Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Epistola Dedicatoria
| Caput I |
Duo Reverendissima Celsitudo, Reverendaque Reverentia Vestra mecum fatebitur requiri ad integram absolutamque Lyturgiæ divinæ, in publicis Ecclesiæ congressibus administrandæ, perfectionem exercitia; Concionem videlicet et Cantionem; quarum coniunctionem consecravit sanctionis mystica dignitas, frequentavit intentionis dogmatica utilitas, redintegravit functionis paradigmatica sedulitas.
Et certe genuinæ divini cultus exercitationi destinat ac devovet hominem ultimus et summus finis, quem ipse cum beatis Angelis habet communem. Si enim actionem spectamus, duplex est finis Hominis: nempe Veritatis inquisitio agnitioque; et Virtutis electio. At cum summa Veritas sit Noticia Dei, et summa Virtus sit Deum vero cultu celebrare: Sequitur, quod finis Hominis sit Agnitio Dei et eiusdem celebratio, quarum illa potissimum per sacras Conciones; hæc per Cantiones in Ecclesia accipitur et redditur.
Ad hunc itaque finem geminum humanum genus ante lapsum in εὐταξίᾳ conditum est; ad hunc post lapsum in Gratia reparatum est; ad hunc denique post vitam mortalem in Gloria resuscitandum, et Angelorum consortio immortali associandum est, ut Homo in omni statu Bonitatis suæ, divinitus communicatæ, nihil aliud sit, quam Templum Dei, sacrosanctum Triados numen celebrans. Et huc non sine divino instinctu spectant symbolica cultus Paradisiaci, ritus Levitici, et visus Prophetici mysteria, quæ Exercitationum Lειturgicarum constitutionem ad oculos et aures numero definiisse, et ad manus uno complexu exhibuisse, quis est, quin non, vel nemine admonente intelligat.
Primæ Ecclesiæ, ex Adamo et Eva in Paradiso conflatæ, ad cultus Lειturgicos propositum et appositum erat Arborum duarum Sacramentum: Unum erat Probationis, scilicet Arbor scientiæ boni et mali; sub qua instituenda fuerat theoria et meditatio discretionis inter bonum expetendum; et malum fugiendum, a Creatore insitæ: Alterum erat Arbor vitæ, sub qua colenda fuisset homini, in errorem non prolapso, practica celebratio Immortalitatis, et in terrestri et cœlesti Paradiso cum Angelis æternum decantandæ, Genes. 2.
Atque non obscure, imo multiformis adumbrationis luce de colore, inter alios ritus Leviticos et Sacerdotis ornatus, illustravit duo Lειturgiæ officia illud Summi Pontificis pectorale Ephod, quod non solum auro et gemmis, pro numero tribuum, sed etiam duabus illustribus notis insignitum et distinctum fuit: urim et thumim, quod lxxii. Interpretes interpretantur δείλωσιν καὶ ἀλήθειαν, Perspicuitatem et Veritatem: Chaldæus servavit ἀνερμυνεύτους: Hebraice urim Lumina sive Claritatem, thumim Perfectionem sive Integritatem: Lutherus vertit, das Liecht unnd das Recht / Exod. 28.
Quemadmodum enim congruit Concioni perspicua oratio ad auditorum mentes, in mysteriorum cognitione illuminanda: Ita convenit certe Cantioni verissima Deo debitæ laudis confessio, in fidei perfectionem non alii, nisi Deo, innixæ, qui pro ratione iustitiæ, suum cuique tribuentis, sibi soli propriam vendicat, et ab Ecclesia exigit Invocationis et Gratiarum actionis gloriam. Quam, ubi prius concione per luce S. Sancti intus illuminata fuerit Ratio, λόγος ὁ ἔσω, post, radiorum instar exserit et diffundit in Sanctuario publico Cantionis oratio, λόγος ὀ ἔξω: ut hoc modo τὸ λογεῖον τῶν urim et thumim, cui pectorale Christiani χριστοφόρου, quem gestat in fide profectum, et quam illa scilicet fides in divinæ voluntatis et iuris cœlestis oraculis perfecta sit, publica religione profiteri gestiat.
