Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum II/Caput XI
| Caput XII |
|
Caput xi.
De cytharæ et lyræ notatione, Inventione, partibus, chordarum numero et circa illum Lacedæmoniorum severitate, modis et cantu.Ex genere illorum Instrumentorum Musicorum, quæ ὄργανα κατὰ μίτον quæ fidibus, nervis vel chordis intenduntur, unde et χορδαῖς διειλημμένα, ἔντατα, κάθαπτα et ψηλαφητὰ, quæ fidibus intensa attrectantur vel digitis, aut plectro, sive arcu ex pilo equino fides illidente. Et inter alia ψηλαφᾷν Eustath. dicit esse musicum vocabulum, proprieque de chordarum contactu dici. Aristot. lib. 8. Pol. cap. 6. hæc instrumenta vocat ὄργανα δεόμενα τῆς χειρουργικῆς ἐπιστήμης, id est, quæ scientiam, in manuum opere munereque positam, desiderant. Ex horum, inquam, instrumentorum genere prima occurrit Cithara, quam quidam a Lyra vel Testudine separant, atque illam Apollini attribuunt inventori, Lyram vero Mercurio. Cui obstare videtur, quod signum Apollinis, quod arcum dextra, læva Charites habuit, quarum una lyram, non citharam: altera tibias: tertia fistulam ori admoveret. Quid quod Mercurius primus commentus esse scribitur ex Testudine citharam. Lyram autem antea fuisse Chelyn, vel testudinem appellatam memorat idem Eustathius. Posse igitur hinc colligi citharam eandem esse cum lyra. Interim tamen videtur inter hæc organa fuisse quoddam discrimen. Nihil tamen certi de hac re statuere licet, cum promiscuo non raro usu accipiantur.
Dicta autem fuisse putatur κιθάρα, quasi κινοῦσα, vel κεύθουσα τοὺς ἔρωτας, ut ex antiquis tradit Eustath. Vocatur item κίθαρις, quæ vox etiam pro citharæ cantu, atque interdum pro ipsa citharistica arte usurpatur. Quod ex Homero constat, Odyss. α, κύρυξ δ' ἐν χερσί κίθαριν περικαλλέα θῆκε φημίῳ, Præco autem in manus citharam perpulchram posuit Phemio. Citharæ cantum significat Odyss. θ. Αἰεὶ δ' ἡμῖν δαῖς τε φίλη κιθαρίς τε χοροίτε, semper autem nobis conviviumque gratum, citharæque cantus, chorique. Iliad. ν.
________ ἑτέρῳ κίθαριν καὶ ἀοιδὴν, alii citharam et cantum, id est κιθαριστικὴν scilicet τέχνην citharæ artem alii Deus tribuit. Dicitur et cithara alio nomine Φόρμιγξ, ut apud Homer. Iliad. σ.
Hos autem inter medios, puer cithara sonora suaviter citharizabat. Eustathio hæc vox deducta videtur παρὰ τὸ φροίμιον, quod per syncopen dicitur pro προοίμιον, Proœmium; quod citharœdorum est proprium. Prius enim, quam cantiones instituant, modos quosdam faciunt, quibus introducant et attentos reddant auditores. Alii ita explicant, et dictam volunt παρὰ τὸ πρηγεῖεθαι τῆς οἴμης, quasi προοίμιγξ. In conviviis namque Deorum solitum fuisse Apollinem citharam pulsare, deinde Musarum cantum, seu carmina fuisse subsecuta, prodidere. Hinc apud Pindarum e secundo εἶδει Olympiorum ἀναξιφόρμιγγες ὕμνοι dicuntur, hymni vel cantilenæ, quæ ad citharæ modos canuntur, vel ad quas, tanquam ad regulam, νόμοι, vel leges citharœdicæ accommodantur. Eurip. vero scripsit δυσφόρμιγγα ἄταν luctuosam calamitatem: quasi, quæ lamentabili et in suavi citharæ sono sit decantanda.
Quo modo Orpheum ad inferos, sumpta cithara, descendisse, atque cum mirificam quandam lamentationem ob denatam Eurydicen cecinisset, lacrymas inferis excitasse memorant.
Λύραν, autem appellatam notat Eustath. quasi λύτραν, ut scribit Nat. Com. lib. 5. Mythol. cap. 5. Mercurium, ait, primum fuisse inquiunt, qui lyram invenerit, ut scriptum reliquit Pausanias in Eliacis prioribus, quam etiam Apollini, cum pax inter illos post furtum orta esset, largita est. Unde Lyra quasi lytra dicta fuit, præmium scil. et compensatio pro bobus.
