Jump to content

Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum IV/Caput VI

E Wikisource
 Caput V Caput VII 

Caput vi.

De Titulis, plerisque Psalmis præfixis, qui generalem formam moderandi Musicam indicasse videntur.

Nunc et de titulis Psalmis præfixis. Et quidem in genere tenendum est, quod communem vocem plerique tituli Hebraici, quos Claves Psalmorum Hieronymus recte appellat, Psalmis præfigunt LamnaZeach לַמְנַצֵחַ: cuius differens interpretatio vel finem ac formam, vel principalem adiuvantem Psalmodiæ vocalis et Organicæ indicat. נָצַח NaZach enim alias vincere, alias finire, alias continuare significat. Hinc LamnaZeach redditur a Septuaginta ἐις τέλος, in finem, quod Hieronymus de Christo allegorice exponit, qui finis est Legis, atque fidelium scopus et Anchora in adversis: a Capnione ad invitandum; ab aliis, ad continuandum, sive ad canendum iugiter, et in perpetuum; quo nomine Symphoniaco vel Chori Musici Magistro, ad continuam seriem Psalmorum in studio pietatis et Religionis exercitio decurrendam, tale commendatur carmen, quod ex præcedentibus continuo ordine doctrinæ de Summo Bono quasi annexum dependeat; ab aliis ad victoriam, sive ad vincendum, ab aliis ad triumphandum, scilicet per preces, quæ sunt arma Ecclesiæ, quibus victoriam sibi comparat; a Chaldæo ad laudandum; a Luthero ad præcinendum vel præcentori; ab Hieronymo victori id est principi in arte canendi; a Rabinis Præposito Cantorum, ad cuius imperium canebantur Psalmi a Cantoribus et pulsatoribus. Ut enim præfecti baiulantium et cædentium, 2. Paral. 2, et 1. Paral. 23. e Levitis constituti, ad urgendum opus Domus Domini, ut continue et indesinenter cultum Dei spectantia ex Legis præscripto fierent, MenatZechim dicuntur et connotantur. Sic in Titulis Psalmorum concinna interpretatione vox accipitur pro Moderatore Chori Musici inter Levitas qui reliquis præerat, præcinebat, et ἐργοδιώκτης erat, der Capellmeister.

Quibus vero modulationum differentiis Psalmus, Canticum, Canticum Psalmi, et Psalmus Cantici voce et Instrumento canendus fuerit, infra ex Prologo Psalmorum cum Basilio Hilarius docebit, qui addit ibidem: His quatuor Musicæ artis generibus competentes singulis quibusque Psalmis superscriptiones sunt coaptatæ. Vocabulum illud LamnaZeach præfixum in Epigraphe habent omnes Psalmi, in vulgata versione inscripti; in finem: in germanica, vorzusingen: qui numero sunt quinquaginta tres.