Et quemadmodum urim et thumim a summo Sacerdote in λογείῳ coniuncta gestabantur: sic quibus summa creditur Ecclesiarum inspectio, cavendum omnino, ne alterutra, aut Concio, aut Cantio, in Rationali Lειturgiæ publicæ Ecclesiastico divellatur aut separetur unquam; ut velut in utroque sinu pectoris pectorale incumbit integrum: ita lειturgia duobus, concionandi videlicet et cantandi, officiis perfecta et absoluta consistat. Nam urim significat splendorem mentis sive Rationis, lucemque ad cogitandum et perspiciendum: thumim vero harmonicam orationis sive cantionis perfectionem, ad integre incorrupteque laudandum. Utque puro auro, gemmis pretiosis, et notis sacratissimis illustre fuit λογεῖον: sic nullis humani sophismatis inquinamentis mixta, sed sinceræ fidei integritate, docendi canendique lειturgia constat perfecta et suis numeris absoluta.
Per urim et thumim, velut perfectas absolutæ sapientiæ vias, petita oracula in sacris literis memorantur: sic certe summa et infinita Bonitas et Sapientia Dei per lειturgicas exercitationes imploratur, donec exauditione benigna, et benedictione gratuita cœlitus respondeat.
Abiathar, Achimelechi filius, Davidis exilii individuus comes et socius, Davidem ex Ephodo monuit, ut Ceila dicederet, quoniam Ceilani eum Saulo essent dedituri, 1. Reg. 23. Sic urim et thumim, hoc est, lειturgicæ Concionis et Cantionis devotio fidelis et devota fidelitas in piis Ecclesiæ ministris nos miseros, in huius vitæ exilio circumvagantes, adversus persecutionem Tyrannorum, prudentia præmunit, et præmonet caute et tuto, ne quando infidelium et hæreticorum fraude circumventi, Satanæ ad excidium et exitium animæ tradamur.
Rursus cum Amalechitæ Siceleg urbem diripuissent, et ingentem prædam multo ante abduxissent, Ephodi oraculo iussus David cum 600. viris eos persecutus cecidit, prædamque recepit, 1. Reg. 30. Ita lειturgia oraculis copiosos et validos hostes Ecclesiæ, numeri exigui fideles cum gloriosa victoria valent propulsare et persequi, donec opimis spoliis et thesauris pretiosissimis potiantur.
Et, quod Suidas testatur, Sacerdos Deum interrogaturus collecto Ephodo inferne manus supponebat, et in Ephod intuens rogabat Deum: quæ interrogatio si Deo placuisset, statim fulgurabat Adamas, emissisque radiis lucebat; sin displicuisset, suo loco manebat. Ad eundem modum manus tactu, vultus gestu, fideique contuitu devote ac intente directa, ac observata Lειturgia, Spiritus Sancti igne accensos motus edit efficacissime, et per fidem placente persona, si non ad utilitatem, certe ad salutem Deus annuit, et respondet benigna exauditione.
Quia etiam Adamas, si populum Deus occidendum daturus erat, sanguineus, sin peste aflicturus niger fiebat: convenit similiter Lειturgiæ Conciones et Cantiones temporibus belli, pacis; et pestis accommodare, ad Dei gratiam impetrandam, et pœnas pœnitudìne avertendas.
Denique consulenti Deum si non edebatur responsum, iræ divinæ fuit significatio: quamobrem Sauli, cum abiectus esset, 2. Sam. 28. nihil responsum est, ut nec Prophetia et somno, ita neque per Urim et Thumim: Sic certe nulla fide et pœnitentia stipatam, sed impietate et hypocrisi administratam lειturgiam Deus aversatur, ut indignatione iustissima commotus hominem ad æternam reprobationem abiiciat, et vultum cum silentio abscondat.
Porro cum Concio et Cantio unius fidei orthodoxo consensu ac harmonia, eiusdem confessionis doctrinam de Christo, et per eius sanguinem facta propitiatione; prædicet ac celebret: non inconveniens est hæc duo Ecclesiasticæ Lειturgiæ crura adumbrare in duabus, in porticu templi a Salomone erectis, et coronarum malogranatorumque serie ornatis, columnis æneis; quarum dextra dicebatur Iacchin (hoc est, approbator sive stabilit aut stabiliet) sinistra Booz aut Bohaz (id est, in ipso virtus sive fortitudo) 1. Reg. 7. 2. Paralip. 3. Quippe Ecclesiæ plus quam aheneum columen et robur est concio et cantio, quo stabilitur regnum Christi in homiliam et congregationem fidelium, qui, ceu grana, unius mali punici cortice conclusa, cum Prophetis et Apostolis una eademque fide fideique confessione iuncti pendent a Christi cruore, exspectantes coronam immarcessibilem. Nam, ut Poëta canit:
Illanguescenti fronde corona manet.
