Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum II/Caput I
| Caput II |
|
SYNTAGMATIS MUSICI TOMI PRIMI
PARTIS SECUNDÆ, MEMBRUM POSTERIUS.
De
MUSICA VETERUM ORGANICA ET INSTRUMENTIS MUSICISCaput i.
PROŒMIUM.
De Musis, et Apolline, omnis harmonici concentus autoribus et præsidibus, deque earum numero.Musæ antiquis omnium Poëtarum, Cantorum et cantilenarum autores putabantur, cui Musarum choro Apollinem adiunxerunt, quem propterea μουσηγέτην, quasi ducem et principem Musarum, vocari asserit Ioh. Pier. lib. 47. Hieroglyph. Quemadmodum Plinius lib. 37. cap. 1. in Gemma illa (Italis Agata, Latinis Achates dicitur) Pyrrhi Epirotarum Regis, huius rei imaginem nobis suggerit. Gemmæ enim isti vena inerat, quæ Apollinem in medio novem Musarum choro cum insignibus suis, cithara canentem, repræsentabat.
Has Musas quidam Recentiores Iovis ex Mnemosyne dixerunt filias, quia eruditionis omnisque scientiæ promptuaria quædam cella sit Mneme, vel memoria, a qua Mnemosyne originem ducit. Alii Memmonis et Thespiæ filias putarunt, unde apud Thespienses fuere Musarum ludi, qui Musea dicti sunt: in quibus proponebantur cantilenarum et harmoniæ præmia victoribus, ut scribit Natal. Com. Mythol. lib. 7. c. 15. Nutricem habuerunt Euphemem, ut memoriæ reliquit Euphranor lib. de Tibicinibus.
Easdem non modo Musices musicorumque Instrumentorum, verum variarum etiam disciplinarum inventrices scripsit, et, quid quæque invenerit, patefecit versibus Græcis Callimachus in quodam epigrammate, quorum Latina translatio hæc est;
Heroum: Clio citharam clarissima: vocem
Mimorum Euterpe tragicis lætata querelis.
Melpomene dulcem mortalibus attulit ipsa
Barbiton at suavis tibi tradita tibia fertur
Terpsichore. Divumque Erato mox protulit hymnos.
Harmoniam cunctisque Polymnia cantibus addit.
Uranie cœli motus atque astra notavit.
Comica vita tibi est, moresque Thalia reperti.
Alii Musarum studiorum varietatem his expresserunt versibus:
Melpomene tragico proclamat mœsta boatu.
Comica lascivo gaudet sermone Thalia.
Dulciloquis calamos Euterpe flatibus urget.
Terpsichore affectus citharis movet, imperat, auget.
Plectra gerens Erato saltat pede, carmine, vultu.
Carmina Calliope libris heroica mandat.
Uranie cœli motus scrutatus et astra.
Signat cuncta manu, loquiturque Polymnia gestu.
Menti Apollineæ vis has movet undique Musas:
In medio residens complectitur omnia Phœbus.
Demetrius vero Byzantius lib. 3. poëmatis, non Musis, sed ipsi Apollini musicarum rerum inventionem attribuit: ipsumque et tibiam et citharam et fidium cantus invenisse, tradit. Cuius rei fidem facit, quod Pausanias, inter Apollinis sacrificia hymnos cum tibiarum sono decantari fuisse solitos scripsit. Et eiusdem Apollinis in Delo signum fuit, hoc habitu, ut dextra arcum, sinistra Gratias teneret, et Gratiarum alia tibias, alia lyram, alia fistulam ori Apollinis admoveret. Hinc propter Musicæ inventionem Athenienses Apollini cicadas, canorum omnino animalis genus consecrarunt, quod ex his Aristophanis enarratoris verbis ex Græco in Latinum translatis liquet: Antiquissimi Atheniensium aureas cicadas capillis implicitatas gestabant, quoniam cum musicæ sint cicadæ, sacratæ sunt Apollini: qui patrius Deus est illius civitatis. Natal. Com. Mythol. lib. 4. cap. 10.
Platonici Musarum nomine harmonicos cœlestium motuum interpretantur concentus, et a Iove, mundi totius spiritu et mente, cœlestes moveri sphæras, unde Musici cantus Musarum nomine significati cooriantur, quia ubique viget Iupiter, et cœlum, velut citharam quandam, verset, harmonicosque proliciat cantus. Unde Marsilius Ficinus in Ionem Platonis hæc annotat: Iupiter, inquit, mens Dei est, ab hoc Apollo, mens animæ mundi, et anima totius mundi, octoque sphærarum cœlestium animæ: quæ novem animæ, novem Musæ vocantur, quia dum cœlos harmonice movent, musicam pariunt melodiam: quæ in novem distributa sonos, octo scilicet sphærarum tonos, et unum omnium concentum, novem Sirenes Deo canentes producit. Quamobrem ab Iove Apollo, et Musæ ab Apolline, id est, mente animæ mundi, chorus Musarum ducitur: quia mens illa sicut ab Iove illustratur, sic et animas mundi sphærarumque illustrat. Et post pauca. Calliope, ait, Musa vox est ex omnibus resultans sphærarum vocibus. Urania, cœli stelliferi, per dignitatem sic dicta. Polymnia Saturni propter memoriam rerum antiquarum, quam Saturnus exhibet, et siccam frigidamque complexionem. Terpsichore Iupiter: salutifer enim choro hominum. Clio Martis, propter gloriæ cupiditatem. Melpomene Solis, quia totius mundi temperatio est. Erato Veneris, propter amorem. Euterpe Mercurii, propter honestam in gravibus rebus delectationem. Thalia Lunæ, propter viriditatem eius, humore rebus exhibitam. Apollo item Solis est anima: lyra eius Solis corpus: nervi quatuor: motus eius quatuor, annulus, menstruus, diurnus, obliquus: quatuor voces, neates, hypates: doriones gemini, quatuor sunt triplicitates, ex quibus quatuor qualitates temporum producuntur. Hæc Marsilius.
