Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum I/Caput XIX
| Caput XX |
|
Caput xix.
De Usu Musices θεατρικῷ in ludis scenicis et theatricis.Non minus in Comœdiis, et aliis fabularum generibus, ludisque, scenicis, frequenti consuetudine celebris, iucunda varietate insignis, modulatæ vocis fuit usus; eiusque vel naturalis, quo nomine Cantores veniunt, qui assa voce canunt, Chorus ipse, primum in scena, post extra scenam: præterea artificialis, illorum qui modos Tibiis faciebant.
Chorus est pars post actum introducta cum concentu. Hunc tractum non fuisse uniusmodi, scribit Scaliger lib. 1. Poët. cap. 9. Totus enim aliquando fuit cum cantu et motu et gestu et saltationibus ad tibias.
Choro autem de Comœdia nova sublato, explebat officium tibicen.
Primos choros instituisse ferunt Arcades ex Dionysiacis tibicinibus, Timothei ac Philoxeni legibus, quibus et totius Musices attribuunt primordia. Chori tamen Philoxeno longe sunt vetustiores, adeo ut olim actio Satyrica in Tragoediis solo choro constiterit.
Scaliger d. l. primum Philammonem Delphicum ad aram patriam in honorem Apollinis choros disposuisse scribit.
Lucius vero Anilius devicto ac triumphato Gentio Rege Illyriorum, in Circo scenam extemporaneam exhibuit. Ludosque edidit cum Thymelicis tum primum, quos in Orchestra constituit. In Proscenio autem Tibicines cum choro. De qua re ita scriptum memoriæ prodidit Athenæus lib. 14. dειpnosoph. Lucius Anilius (Athen. Anilius) Romani exercitus Imperator, debellatis Illyriis, et Gentio, illorum rege, cum liberis capto, et Romam abducto, ludis victoriæ caussa editis, quovis ritu digna multa fecit, ac excogitavit, ut est apud Polybium lib. 30. Nam accersitis e Græcia clarissimis artificibus, extructaque in circo maxima scena, primos induxit tibicines simul omnes, Theodorum, Bœotium, Theopompum, Hermippum, Lysimachum, in Græcia celeberrimos. Eos in proscenio stantes simul omnes, cum choro tibiis iussit canere. Motu corporis tibiarum modis apto illis per scenam lente incedentibus misit, qui admoneret non placere illam cantionem, itaque certarent vehementius. Dubitantibus ipsis, quidnam mandaretur, significavit e lictoribus quispiam, ut in sese mutuo versi concinerent, ac pugnæ speciem repræsentarent. Quidnam vellet Anilius, tibicines ubi cognoverunt, tibias cantu inflantes, qui ardori pugnantium militum conveniret, omnia permiscuerunt, medios choros perturbatos cum extremis confundentes, insanis modis ac temerariis complentes omnia, et tibiarum concentu dissoluto, in sese mutuo vicissim impetum fecerunt. In hos etiam ex adverso, perstrepentes chori ad scenam quatientes irruebant, ac rursum velut terga vertentes, pedem referebant. Ut autem saltator quidam præcinctus, ex tempore sese obvertens in tibicinem obvium, manus extulit, tanquam pugillatu dimicaturus, ingens plausus ac clamor spectatorum obortus est. Commissis illis duobus etiamnum decertantibus in orchestram saltatores duo processerunt ad placidos concordesque tibiarum sonos, et in scenam cum tibicinibus et saltatoribus, qui in caput se provolverent, ascenderunt quatuor pugiles. His omnibus simul pugnantibus, gratissimum et lætissimum spectaculum fuit.
