Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum IV/Caput VII
| Caput VIII |
|
Caput vii.
De variis Instrumentorum speciebus, quæ eliciuntur ex Psalmorum inscriptionibus.Nunc tandem de Instrumentis Musicis: Quorum nonnulla in titulis Psalmorum denominantur, nonnullorum etiam in Psalmis ipsis fit mentio.
Neghinoth Instrumentum notat Musicum, manu pulsatum, sive Cantionem et pulsationem, Psal. 69. 13. Cantiones factus sum bibentibus a נָגַן (ut supra, Ascensiones: Sic Abominationes. Psalm. 86.) Nagan, quod est cantare, modulari, et manu pulsare Instrumentum 1. Sam. 16. 16. 2. Reg. 3. 15. Perinde ut שָׁר Schar est ore canere. Iunguntur Musici vocales et Instrumentales Psalm. 68. 26., שָׁרִים אַחַר נגְנִים Scharim Achar, nogenim, id est, Cantores Postea Musica Instrumenta pulsantes, Pagninus. Lutherus reddidit, SpielLeute.
Indicat itaque hæc Tituli vox adhibita, quod Psalmus ille non modo vocali harmonia decantatus, sed etiam Instrumentis Musicis pulsatus fuerit; Ideoque carmen hoc traditum esse Symphoniaci Chori Magistro, ut ille ad fides decantaret. Communis enim est sententia interpretum, et D. Lutheri, quod Instrumenta Musica, seu variæ et iucundæ modulationes hac voce denotentur. Septuaginta reddiderunt, ἐν ἥμνοις: Hieronymus, in Canticis.
Utrum vero Neginah (Schindlerus vertit, Symphoniam, ut et Arabs.): Instrumenta sint Symphoniaca ψηλαφητὰ sive κρουστὰ, quæ manu solummodo percurruntur; an vero πνευματικὰ; quæ spiritu, aëreque attracto per fistulas sonum edunt, certo constare nequit, de quo cum quoquam litem movere nulli proderit. Præfigitur Psalmo 4. 6. 53.
Neghinoth עַל-הַשְׁמִינִית super octavam (quod additur in Epigraphe Psalm. 6. et 12. iuxta Latin. 11.) varie describitur, Tremellius ad gravem Symphoniam vertit. Arnobius intelligit de die hebdomadis octava, quæ est Dominica: quasi die potissimum festo eiusmodi Psalmis, homines ad pœnitentiam etc. sint excitandi plus, quam diebus cæteris. Scheminith octava, fœmininum est ordinale; et, ut Vatablo placet, innuit Melodiam et certam rationem Toni, quæ octava fuerit, sicut Tonorum ordines Musici distinguunt; ut a Symphoniacorum præfecto decantaretur voce intensissima et clarissima. Non desunt, qui eam vocem initium alterius cuiusdam carminis fuisse autument, ad cujus harmoniam Psalmus adaptari debeat. Patres allegorice accommodant ad diem iudicii extremi, qui exactis septem millibus annorum sub initium octavi millenarii venturus sit: vel qui revolutioni septem dierum et septimanarum finem impositurus sit Aliis etiam est Cithara, quæ in ordine Instrumentorum, sollennitatibus adhibitorum, Octavum locum tenuit; vel illud Instrumentum pulsatile ὀκτάχορδον, quod fuit octo Chordarum; quod et Chaldæus: Psalm. 6. vertit: כִּנָרָא דִתְמַנְיָא נִימַיָּא Cithara octochordarum: sicuti etiam mentio fit Decachordi, Psalterii et Citharæ, Ps. 33. v. 3 et 92. v. 3. de quo mox suo loco.
Nechiloth (in inscriptione Psalmi 5. Victori אֶל-הַנְּחִילוֹת super Nechiloth;) variæ licet sit versionis, tamen Instrumenti quoque Musici notationem continet. Nam Wolderus interpretatur, ad Hannechiloth h.e. ad Instrumenta excavata et πνευματικὰ, quæ susurrantem sonum immisso vento edunt: ad hæreditatem Dei Ecclesiam colligendam et convocandam inventa. lxx. reddunt ὑπὲρ τῆς κληρονομούσης pro ea, quæ hæreditatem consequetur. Hieronymus et Lutherus: super hæreditates, vel pro hæreditatibus, intelligitur Ecclesia, ex Iudæis et Gentibus Christo collecta; a נָחַל Nachal hæreditavit Psal. 2. Thargum vertit super Choros, hoc est, ad canendum in Choris seu tripudiis. Trem. Magistro Symphoniæ ad Pneumatica Instrumenta.
