Unio in Krew

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Unio in Krew
anno domini MCCCLXXX (1385)


Nos Jagalo virtute Dei dux magnus Lithvanorum Russiaeque Dominus et heres naturalis, notumfacimus, quibus expedit universis, presentium tenorem inspecturis nobis memoriale dicendorum a serenissima principe, dei gratia regina Ungariae, Poloniae, Dalmatiae etc. per honorabiles et nobiles viros dominos Stephanum praepositum Chanadiensem, Ladislaum filium Kakas de Kaza, castellanum de Potok, Wlodconem pincernam Cracoviensem, Nicolaum castellanum Zavichostiensem et Cristinum tutorem Kazimiri. Et primo dixerunt, qualiter magnificus Jagalo, dux magnus Lithvanorum etc. suos solennes ambasiatores ad dominos regnicolas Poloniae destinavit demumque et ad eius reginalem maiestatem. Hi autem, qui ad reginalem maiestatem fuerint transmissi, assumserunt secum litteras credentiales a potiori maiori et excellentiori nuntion videlicet inclito principi Skirgalone, duce fratre domini Jagalonis, ducis magni, qui ex quibusdam certis causis personaliter ad eiusdem reginalem maiestatem transire nequivit. Nuntii vero eiusdem dux Borisz et Hanco, capitaneus Wilnensis eidem dominae reginae Ungariae taliter exposuerunt et dixerunt : quomodo multi imperatores, reges et principes diversi cum eodem duce magno Lithvanorum cupiebant, affectabant et desiderabant parentelam proximatis contrahere perpetuam, quod factum Deus cunctipotens usque in personam eiusdem reginalis maiestatis reservavit. Ideo serenissima princepts pro tanto saluberrimo misterio suscipiat vestra maiestas eundem dominum Jagalonem, magnum ducem in filium et inclitissimam principem Hedwigem, filiam vestram carissimam reginam Poloniae sibi in legitimam consortem coqulantes. Et exinde credimus laudem Deo, salutem animarum, honorem hominibus et augmentum regi exstitisse. Dum autem ea. ut praeferuntur, fine terminabuntur ordinato, interdum dominus Jagalo, magnus dux cum omnibus fratibus suis nondum baptisatis, proximis, nobilibus, terrigenis, maioribus et minimis in suis terris existentibus fidem catholicam sanctae ecclesiae romanae nititur, cupit et desiderat amplexari. Et quia super eo multi imperatores et principes diversi laborarerunt, quod ab eo usque nunc minimo obtinere valuerunt, verum tamen Deus omnipotens hunc honorem ipsius reginalis maiestatis conservarit. In huius rei robur, evidentiam et firmitatem idem Jagalo dux magnus promittitur universos thezauros suos ad recuperationem defectuum regnorum, utrorumque tam Poloniae quam etiam Lithvaniae ponere et exhibere. Et hoe nisi eadem domina Ungariae filiam suam Hedvigim reginam Poloniae praenarratam sibi matrimonialiter copulabit. Etiam idem Jagalo dux magnus promittit pactum pecuniae ratione vadii inter ipsam dominam reginam Ungariae ex una et ducem Austriae parte ex altera constitutam videlicet ducenta millia florenorum dare et exsolvere effective. Item, idem dux Jagalo magnus promittit et spopondit universas occupationes et defectus regni Poloniae per quorumvis manus distractas et occupatas propiis laboribus et expensis reintegrare. Item, idem Jagalo dux magnus promittit cunctos Christifideles et praecipue homines utriusque sexus de terra Poloniae receptos et more exercituantium transduetos pristinae reddere libertati ita, quod quisquis eorum vel earum transibit quo suae licebit voluntati. Demum etiam Jagalo, saepedicus dux, promittit terras suas Lithvaniae et Russiae coronae regni Poloniae perpetuo applicare. Et nos Jagalo, dux magnus Lithvanorum praefatus, praemissas legationes ex parte nostri per praedictum Skirgalonem, fratrem nostrum carissimum praenominatis, dictis baronibus regni Poloniae propositas et modo praehabito declaratas ac demum per nuntions eiusdem fratris nostri serenissimae principi, dominae Elisabeth, reginae Ungariae praenotatae similiter et modo praehabito explicatas in praesentia praedictorum ambasiatorum et nuntiorum ipsius dominae reginae tam Ungarorum quam etiam Polonorum ad nostram celsitudinem destinatorum una cum fratribus nostris infrascriptis videlicet domino Skirgalone, Coribut, Vitoldo, Liguen ducibus Lithvanorum et in persona aliorum fratrum nostrorum praesentium et absentium processisse et tam praedictae dominae reginae, quam etiam praefatis baronibus regni Poloniae intimasse, quas quiden legationes cum nostri et fratrum nostrorum praescriptorum sigillorum praesentium duximus fore ratificatas et per omnia modis praemissis affirmatas. Datum in Krew feria secunda in vigilia assumptionis beatae Mariae virginis gloriosae, anno Domini MCCCLXXX quinto.