Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum IV/Caput XIII
| Caput XIV |
|
Caput xiii.
Transitio ad Instrumentalem Musicam, quæ in Novo Testamento a patribus asserta est.Theoria quæ Veteris Testamenti Instrumentis conspectis, cœperat etiam in recentioris seculi turribus et Templis Campanas contemplari, nunc porro sese convertit ad ἔργον organices musicæ, quæ in Ecclesia Novi Testamenti, Veterum etiam ætate, non fuit ignorata, nec inusitata. Quod etiam non tantum humana voce; (de quo in Tractatu Choralis Musicæ) sed Instrumentis etiam Musicis Psalmos ac Hymnos modulati sunt Veteres; Eum, inquam, usum attestantur antiquissimum monumenta Scriptorum, qui cum doctam discretionem Musices, tum eiusdem et privatam et publicam exercitationem, non aliunde quam ex usu Ecclesiæ desumserunt, et introduxerunt. Namque accurate distinguunt Patres inter Psalmum, Canticum seu Oden, Hymnum, Canticum Psalmi, Psalmum Cantici. Quæ differentiæ Carminum a modulatione sunt desumtæ.
Quod enim canit Organon et Instrumenti solum Musici modulamine editur Carmen, a Veteribus appellatur psalmus.
Quod voce solum humana canitur, et remoto Organo personat, aliis ode practica, aliis canticum, aliis hymnus dicitur, (de quo in Lειturgodia Matutina et Vespertina.)
Quod vero carmen, voce humana ad Musicum Organon accedente concinitur, alias psalmus odes vel cantici, alias ode vel canticum psalmi, pro præcinendi vel succinendi modo vocatur. Basilius Magnus in expositione Psalmi 29. ita recenset ac definit: Ὁ ψαλμὸς λόγος ἐστὶ μουσικὸς, ὅταν εὐρύθμως κατὰ τοὺς ἁρμονικοὺς λόγους πρὸς τὸ ὄργανον κρούηται. h. e. psalmus est Oratio Musica, quando concinne iuxa rationes metricas ad Instrumentum pulsatur. odes duas facit species: unam quidem Theoricam, alteram Practicam. Priorem ita definit: ΩΔΗ δέ ἐστι, ὅσα θεωρίας ἔχεται ψιλῆς, καὶ θεολογίας. id est: ode est, quæ succinctam complectitur contemplationem, et de Deo sermonem. Quodcumque igitur siletur carmen, et compositione absoluta servatur, oden theoricam a Basilio dictum intelligimus.
Practicam hoc definit modo: ΩΔΗ δὲ φωνὴ ἐμμελῆς ἀποδιδόμενη ἀναρμονίως, χωρὶς τῆς συνηχήσεως τοῦ ὀργάνου: id est: ode seu Canticum est vox concinna, ad numeros edita, absque Instrumenti concentu. Cuius formulare, et primum Musices Canticum in gloriam et laudem sempiternam Deo liberatori ex Ægypto canit atque describit Moses, Exod. 15. his verbis: Tunc cecinit (יָשִׁיר futurum pro præterito, lxx. ἦσαν) Moses et filii Israël Canticum (אֶת-הַשִׁירָה lxx. τὴν ᾠδὴν) hoc Domino, et dixerunt ad dicendum; Cantabo (אָשִׁירָה lxx. ἄσωμεν) Domino, quia magnificando magnificatus est. Unde latinum vocabulum Gaudium a גָּאָה. Denique ΨΑΛΜΟΝ ΩΔΗΣ, id est, psalmum cantici arbitramur, inquit, τὴν ἀκόλουθον πρᾶξιν τῇ θεωρίᾳ h.e. quando Carmen, ad numeros compositum, adhibito Instrumento, viva voce concinitur.
Hæc in prologo Psalmorum ita reddidit Hilarius: Psalmus est, cum cessante voce, pulsus tantum Organi concinentis auditur.
Canticum est, cum cantantium chorus libertate sua utens, neque in consonum Organi astrictus obsequium, hymno canoræ tantum vocis exultat.
Canticum autem Psalmi est, cum Organo præcinente subsequens et æmula Organo vox Chori canentis auditur, modum Psalterii modulis vocis imitata.