Polydorus autor est lib. 3. c. 13. ubi scribit; In ludis Scenicis, anno u. c. ccc. xci. C. Sulpitio Petico. C. Licinio Stolone Coss. teste Livio, ex Hetruria ludiones accitos, qui sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus dabant. Postea successu temporis post annos centum et viginti, ludus paullatim in artem versus est, cum in Scena Comici, Tragicique et cæteri Poëtæ sua recitarent Poëmata: in ea etiam adhibebantur tibicines, citharœdi et huiusmodi, qui vel in fine cuiusq. actus canerent. Cuiusmodi fuerint illi ludi, Apollinares scil: supra cap. 18. dictum est. Quos autem Ludiones ex Hetruria dicunt accitos, imitata postea Romana iuventus, primo inconditis inter se carminib. iocularia fundentes: nec motus interim absoni a voce. Deinceps non inconditum et rude carmen, sed modulatas Satyras, descripto ad Tibicinem cantu decoroque motu peragebant.
Livius Andronicus ab Satyris digressus fabulam argumento fecit, factamque cum sæpius egisset, obtusa demum frequenti usu voce, puerum, qui caneret, ante Tibicinem statuit: inde ut ad Tibicinis latus Histriones canerent, receptum, et quæ plura recitat Sabell. lib. 3. Enn. 4.
De Musicis instrumentis, in ludis adhibitis apud veteres, ita scribit Iohannes Baptista Pineas ex illo Horat.
Æmula.
Verisimile est, inquit, urbium theatra initio fuisse parva: et propterea scenam habuisse tibias tenues ac simplices. Tenues intellige, solas absque aliis instrumentis Musicis: simplices, quia earum foramina tantum essent quatuor. Postea vero aucto populo aucta quoque fuisse theatra; et primo additum lituum: deinde etiam tubam. Ut sit sensus Horatii, Tibiam iunctam fuisse orichalco, id est, associatam lituo ex orichalco confecto: neque tantum Musicam ex tibiis, sed etiam ex tubis constitutam. Ergo tibiam factam tubæ æmulam: quia tuba commixta cum ipsa, sonum suum non amiserit: quanquam ita acutus hic fuerit, ut tubæ strepitum imitaretur, ut annotat Salmuth lib. 1. in Panciroll. de reb. memorab. tit. de Aurichalco.
Quales fuerint tibiæ dextræ vel sinistræ, quibus modos fecerunt, dicetur ubi de Tibia agemus.
Prisci vero Latini in pagis et oppidis unico tantum tibicine fabulas agitabant, ad cuius modulatum vocem ac gestum accommodabant histriones, alioqui ob imperitiam non servaturi carminis rationem. Is igitur tibicen, posteaquam uni actori præcinuerat, cogebatur ad alterum huic responsurum transire, eique vicissim incensu tibiæ, metri modulos prærire, atque hinc rursus ad alium: quod rusticani homines absque præeunte tibicine numeros probe observare non possent.
In ludis theatricis vel scenicis quoque addebantur, qui in genere dicebantur Thymelici, quales sunt Cytharœdi, Psaltæ, lyristæ, tibicines in scenam dispositi, ut spectatorum aures demulcerent, a Thymele muliere saltante, et histrioniam exercente, sic dicti. Et saltatores in orchestra simul cum choro et modos facientibus erant, de quibus postea planius et plenius. Prodibant etiam Hilarodi in veste candida, virili, auro coronati, calceis primum usi, deinde crepidis: similes his Aulodos, Magodos, Lysiodos dicit Scaliger lib. 1. Poët. c. 52. Erat Aulodus Hilarodo per omnia similis et par: Sed Hilarodus puero puellave psallente canebat: Aulodus tibicine modos faciente: Aulodo et Hilarodo præmium corona, tibicini et Psaltæ nulla. Ac quemadmodum hi duo similes: ita Magodo et Lysiodo argumentum idem, modus diversus. Ille mulieribus personis virilia negocia et ad tympanum: Lysiodus muliebria virilibus agere et ad cymbalum. Et hæc introducta inter fabulas a quibusdam, sicut et Mimi et Satyri.
Hisce non absimilia habemus apud Athenæum lib. 14: Ubi Hilarodos etiam Simodos vocari ait, quod Simus Magnes aliis poëtis hilarodus elegantior ac concinnior, ut inquit Aristocles de choris.
