Jump to content

Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum II/Caput XIII

E Wikisource
 Caput XII Caput XIV 

Caput xiii.

De magadi, Pectide Psalterio, Epigoneo, Tripode, etc.

Supra de tibiis mentionem fecimus Magadis ut tibiæ et attigimus dubitationem, an tibiæ vel citharæ genus sit, ibidemque, adduximus testimonia, quæ stant a tibiæ parte.

Duris lib. de Tragœdia dictam Magadin vult a Magado Thrace. Apud Athen. 25. 4. numeratur inter instrumenta, quæ tensis fidibus sonora sunt, μάγαδιν οἶδα δὲ ὅτι καὶ μάγαδις ὄργανον ἐστὶν ἐντατόν, καθάπερ καὶ κιθάρα, λύρα, βάρβιτον. Novi et instrumentum Magadin, quod fidibus intenditur, quemadmodum cithara, lyra, barbitos. Et alicubi dulcissimus Anacreon inquit: Ψάλλω δ' εἶκοσι χορδαῖσι μάγαδιν ἔχων. Magadin habens, viginti fidibus cano. Nota chordarum numerum.

Idem Anacreon Magadin, inquit, instrumentum dici, cantionibus aptum ψαλτικὸν ὄργανον, a Lydis repertum: quamobrem Lydias mulieres psaltrias et cantatrices vocari Ion auctor est in Omphale: Ἀλλ' αἱ Λυδαὶ ψάλτριαι παλαιθετῶν ὕμνων ἀοιδοὶ τὸν ξένον κοσμήσατε. At vos Lydiæ psaltriæ vetustorum Hymnorum cantatrices ornate hospitem.

Euphorion in lib. de Isthmiis scribit, Magadin priscum esse instrumentum, feroque admodum eius mutatam esse fabricam una cum nomine, vocatumque fuisse a posteris Sambucam, frequentissimum id esse apud Mityleneos a Lesbothemide, antiquo statuario unam ex Musis sculptam, quæ illud teneret, ut supra c. 12. etiam dicebamus.

Menæchmus lib. de artificibus, Magadin, ait, eandem esse cum Pectide et inventam a Sappho, ut mox dicemus.

Telestes in Hymenæo Dithyrambico, Magadi quinque esse fides ait: Alius alio clangore e cornu vociferans, Magadin irritabat (digitorum pulsu vel titillabat) quinque fidium virgis distinctam, manum versans celeriter, unde cursum iniit, eo recurrentem.

Aristoxenus scripsit, Magadis et Pectidis absque plectro usum esse in canticis, ideoque Pindarum in suo ad Hieronem Scolio, Magadin appellasse ψαλμὸν ἀντίφθογγον, (redditum mutuis vicibus: vel e contrariis vocibus, quales sunt puerorum et virorum, velut semper concentus adesset, nempe virorum et puerorum.)

Phrynichus in Phœnissis ait: ψαλμοῖσιν ἀντίσπας ἀείδοντες μέλη. Cantici modos personantes reciprocatos.

Sophocles in Musis:

Πολὺς δὲ φρὺξ etc.
Phryges multi Pectidis triangula
Concentus reciprocos voce modulabantur.

Est autem hoc in quæstione etiam positum, cum instrumenta πολύχορδα, quæ multis fidibus tenduntur, in usum tardius venerint, quo pacto Anacreontis seculo Magadis nota fuit.

Sed sciendum, Magadin esse antiquum instrumentum, cum diserte Pindarus scribat a Terpandro excogitatam fuisse Barbiton, cuius sonus Lydiæ Pectidi æquiparandus fit: Barbiton (inquit) Lesbius Terpander invenit primus: Cum in cœnis audivisset, sublimis Lydiæ pectidis canticum, suæ Barbito parem. Iam vero Magadin eandem esse cum Pectide, constat ex Aristoxeno et Menæchmo Sicyonio in lib. de artificibus, qui Sappho Anacreonte priorem, ante omnes Pectide usam fuisse scribit.