Psalmus vero Cantici est, cum Choro antecanente humanæ cantationis hymnos, ars Organi consonantis aptatur, vocisque modulis præcinentis, pari Psalterium suavitate modulatur.
Inde illud, ut placet quibusdam Theologis colligere licet, quod Hilarii et Basilii Magni ætate, qua hæc introducta discretio, non inusitatum fuerit, suppressa voce, Instrumento Musico Psalmos et Hymnos in Ecclesia concinere; cum hæc non aliunde, quam ex usu Ecclesiæ, potuerint depromi.
Atque ut Apostoli monitu, Coloss. 3. Verbum Domini habitaret inter eos copiose in φιλοφροσὺνῃ Conviviorum, privatis Psalmodiis (de quibus in Chorali Musica), Instrumenta quoque Musica a Christianis licita et pia exercitatione fuisse addita et usurpata, Clemens Alexandrinus, qui circa annum Christi 200. floruit, lib. 2. Pædagog: cap. 4. diserte memorat: Et si ad Lyram, inquit, vel Citharam canere et psallere noveris, nulla in te cadet reprehensio, Hebræum iustum Regem imitaberis, qui Deo est gratus et acceptus: Exultate iusti in Domino, rectos decet laudatio (dicit Propheta Psalm. 32.) Confitemini Domino in cithara, in psalterio decachordo ei psallite.
Et, quam privatim adhibere licuit, Instrumentalis Musica publicis Ecclesiæ congressibus non fuit apud veteres exclusa. Neque enim hic obstat, quod scribit Iustinus Martyr in quæstionibus ad Orthodoxos,quæstione 107. de iInstrumentis Musicis, deque psallendi consuetudine hoc pacto: Cum ab infidelibus ad deceptionem inventa sint carmina, iis vero qui erant sub Lege iniuncta fuerint propter mentis stoliditatem; cur illi, qui doctrinam perfectam gratiæ, et a moribus modo dictis alienam susceperunt, in Ecclesiis utuntur Cantilenis ad consuetudinem infantium sub Lege? Respondet autem Iustinus. Ipsum canere non simpliciter conveniens est iis qui erant sub Lege, sed adhibitis Instrumentis canere et cum saltatione et crepitaculis. Proinde in Ecclesiis tollitur e Cantilenis usus talium Instrumentorum et aliorum, quæ stolidis conveniunt, et relictum est solum canere.
Nam licet verba ista id quidem innuere ac inferre videantur, quod tum temporis in publicis Ecclesiæ congressibus Instrumentalis Musica non fuerit in usu: Tamen hoc de abrogatis crepitaculis et saltatione dictum, futilia tantummodo et ad lasciviam comparata Organa, qualia in Bacchi Orgiis usitata fuerunt; non omnia indiscrete Musicorum Instrumenta concernit.
Etenim Ecclesiam nec tunc quidem Organico concentu caruisse, ostendunt quæ subiungit Iustinus ibidem inter pulcherrimos fructus Psalmodiarum (ἡδύνει γὰρ ψαλμωδία τὴν ψυχὴν etc.) hæc interferens verba: Ῥῆμα γὰρ ἐστι θεοῦ τὸ καὶ εὐθυμούμενον καὶ ᾀδόμενον καὶ ἀνακρουόμενον. h. e. Nam Verbum Dei est, sive mente cogitetur, sive canatur, sive pulsu edatur.
Hic evidenter a Iustino indicata est triplex ratio expromendi verbum. Una sit κατὰ τὴν ἐυθύμησιν, quando ratione concipitur, et oratione profertur; altera δἰ ἀσμάτων, per cantilenas humana voce expressas: Tertia denique δἰ ἀνάκρουσιν, per Instrumentorum Musicorum impulsionem. Hoc enim proprie ista vox denotat, et maxime præsenti in loco; cum illi τὰ ἄσματα Cantilenæ opponantur; nisi cæcam velis statuere partitionem, ab Autore institutam. Atque ita Musicam Instrumentalem non omnino reiectam, sed potius introductam et usitatam fuisse apud Veteres, ex Basilio, Hilario, Clemente Alexandrino et Iustino Martyre expresse demonstratum est.