Et porro lyræ inventionem ita describit: Erat autem testudo, quæ χέλυς a Græcis vocatur, in hunc modum formata, ut ait Lucianus in dialogo Apoll. et Vulc. cum testudinem mortuam ad ripas Nili invenisset, brachia a laptavit, ac iugum induxit, calamosque postea agglutinans, et fundo subiecto quodam, ac novem deinde chordas super calamis, tanquam ansulis intendens, iucundum quid modulatus est. Id cum in monte Cyllene proximo fecisset, mons Chelidorta vocatus fuit, teste Pausania in Arcadicis. Nat. Com. Mythol. lib. 5. cap. 5.
Alii dicunt tetrachordum prius invenisse, ac linum pro chordis intendisse, quia chordæ nondum essent inventæ. Hanc septem chordarum fecit Apollo, accommodans ad Panos fistulam Iovis et Thymbris filii. Nam hic lino soluto et adempto chordas intendit, unde dictus est linum invenisse. Nat. lib. 5. cap. 5. Cuius rei breviter meminit Nicander in Alexipharmacis:
Ἑρμείης etc.
Id est:
Mercurius: dempta carne e testudine, fundo
Brachia bina locat, super his chordasque tetendit.
Idem Homerus testatur hymno in Mercurium:
Mercurius ita primum testudinem fabricatus est canoram.
Postea lyræ vel testudinis fabricationem his verbis describit:
Πειρήνας διὰ νῶτα διὰ ῥινοῖα χελώνης: etc.
Id est:
Protensis per dorsa in pellem testudinis.
Circa autem pellem extendit bonis consiliis suis:
Ac cubitos (πήχεις) imposuit, iugum (ζυγὸν) autem aptavit ambobus
Septem autem concinnas ovium extendit chordas,
Verum postquam construxit ferens amabile ludicrum,
Plectro commovebat partim, hæc autem a manu,
Graviter insonuit, Deus autem pulchre canebat
Ab extemporaneo conatus.
Ex quibus versibus præter alia lyræ vel testudinis partes percipere licet, quas has numerant.
Πῆχυς dicitur pars citharæ, vel lyræ, verticillos continens, quibus fides intenduntur et laxantur; ipsi autem verticilli, quibus fides vertuntur et intenduntur, dicuntur κόλλοπες, item κόλλαβοι, Eustath. κόλλοψ, ὁ παρὰ τοῖς ὕστεροον κόλλαβος, δι' οὖ τείνονται αἱ χορδαὶ. Quidam scribunt ita dictos ab ipsa materia, ex qua fiunt. Est autem κόλλοψ corium durius, in cervicibus et dorsis boum aut ovium. Hom. Odyss. φ.
Sicut quando vir citharæ peritus et cantus
Facile extendit novo in sinu (κόλλοπι) chordam,
Tangens utrinque bene retortum intestinum ovis.
Et Lucianus. ἐνάψας δὲ νεῦρα, οὐδὲ κόλλοπι περιστρέψας, ἐμελῴδει ἄμουσόν τι καὶ ἀπῳδὸν, quibus verbis significat, Si quis tangat et attrectet chordas, non prius iusta soni proportione verticillis intensas, absonum et a musica alienum concitari strepitum, ἀγκῶνες item dicuntur cornua citharæ. Ζυγὸς in cithara vel lyra dicitur iugum et pars illa, quam sinistra manus amplectitur. Sic observat Theophrastus lib. 5. de plantis, ilicem arborem esse utilem non simpliciter ad lyram, verum ad ζυγὰ tantummodo.
Πλῆκτρον in citharæ, vel lyra dicitur id, quo fides eius pulsantur. Pulsant enim radiolo, altera manu fides citharœdi, quod plectrum a percussione appellarunt: altera manu premunt nervos certis intervallis. Primus Demopœetus Sicyonius plectri officium ad solam manum transtulit. Quidam ab Epigono primum omissum plectri usum scribunt. Sic unguibus et digitorum summitate etiam nunc citharæ nervos temperant. Cuius autem chordæ ferreæ, aut ex orichalco sunt, penna modulantur. Etiam digitalia argentea induerunt, quorum extrema pennarum cuspidibus muniantur.