2. Timoth. 4. 1. Petri 5.
Præclare insuper concionum et cantionum Administros notant, cum isti duo Cherubim florentes Exod. 25. cum duo Seraphim urentes, Esa. 6. quorum Illi mutuo contactu alarum, contuituque in propitiatorium, quod Aaronis virgam, mannæ urnam, et Decalogi tabulas continebat, converso, referunt utriusque Lειturgiæ cognationem et harmoniam omnibus Hierarchiis Christo conciliatis utilem et gratam: Hi vero, qui τρισάγιον tectis vultibus pedibusque, advolatum accincti concinebant, denotant cum modestam et humilem, tum expeditam et officiosam Lειturgiam, qua Trinunius adorandi confessio mystica ex consono docendi et canendi corde et ore celebretur gloriosissime. Sic Angelo Domini, Nativitatem Christi in festivo fulgore docenti ac Evangelizanti, coniungit Musicam suavissimam glorificans ille exercitus cœlestis, ut optima Concio et Cantio connexam et mutuam festo solvant solennitatem.
Denique quas Moses divino iussu paravit ad cœtum clangore sive taratantara convocandum, argenteæ tubæ duæ duplicia Lειturgiæ unanimis munia congrue indicant, Num. 10, v. 3. et 7. Etenim vocem, quam Concionatores et Cantores adinstar tubæ, cum harmonica concionum et cantionum consonantia, et incorrupta sinceritate, extollunt, significat cum in usu Ecclesiastico ad concionem cogendam editus tubæ utriusque clangor simplex et æqualis, sive διάτονος, tum ex puro solido et ductili argento conflata materies.
Tot divinis Protypis, quibus Lειturgiæ duplicis coniunctionem sanctionis mystica dignitas consecravit, accedit porro intentionis dogmatica utilitas, et cum hac coniuncta functionis paradigmatica sedulitas, qua Lειturgia subinde frequentata, celebrata et ad nostram usque Ecclesiam propagata est.
In Veteris Testamenti festis et solennitatibus celebre est Davidis, Salomonis aliorumque studium, ad exercendam Lειturgiam, cum per Levitas, qui sub sacrificiis Messiam docebant, tum per Cantores, qui viva et instrumentali cantione eundem Christum celebrabant.
In Novo Testamento exstat Apostoli ex tot Psalmis petita, ad Lειturgiæ διδασκαλίαν καὶ νουθεσίαν exhortatio, Eph. 5. Coloss. 3. In primitiva Ecclesia post Apostolorum tempora observatione Lειturgiæ æmula exarserunt Christiani Imperatores, Reges, Episcopi, Patres, Doctoresque Ecclesiarum.
Lειturgiæ cultu nomen obtinuerunt immortale Theodosius, Constantinus, Pipinus, Carolus Magnus, Ludovicus etc. qui Lειturgiis in honorem Maiestatis divinæ vacantes, sese choris psallentium iunxerunt cum devotione intima. Ex quibus Constantinus ille Magnus pie et graviter pronunciabat, ad se spectare curam cum Religionis, tum Regionis, cum Regni, tum Ecclesiæ: cuius non intra eam, ut Sacerdotes, sed extra eam a Deo constitutus esset Episcopus: Ludovicus iii. Dux Bavariæ dicere solitus est: Malo in templo concinere, quam precularum murmure, quas nullus Superum, ne Ego quidem intelligo, Divum aures obtundere, et Deum ad iracundiam invitare. (H. Henningus in Geneal.) Quo nomine laudem meriti sunt insignem Flacianus, Diodorus, Damasus, Ambrosius, Gregorius, Vitalianus aliique plures; quorum pietas in Lειturgiæ cantu instituendo et confirmando, cum ex præfationibus meæ Lειturgodiæ (nimirum Missodiæ, Hymnodiæ, Megalynodiæ et Eulogodiæ) tum ex Syntagmatis Musici Ecclesiastica hac parte passim et sparsim occurret cognoscenda, memorari quippe dignissima; cum inde per manus traditam Lειturgiam Ecclesiæ nostræ, Depositi instar pretiosi, acceperint, et conservarint fidissime.