Ut autem et hoc addamus, Hilarodi vox significat, hilaria, fausta, læta canentem, ut de amoribus et aliis rebus iucundis, sed condita quadam gravitate tragica.
Italon tibiam ac fistulam Hebræis dici monuit me (inquit Dalechampius in margine ad Athenæum) D. Mitalerius Viennensis, indeque vocatos fortassis fuisse Italodos, quos Hilarodos nuncupamus.
Cæterum eosdem cecinisse cantus Magodos et Lysiados, affirmat Athenæus ibidem.
Aristoxenus scribit, post Tragœdiam Hilarodiam esse gravissimam, post Comœdiam summam esse Magodiæ gravitatem. Magodiam porro idcirco nuncuparunt, quod illis cantionibus magorum prodigiosa miracula exponantur, medicamentorumque declarantur vires. Ea de causa (addit Dalechampius) apud Persas honor habebatur Magis, quod putarent illos admirabili quadam potestate ventos posse cohibere, pluvias ciere, tum etiam, quod illos crederent simplicium pharmachorum facultates optime novisse. Illis cantionibus non dissimiles esse reor conciones et musicos cantus medicorum circumforaneorum, quos Charlatanos vocat Italia.
Illis, quæ supra de choro diximus, hæc, maioris perspicuitatis gratia, addere operæ pretium duximus.
Chorus autem, ut rem ab initio repetamus, in Comœdiis, Tragœdiis et Satyris peculiariter dicebatur multitudo illa, quæ saltabat et canebat inter actus: interdum et interloquebatur, histrionis personam sustinens.
Dici volunt ἀπὸ τῆς χαρᾶς a lætitia. Unde Plato 2. de legib. dixit, Deos nostræ calamitatis misertos, συγχορευτὰς et χορηγοὺς choreæ cantusque duces dedisse nobis Musas et Apollinem μουσηγέτην, eosque movere nos cum voluptate, chorumque nobis ducere ᾠδαῖς τε καὶ ὀρχήσεσιν ἀλλήλους ξυνείροντας, cantibus et saltationibus nos invicem copulantes.
Ad eum autem modum, quemadmodum in acie militari fit, disponebantur in Orchestra, quum staret chorus, quæ erat pars quædam theatri, chori propria, dicebaturque χοροστασία quasi in distinctas stationes chori divisio. Cum ingrediebantur εἰσόδιον, quando accedebant, canebant προσόδιον, vocabatur πάροδος vel παροδία. Tum aut stantes canebant, quod στάσιμον nominabant et συνόδιον, tum narrabant rei eventum. Sed qui necessitate evenit exitus, utpote redeuntium denuo, erat μετάστασις secessio. Qui vero post hanc est introitus ἐπιπάροδος accessus reciprocus: in qua si saltatio prolixior, erat κόρδαξ: Si præcisior, κομμάτιον, ibi lugebant. Exitus autem chori postremus ἄφοδος et ξυνέξοδος, discessus vocabatur. Et carmen quoddam quod exeuntes cantabant, ἐξόδιον. In Synodio vel στασίμῳ Græci geminis concinebant tibiis, in cæteris unica tantum.
Partes porro Chori duæ, Ordo et iugum. Et Chori Tragici, sunt iuga quinque ex tribus, et ordines tres ex quinque. Quindecim namque constituebant chorum. Et iuxta tres simul introibant personæ, si secundum iuga accessus fieret: Sed si secundum ordines, quinque ingrediebantur. Verum apud veteres in choro Tragico quinquageni erant, usque ad Æschyli fabulam, quam dedit Eumenides; turba enim ad harum multitudinem obstupefacta, lege ad quindenos est reductus numerus: ita ut essent paria, id est ζυγὰ vel iuga quina, ex ternis versibus: unde qui cantum incipiebat, κορυφαῖος, proximus παραστάτης, tertius τριστοτάτης nuncupabatur. Laërtius autor est: eum qui cantum inciperet, altiore sono vocis usum: quo cæteri mediocri exciperent tono, atque subsequerentur.
