Jump to content

Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Epistola Dedicatoria

E Wikisource
 Pars I, Membrum IV, Prætermissa Caput I 
Generosi, magnifici, nobilissimi, amplissimi viri, mœcenates devote colendi.

Aureolum est et cedro dignum, quod οὐρανοδίδακτος ille gentium Doctor a nobis exigit 1. Thess. 4, 11, quando præcipit, quemque ἡσυχάζειν καὶ πράττειν τὰ ἴδια, id est, quiescere vel agere res proprias. Opponit invicem Quiescere et Agere: illud in alienis observari vult, hoc in propriis.

Idem fere videtur innuere πολυθρύλλητον illud, ἀνέχου καὶ ἀπέχου: Sustinere quippe propria concernit, Abstinere aliena. In illis vult Tolerantiam et assiduitatem; in his Abstinentiam et tranquillitatem.

Propria agere Iustitiæ est, quæ a Platone vinculum humanæ societatis, et anima rerum publ. audit, consistitque ἐν τῷ τὰ αὑτοῦ πράττειν, καὶ μὴ πολυπραγμονεῖν, in eo videlicet, ut quisque, quod si officii est, faciat, et aliena ne appetat. lib. 4. de repub. Nimirum in omni republica, velut in domo quadam perampla, multa sunt, eaque diversa officia, quæ ut non uni omnia, ita nec cuivis quodvis demandari, et quasi per sortem distribui debet, sed pro natura, ingenio et industria, aliis atque aliis hæc illave danda et commendanda sunt. Commissum munus quilibet, qua potest, et paret, diligentia obire debet, et intra eiusdem carceres se continere, de aliis neutiquam sollicitus, multo minus iis sese immiscens. Quod si fiat, semotis procul turbationum fluctibus et factionum procellis, Resp. in tuto navigat, et ad portum pertingit quam prosperrime.

Aliena mittere, Sapientiæ est. Sic enim Rex ille omnium, qui sunt, qui fuerunt, quique futuri sunt, mortalium sapientissimus Salomon, in libro suo, quem Egesippus et Irenæus παναίρετον σοφίας nuncupant, inquit cap. 12, v. 11.

וּמְרַדֵּף רֵיקִים חֲסַר־לֵב
iuxta interpretationem lxx.
οἱ δὲ διώκοντες μάταια, ἐνδεεῖς φρενῶν:
vel ut Symmachus transtulit:
ὁ δὲ ἐπισπεύδων εἰς ἀπραγίαν.
Aquil. et Theod: εἰς κενά.
vulg. Qui sectatur otium, stultissimus est.

Lutherus ad Hebræam veritatem, cum Græcis Interpretibus reddidit:

Wer unnötigen Sachen nachgehet / der ist ein Narr.

Hac Parœmia Theologus, linguarum non ignarus, reprehendi attendit vacuitates, רֵיקִים, vel ut Græca habet versio, Vanitates; Germanica, Unnötige Sachen.

Quo nomine non tantum comprehenduntur et reprehenduntur; 1. ἀτεχνία, Inertia, quando vita artis expers et laborib. vacua transigitur turpi otio: 2. Item Ματαιοτεχνία, quæ Quintiliano lib. 2. cap. 21. supervacua artis imitatio est: 3. nec non περιεργία, quæ, quod ferio tractandum est, levi brachio transilit, et e diverso ei, quod perfunctorie agendum erat, immoratur: quam perversitatem Clemens Alexandrinus lib. 5. stromat. et Athenæus lib. 5. c. 1. disticho Agathonis accusante eiusmodi:

Τὰ μὲν πάρεργον ἔργον ὡς ποιούμεθα;
τὸ δ' ἔργον, ὡς πάρεργον ἐκπονούμεθα.

Talemque diligentiam improbat Nazianzenus his versibus:

ἔργον παρέργων οὐδαμῶς ἔργον λέγω,
τῶν γὰρ παρέργον δὴ καταφρονητέον.
Laborem non necessarium nequaquam laborem voco,
Nam non necessaria negligenda sunt.

