Jump to content

Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum I/Caput V

E Wikisource
 Caput IV Caput VI 

Caput v.

De Inventoribus Melodiarum quarundam apud veteres, quas ipsi Modos seu tonos vel tropos vocabant.

Modorum apud veteres plane alia fuit ratio, ac nostro hoc tempore; Nam nostrates Modi Musici speciebus Diapason, quas veteres ignorabant, discernuntur: quorum doctrinam plurimi præstantissimi nostro seculo Musici ex Glareano et aliis in lucem ediderunt, præsertim multoties citatus Calvisius in Exercitat. prima; Johannes Magirus, et alii.

Tres autem apud veteres (autoribus Polymnesto et Sacada) extiterunt Melodiæ, seu, ut tum temporis vocabantur Modi, Toni sive Tropi: nim: Dorius Phrygius et Lydius (als wie man jezo sagen möchte / diß ist ein Polnischer Tantz / ein Welscher / Frantzösischer / Deutscher Tanz / oder Meloden.) In singulis his Tonis Sacadas fecit flexionem et Strophen, docuitque Chorum cantare Dorium prima, Phrygium altera, et Lydium tertia: ob quam varietatem tripartitum fuit dictum hoc carmen. Quanquam in commentariis Sicyoniis, in quibus Poëtæ recensentur, Clonas huius tripartiti carminis inventor relatus sit. Plut. de Musica.

Pronomus Thebanus quomodo excogitarit Tibiis iisdem omnes modos Dorios, Lydios et Phrygios incinere, attendatur in Polyorganodia.

Dorios etiam legitur excogitasse Thamiras, Polyd. lib. 1. cap. 15. Legimus etiam Linum Chalcidensem, vel Thebanum, Apollinis et Terpsichores filium, primum ex Phœnicia literas in Græciam intulisse, et primum Lyricos modos et Doricos concinuisse.

Phrygios modos Marsias Phryx, Polyd. l. 1. cap. 15. vel ut alii, Marsias Lydus, Satyrus, Lyricus Poëta, Judicum Hebræorum tempore, effinxit.

Lydiis modis carmen in Pythonis obitum Olympum cecinisse Principem, Aristoxenus ait, libro primo de Musica.

Sunt, qui Menalippidem modulorum horum referant autorem. Pindarus in Pæanibus Lydiam harmoniam in Niobes nuptiis vult dolceri cœptam: Alii Torebum hanc usurpasse harmoniam primum, ut tradit Dionysius Iambus. Sunt, qui Lydiam a Cario, Iovis et Torrhebiæ filio, primum repertam velint, qui cum forte erraret, incidit in paludem, quam mox de matris nomine Torrhebiam iussit appellari: ubi cum Nympharum, quas etiam Musas interpretantur Lydi, ut autor Stephanus est, præsuaves inaudisset cantus, edidicit. Plinius Cœlius. lib. 8. cap. 3. Antiq. Lect. Amphionem Lydios invenisse modos, notat Valerius Probus in Alexin Virg. et Polyd. Verg. lib. 1. cap. 15.

Laudatam Lydiam, quæ Mixolydiæ est adversa, assimilem Iadi, ab Atheniensi inventam, memorant Damonæ.

Ionicos modos sinistros, τὰ μέλη σκαῖα, Pythernus Teius primus protulisse creditur. A Pindaro statuitur Modorum Scoliorum inventor Terpander.

Idem Terpander Lesbius ante Archilochum modos certos et leges instituit, quas ab se et a discipulo vocavit κηπίωνα et τερπάνδριον; a regionibus Doricis duos, Bœotium et Æolium: idcirco quia in Bœotia extitisse creditus est primus Citharædus Amphion, Iovis et Antiopes filius: a temporum autem celeritate duos, τροχαῖον et ὀξύν, quod multis constabat Pyrrhichiis, et septimum τετράοιδον, qui erat ex horum quatuor compositus Æolio, Terpandrio, Cepione et Bœotio. Scalig. lib. 1. Poët. cap. 48. ex Plut. de Musica.

Mixolydiæ inventricem principem fuisse Sappho; apud Aristoxenum est dictum; a qua eam acceperunt Tragici, qui mox eandem cum Doria copulaverunt: quorum hæc magnificentiam refert et maiestatem, illa affectus ciet. In commentariis harmonicis tibicen Pythoclides proditur eius auctor. Lamproclem Atheniensem, Lysis prædicat.

Hypolydium com tonum Polymnasto tribuunt, tum remissionem et digressionem longe ab eo facta tradunt maiorem. Plut. de Musica.

Ex omnibus his enarratis liquido patet, quod non satis apud veteres de certis inventoribus modorum constet, sicut et illorum definitio, quid et quales essent veterum modi, omnino ignorata vel non satis explicata fuit, dum propria et genuina Modorum differentia, quæ ex collocatione semitoniorum in qualibet specie Diapason definitur, latuit, ad Claudium Ptolemæum et Boëthium usque. Quid, quod hi ipsi dispositionem illam non tam diserte explicare, quam qualis esse debeat, conjectura colligendum relinquere videantur? Donec nostrum seculum ab hinc centennio elapso, Franchini Gafori Laudensis schola et professio Brixiæ in Italia, Modorum doctrinam primum edocuit, illustratam ex Boëthio.

A quo Franchino secundus fato prodiit Henricus Glareanus Helvetia oriundus, Daduchos ille Chori Musici, qui felici genii et ingenii ductu duodecim invenit modos, quos firmis et vere Herculeis in suo Dodecachordo, quem suo operi inscripsit titulum, astruxit rationibus, anno Servatoris super sesquimillesimum quadragesimo septimo.