Jump to content

Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum II/Caput III

E Wikisource
 Caput II Caput IV 

Caput iii.

De Fistulæ notatione, materia, structura vel figura, speciebus, inventione et usu.

Fistulam omnium Instrumentorum Musicorum origine et inventione esse primam, inter omnes ferme concors et unanimis est sententia, quippe Pastorum inventum, quod est vitæ genus antiquissimum, propterea primo loco de ea agere instituimus.

Nominis originem considerantes, quidam Fistulam dici volunt ad similitudinem fistulæ, vel tubi per quem in aquæductu aqua elabitur. Alii a Græco φυσάω deducunt, quod est inflo, vel inspiro, expendentes soni fistularum effectionem; flatu enim vel spiritu sonoræ redduntur.

Scaliger lib. 1. Poët. cap. 4. Fistulam, hoc nomine Latinis vocari asserit ab hiatu.

Hebræi fistulam נֶקֶב Nækæb, a Nakab, id est, perforando, vocant, a perforatione foraminum.

Græcis σύριγξ dicitur, a sibilo, quem edit, coniunctum namque quendam stridorem vel sibilum habet fistulæ sonus, cum suavitate et dulcedine, quod patet ex illo Theocriti Idyll. 1. ἁδὺ δὲ καὶ τὸ συρίσδες (lingua dorica) dulce canis fistula.

Notationem habes Etymologicam; cape et materiam, quæ principio fuit arundinacea, aut a cicutis petita. Neque verum est, inquit Scaliger, quod ait Servius, cicutam esse internodia calamorum, sed frutex omnibus notus caule aut vacuo, aut ea medulla, ut facile exenterari et exterebrari possit, quod Græci dicunt συριγγοῦσθαι, in fistulam excavari.

Galli etiam atque accolæ insulani ex calamis fistulam fecerunt olim, quum alii ex avena compegissent. Virg. Eclog. 1.

Sylvestrem tenui Musam meditaris avena.

Avena sumitur pro fistula, ex avenæ culmo facta, quod paullo post dicit calamo agresti ludere, pro fistula ex calamo. Calamus enim proprie est frutex aquatilis fistulis aptus, canna minor et arundine.

Structuræ modum et figuram quod spectat, singulares primum fuere tubuli, mox bini cohærentes, quæ lino aut cera iungebantur. Setæ quoque quia magis ad manum, quam linum præsto essent, pro lino, usu fuere receptæ. Crevit autem successu temporis tubulorum numerus ad septenos usque magnitudine, omnes inter se impares, sed certa proportione ad alæ figuram: in summo qua inflabantur, æquales: inæquales, qua exit spiritus. Eandem admodum inepte Romæ a recentioribus pictam affirmat Scaliger, tanquam in utrem omnes cannas iniicientem: propterea quod ignorabant id, qua ratione possent distantia tubulorum ora percurrere non inepte: Quæ nunc organa, vulgo vocant, et referunt priscam Syringa reipsa et artificio ac suavitate superant.

Descripsit et materiam et modum et numerum Poëta illo versu Eclog. 2.

Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula.

Dispar hic non ad numerum refertur, qui denotatur voce septem: sed ad quantitatem continuam, inæqualemque magnitudinem, quia aliæ aliis sunt maiores. Cicutæ nomine Servius hic significari ait spatium inter modos cannarum, ut fistula sit septem disparibus inter nodos, cera fortasse compactis, quod displicet Scaligero, ut dicebamus.

Primam fistulæ inventionem Pani, Pastorum, venatorumque et universæ vitæ rusticanæ præsidi attribuunt, qui primus scribitur septem calamorum concinne inter se connexorum fistulam excogitasse, ut canit Maro Eclog. 2.

Pan primus calamos cera coniungere plures
Instituit.

Quod ex Mythologia de Syringe Nympha a Pane adamata deducunt, quæ, ut fabulantur, cum vim ipsius effugere non posset, in calamum scribitur conversa, ut canit Ovid. lib. 1. Metam.

Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret,
Corpore, pro Nymphæ calamos tenuisse palustres.

Cumque ad ripas Ladonis fluminis Pan aliquantulum constitisset, ventusque calamos leviter agitasset, quidam perforati harmoniam emittere, ac suavem reddere sonum deprehensi sunt. Hos carpens Pan, fistulam, cum illos inflasset, paulatim invenit: qui calami cum nati essent in Ladone flumine, et Syrinx sive fistula quæ sonum emittebat, vocata fuit Ladonis filia, scilicet quæ nihil aliud erat, quam calamus. Nam Syrinx σύριγξ vel fistulam vel cantum fistulæ apud Græcos denotat. Testatur et Lucretius lib. 5. calamos a vento agitatos sibilum prius emisisse, ac postea in locis paludosis id a pastoribus observatum dedisse facultatem inventioni, ut patet ex his:

Et Zephyri cava per calamorum sibila primum,
Agrestes docuere cavas inflare cicutas.

