Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum I/Caput VIII
| Caput IX |
|
Caput viii.
De Musices cognatione cum Ethica, Physica, et Mathematica.Ut artes artes inter se cognationis vinculo connexæ sunt omnes: Sic Musicam etiam certa analogia et ratione cognatam, et cum Naturali et Morali adeoque Civili, nec non Mathematica Scientia coniunctam esse, certo est certius: Unde a Musico bono bonum Physicum, bonum Ethicum, bonum Iurisconsultum, bonum Politicum, bonum fortemque Polemicum et Mathematicum non abhorrere colligimus.
Nam Plato in 4. Politicorum Iustitiæ Universalis definitionem, quod sit obedientia omnium virium erga Deum, declarat ipse ex similitudine de Harmonia. Ut enim in cantilenis voces præcipuæ sunt; ὑπάτη Infima, id est, Bassus, ἡ χορδὴ μουσικὴ βαρὺν φθόγγον ἐπιτελοῦσα, Chorda Musica gravem sonum perficiens: Μέση, Media, id est, Tenor et Altus: καὶ Νήτη, que: νεάτη, seu prima vox, id est, Discantus. Ita in anima facit tres partes, quarum Primam et Supremam, in qua est cognitio, ratiocinatio, iudicium, et libertas voluntatis, nominat ἡγεμονικὸν, cuius sedem in cerebro esse dicit, et confert cum ὑπάτῃ. Quia ut hæc vox infima gravissima est, ita regit cæteras; ideoque, de Platonis sententia, iudicium rationis certum est, hoc est, Lex Naturæ, seu Notitiæ naturales sunt veræ et immotæ. Secundam partem animæ, quam in corde collocat, θυμικὸν nominat, quia cor ciet affectus, qui sunt satellites, ministri et executores rationis. Et hanc comparat ad μέσην, quia alias affectus obtemperant rationi, alias contumaciter repugnant. Infimam denique partem animæ nominat τὸ ἐπιθυμητικὸν, quia continet appetitiones vegetativæ potentiæ, quarum sedes est in Epate. Hanc partem, cum longissime ea absit a ratione, sicuti sitis et fames, minus reguntur consilio, transfert ad νήτην, seu νεάτην, h. e. Supremam vocem.
Sicut igitur in Musica, cum voces apte et concinne inter se consonant, suavis et dulcis harmonia efficitur: Ita cum inferiores vires, videlicet affectiones et appetitiones in cibo et potu et cæteris voluptatibus, obtemperant rationi, quæ tenet principatum, dulcissima est omnium virium in hominis natura inter se conformitas; quam concinnitatem, seu harmoniam virium inter sese postea Plato inquit primam iustitiam et primam virtutem esse.
Porro Virtutis definitione asserta, quod sit consensus et Harmonia inferiorum virium cum recta ratione, quæ est Lex Naturæ, adeoque cum ipso Deo: εἴδη ψυχῆς, seu, ut cum Aristotele loquamur, Potentias animæ, τὸ ἐπιθυμητικὸν, τὸ θυμοειδὲς, καὶ τὸ λογιστικὸν, confert Plato ad tres Ordines in optime constituta Repub. qui sunt τὸ χρηματιστικὸν, τὸ ἐπικουρικὸν, τὸ βουλευτικὸν, et ostendit ἀναλογίαν inter se partium, qua fit, ut eadem ratione virum iustum dicamus, sicuti totam civitatem. Etenim si parti, principatum tenenti, reliquæ inferiores se subiiciant et accommodent, et singulæ cum fide faciant officium proprium; effici statuit statum illum, consentaneum naturæ, tanquam sanitatem, et pulchritudinem totius, et optimum habitum totius animi: seu tanquam Harmoniam trium chordarum totius systematis Musici, νεάτης, ὑπάτης, καὶ μέσης, et cæterarum, quæ his interiectæ sunt, in unum concentum conspirantium: Sin contra fiat, discessione partium facta, morbum illum existere, seu deformitatem, sive imbecillitatem animi, quæ vitium nominetur, veluti confusum et absonum quendam ululatum discrepantium sonorum.
Physicæ cognatam vim Musicæ prodit usus, qui in omni vita locum habet, ut mox demonstrabitur infra, nec modo in ludicris rebus ad remissionem et relaxationem animi, verum etiam in seriis. Animus enim noster concentu et Harmonia mirifice delectatur: Eamque ob causam Plato animam harmonice a primo opifice creatam asserere non dubitavit. Quandoquidem simile suo simili oblectari solet. Rationem horum in numeros transfert Plato: Subest tamen occulti quid, hoc est, divini, quod aliquando corporea mole exuti perfecte cognoscemus.