Verumetiam sub vanitatis et vacuitatis nomine Φρενήσεως et insipientiæ damnat omnem ἀλλοτριοπραγμοσύνην et πολυπραγμοσύνην. Est autem αλλοτριοπραγμοσύνη, se alienis immiscens, propriis neglectis, Temeritas; πολυπραγμοσύνη autem ad multas res aggressio, earumque omnium actio, quod vitii nomen fœdissimi elegantissime exponit Gellius lib. 11. cap. 16. Eam in rebus Curiositatem ex Plutarchi Pericle καινοπραγίαν, et cum eodem πολυπραγμ. πλῆθος πραγμάτων καὶ καινότητας καὶ μεταβολὰς nominare licet: quoties delicatuli, successu rerum suarum desperato, artem consuetam deserentes, insueta inexpertaque negotia aggrediuntur, quorum multitude ne obruti, ex alio ad aliud vitæ genus, subinde mutatum, levi et inconsiderato pede transiliunt infelicissime, ut Salomonis margini asscriptum innuit Lutheri proverbium Germanicum: Vierzehn Handwerck / funfftzehn Unglück.

Vulgo fertur hic versus vero non absonus:

Τῆς πολυπραγμοσύνης οὐδὲν κενεώτερον ἄλλο:
Nil curiositate vanius extitit.

Et dignum notatu grave illud Tetrastichon, quo tragicum vitæ exitum finiit ille in Borussia:

Quid iuvat innumeros mundi cognoscere casus
Si fugienda facis, si facienda fugis?
Disce meo exemplo mandato munere fungi.
Et fuge ceu pestem τὴν πόλυπραγμοσύνην.

Hæc et huiusmodi alia ego etiam in ista mea tenuitate perpendens, Mœcenates colendi, cum ante aliquot annos præter spem et expectationem Choro aulico dirigendo a Reverendissimo et Illustrissimo Principe ac Domino Dn. Henrico Iulio Episcop. Halberst. et Duce Brunsv. et Luneburg. Domino meo olim clementisimo, laudatæ ac beatæ recordationis, ex clementia singulari præfectus essem; in hanc curam mihi incumbendum esse duxi, ut Musicam, officii demandati partem potissimam, respicerem, eamque, qua possem fide et diligentia, in scholarum et Ecclesiarum emolumentum, excolerem exornaremque. Quare a Pietate exorsus non tantum Divi Lutheri et aliorum cantiones germanicas, item Liturgiæ Ecclesiasticæ Latinas, ex chorali harmonice concinnavi; verum etiam sano optimorum amicorum instinctu studium et conatum suscipere non dubitavi, ex autoribus cum vetustioribus, tum recentioribus eruendi construendique Syntagma musicum quo Ecclesiasticæ et Ethnicæ, sacræ et profanæ, vocalis et instrumentalis Musicæ, rationem et usum proponerem, atque in theatrum literarium exponerem.

Utinam vero studio nunquam interrupto meis mihi perlitare Musis licuisset, multo profecto limatius hoc præsens, multo expeditius cætera, multo cumulatius plura prodiissent in publicum Opera Musica. At vero, quia perinvito (veritatem testor) animo ad alias quoque functiones aulicas pertractus fui, non potui, quin cognatorum et amicorum quorundam operam adhibere adminiculantem et subsidiariam mihi sumserim. Ita videlicet districtum me habuerunt itinerum difficultates, supplicum offerendæ quærelæ, fluctuantes pauperum causæ, literæ exarandæ, molestiæ domi natæ, valetudo corporis adversa, cum id genus aliis: Ita, inquam, æquitatis amor, afflictorum commiseratio, Christiana Charitas, a multis capitis, a multis famæ, a multis denique fortunæ discrimen abigere me compulit. Quis miretur, si a studio Musico vel dudum excidissem? Nihilominus cum sacrosancta Musica nil prius mihi sit aut antiquius, eam excolere pro virili et exornare, quoad eius licuit, allaborari quam studiosissime. Quodipsum præter alia Musices opera plurima, aspirante gratia Divina et accedente Spiritus Sancti auxilio, a me pro ingenii mei tenuitate quondam nata, et iuris ususque publici facta, hoc etiam testatum reddet Syntagma Musicum.

