Jump to content

Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum II/Caput II

E Wikisource
 Caput I Caput III 

Caput ii.

De Generali Musicorum instrumentorum distinctione.

Quod generalem Musicorum Instrumentorum distinctionem spectat, Isidor. Orig. lib. 3. c. 18. tripliciter Musicam distinguit: In Harmonicam, quæ voce constat, estque eorum qui assa, quod dicunt, voce cantant: In Organicam, quæ flatu maxime indiget: Denique in Rhythmicam, quæ motu et impulsu digitorum exercetur, et pertinet ad nervos et ad pulsus: cui dantur species diversarum cithararum, tympanum, cymbalum et sistrum vel alia, quæ metallico rigore percussa cum suavitate tinnitum reddunt. Omnia igitur organa Musica Isidorus ad duas illas distinctionis illius partes, Organicam et Rhythmicam referre videtur.

Quidam ita instrumenta Musica dispescunt, ut quædam dicantur ἔμπνευστα, a spiritu et flatu, cuius officio maxime indigent, et eodem a reliquis distinguuntur. Quædam vero sint ἐντατὰ, quæ chordis et fidibus intenduntur, quæ item κάθαπτα et ψηλαφητὰ, quia digitis tanguntur et contrectantur; vel mediante etiam plectro: ψηλαφεῖν namque vox proprie de fidium contactu dicitur. Præter hæc sunt instrumenta quædam Musica, quæ dicuntur ἔνηχα sonora et ψόφου μόνον παρασκευαστικὰ, crepitu solum resonantia, apud Athenæum lib. 14. dipnosoph. ubi ἦν γὰρ δή τινα καὶ χωρὶς τῶν φυσωμένων καὶ χορδαῖς διειλημμένων ἕτερα ψόφου μόνον παρασκευαστικὰ καθάπερ τὰ κρέμβαλα. Id est: Quin et alia diversa sunt, tum ab iis, quæ animantis afflatu, tum ab iis, per quæ protenduntur chordæ vel fides, crepitu solum obstrepentia.

Iohan. Guilielmus Stuckius lib. 3. antiq. convivial. cap. 20. Prisci, inquit, sapientes triplicem Musicam, fecerunt, mundanam, humanam, organicam.

Mundanam eam censuerunt, quæ in concinno illo cœlestium corporum motu, atque in elementorum dissimilimorum consensu, quasique concentu cernitur. Eius motus concentum inde colligunt, quod tantorum corporum motus tacitus esse non possit: et quia concinnus sit, suavem esse necesse sit. Quam harmoniam non modo Plato et Ptolemæus tradiderunt, verumetiam Homerus et Augustinus, aliique viri graves et sapientes, videntur approbare.

Humana Musica videtur ea dici, quæ fit hominis voce.

Organica quæ fit organis, ad edendos concinnos sonos affabre factis. Organorum autem (ut in Protheoria in Psalmos Chrysosthomus scribit) alia sunt ἐμφυσώμενα, sive πνευματικὰ, Plutarcho ἔμπνευστα, quæ inflata ab hominibus sonum edunt, ut sunt cornua, litui, tubæ, buccinæ, tibiæ et fistulæ: Alia sunt ἔγχορδα, Plutarcho ἐντατὰ, quæ constant nervis et chordis, et vel plectro, vel digitis tanguntur, ut citharæ, testudines, lyræ, psalteria, sambucæ, panduræ, barbiton, nablium, pectis et alia huius generis. Alia vero κρουστὰ, quæ pulsantur, ut tympana, sistra, cymbala et campanæ. Unde et sonorum tria genera pulsantur, quorum primum viva voce animantis edatur: secundum fiat organorum inflatione: tertium denique pulsu.

Sed plenior Instrumentorum Musicorum distributio infra in corollario tradetur.