Atqui reperiuntur, qui Lειturgiæ officia infringere et tollere summe elaborant, cum eorum ferat opinio, anniversarias Dominicarum Lectiones et cantiones ex Papatu originem duxisse primam; quas tamen vetustissima consuetudine, et quidem longo ante Pontificios abusus tempore, receptas attestatur Ecclesiæ historia.
Sunt, qui tradunt Lectionum Ecclesiasticarum exercitia, imperante Carolo M. primum esse instituta, et Ecclesiæ ad seriam observationem demandata, instinctu et opera doctissimorum virorum, Pauli Aquilegiensis Diaconi, et Alcuini Abbatis Torunensis, venerabilis Bedæ quondam auditoris, circa annum a Christo nato 800. At idipsum verisimile non fit ex multo vetustiori huius instituti calculo. Siquidem ex Scriptis Patrum, qui ætatem Caroli M. præcesserunt, liquido constat in certa tempora iamdudum divisas fuisse lectiones et historias.
Vide quæso eius rei gratia Orationes Ambrosii tomo 3. qui vixit circa annum Christi 400. Chrysostomi tomo 2. et 3. qui circa annum Christi 405. floruit: Leonis i. tomo 1. qui anno 440. ad Episcopatum Ecclesiæ Romanæ evectus fuit: Augustini tomo 10. qui anno 430. Ecclesiæ Hipponensi in Africa præfuit: Gregorii Magni orationes 40. super Evangel. qui anno 590. Romæ Episcopus fuit: et Bedæ denique orationes 98. super eadem, qui anno 732. in Anglia defunctus est. Reperies inde, ipsos, quæ tempori certo destinata legimus, Evangelia legisse olim eadem.
Fidem itaque meretur, quod Guilelmus Durandus scribit lib. 5. Rational. divinor. cap. de completorio, quod Imp. Theodosius e Damaso Episcopo Romanensi efflagitaverit, ut per doctum et orthodoxum quendam certas lectiones, precationes, sive Collectas et Cantiones, singulis diebus festis et Dominicis convenientes, constitueret. Damasum itaque, addit, hunc laborem docto et linguarum peritissimo, Hieronymo, tunc Bethlehemi ad cunas Christi habitanti, demandasse circiter Annum Christi 440. Is labore hoc recepto et effecto, ut postulationi piæ satisfieret, seriem textus, ordine certo distinctam, per anni circum contexuit, quæ post Ecclesiarum lειturgiis publicis est iniuncta.
Quid vero? concesso etiam, in Papatu Lειturgicas lectiones et cantiones fuisse conquisitas, congestas et usurpari cœptas: an hoc nomine eas necessario contemnendas et abrogandas esse sanus quis putet? Equidem non is ero, qui partes Pontificiorum defendam; sed mecum optimos quosque arbitror in Augustini sententiam facile descensuros, qui lib. 2. de Doctr. Christ. cap. 18. recte affirmat: Quisquis bonus verusque Christianus est, Domini sui esse intelligat, ubicunque invenerit veritatem. Et Epist. 28. A. quocunque verum dicitur, illo donante dicitur, qui est ipsa veritas.
Atque hic locum habet, quod iura adstruunt. Consuetudinem, qua Religioni convenit, qua disciplinæ congruit, qua saluti proficit, pro Lege esse habendam. C. Consuetudo distinct. 3. Et congruit huc assertio Augustini epist. 119. cap. 18. Quæ enim non sunt contra fidem, neque contra bonos mores, et habent aliquid ad exhortationem vitæ melioris, ubicunque institui videmus, vel instituta cognoscimus, non solum non improbemus, sed etiam laudando et imitando sectemur.
Quid quod Lειturgia Ecclesiarum reformatarum plane consona sit canoni Apostolorum? cum quibus ea cognationem habet, doctrinæ consanguinitate, ut Tertullianus loquitur lib. 2. de præscript. advers. Hæretic. cum retineat traducem fidei et semina doctrinæ, ab Apostolis traditæ.