Posteaquam enim Syntagmatis istius tomum primum incepi, præmissa prima parte de Musica sacra sive Ecclesiastica, quam Psalmodia, Missodia, Leiturgodia, Organodia absolvit, nunc eundem conficiendum duxi hac secunda ex Antiquitatis monumentis asserta Parte; quæ continet Historiam, cum de Musica veterum Ethnica, tum Politica, in usu et lusu extra Ecclesiæ limites ingenuo et liberali: Cuius partis duo sunt distincta membra, quorum prius de Musica vocali et generaliori Musices cognitione, atque usus frequentatione tam vocali, quam instrumentali fere communi; posterius de Musica veterum organica et Instrumentis agit.

Nullus autem puto, me ὑπὲρ τὰ ἐσκαμμένα (quod dicitur) πηδᾷν, limitem transilire, aut falcem in alienam messem immittere si Musicem, etiam extra Ecclesiam apud Ethnicos, in Deorum gentilium cultibus, et sacrificiorum ritibus, conviviorumque et humanitatis societatibus receptam et usurpatam, ex testimoniis Antiquitatis, Philosophorum, Poëtarum, ac Philologorum, in proscenium publicum produxero. Plurimum inde lucis hodiernæ afferetur Musicæ, non tantum Ecclesiasticæ, quæ illam idololatricam pie et sancte abominatur, et maiestate sua πολλοῖς παράσαγγαις post se relinquit: sed etiam Politicæ liberaliori, quæ illam licite et honeste imitatur, iucunda gravitate, gravique iucunditate ei vix ac ne vix quidem cedit.

Illud ipsum Opusculum, Generosi, Magnifici, Nobilissimi et Amplissimi Viri, Mæcenates plurimum colendi, vestrarum nominum auspicio spectabili in lucem prodire adeoque vestræ omnium Autoritati clarissimæ humiliter dedicare et consecrare, videlicet ut debui, ita volui; mihi persuasissimum habens, me sub patrocinio et tutela V.V. M.M. adversus quorum vis obstrigillatorum impetus tutum fore, omnesque eorum virulentos morsus facile evitaturum.

Nec V.V. M.M. etc. dedecori erit Musices patrocinium suscepisse. Quamvis enim ea fere voluptatibus tantummodo inserviat, et propterea a σκυθρώποις quibusdam Scythis, quibus hinnitus equorum; et cur non rudentis sibilus pecoris Arcadici? quavis harmonica modulatione dulcior est, in nullo habeatur precio, attamen Vosmetipsos, Viri Generosi, Magnifici, Nobilissimi et Amplissimi, Vos, inquam, hac προσφωνήσει modesta in testimonium voco, certus equidem Vestrum neminem inficias iturum; sed fassuros omnes: Vitam humanam voluptatibus carere non posse. Quæ enim hæc vita esset, quæ, omni oblectamento omnique lœtitia destituta, in perpetua degeretur anxietate et tristitia? Quo fit, cum ad voluptates feramur omnes; honestas autem sinceras et tempestivas pauci intelligant, ut inconcessas, turpes et intempestivas plerique persequentes, in flagitiis et sceleribus vitam omnem miserrime transigant, et tamen interea nunquam in solidis sint gaudiis. Xerxes, Persarum Rex præmium fertur proposuisse iis, qui novum aliquod excogitassent Voluptatis genus. O miserum illum, o infelicem Regem, quia opibus tantis, et tanta rerum omnium copia et abundantia non reperiebat, quo se oblectare posset, sed per totum suum regnum, quod erat amplissimum, per totam Asiam omnium deliciarum feracissimam, fugientes persequebatur voluptates! Quod Xerxi dare non poterat quicquid in terrarum orbe iucundum et amœnum vel ad fruendum, vel ad spectandum erat; id nobis largissime præbet Musicæ voluptas, pariter et suavitas, qua sive magistra, sive ministra, nunquam molestia nobis aut tœdium ullum obrepere, quin potius gaudium honestissimum inde redundare et resilire nullo non tempore potest.

In Ecclesia quam suaviter demulceat mentem vere devotam, quanto spiritus vigore cor animet, soletur, roboret, quantosque pietatis affectus moveat, Syntagmatis Musici διάνοια de Psalmodia; ὑπομνήματα de Missodia, ἐξήγημα de Lειturgodia; θεωρία de Instrumentis, satis (ita nullus ambigo) demonstrant.

