Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum I/Caput I
| Caput II |
|
Membrum primum
PARTIS SECUNDÆ
Tomo Primo
Conjunctæ:
De musica vocali, atque generaliore Musices Cognitione.Caput i.
De musica extra ecclesiam, ab Ecclesiastica, generaliter nominibus distincta, eiusdemque primis ac generalioribus principiis.Usque hac dictum fuit de Chorali sive veterum Psalmodia, Missodia, Lειturgia Matutina et Vespertina, et Organica Musica, intra pomœria limitesque Ecclesiæ Dei Christianis recepta et pie usitata. Nunc ad Musicam, et iam extra septa Ecclesiæ, viæ ac Methodi excursum instituere et dirigere, opere precium erit, ab antiquis decantatam et excultam. Musices enim suavitas non tantum ad sinceræ Religionis cultum et veri Dei invocationem coarctata est in Templis ædibusque Christianorum privatis; Verum extra usum vere sacrum et divinum, ad Ethnicos quoque emanavit et profana superstitione atque superstitiosa profanatione sese diffudit in Ethnicorum Deorum, Heroumque celebrationem. Unde huiusmodi a vera Religione remotam lubet nominare profanam vel Ethnice sacram, sive Ethnice divinam Musicam. Quandoquidem etiam homines artibus ac moribus emollitos vel emolliendos in studio et consuetudine vitæ tam civili quam agresti sua dulcedine occupatos detinet, nunc Liberalis et ingenua, nunc Politica et Humana latiori nomine, dici potest. Quia denique solatium ad oblivionem molestiarum humanarum affert, atque ipsa etiam bruta animadvertitur voluptate mirifice perfundere, Genialis non inconvenienti nuncupetur appellatione.
Cæterum Tria nonnulli statuunt genera, ex quibus Musica constet. Unum genus est, quod Instrumentis agitur; alterum, quod fingit carmina, ex quo ut Poësis pars sit Musices, necesse est: tertium, quod Instrumentorum opus Carmenque diiudicat. Ex quo recte ait Cic. de Oratore lib. 1. Musicam versari in numeris et vocibus et modis Polyd. de inv. lib. 1. cap. 14. Extra omnem autem dubitationis aleam situm hoc est, quod Musica ante Iubalem, priusquam artificio sonoque Instrumentorum Musicorum eam industrie exprimeret et redderet, quam Instrumentalem vocamus, antea naturæ beneficio inventa, et humano vivæ vocis usu culta fuerit, quæ Vocalis dicitur: Cuius ortum et initium ante progressum in primo limine rite inquirit huius membri ingressus. Omnium autem ferme rerum initium infirmum et informe est, ut Tempus merito vocari possit Lex et Linea rerum, quius progressu quæ parvis surgunt principiis, immensa capiunt incrementa: quod non tantum in proceritate arborum, maturitate frugum, stata statura hominum, sed in omnibus rebus videre est. Idipsum de Musices studio affirmandum esse quis neget, cuius perexigua fuerunt principia?
Opinio non falsa est, Musicam ex articulatæ vocis usu ortum traxisse. Sermonis enim communicatione mutua, quæ homines a brutis differre facit, sylvis et solitudinibus relictis congregati, usum sermocinandi excoluerunt in dimensione Rhythmorum, quos aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione, Quintiliano teste, generatos protulerint ad modulationis formam vocis sono variato: qualis videtur Poësis fuisse in illis (de quibus Ennius loquitur) versibus:
Atque hoc ipso simul per imitationem conati fuerunt repræsentare Cantillationes avicularum, quæ suavi modulatione minurizantes, exercendi cantus suavitate auribus instillata, mentibus cupiditatem et desiderium reliquerunt.
Huic opinioni fidem facit Poëta Lucretius:
Ante fuit multo, quam levia Carmina cantu
Concelebrare omnes possent, auresque iuvare.
Et Ponticus Chamæleon Musicam ab antiquis excogitatam scribit avium imitatione in solitudinibus canentium, referente Athenæo lib. 9. cap. 13. Unde et Scaligero videtur modulatio in pastionibus inventa primum vel Naturæ impulsu, vel avicularum imitatione, vel arborum sibilis Scal. lib. 1. c. 4.
Et certe Natura, quæ rerum omnium mater et omnium artium prima Magistra est, ab initio Musicam docuit, et mortalibus veluti muneri dedisse videtur. Siquidem homo statim natus cum in cunabulis vagire incipit, continuo nutriculæ cantitantis voce sopitus dormitat. Etiam animalibus, quibus ad sonum quempiam vox apta est, suus insitus est concentus, quo omnis ager suo tempore resonat. Ecquis docuit Lusciniam varios canendi modos? hæc enim avicula sonum edit perfecta Musicæ scientia modulatum, qui nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur, revocatur, infuscatur ex inopinato: interdum et secum ipsa murmurat: plenus, gravis, acutus, creber, extentus: et breviter, audire licet omnia tam parvulis in faucibus concini, quæ tot exquisitis tibiarum tormentis, ut ait Plinius, ars hominum excogitavit. Polyd. lib. 1. cap. 14. de invent.
Est omnino in Musicis etiam εὐφυία, et ut Platoni dicuntur, Igniculi naturales et seminaria artis, et ἐπιτηδειότητες, ut Aristoteles nominat, propensiones et proclivitates.
Ab aliis vero Tria Principia depræhensa sunt: Mœror, voluptas et Enthusiasmus sive Numinis afflatus. 1. Dolores etenim mirabili quodam ductu et flexu lubrico vocem ad modulos flectunt lachrymosam et luctuosam. Principium hoc confirmant etiam infantes qui statim plorant, quod crurum brachiorumque recte producendorum causa fasciis colligantur, ac ita a supplicio miseram vitam vivere incipiunt. Polyd. l. 1. cap. 14. 2. Effervescens autem et ebulliens gaudium vocem reddit uberius effusam. 3. Afflatos autem spiritu (de quo Poëta Sulmonensis: Est Deus in nobis, agitante calescimus illo, Sedibus æthereis Spiritus ille venit) eo rapi spectamus, ut etiam futura ratione pandant metrica et harmonica. Quod si quoque Amoris vis ad solem producatur, patebit clariore luce, nullam prorsus affectionem acutiorem et accuratiorem ad harmonicos sonos addere stimulum atque iucunditatem. Unde tritum illud Græcorum apud Plutarch. 1. Sympos. μουσικὴν δ᾽ ἄρα ἔρως διδάσκει: quæ iucunditas, qui amor Platoni παντὸς ἐπιχειρητής, ut qui nihil prætereat intentatum, sed omnibus sese inserat et insinuet rebus.
Denique Ocium, voluptatis et lasciviæ pater, et æmulatio, alma artium nutrix et auctrix, effecerunt, ut natæ sint variæ species cantiuncularum. Alterum, cum singuli sub æstivam reducti umbram saturi canerent amores: Monoprosopos hæc. Altera, cum aut forte aut consilio convenissent ii, quos inter vel amor vel odium excitatum fuisset; aut esset æmulatio obtrectatio ve propter vel cantum, vel gregem, vel amicam. Cuius cantus duo modi: Unus cum sine numero certo, sine lege versus funderent; cui non est idcirco nomen impositum, quia vulgaris esset ac liber et naturalis, neque tam quæsitus arte, quam oblatus ultro: Alter in quo sententias æmulas, versus et similes et pari modo reponerent; quod iccirco appellarunt ἀμοιβαῖον. Scal. lib. 1. c. 4.