Lyram autem non plectri percussione, sed setarum intentarum attritu tangunt, ut scribit Scaliger lib. 1. Poët. c. 48. qui, quod supra dicebamus, de Mercurio Lyræ inventore ita scribit: Lyræ inventum Mercurio attribuunt: quum ad aridam testudinem offendisset pedem. Animadverso enim, quem ex intentis nervis ediderat, sono, lineas chordas intendisse. Deinde quum fratris Apollinis furto boves abegisset, iram ac supplicium novo chelys invento redemisse: vicissimque ab Apolline caduceum accepisse. Huius hanc vim fuisse quidam scribunt, ut facile pax inter quosvis, ea virga interposita, conciliaretur. Eius cum vellet experimentum rei facere Mercurius, inter duos angues acerrime inter se dimicantes, illam coniecit, qui repente facti sunt amici, unde virga illa postea geminis anguibus circumvolutis fuit insignita, qui concordiæ securitatem denotabant, ut memorat Nat. com. lib. 5. Myth. c. 5. et Servius in 4. Æneid sed ad lyram revertamur.
Acceptam Apollo Lyram ad fistulæ, cuius esset author Pan, modulos lineis exemplis chordis, atque nerveis intentis adaptasse. Nervos septem esse numero instituit: quot ipse menses in utero fuisset genitricis. Quam ob caussam ἑπτάκτυπον vocat Lyram Pindarus Pyth. β. eius interpres ἑπτάμιτον. Nam eadem chorda septem alioqui sonos edimus. Sunt autem Nervi vel chordæ, fides ex intestino contorto et arefacto, quæ musico instrumento intentæ, pulsu melodicos sonos reddunt. Dicitur et λίνον linum chorda citharæ, quod olim ex lino fieri solerent, quemadmodum et μίτοι, vel fila a Philostrato appellantur, unde ὄργανα κατὰ μίτον vocata dicebamus, sic Synesius hym. 8. ὑπὸ Δώριον ἁρμογὰν ἐλεφαντοδέτων μίτων λύρας Στάσω λιγυρὰν ὄπα ἐπεὶ σοι μάκαρ. Ex ferro item et chalybe, et orichalco fieri consuevere fides; χορδοτονία dicitur chordarum intentio in lyra et instrumentum χορδότονον, quo chordæ intenduntur.
Sed ut ad chordas redeamus, octavam additam scripsit Aristoteles, neque tamen eam, quæ media vocabatur ante, nomen amississe. Alii ab Apolline novichordam scribunt Lyram editam, a Musarum numero, ut ait interpres Arati. Tametsi cum Decachordo etiam pingebatur: quippe cum Musis esset ipse decimus. Per quem numerum Fulgentius decem humanæ vocis modulamina denotari affirmat: nempe quatuor primores dentes, quos lingua percutiat; duo labra, quæ sint veluti cymbala verborum; linguam, plectrum; palatum, cuius concavitas proferat sonum; asperam arteriam, quæ est meatus spiritatis: et pulmonem, qui veluti follis conceptum spiritum reddat et revocet. Argivi vero mulctam dixere iis, qui pluribus septenis uterentur. Neque enim ius erat, inquit Plutarch. lib. de Musica, quondam pro sua cuique libidine, ut nunc, fidibus canere, neque harmonias et numeros immutare. Siquidem singulis carminibus suam retinebant intensionem. Hinc cognomen apud Græcos invenerunt, ut νόμοι dicerentur, quasi leges: quod cuiusque intensionis receptam formam violare nefas foret. Hinc gloriari soliti Lacedæmonii, se τρὶς ἤδη σεσωκέναι διαφθειρομὲνην τὴν μουσικὴν h.e. ter a se musicos esse coërcitos, qui in emendanda veteris musicæ harmonia perverse fuerant ingeniosi. Recte scriptum τρὶς consentiente historia, quæ in tres Musicos Terpandrum, Timotheum et Phrynidem similem ob causam animadversum testatur Casaub. lib. 14. c. 6. in Athen. Et quidem in senatusconsulto Lacedæmoniorum, quo Timotheus urbe pellitur, duæ notantur causæ, primo quod veterem musicam novis corrupisset inventis: deinde quod indecoris figmentis suis de Semelæ partu iuventutis animos corrumperet. Fecerat enim Semelem in Bacchi partu deformiter et indecore eiulantem, nulla habita ratione maiestatis illius Dei: quem par erat minore matris cruciatu et aliis legib. venisse in hanc lucem, quam e vili popello homunculum aliquem Casaub. lib. 8. c. 11. Decretum illud Lilius Gyraldus de Poë. hist. dial. 9. ex Boëtio his verbis recitat, annotante Camer. in operis subcesivis cent. 1. c. 18.