Hanc ipsum Pana memorant ad montes Nomios non procul a Lycosura urbe fistulam invenisse, ubi Molpea fuit vicus et templum Panos. Huius rei narrationem legimus apud Natal. Com. lib. 5. Mythol. cap. 6. Huius Panos comites congeneres Satyri et Tityri dicebantur: iccirco qua canerent arundinem etiam Tityrum Dores nominarunt, ut notat Scal. lib. 1. Poët. cap. 4. Polydorus lib. 1. de rer. invent. cap. 15. scribit, ex sententia Euseb. lib. 2. de præp. Evang. Cybelen invenisse fistulam. Euphonon hexametrorum scriptor lib. de Poëtis lyricis tradit, fistulæ cui unicus et simplex est calamus, inventorem esse Mercurium: (μονοκάλαμος Græcis dicitur) vel, ut alii memoriæ tradiderunt, Seuthen et Rhonacen Medos. Eius vero, quæ multis est compacta calamis (quæ πολυκάλαμος dicitur) Silenum: Illius autem quæ cera conglutinatur (τοῦ κηροδέτου) Marsyam. Κηρόπλαστον vocat Poëta quidam apud Plutarch. lib. περὶ τῆς ἀργησίας his verbis: ὁ τῶν βουκόλων κηρόπλαστος ὀττοβεῖ δόναξ ἀχέτας ὑπνοδόταν νόμον. Id est, bubulcorum cera compacta fistula, canora, soporiferos modos edit. Paullo ante dicebamus fistulam quandam arundinaceam a Tityris eorumque nomine Tityrmum nominatam. Est et fistula alia eburnea, quam Tonation vocant, cuius singularem quendam usum mox subiiciemus. Pana, quem inventorem dicebamus fistulæ, altera manu septem calamorum fistulam, altera baculum incurvum gestare solitum fuisse dicit Lucianus in Baccho. Quem ipsum custodem ovium posse gregis ubera implere existimarunt, dum fistulam inflaret, ut scripsit Ibicus his versibus:

O Pan pascendis gregibus custodia fida,
Ut labra auratis addita sunt calamis.
Fistula dulce sonet, nivei quo munere lactis
Ad Clymeni portent ubera plena casas.

Fistulam quoque ipsius septem calamorum, modo ventorum varietatem, modo harmoniam septem tonorum cœlestium significare tradit Nat. lib. 5. cap. 6. quia ad septem planetarum imitationem septem chordarum instrumenta musica prius fuerunt inventa.

Imo Nymphæ dicuntur a Poëtis fistula Panos delectatæ circa illum tripudiare, Hydriades scilicet, sive aquaticæ, et Hamadryades, quemadmodum constat ex his carminibus:

Conticeant Pryadum colles fontesque perennes
Ipsaque conticeant pignora parva gregis:
Fistula dulce canit quia Panos, labra canoris
Humida ut illius addita sunt calamis.
Hunc circa statuere chorum molli pede Nymphæ
Hydriades pariter Nymphæ et Hamadryades.

Fistula autem olim usi pastores, qui præmiis propositis fistulæ flatu certare consueverunt, de qua re alibi diximus.

Theocrit. Idyll. 24.

Dulcis autem mihi cantus, et si fistula cano,
Et si tibia loquor, et si calamo, et si fistula compacta.

Virgil. Eclog. 3.

Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula cera
Iuncta fuit? non tu in triviis indocte solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

Miserum Servius interpretatur, quale fiebat in triviis et quadriviis a pastoribus in honorem Dianæ, id est, Proserpinæ, ad imitationem Cereris, eam inquirentis.

Similis locus est apud Theocrit. Idyll. 5.

Τὰν ποίαν σύριγγα etc.
Quam fistulam? tu enim quando serve Sybarita
Possedisti fistulam? quid non adhuc cum Corydone
Sufficit tibi stipulæ foramen sibilare habenti.

Tum propter hanc caussam Pastores fistulæ sono usi, quia Pecora et armenta, fistularum sono audito, avidius escam sumere atque compressius pasci in herbis meminit Paulus Diaconus lib. 5. c. 37. Itaque Pastores, bicornibus fistulis (Seckpipas septentrionales vocant) ludunt.

Mantuanus Tonium fistulicinem paganum, Saccomusa ludentem in Bucolicis eleganter his versibus depingit:

Et cum multifori Tonius cui tibia buxo,
Tandem post epulas et pocula multi colorem
Ventriculum sumsit, buccasque inflare rubentes
Incipiens, oculos aperit: ciliisque levatis
Multotiesque altis flatu a pulmonibus hausto
Utrem implet, cubito vocem dat tibia presso.
Nunc huc nunc illuc digito saliente vocavit
Pinguibus a mensis iuvenes ad compita cantu
Saltidico, dulcique diem certamine clausit.

Quam supra diximus fistulam Tonation, huius egregiam persensit utilitatem C. Gracchus, qui quoties apud populum concionem habuit, vel a tergo servum Erycinum Musices gnarum astare iussit, qui occulte fistula pronunciationis formaret modos, aut nimis remissos concitando, aut plus iusto concitatos revocando, ut scriptum reliquit Val. Max. lib. 8. cap. 10.

Fistularum quoque quibusdam populis in bello fuit usus, quemadmodum Lydos Syringibus et aliis instrumentis musicis in acie instrui memorat Herodotus. Et Halyattes Rex Lydorum in bello contra Milesios fistulatores adhibuit, ut notat ex Thucyd. Gellius lib. 1. c. 11.