Quanquam negari non potest, monachos, lειturgiam in ludicrum et scenicum actum pervertentes, sacra officia, Missæ abominabilis blasphemia, profanasse olim hodieque profanare, et superstitionis ac idololatriæ inquinamentis conspurcare, adeoque lειturgica melodia, velut incantatione, aures ideo opplere, ut tetricis corruptelis et crassis erroribus de Missæ sacrificio et Sanctorum invocatione animos fascinent: tamen constat a superstitioso vanoque cultu per Dei gratiam vindicatos cantus, et in lειturgiis reformatis ad Dei venerationem religiosam et veram rectissime translatos esse; non aliter ac spolia Ægyptiorum, quibus illi fuerant abusi, in veriorem Sanctuarii usum conferre didicerant Israëlitæ. Ad quem modum legitur Harmonius Syrus, magni illius Ephraimi discipulus, patrias voces, legitimis modis, Musisque numeris inclusas, ordine circulari cani instituisse, ut paternam hæresin lyricis modulis aspergeret: quibus multi ex Syris, propter verborum venustatem, et sonorum numeros demulsi, paulatim opinionibus Bardesanæ Patris recipiendis sunt assuefacti. Qua re cognita, D. Ephraim Harmonii numeros moderatus est, atque eiusmodi modulis carminibus Ecclesiasticæ sententiæ consonis adiectis, Syris canenda dedit. A quo tempore huc usque Syri psallentes, non quidem carminibus ipsis, sicuti sunt ab Harmonio prodita, sed sonis tantum eorum, utuntur, quoties Deum inprimis celebrant.
Atque omnis, qui æquo animo attendet, fatebitur, ut Concionum, sic Cantionum, in nostris Ecclesiis receptarum, Lειturgiam esse puræ et incontaminatæ Confessionis, unice in Sacrosanctæ Trinitatis gloriam, eiusque operum ac meritorum laudes conditam. Nullus hic locus est celebrationi Pontificiæ, quæ, cum superstitione et idolomania scateat, dudum impugnata est, et nostris eliminata Ecclesiis. Quæ nostris a primitiva recepta est Ecclesiis Cantio in psalmodiis Responsoriis, Hymnis, Antiphonis etc. nihil sonat, nisi quod concionum Propheticarum et Apostolicarum veritati consonat, quod fidei canoni analogum est, quod cum sacra Scriptura ad amussim congruit, quodque ab ea minime discrepat. Quicquid hic voce et organis canitur, gratam de Deo famam spargit, Religionis Christianæ sinceritatem confitendo spirat, et verissimum Deo cultum supplicando et glorificando præstat.
Illam itaque cum concionis, tum cantionis lειturgiam primævæ pietatis propagine derivatam Ecclesiæ repurgatæ in templis et choris εὐτάκτως, καὶ εὐσχημόνως retinent ac frequentant cum voce, tum organo, festiva congregationis sacræ gaudia rite suscitandi, et anniversariam solennitatem religiose celebrandi gratia. Ῥῆμα γὰρ ἐστι θεοῦ καὶ ἐνθυμούμενον, καὶ ᾀδόμενον, καὶ ἀνακρουόμενον, Verbum enim Dei est sive mente cogitetur, sive canatur, sive pulsu edatur, Iustinus Martyr in quæstionibus ad orthodoxos, pronunciat; Id quod quisque λειτουργόφιλος θεοφιλέστατος suffragio irrefragabili comprobet necessum est.
Equidem istam Lειturgicæ sanctionis dignitatem, intentionis utilitatem, functionis sedulitatem accurate dimetiens, quid mearum partium esset, quidque suppeteret, quod Lειturgiæ Concioni, et Cantioni in Ecclesiæ ac Scholarum emolumentum, pro talento divinitus mihi concesso, conferrem, sollicite cogitare cœpi. Monente itaque me officio, quo ad Dei et Magistratus clementissimi nutum benignum, in Illustri aula Ducis Brunsvicens. perfungor, non modo Germanicos tum Lutheri tum aliorum Hymnos per Musas Sionias ad choris Melodiæ canonem harmonice concinnavi, (quæ tamen ipsæ Primitiæ, mihi hoc quidem temporis per omnia non probantur: Ideoque eas de integro recognitas et accuratius emendatas, Deo me bene iuvante, iterum aliquando prælo subiicere constitutum habeo) verumetiam universæ Lειturgiæ anniversariæ Cantiones Latinas ex chorali διαγραφῇ sive præscripto, Harmonicis vocum numeris astrictas, ad Chori, Organi aliorumque Instrumentorum concentus, Motectarum instar accommodare et per σωματοποιίαν in unum fasciculum colligere incepi. Istarum in Lειturgiis usitatarum Cantionum distinctionem sub Titulo generali (videlicet Lειturgodiæ Sionia Latina edita Anno 1611.) Synopsis sive Tabella; et in earundem compositione scopum et finem Autoris eidem Tabellæ subiecta observatio, commonstravit: quam, etiam huic primo Tomo repetito subiicere, et quasi Appendicis loco annectere, non supervacaneum putavi.