Comici porro chori personæ erant viginti quatuor, iuga sex, quæ singula ex quatuor constabant. Ordines vero erant quatuor, quilibet sex viros continens. Carminum vero in choro decantatorum apud Comicos unum est παράβασις transgressio, cum ea, quæ Poëta ad theatrum loqui instituit, chorus præteriens eadem dicit. Huius παράβασεως vel transgressionis partes erant septem. Prima κομμάτιον, quæ erat brevioris partis constitutio, unde et nomen a præcisione vel incisione. Altera pars dicta Anapæstica, quia plerumque in Anapæsto metro consisteret: postea suppositis etiam aliis pedibus nihilosecius nomen retinuit. Hanc quidem et παράβασιν dicunt, post quam μακρὸν brevis quædam est cantiuncula, uno absque respiratione impetu decantata. Post hanc erat Strophe interius præcantata a choro ad spectatores converso, motuque in dextram partem flexo. Cui Antistrophos respondebat, ubi chorus in latus sinistrum movebatur, et totidem numeris priora vestigia paribus temporibus relegebant. Qua reversione subterlabentium adversum motum Planetarum referri profitebantur. Dicitur et ἀντωδὴ, a cantu cantui respondente. Huic Epirrhema succedebat vel Epodos; quo in statu diversa a superioribus accinentes, stantesque terræ quietem repræsentabant: cui antepirrhema respondebat, quam ultimam transgressionis partem sedecim, non amplius, versibus constare, lex fuit.
Semichorus, ἡμιχόρειον; Chori divisio διχορία; alterna chori responsio ἀντιχορία: hæc tria hoc esse videntur, ut choro in duas partes diviso hæc ipsa res sit διχορία, utraque vero pars semichorus, sed quæ alternis cantant, ἀντιχορία vocentur. Præterea in choro dextræ partis præses δεξιοστάτης dicebatur: sinistræ alæ dux ἀριστεροστάτης: laterum præses λαυροστάτης: qui post hunc τριτοστάτης. Anteibat chorum dux, inde χοραγὸς dictus.
Choragium χορήγιον, locus ipse, in quo erat Choragi apparatus. Hæc ex occasione de choro (quæ ex Iulii Pollucis lib. 4. c. 15. et Scalig. lib. 1. Poët. c. 9. et 11. collegimus) dicta sufficiant.
Coronidis loco tantum adiiciamus, quæ idem Scaliger scribit lib. 3. Poët. c. 97. Negat (verba Scaligeri) Aristoteles ἀντιστρόφους habuisse Choros tragicos, quia non in narratione simplici, sed in imitatione versarentur. Itaque etiam leges illas, quas νόμους dicebamus, sustulit: permisit cantiones, neque hanc ob caussam harmonias illas duas admisisse, τὴν ὑποδωριστὶ, καὶ τὴν ὑποφρυγιστὶ. Quia, inquit, eiusmodi harmoniæ non constant cantionum formulis, quæ dicuntur μέλη, quæ potissimum pertinent ad Choros. Sed propterea quod Chori sint in primis ἠθικοὶ, illam, quæ vocabatur φρυγιστὶ, eis maxime competere. ea namque actiones aptissime repræsentari. Abolet etiam ab usu chori τὴν ὑποδωριστὶ: quod hæc magnifica esset ac stataria; quorum neutrum conveniat Choris. Scenicis igitur negociis aptari hypodorion; quoniam ea intersint Regum atque Heroum: Phrygium decere personas humiliores: e quibus chori constent. Quæ fuit caussa, ut eorum animi demitterentur ad lamentabiles conquestiones in canticis, quæ a turbulentis abhorrent.
Cum igitur Chorus sit otiosus curator rerum atque eventorum, quæ in fabulis exciperentur, non ei competebat harmonia πρακτικὴ, qualis hypodorion et hypophrygion.