Rabbi David (Nechiloth) dicit ea fuisse Musicorum Instrumentorum genera, quæ subulata sunt, atque excavata; cuiusmodi fuerunt Sacerdotum Tubæ, et Levitarum Buccinæ: quod genus Instrumentorum quia sonum edit immisso vento, pneumaticum appellatur. Hebræi deducunt a נְחִיל Nechil, quod est apum sibilus, quod sonus esset similis apum sibilo. Rab. Sal. exponit de Exercitu, sic enim appellatur apum multitudo, et Psal. 18. 5. Exercitus impiorum: quia Cantor hoc carmine oravit contra exercitus hostium, Israëlitas, apum instar, magnis copiis oppugnantium.
Machalath (in titulo Psal. 53. iuxta Latinos 52.) Præcentori עַל מַחֲלַת super Machalath. Chaldæus vertit: ad laudandum super Choros. מַחַלַת Machalath videtur idem ese cum מָחֹול Machol et מְחֹולָה Mecholah, quod choream et tripudium significat Thren. 5. 15. versus est in luctum מְחֹולָנוּ Chorus noster, a radice חֹול ut sentit R. Ionah. Schindler: lusit tibiis חֹול unde German: Hol/ et inverse Loch/ ein löcherig Instrument/ vel חָלַל ut placet Kimhi, quæ significat tripudiare, ducere chorum vel choreas. Unde מָחֹול tripudium, plurale מְחֹולֹות. Tremellius reddit: Ad pneumaticum instrumentum. Estque Machalath, nomen Instrumenti Musici, quod ad Spiritualem exultationem et lætitiam in decantandis Psalmis adhibitum fuerit. Idem cum Chaldæo sensisse videntur lxx. qui nomen Μαελὲθ retinuerunt. Latinus codex per metathesin legit Amaleth; pro quo per imperitiam scribarum irrepsit Amalech. Idem Machalath extat in Epigraphe Psalm. 88. iuxta Latinos 87. עַל-מָחֲלַת לְעַנּוֹת Al machalath leannoth.
Prout vocabula alias aliter significant, duas istas voces varie exponunt interpretes. Lutherus: de infirmitate afflictorum; quia in hac precatione supplex, vel animi, vel corporis ægritudine vehementer afflictus, divinam opem implorat. עֹנִי Oni enim est afflictio. lxx. verterunt ὑπὲρ μαελὲθ τοῦ ἀποκριθῆναι pro Maëleth ad respondendum, posteriori per respondendi verbum expresso, quia עָנָה respondere et exaudire significat, iterum prius μαελὲθ retinuerunt, quasi esset nomen vel Instrumenti Musici, vel alterius rei proprium. Alii reddunt per chorum ad exultationem: עֲנֹות Anoth enim est vox cantantium, exultantium, et tripudiantium Exod. 32. 18. Nonnulli pro Instrumento Musico habent; Chaldæus, super oratione ad Laudem.
Gittith (præfixum habet titulus Psalmi 8. 81. iuxta Latinos 80; et 84 iuxta Latinos 83.) Præcentori vel ad continuandum עַל-הַגִּתִּית super Haggitthith. lxx. ὑπὲρ τῶν ληνῶν pro torcularibus, reddit. Nam גַּת Gath Torculare est, quo vinum ex uvis exprimitur. Per Torcularia alii Spiritualiter intelligunt calcatoris Christi (Esai. 63.) Evangelicum in Novo Testamento ministerium, cuius beneficio fructus fert vinea.
Alii Psalmos sic inscriptos esse arbitrantur, quod tempore vindemiæ in honorem Dei decantati fuerint. Rite autem psalmorum συνέχεια et series postulat, ut cum de vinea carmen Psalmi 79. egerit, de Torculari in quo fructus cernuntur, dicatur Psal. 80. Tremellius: Magistro Symphoniæ ad (stationem) Gitthæam, vertit. Vult enim Psalmos hostres eiusdem inscriptionis, circa arcam, in Zionem exportandam, scriptos et cantatos fuisse ad Gitthæam viam, commorationem, observationem, aut si quid aliud huius generis exprimendum subintelligitur. Tres sunt omnino, inquit Tremelli, Psalmi hac inscriptione, 8., 81. et 84. quos omnos videtur scripsisse David, cum arcam Dei Kiriath iearimis exportare Tziionem eogitans, deponi apud Hobed-Edomum curavisset eam, motus offensione Huzzæ, et occasionem sumsisse ex rebus præsentibus, ut eos conscriberet. Octavum igitur Psalmum cecinit iudicio meo, cum ex urbe sylvarum arcam in domum Hobed-Edomi deduceret: Similiterque octuagesimum primum, cum irruptione in Huzzam Deus Gloriam suam, severitatemque iudiciorum suorum testatus esset, ut populum in Religione officioque coherceret: Psalmum vero Octuagesimum quartum, cum inde Arca Tziionem deducenda esset. Alii cum Chaldæo interprete et Luthero habent pro Instrumento Musico, quod in oppido Gath sit inventum, unde nomen et originem traxerit, quasi Cithara Gatthensis.
Atque hæc sunt Instrumenta Musices Davidicæ, quæ sub variis Titulorum interpretationibus observasse, pio Cantori iucundum erit et gratum.