Quemadmodum autem in Concionibus sacris turpe est, non cum Scriptura loqui, aut verbis sanis, canoni congruis, non uti: Sic qui vult canere in templis, cum Ecclesia eum oportere canere, non incongrue dixero. Neque enim in eorum numero Melopæorum haberi volo, qui Ecclesiæ aliquam navaturi operam, receptas in templis melodiæ choralis normas prorsus aspernantur se ponuntque suo unice genio et ingenio indulgentes. Sua Ecclesiæ merito constare debet et maiestatica suavitas et suavis maiestas. Huc itaque totis connitor viribus, ut sacros decantaturus hymnos, altero semper oculo usurpatam ab Ecclesia choralem melodiam, altero vero meam ipsius qualemcunque harmoniam respiciam. Quo ipso consilio, præter Musas Sionias antehac editas, superiori biennio, dum Dresdæ in aula Electorali Saxonica Musico choro præfui, cantilenas Ecclesiasticas non paucas tum Germanicas tum Latinas in plures diffudi voces, ita quidem ut ipsam choralis (ceu vocant) modulationem, præsertim in Germanicis attenderim non tantum, sed et diligenter exculserim, et in varios, partim mea ipsius, partim ab Italis modernis sumpta inventione, vultus versaverim. Has cantilenas in duos digessi Tomos, et horum alterum Germanicum nimirum vel hoc currente anno, si vitam et vires suffecerit Dominus, publici iuris facere decrevi.
Ut autem Cantionum, Organi, aliorumque Instrumentorum genera ad Lειturgiæ ritus Deo gratos, et societati publicæ utiles, sancita, atque cum in veteris tum in hodiernæ Ecclesiæ cætu usurpata, pie commendarentur, dilucidarenturque: non alienum ab officio meo laborem suscipi arbitratus sum, si inprimis eius rei studio, ex veterum et recentiorum Ecclesiasticorum autorum lectione, Polyhistorum consignatione, variarum linguarum notatione, hodierni seculi usurpatione, ipsius denique Musicæ artis observatione digestum construerem Syntagma Musicum.
In quatuor illud enatum Tomos, a Pietate exorditur Tomi primi Primam partem; in qua Musicam Sacram seu Ecclesiasticam, Religionis sive Lειturgicæ exercitio servientem, (sicuti ex Tabella et Indice generali operi præfixo, videre est) illustrant ferie capitum distincta hæc quatuor membra:
- Διάνοια, sive Discursus de Psalmodia.
- Ὑπομνήματα, sive Commentarii de Missodia.
- Ἐξήγησις, sive Explicatio Matutinæ et vespertinæ Lειturgodiæ.
- Θεωρία, sive Contemplatio Instrumentalis Ecclesiasticæ Musicæ.
Hac pia Syntagmatis institutione fore confido, ut ingenia, ab usu artis seculari ad sacrum usum conversa, antiquam in cantilenis Ecclesiæ Maiestatem, mysticam divinitatem et Spiritus plenam devotionem cum laudabili Religionis fructu suspicere et venerari incipiant. Spero inde λειτουργοφίλοις θεοφιλεστάτοις hoc Syntagmatis labore ita satisfactum iri, ut duntaxat Studii pii et promtæ erga Sacram Musicam voluntatis testimonium non prorsus sint denegaturi. Mihi nihil impudenter arrogo: Gloriolam nullam aucupor; quam ne videar hac opera velle mereri, aut affectare, in opusculo passim et sparsim nominavi Patres et Historicos, ex quorum monumentis cum Centuriarum Magdeburg. Autoribus, cum Petro Martyre, Stephano Szegedino, Salomone Gesnero, Christophoro Pelargo, Ioachimo Garcæo, Guilielmo Perkinso, Polydoro Virgilio, Guilielmo Durando, Theodoro Zwingero et compluribus aliis, hausi antiquitatem: atque διάταξιν καὶ διακόσμησιν dispositionem ac ordinem huius Musici Syntagmatis me concinnasse et extruxisse, non sine Opt. Amicorum adminiculo, qui, modo per valetudinem meam modo per aulica simul et domestica negocia impedito operi manus porrexerunt auxiliatrices, aperte fateor.
