere nodosam nescit medicina podagram,
 760      Nec tibi concretam potio nulla notam.
Quod proba, quod stabilis, quod fias sponte fidelis
      Fallere me metuo si fideiussor ero.
Si quis idem sperat, iacturas poma myricas
      Credit et e medio flumine mella petit.
 765Nequitiae manifesta tuae documenta dedisti
      Post bellum iusto restituenda viro.
Quod tam reddenda quam reddita moesta manebas
      Ad Graecos veniens turbida, laeta Phryges.
Impia verte gradum; cupias quodcunque necesse
 770      Est; magni mundi sanguine plena redi!
Nonne peremisti tot millia sola maligna?
      Quo debes tanti sanguinis ire rea?
Ingredieris item funesta palatia clara?
      Nonne fores potius comminuenda rota?
 775Hanc noxam coxa decoxit, non tua dextra
      Hoc decus a sera posteritate feres.
Iamque viam suadet Boreas, et nave soluta
      Optato flatu carbasa nota sonant.
Quumque dies ita per aliquos nat prospera classis
 780      Aegei gaudet fluctibus usa maris,
Incipiunt epulis levibusque vacare cachinnis,
      Sicut in exilium fugerit omne malum.
Aeolus interea tollens ad sidera fluctus
      Graecorum ratibus triste minatur onus;
 785Densatur coelum pice nigrius, ingruit imber,
      Vela procellosis deiiciuntur aquis.
Inchoat horrendo misceri murmure pontus,
      Nauta gubernandi grande perhorret opus.
Nec mora, diffugiunt et vasta per aequora currunt,
 790      Saevaque spumantes concutit aura rates;
Locrorum classis immitibus obruta ventis
      Frangitur in medio delacerata freto,
Nec satis insanis est quod confringitur undis,
      Plus mare, cui parcit, fulminis igne perit.
 795Rex Aiax videat quum terras undique nullas
      Naufragus in mediis brachia lassat aquis.
Littus ut inveniat nudos quatit ille lacertos,
      Exitus hic fractis puppibus esse solet.
Cetera turba licet ligno tabulave vehatur,
 800      Dum cadit in scopulos piscibus esca datur.
Exemplum positus animi patientis Vlixes
      Iactatur dubio per dua lustra mari.
Insuper aetate provecta clarus ab illo,
      Cui bene confiderit, vulnere fossus obit.
 805Cassibus intererat et cladibus, his Diomedes,
      Attamen in proprium devenit ille locum.
Idomeneus item non pauca pericula passus
      Intrat cum sociis patria tecta suis;
Devenit et Nestor, solitus componere lites,
 810      Extinguens irae pacis in imbre faces;
Ad sua deveniunt etiam confinia quidam,
      Promisit tempus nostra marina quibus.
Mente tamen tumida cogente, superbia mansit
      Materiam multi compositura mali.
 815Nascitur inter eos rancor, tumor, ira, simultas,
      Invidiae facinus, cum feritate dolus.
Denique conveniunt lites acuendo Corinthum
      Inmemores propriam vix tetigisse domum,
Et nisi Nestorea pacem suadela crearet,
 820      Fessus se populus in nova bella daret.
In sua victoria conversus viscera ferro
      Fastus consuevit tot generare mala:
Nec sine iactura Menelaus foedere foedo
      Foede foedatus in sua regna redit;
 825Rumor it, et magnum sermonibus occupat orbem,
      Dum quae contigerant orbis in aure sonant:
Quam Paris abstulerat, et pro qua Graecia tota
      Per denos annos proelia movit, adest!
Patria concurrit hac pro muliere videnda,
 830      Ob quam tot proceres, tot periere duces.
Quamvis pulchra foret, dicunt, quia foeda fuisset
      Passa peregrinum sponte libensque virum,
Non se debuerant in mortem pro muliere
      Iam turpis famae millia tanta dare.
 835Nec poterat mundum Troiana ruina latere,
      Vndique fama volat, Troia per ora labat.
Mirantur quicunque solent ratione potiri:
      Narrantis coniux pendet ab ore viri.
Troia, ferunt, cecidit, quam gloria celsa levavit,
 840      Magnificum saepe nomen ad astra tulit.
Quanta potentatus fuerint insignia Troiae
      Nec facunda potest promere lingua bene.
Eius inhorrebant audito nomine reges,
      Eius ad imperium contremuere duces;
 845Dives opum, regnum regionum, regia regum,
      Inclita nobilium mansio, pompa ducum!
Tot populis et tot munitam turribus urbem
      Credere quis posset obsidione capi.
Corruit invicta totiens, nihilque remansit
 850      Incinerata iacet, sed neque nomen habet.
Corruit, exemplum terris immane dabatur,
      Quod praesens certam non habet hora fidem.
Nam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce
      Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.
 855Semisepulta virum curvis feriuntur aratris
      Ossa, ruinosas occulit herba domos.
Causa rei talis meretrix erat exitialis
      Formosis malis artibus usa malis.
Coniugii Menelaus eam quod amore requirit,
 860      Quod tu, quod faceret quilibet, iste facit.
Iam portum mea cimba tenet, iam nauta quiescit.
      Plurima qui mersit agmina mortis aquis.
Involvit cum plebe duces, cum principe vulgus,
      Cum populo proceres belligerasque rates.
 865Pergama tot populis quondam terrisque superba
      Mortibus innumeris misit in interitum.
Ite! igitur per exemplum, genus o mortale reorum
      Ad finem duxit quos mala vita malum.
Cum fuerint unum non unum fulmina terrent,
 870      Verbera non nostra, nostra putare salus.
In foveam cuncta cadit excellentia, poena,
      Gloria, planities omne cacumen habet.
Inclita Troia ruit, vestigia nulla videtis,
      In nihilum rediit, quod nihil ante fuit.
 875Reges, regalis opulentia, natio bellis
      Turgida pomposis ut periere, cinis.
Nec gladii furias evasit Pyrrhus, Orestes
      Eius ob Hermionem terminat ense diem.
Perfoditur gladiis Agamemnon et ipse, nec ullus
 880      Extremos sicco contigit ore rogos.
Ad generum Cereris sine caede et sanguine pauci
      Descendunt reges et sicca morte tyranni.
Hos homo per strepitus impone silentia carni,
      Sit bene vivendi res ea forma tibi.
 885Tu, qui sublimes conaris scandere turres,
      Te lapsu subito praecipitante rues.
Crede mihi, bene si latitas, bene vivis et infra
      Fortunam debes usque manere tuam,
Ne, cum forte suas repetitum venerit olim
 890      Rex avium plumas, ridiculosus eas.

Explicit

[recensere]

Troilus est Troilus Troiano principe natus,
Et liber est Troilus ob Troica bella vocatus.
Est res insana nimium solamen habere
In spe mundana quam nescit longa manere;
 5Gaudentes flere facit et gaudere dolentes
Sic fallit vere sese, velut umbra sequentes.