Ad Arithmeticæ cum Musica, sacratissima arte, cognationem quod spectat, certum est Musicam subiici Arithmeticæ. Numerus enim, sine complicatione cum alio consideratus, puram ponit Arithmeticam. At si fuerit complicatus cum alio subiecto, et servaverit considerationem Arithmeticam, ut considerari potest cum sono, et consurgit Musica, quæ subiicitur Arithmeticæ, et considerat numerum sonorum. Non inscite Græci decentem carminis motum εὐρυθμίαν vocant. Numerus certe amußis est, quæ æquando operi Musico semper est adhibenda, et nihil est uspiam, quod ultra citraque numerorum præscriptum recte geri possit. Unde intelligimus, Musicam quandam cognationem habere cum iudiciis, in quibus si quid præter præscriptum fiat, æque dissonant secum pariter, ac dissident omnia. Themistoclem propterea aiunt, cum ab eo Simonides Poëta iniquum iudicium efflagitaret, his verbis elusisse hominis petulantiam: Neque tu Simonides, bonus Poëta esses, si præter numerum caneres: neque ego bonus Princeps, si præter legem iudicarem.
Cum Astronomia quod commune, vel cognatum habeat Musica munus ac officium, porro attendatur. Ex cæteris profecto disciplinis Musica et Astronomia non parum conferunt pro recta appetitionum conformitate: Ratio est, quia duo sunt sensus, cum animo summopere iuncti, rectæ nostræ institutioni præsertim destinati, ad quos etiam præcipue pertinet imitatio, Visus scilicet, et auditus. Visui conducit Astronomia, per quam cœlestia intuentes, ad eorum imitationem internas animi appetitiones recte componimus: Propterea in Timæo dicit Plato, homini tributos esse oculos, ut inspicienti regulatissimos cœli motus congruentem modum suis appetitionibus imponeret. Musica respondet auditui: quæ ob rationes et proportiones, ex quibus constat, miram habet cum anima, rationis compote, antipathiam et sympathiam; ut unusquisque in seipso manifestissime experitur. Propterea ut visus et auditus germani sunt sensus, nostræ institutioni inservientes: ita duæ illæ disciplinæ, eis proportione respondentes, germanæ a veteribus denominatæ fuerunt.
Constat inde, quam salutare censeri debeat Symbolum illud Pythagoræ, dum dixit: Qui congruenter animum a perturbationibus purgare studet, salem adhibeat, cantuque ad lyram utatur. Sal sapientiam indicat, quæ cum prudentiæ recta ratione iuncta, salutarem in appetitionibus consonantiam parit.
Astronomicam præterea cum Musica cogitationem, Iano Dousa Filio, erudite ad Lectorem de lib. rerum cœlestium scribente, repræsentat Iopas, qui apud Virgilium, principem Poëtarum, inter regias epulas errantem Lunam Solisque labores ad citharam canit. Nec ob id aliam causam Orphei Chelyn in sidera relatam ab antiquis arbitremur, quam quod Astrorum cognitionem Musicis Poëticisque modulis quam maxime cognatam crederent. Nam et ipse Orpheus in Hymnis cœlum universum Apollinis Cithara temperari testator: et Pythagoræi, dum incredibilem Harmoniæ cœlestis suavitatem sibi fingunt, Sirenas suas etiam illic evexerunt, quæ molem illam, tot siderum collucentibus oculis contextam, discordi quadam concordia, et auctorum cum gravibus temperatione modulantur: adeo ut etiam floribus Hymnos assignent iidem; quibus alii Soli, alii Lunæ, plausu quodam cœlestibus Camœnis respondente, accinant et gratulentur.
Hinc clarissimi quidam Mathematicorum, stellarum configurations, et motus earum in Epicyclis, et longitudinum altitudinumque differentias, Diatonicis, Harmonicis et Chromaticis rationibus accommodarunt. Hinc apud illos Saturnus Dorio, Iupiter Phrygio, Mars Lydio, Mercurius Phthongo movetur.
Adhæc Astrorum positus ad Orientem, vel Occidentem, gravissimis sonis; ubi ad cœli meditullium pervenere, acutissimis comparantur.
Sed et in Hymnis Deorum Stropha extimi cœli conversionem, Antistropha septem siderum contrarios motus, Epodos terræ quietem indicabat.
Et dierum ordo, ut quidam censent, de septem stellarum vocabulis appellatus ratione quadam Harmoniæ, quam διατεσσάρων nominant, cum cœlestibus illis anfractibus rotationibusque congruente, distinguitur.
Atque hæc sane de Musices cognatione cum Ethica, Physica, Arithmetica et Astronomia, ex aliis retulisse, et obiter tantum attigisse sufficiat. Si cui libido esset philosophandi, illi amplissimus hic pateret campus, mihi sane tantum otii non contigit, neque adeo operæ-pretium visum fuit.