Intelligant velim alii, quib. abundantior doctrina et locupletior Bibliotheca est, calcar sibi additum Ecclesiasticæ Lειturgodiæ et Musicæ Organicæ antiquitatem dignitatemque fusius ornatiusque edisserendi: ut meam aliorumque φιλομοῦσων Musicorum iuvent φιλομάθειαν ac discendi cupiditatem. Id vero ubi eos suppudet aut tædet facere, caveant ne cum exprobatione de se dici queat, quod Ptolemæus Philadelphus rescripsit ad Iudæos, cum ab iis scripta characteribus Hebraicis impetrasset Biblia: θησαυροῦ κεκρυμμένου καὶ πηγῆς ἐσφραγισμένης τίς ὠφέλεια ἐν ἀμφοτέροις ; Thesauri occulti et fontis obsignati, quæ est utilitas in utrisque? Idem enim apophthegma Siracides cum imperante Ptolemæi Philadelphi filio Evergete, in Ægyptum venisset, accommodavit ad eos, qui studia sua, quibus possent aliis utiliter inservire, plane abdunt, ac tantum non seipsos etiamnum vivi sepeliunt; quos ita affatur cap. 20. ver. 32.: Σοφία κεκρυμμένη καὶ θησαυρὸς ἀφανὶς τίς ὠφέλεια ἀμφοτέροις ; Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? Quod in invidos aut ignavos, aut timidos nec fatis cupidos utilia communicandi Musicos maxime quadrat; quos etiam huic consonum coarguit Græcorum proverbium, quod Nero apud Suetonium lib. 4. iactasse legitur: Occulta Musica nullum esse respectum. Ubi Casaubonus annotat Græcum Senarium fuisse:
Nullus latentis Musicæ respectus est.
Ovid: Non erit ignotæ gratia magna Lyræ.
Lucianus in Harmonide paulo aliter pronunciavit: οὐδέν ὄφελος ἀποῤῥήτου καὶ ἀφανοῦς μουσικῆς. Gellius lib. 23. c. 10. vertit: Egregiam Musicam, quæ sit abscondita, esse nullius rei.
Nunc ut ad RRdsmam et Illustriss. VV. CC. atque ad RRdam VV. DD. προσφώνησιν modestam ac humilem cum pace vestra me convertam, huius de Lειturgia vocali et Organica Syntagmatis patrocinium et tutela necessario flagitat.
Nam vos Ecclesiarum Antistites, et Patroni, adeoque in Templis et choris officii sacri superiores et summos curatores inspectores et directores Ego, Chori minister humilis, veneror et agnosco, quos meum alloquium non aversaturos esse, mihi pollicetur RR. CC. et DD. VV. insignis pietas et Lειturgiæ observantissima sedulitas.
Quid enim Sedes et Ædes Cathedrales, quid Domus summæ, quid Templa collegiata, quid Cœnobia sint, commonefaciunt RR. CC. et DD. VVræ Ecclesiastica munia et nomina cum Episcoporum, Abbatum, Præpositorum tum Decanorum, Cantorum etc. Indicant ea omnes animorum vestrorum cogitationes, omnesque vitæ actiones in hanc curam esse intentas et intendendas, ut Cathedra Religionis stabilita et immota consistat, ut Domus Summa videlicet Pietatis, Prophetarum et Apostolorum fundamento innixa, hæreticorum substructione ne corruat, ut Collegia Pacem et Concordiam in doctrina et cultu orthodoxo consocient solide confirment, ut Chori et Templa sint μελιτήρια, φροντιστήρια, σεμνεῖα, ἁγνευτήρια, ἀσκητήρια, quæ exercitiis Lειturgicis Concionis et Cantionis devote et religiose intonent et personent in Nominis divinissimi glorificationem et fidei salvificæ confessionem.