Porro de numero Musarum discrepantes sunt scriptorum sententiæ.
Scaliger lib. 1. Poët. c. 2. Priscis Theologis duas tantum creditas Musas recitat, qui sese earum discipulos cecinere: quarum altera sit dicta μελετὰ, quæ quidem meditando inveniret: altera ποιητὰ, quæ inventa certo disponeret iudicio. Illamque contemplativam dixerunt, quæ res a sensibus abstractas doceret; alteram ab efficiendo, practicam, quæ circa effectionem et omnes res mechanicas versaretur. Propterea vero, quod eruerent ex ipsis exordiis rerum ignota vulgo monumenta; tertiam quidam adiecere, quam μνήμην a memoria nominarunt.
Varro etiam tres scribit fuisse Musas: unam, quæ aquæ nascitur motu: alteram aëris icti efficit sonus: tertiam, quæ mera tantum voce consistit. Eandem vel aliorum etiam præter Varronem sententiam recitat et examinat Scaliger: tres nimirum a quibusdam creditas Musas et triplicem Musicam, in harmonia, quam sola voce constare dicebant: in aëre, quæ proficisceretur ab instrumentis: et in aqua, cuius Ctesibium authorem tradit Vitruvius, atque hydraulicam nominasse. Verum, inquit Scaliger, hi minus pure tantam rem providere, quippe etiam vox in aëris ictu constat. Est enim aëris percussio, aut ipse percussus aër. Præsertim quum in Fistula et tibia eadem, quæ et vocis materia sit: nempe flatus ipse: Quin etiam aqua neutiquam sonum edat ullum sine aëre.
D. Augustinus hanc de Varrone fert sententiam. Non audiendi sunt, inquit, errores gentilium superstitionum, qui novem Musas Iovis et Memoriæ filias esse finxerunt; refellit eos Varro, quo nescio, utrum apud eos quisquam talium rerum doctior vel curiosior esse possit. Dicit enim civitatem quandam, (Gyraldus colligit fuisse Sicyonem ex his versibus:
Sed Sycion totidem ternas ex ære sacravit.)
apud tres artifices, Cephisodotum, Strongylionem et Olympiosthenem, terna Musarum simulacra locasse, quæ in templo Apollinis dono poneret, ut quisquis artificium pulchriora formasset, ab illo potissimum electa sumeret. Itaque contigisse, ut opera sua illi artifices æque pulchra explicarent, et placuisse civitati omnes novem, atque omnes emptas esse, ut in Apollinis templo dicarentur, quibus postea dicit Hesiodum nomina imposuisse. Tres autem propterea illa civitas locaverat, quia facile erat animadvertere omnem sonum, qui materies cantilenarum est, triformem esse natura. Aut enim editur voce, sicut est eorum, qui faucibus sine instrumento canunt: aut flatu, sicut tubarum et tibiarum: aut pulsu velut in citharis et tympanis et quibusdam aliis, quæ percutiendo sonora sunt.
Censorinus lib. de die natali, Musas olim ait tres fuisse ideo existimatos, quoniam organum quondam tres habuit intensiones, gravem, mediam et acutam.
Hisce non astipulatur Plutarchus in Sympos. quæst. 14., ubi inquit: Atque huius rei causa non est tribus Musices generibus assignanda, diatonico, Chromatico et Harmonico: minusque tribus Musicæ diastematis, νήτῃ, acuto: μέση, medio: et ὑπάτῃ, gravi.
Scaliger ternarium illum Musarum numerum a canentium numero per initia constitutum affirmat. Itaque eo crescente ad quartam personam usque additam a nonnullis et quartam Musam. Aucta deinde variis in organis arte concentionum, etiam septem proditas. Postremo ad novem usque promotam frequentiam in eo stetisse. Qui novenarius Musarum numerus usu postea receptus, et comprobatus est fere ab omnibus; primo ob ipsius numeri τελειότητα, vel perfectionem, ut primi quadrati, procedentis ex primo numero impari, ac impariter impari: estque qui primus dividitur in tres impares æquales.
Fulgentius novem Musas cum Apolline nihil aliud esse refert, quam decem humanæ vocis modulamina: unde et Apollinis cithara depingitur decachorda. Et hoc ipso denario numero nihil aliud designatur, quam quatuor primores dentes, quos lingua percutit; duo labra, quæ sunt veluti cymbala verborum; linguam, plectrum; palatum, cuius concavitas profert sonum; asperam arteriam, quæ est meatus spiritalis; et pulmonem, qui veluti follis conceptum spiritum reddit et revocat.