Euphorion lib. de Isthmiis scribit; musica instrumenta, quibus multæ fides annectuntur, appellatione tantum esse mutata, et antiquissimum fuisse illorum usum.

Diogenes vero Tragicus in Semele, Pectidem a Magade differre, scribit.

Artemon lib. 1. de Bacchica intelligentia et studio, scribit; Timotheum Milesium opinione multorum Magadidem in usu habuisse, auctam fidium numero, eiusque rei caussa accusatum illum (ut cap. 11. pluribus annotavimus) apud Lacedæmonios, quod veterem Musicam labefactaret ac corrumperet, et cum fides supervacuas præcidere iam esset paratus, quidam, ostendisse stantem apud ipsos exiguam Apollinis imaginem, in cuius lyra tot essent fides, ab eodem situ et ordine porrectæ, ideoque absolutum. Sophocles in Thamyra, facit mentionem cantionum ad Pectidem, easque vocat κροτητὰ μέλη, quæ digito pulsatis organis, aut etiam quæ tibiis canuntur, apud Athen. lib. 4.

Sophoclis verba: οἴχωκε γὰρ κροτητὰ πηκτίδων μέλη. Telestes, τοὶ ὀξυφώνοις πηκτίδων ψαλμοῖς κρέκον Λύδιον ὕμνον, cum pectidum sonis acutis Lydius hymnus strideret. Athen. lib. 14.

Sopater Parodus vero Pectidem vocat δίχορδον, ut quæ duobus tendebatur nervis: Pectis barbara musa superbiens (carica Musa) duabus attensis fidibus in manum quomodo tradita est.

Vocarunt et organa quædam musica Pariambidas, quasi Iamborum affeclas et comites, quibus iambi accinebantur.

Apollodorus autore Hesychio, παρὰ τοὺς ἰάμβους αὐτὰς φησι πεποιῆσθαι, ἃς οἱ κιθαρωδοὶ ᾄδουσιν.

Athen. lib. 4. citat Epicharmum, qui in Periallo sic illarum meminit: Σεμέλα δὲ χορεύει etc. Saltat Semele ad tibiam et ad citharam et Pariambides, lætatur ea, sonorum frequentamenta cum audit, dum levi celerique manu subtus tangunt, argutoque pectine organa feriunt. Casaub. lib. 4. cap. 25. in Athen.

Apollodorus scribit Magadin olim fuisse, quod nunc vocamus Psalterium. Hoc organum, ut autor est Iubas, Alexander Citherius fidibus refersit, et cum in Ephesiorum civitate consenuisset, hoc ingeniosissimum artis suæ inventum in templo Dianæ deposuit et dedicavit. Athen. lib. 4. Meminit Aristoteles trigoni Psalterii, cuius chordæ essent æque intentæ omnes. Sicut autem pleraque alia musica instrumenta a Syris mutuati sint Græci, ita huius et inventum et nomen Syris imputarunt. Ac miratus sum sæpe (scribit Causaub. lib. 4. animadvers. in Athen. cap. 25.) iam inde a temporibus Nabuchdonosori vetustissimi Regis Babylonii, Psalteriorum nomen in ultimum fere orientem penetrasse. Nam apud Danielem פסנתרין Pesanterin, Græca sunt ψαλτήρια.

Videtur autem Athenæus Psalterium distinguere ab alio organo, quod vocat ψαλτήριον ὄρθιον, quodque proprio nomine Lyrophœnix dicebatur. De hoc fortasse debent intelligi Chrysostomi verba in protheoriis ad Psalmos, ψαλτήριον τῶν ἐντατῶν μέν ἦν πλὴν ὄρθιον, καὶ ἄνῳθεν εἶχε τῶν φθόγγων τὰς ἀφορμὰς.

Iuba mentionem quoque fecit Lyrophœnicis ac Epigonei, quod nunc in rectum Psalterium transmutatum eius nomen servat, qui in illo usus est.

Psalterium id apud Nonium in voce dicteria, Orthopsallicum Varro nominat: Qui mobiles et Orthopsallica attulit Psalteria, quibus sonant in Græcia dicteria, qui fabularum collocant exordia.