Quoniam Timotheus Milesius, in nostram veniens civitatem, antiquum cantum negligit, et septichordem citharam aversatus, multarum vocum consonantiam, h. e. polyphoniam inducens, infecit auditus iuvenum per chordarum multiplicitatem, i. e. polychordiam et recentissimum melos induxit, et variam pro simplici et ordinata circuminduit modulationem, in chromaticum constituens melidiosin, pro enarmonio faciens antistrophon alternam; accitus vero in Eleusiniæ Cereris certamen, indecentem dispersit fabularum successionem; Semetes n. dolores non sat iuste iuvenes docuit: Edoceri dicimus de his Reges et Ephoros, accusandum esse Timotheum, reassumendam vero undecim chordarum lyram excidentes superfluas, relicta septichordi cithara, ut quivis intuens urbis gravitatem, caveat in Spartam inferre quidpiam inhonestarum, indecentiumque consuetudinum.
Sic Marc. Tull. 2. de leg. succincte scribit: Illa severa Lacedæmon nervos iussit, quod plures quam septem haberet in Timothei fidibus incidi. Nec tamen desuerunt, qui autores essent, Timotheum cum invidiam novitatis a se depulisset, producta in medium vetusta effigie Apollinis, in ipsa urbe Lacedæmoniorum inventa, lyram tenentis, quæ novem nervos haberet, fuisse absolutum, ut notat Is. Casaub. d. l.
Porro citharæ figuram apud Græcos primum fuisse concinnatam Cepionis tempore, qui Terpandri fuit discipulus, scribit Scaliger: fuitque hæc ipsa appellata Asias, propterea quod a Lesbiis Asianis fuerit importata. Hanc Hieronymus autor est effigi solitam in modum Δ literæ, cum chordis viginti quatuor, et per digitos variis vocibus tinnulisque ictibus in diversis modis concitari.
Cruquius ad Od. 10. lib. 1. Carm. Horat. inquit: Ex Idiomatis Italico, Alemanico, Gallico, Flandrico lyra ad huc suum nomen habet integrum, namque et incurva est et δελτωτοῦ figuram præ se fert intuenti propius. Citharam esse volunt vulgo nominatam testudinem a forma testæ eius animalis; χέλυν Cisthre aut potius citherne, quæ vox a cithara paucis immutatis deducta videtur.
Legem a. pulsandæ citharæ dedisse ferunt Olympum Mysium, Poëtam melicum et elegiarum. Ante Archilochum certos modos, vel νόμους citharædicos Terpander instituit, quos a se et a discipulo vocavit κηπίονα et τερπάνδριον.
A regionibus doricis duos, βοιώτιον et αἰόλιον: iccirco quia in Bœotia extitisse creditus est primus citharædus Amphion, Iovis et Antiopes filius quem in Musicorum breviario, principem citharæ et citharædicæ Poëseos architectum appellat Heraclides.
A temporum autem celeritate duos τροχαῖον et ὀξὺν qui multis constabat pyrrhichiis, et septimum τετραοιδὸν, qui erat ex horum quatuor compositus, Æolio, Terpandrio, Cepione, Bœotio. Idem Terpander primus adiecit ad Heroicos versus Lydios modulos. Et Timotheus Milesius Terpandri aut Neomysi filius citharædus, Euripidi coævus, sub Philippo Rege Macedonum, scripsit præter alia Nomos citharædicos multis versuum millibus. Scalig.
Partes vero κιθαρῳδικοῦ νόμου, Terpandro dividente, hæ sunt, ut est apud Pollucem. ἔπαρχα, præludia, ἐπαρχεῖα initia, μέταρχα, κατάτροπα, fuga, μετακατάτροπα inflexiones, ὀμφαλὸς medium, σφραγίς sigillum, ἐπίλογος. ἐξάρχειν musicum verbum est, et citharæ sonos et modos inchoanti peculiare, ut odyss. δ.
Cantum incipientes saltabant in medium.
