Jump to content

Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum IV/Caput V

E Wikisource
 Caput IV Caput VI 

Caput v.

De victu et amictu Musicorum.

Honore præmio ac ornamentis non defraudabat olim pius Magistratus fidos Chori Musici alumnos, quibus æque ac reliquis Levitis sua cessit merces pro ministerio, et portio decimarum; Num. 18. v. 20. iisque licuit illis vesci, Num. 18. v. 31. Deut. 18. 8.

Et constat non tantum post tempora Mosis et Iosuæ, Davide, Salomone, Ezechia, Iosaphat, Iosia Choros amplos ampla liberalitate honeste sustentatos fuisse; verum etiam temporibus difficilioribus Zerubbabelis et Nechemiæ, omnes Israëlitæ conferebant portiones Musicorum et demensum cuiusue diei quotidie; Nehem. cap. 10. v. 40. cap. 12. v. 47. et v. 44. Præfecti sunt etiam eo die homines cubiculi ad thesauros, ad oblationes, ad primitias, et ad decimas; ut colligerent in ea, ex agris civitatum, portiones legales pro sacerdotibus et pro Levitis: nam lætitia Iudæorum erat de Sacerdotibus et de Levitis consistentibus, quod videlicet in ministerio suo deinceps essent permansuri, ac non per agros (ut ante) erraturi. Sic (Nechem. cap. 13. v. 10. etc.) providam in congregandis alendisque Musicis curam et sollicitudinem suiam pio cum voto prædicat Nechemia; Cognoscens, inquit, portionum Leviticarum nihil fuisse datum, ideoque diffugisse quemque in agrum suum Levitas et Musicos et curatores operis contendi cum antistibus, ac dixi: quamobrem derelicta fuit domus Dei? Et congregatis illis restitui illos in statione sua: Omnesque Iudæi attulerunt decimas frumenti, mustique et olei in thesauros. Et Quæstores dedi super thesauros, Schelemiam sacerdotem, et Tzadok scribam, et Pedaiam ex Levitis etc. qui fidi reputabantur, quorum erat distribuere cognatis suis. Recordare mei, Deus mi, in hac re: et ne sinito deleri benignitates meas, quas exercui erga domum Dei mei et erga observationes eius.

Attendite hic quæso auribus arrectis et cordibus apertis, at que debitum erga Musicos pro officio beneficium perpendite æquiores, quicunque (longe impares Nechemiæ benignitati) Musicis, ne habeant unde vivant, stipendia vel subducitis ac imminuitis, vel denegatis ac eripitis: qua iniquitate et inhumanitate inimicam Dei recordationem et retributionem gravissimam vobis attrahetis certissime, in salutis vestræ excidium et animatum exitium æternum. Communicet itaque is, qui audivit (tam cantione quam concione) verbum, ei qui audire facit eum, in omnibus bonis. Non erretis, Deus non illuditur. Gal. 6. v. 6. et. 7.

De amictu Musicorum quod reliquum est; ornabantur Cantores vestitu sacro. Tunicis enim byssinis induti, a Sacerdotibus lineas habentibus, distinguebantur Inde Levitæ Musici omnes ex Asapho, ex Hemane et ex Ieduthune, tam filii eorum, quam cognati eorum, induti bysso cum Cymbalis et cum Nabliis ac Citharis altabant ad orientem altari. 2. Chron. 5. v. 12. Addit etiam Iosephus libr viii Salomonem stolas Levitarum hymnos canentium ex bysso ducenties milse fecisse; Libro autem xx, eosdem pro stola byssina lineam Sacerdotalem impetravisse, tempore Agrippæ Regis Iudææ. Ex tribu, inquit, quicunque hymnorum Cantores erant, Regi suaserunt, ut convocato Concilio sibi concederet stola linea uti, perinde ac sacerdotibus licebat. Rex autem, ex sententia eorum qui concilium inibant, permisit, ut priore veste posita lineam induerent.

Atque hæc qualiscunque in veteri Testamento congregati Chori, et in eo canentium alumnorum contemplatio et auscultatio sufficiat.