Dicteria, intelligit non iocos et sales: sed τὰ δεικτήρια, τὰ ἐνδόσιμα καὶ τὰς ἀναβολὰς, qui artis suæ fidicinæ specimen et experimentum præbent. Dictum putant, quod rectum pulsaretur, vel quia sonaret intensos numeros, vehementes et acutos, quales cecinit Arion, cum eum Delphinus excepit. Herodot. lib. 1.

Epigonus autem construxit instrumentum, in quo essent chordæ quadraginta: quod Epigoneum a se appellavit. Hunc Epigonum, genere Ambraciotam, produnt a Sicyoniis civitate donatum, quod fuerit musices peritissimus, et canens, sine pectine manu fides pulsaret, μουσικώτατος δ' ὤν κατὰ χεῖρα, δίχα πλήκτρου ἔψαλλεν.

Fuit et Simi commentum illud, quod ab eo Simicum appellatum, quinque et triginta constabat chordis: a quibus eorum origo, quos nunc Monochordos (Clavichordia) vulgus vocat, in quibus ordine digesta plectra subsilientia reddunt sonos. Additæ deinde plectris corvinarum pennarum cuspides: ex æreis filis expressiorem eliciunt harmoniam. Me puero, inquit Scaliger lib. 1. Poët. c. 48. Clavicymbalum et Harpichordium, nunc ab illis mucronibus spinetum nominant: (de quo plura et dilucidiora non iniucunda im ii. Theil Tomi Secundi legenda) Vetus Monochordos unico nervo contentus erat, Arabum inventum. Trichordos autem Assyriorum quod Panduram appellabant.

Pentachordos Scytarum fuit: ex crusta pelle bubula confectas chordas pulsabant plectro, quod ex ungula caprina optimum habebatur. Durat etiamnum plectri usus in Hispania et Psalterii: cuius sonum miscent cum sono tibiæ, loco tympani: quod iccirco tympanum chordatum vocant. Itali Tabassum.

Fuit et aliud ad psallendum instrumentum, quod πῆλυξ dicebatur.

Artemon, (ut scribit Athen. lib. 14.) de quodam instrumento, quod Tripodem vocant, hæc refert: Ex instrumentis, ait, multa ne nos quidem scimus, an unquam extiterint, veluti Zacynthii Pythagoræ tripus, cuius usus brevi tempore duravit, seu διὰ τὸ δοκεῖν ἐργώδης εἶναι κατὰ τὴν χειροθεσίαν, quod videretur operosus esse tractaturis manibus, sive ob aliam quamvis causam statim derelictus est, ac iccirco multis ignotus. Simile id fuit Delphico tripodi, a quo et nomen inditum est: usum a. præbuit citharæ triplicis. Nam stantibus in sede versatili (basi) pedibus quomodo sellarum, quæ circumaguntur positus fiunt, per media spatia tria, quæ e pede ad pedem pertinent, fides extendit, cubito unicuique super adiecto, adaptatis inferne clavis, quibus fides intenduntur, addito supra et communi pedibus omnibus lebetis ornatu et quorundam insuper aliorum appensorum, quæ sane fuit lepida et elegans hominis imaginatio, præterquam quod pleniorem et luculentiorem sonum reddebat. Cuique intervallo suos modos ille dispertitus erat, ut omnino tres essent, Dorii, Lydii, Phrygii: sedens autem in sella, a tripode modice distante, prolata sinistra manu pulsandis fidibus, et altera plectrum incutiens, in quancumque forte incidisset, ex illis tribus modulationis speciem, sedem instrumenti pede in orbem agebat, volubilem ipsam et ad motum promptam, tanta velocitate consuetus manum huc illuc transferre, ut si quis eius industriam non aspiceret, sed auribus iudicaret tantum, facile crederet citharistas se tres audire, diversos modos canentes.

At vero instrumentum illud, quod in magna fuit admiratione, post eius obitum confestim neglectum exolevit; ut est apud Athen. dicto lib. 14.

Tripus præbebat usum trium cithararum, ut tres citharædi concordes viderentur pulsare. Habebat enim triplicem harmoniam.