Hinc Stesichorus Musam vocat ἀρχεσί μόλπον, h. e. cantiones incipientem. Pindarus autem præfationes sive proœmia, ἁγησίχορα, quod choris et saltationibus præeant.
Is Casaub. lib. 4. c. 27. in Athen. manifesto esse falsum scribit τὸ ἑξάρχειν τῆς φόρμιγγος esse ἴδιον. Periti enim sermonis Græci sciunt, verbum hoc de omnibus promiscue dici posse, qui faciendi aut dicendi aut canendi exemplum aliis præbent, ut inchoro facit κορυφαῖος. Solent etiam citharædi, ut et alii Musici, discipulis suis proponere, quas Tabulaturas vulgus nuncupat. Eæ sunt descriptiones phthongorum, ex quibus composita fuerit alicuius cantici harmonia. Res sane pulcherrima et ingeniosissima: nam ea est quasi scriptura tonorum et soni.
Huius præclari inventi auctorem facit Eresus Phanias, nobilis peripateticus, Stratonicum citharœdum, et τῆς κιθαριστικῆς διδάσκαλον: quando lib. 2. de Poët. Stratonicum Atheniensem, scribit, existimari primum omnium nudis citharæ sonis, quos vox non comitaretur, multas fides adiecisse, primumque docuisse concentus musicos ac (διάγραμμα) numeros, varietatesque designasse: apud Athen.
Græcis autem διάγραμμα συστήσασθαι est Phthongorum systemata, ut musici appellant, in tabula describere, ac spectanda oculis exhibere. Unde manavit proverbium de eo, qui dicit idem sæpius, et ut Poëta ait, eadem oberrat chorda, ἀφ' ἑνός διαγράμματος ἀεί τὸ αὐτὸ ὑποκρέκει. Vehementer namque Musicis fœdum est, in iisdem fidibus sæpius hærere. Unde Horatius in arte Poëtica inquit:
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem.
Præterea ad illa Horat. lib. 4. carm. Od. 3.
Dulcem quæ strepitum Pieri temperes.
Annotat Cruquius. Hoc ipsum, inquit, est chordarum seu fidium proprium.
Nam ψάλλειν, quod est τῶν κιθαρῳδῶν κυρίως, ἐστὶ τὸ τῷ ἄκρω τῶν δακτύλων τῶν χορδῶν ἁπτεσθαι, ut ait Suidas, Id est, citharœdorum est proprium, qui extremis digitis chordas tangunt. Musici enim dicuntur suas χορδὰς ψάλλειν apud Aristot. in probl. vel simpliciter ψάλλειν: ut est apud Plutarch. in Pericle πρός τὸν υἱὸν ἐπιτερπῶς ψήλαντα, qui suaviter fidibus tactis luserat. Et chorda dicitur φάλλεσθαι, quæ tangitur, movetur et impellitur. Hinc ὄργανα ψαλτικὰ et ἐπιψαλλόμενα, quæ pulsantur a psallente.
Tandem ut de Citharæ cantu aliquid dicamus, Stesandrum Samium, scribit Timomachus in Cypriacis, multum artem auxisse, primumque Delphis cithara Homeri pugnas cantavisse. Alii Œnopam ad citharam primum cantasse, eum post imitatis Achivo Polluce et Cynethensi Diocle. Citharæ cantum innuit etiam Poëta Venusinus lib. 1. Carm. Od. 15.
Cithara, ut notum, inepta est rebus bellicis, ut quæ tubas et lituos requirunt, sed apta mensis ad hilaritatem et saltus. Unde Briscis ad Achillem scribit epist. 3. Heroid. molliciei ipsum incusans;
Pugna nocet: citharæ, noxque Venusque iuvant.
Dividere autem carmina, esse videtur quibusdam, carmina per citharæ nervos partiri, quod citharœdi faciunt, cum modulantur, nunc enim hanc, nunc illam chordam carpunt, et de cantilena huic et illi chordæ aliquid impertiunt. Hoc modo per citharam carmina dividuntur: vel potius cithara carmina canuntur audientibusque dividuntur.
