Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum IV/Caput II
| Caput III |
|
Caput ii.
De ætate Levitarum adeoque Musicorum, cum concilitatione diversæ supputationis et Anagoge.Omnium Levitarum exercentium opus in ministerio domus Iehovæ, ministerium incipiebat ætas matura et florida, finiebat profecta et languida. Eligendi enim erant a nato triginta annos et deinceps, usque ad natum quinquaginta annos; quod præceptum fuit Num. 4. v. 3. et 43. v. 4. præstitum item a Mose, Aarone et Principibus Israëlis, dictis locis; etiam a Davide 1. Chron. 23. v. 2.
Diversa aurem videntur initia ministerii statui. Sic enim Num. 8. v. 24. et 1. Chron. 23. inquit textus: Hoc est, quod ad Levitas attinet a nato viginti quinque annis et deinceps venito Levita, ad militandam militiam in ministerio tentorii conventus, id est, ad consistendum in statione cum reliquis et observandam rationem ministerii. Hic quinque annorum discrimen intercedit; Quod ipsum quinquennium vel spacium quinque annorum a vicesimo quinto ad tricesimum annum Levitis ad tyrocinium primum venientibus datum fuisse arbitrantur diversi numeri conciliatores; ita ut viginti quinque annos nati reliquis accensi ministrare tenerentur; sed anno demum trigesimo suum munus plene exsequi inciperent; ad ministrandum itaque electum fuisse Trigenarium intelligimus, comprehensis institutionis præmissæ annis.
At 1. Chron. 23. v. 23. et 26. et 2. Chron. 31. 16. et Hezræ 3.8 exercentes opus in ministerio fuisse a nato viginti annos et deinceps leguntur. Quo in loco, puta, notat Tremellius secundum numerationem communem Israëlitarum omnium: quia Liberi ad illam ætatem usque significabantur appellatione Taph, id est, parvulorum. (1. Chron. 27. v. 23.). Etsi id ex quorundam locorum analogia credibile videturesse, Levitas inde a puero fuisse Catechumenos ad vigesimum annum usque: post vigesimum fuisse admissos in observationem ministerii, ad quod erant instituti, sed θεωρικὴν solum ad quintum et vigesimum usque: Ex eo tempore fuisse occupatos in secundaria quadam administratione, donec trigesimum attigissent. Inque hunc modum a Davide, Gade et Nathane Prophetis, legitime constitutum esse ex verbo Dei, a Salomone et Ezechia frequentatum diserte dicitur, (2. Chron. 8. vers. 26., et 29. 25.)
Atque hæc collatio et conciliatio diversitatis de ætate electi ad ministerium a nato 20. 25. et 30. annos sufficiat.
Ea autem supputatio ab initii et functionis anno 30. uti et 25. ad termini et vacationis annum 50. rationibus non caret evidentibus. In genere enim Theodoretus quæst. 14. in Num. argute exponit: ἐπειδή ἡ μὲν πρώτη ἡλικία τελείαν οὐκ ἔχει τῶν ἀγαθῶν καὶ τῶν κακῶν διάκρισιν, ἡ τελευταία δὲ ἀσθενέστερον ἔχει τὸ σῶμα, ἀποκρίνει τοίνυν καὶ τὴν νεότητα καὶ τὸ γήρας, καὶ τὴν μὲν διὰ τὸ ἀτελὲς τῆς ψυχῆς, τὸ δὲ διὰ τὸ τοῦ σώματος ἀσθενές. Quoniam, inquit, prima ætas non habet plenam bonorum et malorum discretionem: postrema vero debiliore est corpore, ideo secernit tum iuventutem, tum senectutem: illam quidem ob imbecillitatem animi: hanc vero propter corporis infirmitatem.
In specie de anno 25. ad 50. Isidorus ἀλληγορίζει cap. 6. allegor. in Num. et citatur in decret. distinct. 77. cap. 1. in veteri lege: Quid per annum quintum ac vigesimum, in quo flos iuventutis oboritur, nisi contra unumquodque vitiorum, bella signantur? et quid per quinquagenarium, in quo et Iubilæi requies continetur, nisi interna quies, edomito bello mentis, exprimitur? quid vero per vasa tabernaculi, nisi fidelium animæ designantur? Levitæ ergo ab anno vigesimo et quinto tabernaculo serviunt, et quinquagenario vasorum custodes fiunt: ut videlicet, qui adhuc impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis tolerant, aliorum curam suscipere non præsumant: cum vero tentationum bella subegerint; cum iam apud se de intima tranquillitate securi sunt, animarum sortiantur curam. (Sed quis hæc prælia sibi perfecte subigat, cum Paulus dicat Rom. 7. v. 23. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, et captivum ducentem me in lege peccati? Sed est aliud bella fortiter perpeti; aliud bellis enerviter expugnari: in istis exercetur virtus, ne extolli debeant: in illis omnino extinguitur, ne subsistant.)
Verum hæc magis placet anagoge, præsertim de 30. anno ad 50.