In societate civili, et vita privata quos cieat animi simul ac corporis motus, quam vegete relaxet restauretque vires, gravioribus prostratas negotiis, et quam varios secum domi militiæque trahat affectus et effectus ingenua Musica demonstrabit, opinor, Musica Syntagmatis hæc pars altera. Ecquid enim iucundius veterum Sacrificia, Convivia, Funera et Studia, cantu musico et organis instructa, aspectare coram; et velut impræsentiarum auscultare?

Quocirca huius Partis nuncupationem non aliis magis convenire arbitratus fui, quam Vobis, Musices Fautores et Censores æquissimi; quos certum est, quoties post arduas Principum occupationes, et grandia consiliorum momenta delassatos animos sentiatis, musicis chordis, instrumentis sonoris, et vocibus decoris, pectora permulcere adeoque seria animi cogitata humanioris Musices iucunditate attemperare, id quod Philosophi, Oratores et Poëtæ se fecisse contestantur.

Μεταβολὴ πάντων γλυκύ, inquit ille. Et cum homo ad negotium sit natus, otio voluptatis licitæ, ceu medicamento, utitur, ut ita vicisitudine quietis ad consueta munia alacrior revertatur. Hinc tota hominis vita, si Aristoteli in 7. polit. credimus, in πόνον καὶ ἀνάπαυσιν dividitur: Latini vocant Negotium et Otium, sive intermissionem.

Necessario proinde in viris occupatis requirit præcedens πόνος et exercitatio suam ἀνάπαυσιν et quietem, veluti paratissimum laboris condimentum. Sic in corporis motu statio sessionis quies est, stationis decubitus, decubitus deambulatio. Et quemadmodum in longis peregrinationibus planiciem minus odiosm montis facit acclivitas, et collium asperitatem subiectæ valles minuunt: Ita labores in quocunque disciplinæ genere præter alia studia practica refocillare Musica solet: quemadmodum in hac Syntagmatis parte plenius suo loco commonstrant exempla Poëtarum, Oratorum, Philosophorum et aliorum, in vita tam togata, quam bellica. Eoipsos, Colendi Mœcenates, æmulo Musices amore licite et honeste sectamini, quotiescunque res arduas et serias harmoniæ Nectare et Ambrosia suaviter dulcoratis, et gnaviter graviterque attemperatis, Musica non ut cibo, sed ut obsonio utentes.

Proinde cum Pindari illud verum sit: ὅσσα δὲ μὴ πεφίληκε ζεὺς, ἀτύζονται βοὰν πιερίδων αἴοντα, id est, Quæcunque Iupiter non amat, ea consternantur, si vocem Pieridum audiant; Vos certe Apolline natos Musicæ fautores et assertores agnosco lectissimos, et veneror dignissimos, quorum nominum patrociniis hanc Syntagmatis musici partem Antiquitatis cantu et instrumentis stipatam, fido destinem animo, merito consecrem voto, grato dedicem studio.

Fretus itaque Vestra erga alios etiam Musarum alumnos Magnifica Humanitate, orare et obsecrare non desino, ut hoc vile et exile opusculum, e penore musico depromtum, promtis excipiatis manibus, serenis aspiciatis frontibus, benevolis pervolvatis mentibus, et Vobis istiusmodi mea studia commendata habere dignemini.

Hoc si expertus cognovero, additur mihi animus, ut propitio Deo, quæ subinde succurrent Musices Paralειpomena, quæque diligens porro observabit lectio, in medium proferam, et iuris publici faciam. Quoipso sicubi forte per meam tenuitatem Musica evadet comtior et ornatior, non tantum eam Vobis, sed et omnes eiusdem cultores, obstringetis plus quam arctissime. Ita valete

VIRI

Generosi, Magnifici, Nobilissimi, Amplissimi, Mœcenates devote colendi.

Dresdæ,

MensIs febrVarII DIe qVInCto,
Anni Christi
eCCe VenIo CIto CIto; ô nVnC MI ChrIste.