Stuckius lib. 3. antiq. conviv. c. 20. Apud Hebræos Poretim dicit proprium esse fidicinum, qui minutatim singula verba cantici instrumento musico accommodant et applicant, quod fere fit imminutione, Gallice frendons. German. Leuffln sive risli, appellantur. Præterea sigillatim explorandæ chordæ instrumenti musicis et ad concentum harmoniamque eius quod canitur accommodandæ sunt. Hoc verbum usurpatur Amos 6. ubi Arias putat genus cantionis diatonicum significari, quod ad voluptates magis et ad permulcendas aures natum esse videtur quod minutis temporum sectionibus, et modulis crebrioribus, præter vocum consonantiam, cætera avium garritus imitetur. Nudos vero et solos absque hominis voce citharæ cantus, Menecharmus ait, primum invenisse Aristonicum Argivum, qui Corcyræ habitavit sæculo Antiochi.
Notatu denique dignissimum est, quod scribunt, Aspendium Citharœdum novum cithara ludendi modum invenisse, una tantum sinistra nimirum manu, reliquis citharœdis utriusque manus fungi solitis officio, tenentibus dextra plectrum, id quod Fores canere appellabant: sinistris vero digitis chordas carpentibus, Intus canere vocabant. Difficile igitur visum est, quod Aspendius citharœdus faciebat, qui nequaquam utraque utebatur manu, sed totam cantionem intus et sinistra tantum manu modulabatur: atque ita tacita lenique modulatione sinistra contactis chordis, cantilena peragebatur, ut vox ad citharœdum duntaxat, aut proxime assidentem perveniret. Aspendius quoque est civitas Pamphyliæ teste Stephano: Inde Aspendii dicebantur, apud quos citharœdi hoc artificio præcelluisse videntur, ut refert Erasmus.
Tandem citharæ sonum Aristonicum Argivum introduxisse scriptum reliquit Menecharmus. Coronidis loco huic capiti de cithara et lyra adiiciamus encomium lyræ, cui ob harmoniæ et sonorum in ea perfectionem hominis vitam persimilem asseruit Euryphamus Pythagoræus. Lyra enim his tribus eget, constructione, concinnitate, contrectatione: quibus respondent in viro felici, facultas, habitus et actio, quorum absolutio sine internis externisque instrumentis servari non potest. Piccol. grad. 8. Phil. mor. cap. 10.
Lyram pulcherrimum inventum geminis cornibus iugo, et Chely primus Mercurius compegisse, et post Apollinem ac Musas Amphioni Thebano dono dedisse perhibetur. Is autem Thebas nondum muris cinctas habitans, cantus misit in lapides, et audientes lapides concurrunt. Hæc enim picturæ insunt. Primam igitur lyram despice, an pro dignitate picta sit. Cornu nanque, capræ esse petulcæ Poëtæ aiunt: ipso autem cornu, musicus quidem ad lyram. Sagittarius vero ad sua utitur commoda. Lingua quibus lyra indiget, ex buxo, omnia valida ac levia. Ebur in nulla est lyræ parte Hominibus elephantem adhuc, et ad quid eius cornibus uterentur ignorantibus, et Chelis nigra quidem, sed adfabre, et ut rei natura exigit, perfecta est, orbes flavis inter se umbilicis adnexos circundata. Nervi autem partim quidem magadi appositi sunt; umbilicisque occurrunt, partim vero sub iugo cavi videntur. Hic utique ipsorum habitus aptissimus, cum directi in lyra reclinentur. Amphion autem quid ait? Quidnam aliud, quam canit, et altera manus, mentem ad lyram revocat, ipseque tantum aperit dentium, quantum canenti satis est. Canit a. (puto) terram, quæ cum omnium genetrix, ac mater sit, muros sponte præbeat. Coma a. per se quoque iucunda, fronti quidem oberrans, una vero cum lanugine secundum aurem descendens, aurique nescio quid præferens, ac cum mitra multo suavior, quam gratias elaborasse Poëtæ ferunt. Dulcissimum ornamentum, et ad lyram postremum Mercurius amore captus, utroque Amphionem munere mihi prosecutus videtur. Chlamys præterea quam gestat, a Mercurio et ipsa, neque enim uno constat colore, sed mutat, ac iuxta irim variat. In edito autem sedet, pede quidem terram concinne pulsans, dextera vero nervos plectens. Canit et altera manus, in rectum promissos habet digitos, quod solam plasticen ausuram crederem. Esto, quæ vero ad lapides pertinent, quomodo habent? Omnes ad cantum concurrunt, et audiunt, ac murus fiunt: et hic quidem iam exædificatus est, hic vero ascendit, ille nuper prævenit. Ambitiosi, ac suaves sunt lapides, musicæque obsequentes. At murus portis septem, quot lyra tenoribus constat.