Vos fidos Ecclesiarum Gubernatores Deus exsuscitavit ex Chrysostomi aureo ore (in Psal. 43. Ioh. 6.) Tubis similes, quorum clangore muri Iericho corruerunt. Facit enim vestra in obeundo sancto munere, ad quod vocati et evecti estis, Sedulitas, ne Ecclesiæ Romanæ doctrina, multis licet potentum propugnaculis, ceu muris altissimis, circumvallata vigeat, sed ut sanctissimo illo clangore Evangelicæ Concionis et Cantionis eversis doctrinæ pontificiæ fulcimentis, tanquam muris Ierichunticis dirutis, Ecclesiæ Romanæ corruptelæ, abusus erroresque iam omnium oculis pateant. Inenarrabile hoc Dei beneficium est, quod in Saxonia et superiori et inferiori, Barbariei Errorum et Religionis tenebris discussis, et pontificiæ servitutis iugo illo ferreo excusso, tot vestras collegiatas Ecclesias in libertatem Christianam feliciter asseruerit; in quibus merito vos veræ ac sinceræ Religionis assertores et vindices atque Lειturgiæ Xystarchos ἐργοδιώκτας probatis constantissimos et munificentissimos. Nec enim tantum modo Constantinum, Theodosium, Flavianum aliosque exprimitis æmula Lειturgicæ functionis sedulitate, verum etiam erga Deum, et personas ac res sacras magnifica liberalitatis propensione: atque ut verbi divini interpretes fidissimos, Christique præcones disertissimos, ita etiam Cantores, qui sacras Lειturgodiæ vices præstant, liberaliter fovetis et in magno habetis precio.
Vos itaque Christianæ Lειturgiæ obstrictos et iuratos propugnatores arbitror esse dignissimos, quorum Patrocinio tuto credatur hoc Lειturgicum Syntagmatis Musici opusculum, quod eo maxime indiget his præsertim temporibus, in quibus cum Concio tum Cantio Lειturgiæ tot undique habet infessissimos hostes, qui nihil non tentatum relinquunt, quo vel per violentos ἀμούσους concreditum Lειturgiæ, inprimis Organicæ, thesaurum Ecclesiæ eripiant ac supprimant, vel per virulentos κακομούσους corrumpunt ac depravent, plenis superstitione ac errore Cantionibus obtrusis.
Et certe tot testimoniis de vestro erga Lειturgicos ministros affectu palam editis, me quoque in spem optimam de vestro mei Lειturgici Syntagmatis patrocinio et præsidio concipiendam adduxistis et invitastis.
Quamobrem erga tam magnificos et fidissimos Lειturgodiæ Patronos grati animi mei indicium, cum aliud dandi desit copia, pagellas hasce Syntagmatis Musici primarias et Lειturgicas, velut publicum gratæ prædicationis testimonium, in publico famæ theatro et fano suspendere, et simul eas vestræ tutelæ commendare, volui.
Quod ut cum pace vestra fiat, qua par est, animi submissione contendere non desino. Pro tam eximio vestri præsidii et patrocinii officio et beneficio cum nihil, nisi votum rependendum suppetat, omnium Moderatorem, Agonothetam Patrem, Xystarchum Filium et Epistaten Spiritum S. precibus oro devotis, ut conatus, pro Religione et reb. sacris suscipiendos, feliciter fecundet, exercitia Religionis salva et integra conservet; utque illius gratia et ductu, vos indefesso studio, infracta constantia, et invicta pietate spacium vobis propositum decurrentes, Lειturgicæ sanctionis dignitatem propugnetis, intentionis utilitatem propagetis, functionis sedulitatem Ecclesiæ per manus tradatis, atque coniunctas Lειturgicas cum Concionis adversus Psallianos, Prodicianos Messalianos, tum Cantionis adversus inepte murmurantes, vel hypocritico gutture boantes, et contra Organorum et Chrororum vastatores et destructores, qua decet, officii fide, strenue astruatis.
Quod ratum firmumque esse iubeat Religionis autor et auctor, dator et conservator; Is RRsmam et Illustris. VV. CC. et RRdam VV. DD. in sincera Religione constantem, in tranquilla pace florentem, in longæva felicitate vigentem, clementer tueatur, muniat, ac roboret in τρισαγίου cultum gloriosum et Ecclesiæ augmentum salvificum, per Christum Immanuelem Amen.
Gvelferbyti Anno Christi
Iudicium Instans pIos non terreat:
eCCe VenIo CIto CIto; ô nVnC MI ChrIste.