1. Sacerdotali quippe muneri, non quivis promiscua electione præficiendi, qui imperiti et inepti sunt; et nil præter velle afferunt; (Magistratus enim, ut præclare illud Biantis videtur dictum, virum ostendit) sed eos qui moderationis et discretionis fidem faciant. Tricenarius etenim, ex tribus denariis compositus numerus, perfectionem quandam signat roboris virilis: et usque ad illud tempus, Dionysio annotante, proficit homo in rationis vigore ac viribus corporis.
Maturitatem omnino ætatis, quæ cum prudentia et gravitate coniuncta sit, requirit Deus, et ad cultum suum non nisi iudicio firmatos usuque edoctos vult admitti, cum adolescentiæ protervæ intemperans lascivia et præceps temeritas et imperitia debitæ sacrorum venerationi non exiguum pariat contemptum et profanationem. Et Christus ipse non prius quam trigesimum esset ingressus annum, docendi ministerium suscipere et subire voluit. Quo ipso et hunc Legis apicem explens ad ministerium liberam ætatis electionem et Christianam in annorum supputatione licentiam obedientia sua nobis restituit ac reliquit, ut etiam iuniores aspirare et admitti recte possint, ad ministerium Ecclesiasticum, cuius efficaciam a nullius ætate pendere certum est, astipulante non tantum Novi Testamenti scriptore Apostolo Epist. ad Timoth. 1. cap. 4. v. 12. Nemo contemnat iuventutem tuam; verum etiam apud Vet. Testamenti Notarium Ieremiam 1. cap. vers. 7. ipso Deo protestante: Ne dicas, puer sum; ad omnia ad quæ mittam te ibis, et universa quæ præcipiam tibi loqueris.
Κακοζηλίαν itaque animadvertimus in Decreto, quod aliquem ad sacerdotium promoveri ante tricesimum annum vetat: veluti Canon habet 1. dist 78: Si quis triginta annos ætatis suæ non impleverit, nullo modo Presbyter ordinetur, etsi valde dignus sit. Et Canon 2. Nemo Presbyter consceretur, qui minor triginta annis sit. Canon 4. Presbyter ante 30. annorum ætatem non ordinetur, quamvis sit probabilis vitæ, sed observet usque ad præfinitum tempus; Dominus enim noster Iesus Christus trigesimo anno baptisatus est, et tunc prædicavit. Cuiusmodi Canones ipsi Pontificii obliti, abolitos eos esse voluerunt, aur certe suis exemplis effecerunt. Quandoquidem Sixtus iv. Iohannem puerum, Ferdinandi Regis Neapolitani filium Tarentinæ Ecclesiæ præfecit: Leonem x. filium Laurentii Medicis 13. annorum puerum, Cardinalem constituit Innocentius viii.
2. Exannorum diversa supputatione ad præparationem et functionem ministerii, et ad inspectionem hæc quoque oritur Anagoge: Per saltum ad superiores gradus quosvis promiscue admittendos non esse. Nazianzenus in laudib. Basilii, nauticam vult observari legem, quæ gubernatori primum remos committit, deinde ad proram collocat. Et legem similiter militarem, quæ militem primum delegit; deinde centurionem, tum Imperatorem. Paulo post: Cum nec medici, nec pictoris nomen quisquam obtineat, nisi prius morborum naturas expenderit, aut multos colores miscuerit, variasque formas penicillo expresserit: Antistes contra facile invenitur, non elaboratus, sed recens quartam ad dignitatem simul satus et provectus, quemadmodum Gigantes Poëtæ finxerunt. Uno die sanctos fingimus, eosque sapientes et eruditos esse iubemus, qui nihil didicerunt, nec ad sacerdotium quicquam ante contulerunt; præterquam velle.
Πλάττομεν ἀνθημερόν τούς ἁγίους, καὶ σοφοὺς εἶναι κελεύομεν, τοὺς οὐδὲν σοφισθέντας, οὐδέ τους βαθμοῦ προεισενέγκεντάς τι πλήν τοῦ βούλεσθαι. De concilio Cyprianus lib. 4. cap. 2. de Aurelio lib. 2. ep. 5.
Notatu quoque digna est quinquagenariæ ætatis vacatio et cessatio grandioribus concessa, ut tamen præessent autoritate, doctrina et consilio tanquam Ephori Iuniorum et ductores. Quinquaginta enim annos nato licentia erat revertendi a militia sacri ministerii, ita tamen ut in alios obeuntes militiam in tentorio conventus, inspectionem haberet. Num. 8. v. 25. et 26. Nam cum robur corporis laboriosa ista guescentibus missio dabatur tempestiva, ne qua ministerii sacri pars ob ætatis infirmitatem neglecta iaceret, ut supra ex Theodoreto annotatum; Siquidem vis corporis a 50. anno decrescere incipit.
Anagoge hinc elicitur:
1. Non urgendos nimis esse ultra modum, qui se alacriter impendunt: nec exigendum plus, quam facultas patitur. 2. Senes non prorsus tollendos ac removendos esse: sed iunioribus Inspectorum loco præficiendos. Agrestes itaque et inhumani sunt hodie, qui senes de ponte prorsus abiiciunt, et ob quemvis languorem sæpe numero benemeritis et dignititatem eripiunt ac pene vitam.
Atque hactenus de Levitarum adeoque Musicorum ætate ad ministerium suscipiendum et deponendum.
Sequitur frequentia Chori et firmus Musicorum numerus.