Jump to content

Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum II/Caput XIV

E Wikisource
 Caput XIII Caput XV 

Caput xiv.

De carminibus lyricis quæ Lyræ vel Citharæ accinebantur.

Lyrica carmina dicuntur, quæ olim in conviviis et aliis festivitatibus, modulato cantu ad lyram pronunciabantur. Unde et Lyrici appellabantur, qui eiusmodi cantiones ad instrumenta musica exercebant: Et hinc appellationes, μολπὴ Ode et μέλος ad eadem traductæ. Odas quoque a canendo titulum suorum librorum fecit Horatius. μέλος item proprie dicitur carmen μεμελοποιημένον: id est, in cuius compositione habita ratio harmoniæ ut cani possit, quemadmodum Pindaricas cantiones inscripsere μέλη. Quanquam autem μέλος Lyricorum tantum fuit: Melodia tamen est omnibus cantionum sonis attributa. Sic Chamæleon, (in lib. quem de Stesichoro scripsit) μελῳδηθῆναι non solum, ait, Lyrica, verumetiam Archilochi et Hesiodi et Mimermi et Phocylidæ et Homeri. ut scribit Scal. lib. 1. Poët. c. 44.

Varia autem fuerunt Lyricarum cantionum genera, Melos sive Ode, (inquit Scaliger) quibus amatorias curas decantant. Primum hoc excogitasse Alcmana tradunt, primumque aiunt dedisse μέτρον ἀκόλαστον lascivum. Aliis Ametor Eleuthernæus primus apud cives suos amatorias cecinisse cantilenas memoratur: cuius posteri propterea Ametores dicti sint.

Inque hoc genere plurimam fuisse Sappho, Anacreontem vero interspersisse mellis quandam dulcedinem memoriæ tradiderunt.

De Alcmane item Archytas Harmoniacus scribit ut ait Chamæleon, amatoriis versibus condendis omnium principem et ducem Alcmanem fuisse, ἐρωτικῶν μελῶν ἡγεμόνα, καὶ ἐκδοῦναι πρῶτον μέλος ἀκόλαστον ὄντα καὶ περὶ τὰς γυναῖκας καὶ τὴν τοιαύτην μοῦσαν εἰς τὰς διατριβάς erga mulieres petulantissimum, eum ante omnes in vulgus eam musam et ea carmina edidisse, quæ in hominum congressu et conventiculis canerentur, cuius perpauxillæ hæ reliquiæ, quovis nectare suaviores:

ἔρως ἐμὲ δ' αὖτε κύπριδος μέλιτι γλυκὺς καθείβων καρδίαν ἐαίνει.

Stesichorus autem amori non mediocriter deditus, eum canticorum modum composuit, quæ olim παιδικά et παιδιὰ vocarunt, οὕτω δ' ἐναγώνιος ἦν ἡ περί τὰ ἐρωτικά πραγματεία, id est certatim hoc de amore scribendi negotium obibant, nec fuit tum aliquis, molestos esse qui putaret amoris Studiosos viros.

Erat et Odæ species apud Laconas, qua, si quis in flagitio deprehensus fuisset, aram quandam obiens, canebat sua probra.

Aliæ fuere, quas λοκρίας ᾠδὰς nominabant quæ nihil aliud quam adulteria et stupra continerent.

Clearchus in primo Amatoriorum, cantionem quandam Nomiam (id est, metricis legibus compositam) vocari tradit ab Eriphanide his verbis: Eriphanis, condendorum versuum artifex perita cum venatorem Menalcam amaret, peresquendis quoque se feris exercebat, instigante desiderio palans, nempe errabundæ huc et illuc properans, montium dumos omnes perlustraret, ut Inus discursiones præ illius erroribus fabulæ dicerentur, et non solum feri dirique amoris expertes omnino homines, sed etiam truculentissimæ bestiæ collacrymantes, miserias eius deplorarent, et amatoriæ spei sensu tangerentur. Quamobrem cantionem illam edidit et vastas solitudines, ubi composuit, pervagata est, quod aiunt vociferans et eam canens, quam Nomion vocarunt: Eius hæc est portiuncula: μακραί δρύες ὦ μενάλκα.

Erant et alia genera in laudibus Heroum, locorum laudationibus, rerum gestarum narrationibus. His numeris etiam Pæanes solis Diis dicti, et hymni eodem argumento, sed stilo demissiore. Et Epipompeutica, quæ in pompis accinebantur, cuiusmodi seculare carmen Horatianum, et Epinicia, haud absimilia Pæanibus. Epinicia autem præcipue erant, quæ incertaminibus victori canebantur. Hymni, qui ad aras Diis dicebantur.

Pæanes, quibus gratulabantur Diis, immortalibus, pro victoria in præliis, non incertaminibus. Peculiariter vero Pæanes dicebantur hymni, vel cantiones in laudem Apollinis (nec non Dianæ, secundum alios) qui canebantur ad amoliendum et propulsandum aliquod malum, sive morbi, præsertim pestiferi, sive belli, aut etiam parta victoria.

Erat autem Pæanum rhythmus ille plerumque, qui a Sophocle observatur in Oedipode Tyranno hoc metro:

ἰήϊε Δάλιε παίαν.
Ieje Delie Pæan.

Ipse namque Apollo dictus fuit Pæan, ut testatur Macrobius. Alii dixerunt ἰὴ ἀπὸ τοῦ ἰᾶσθαι h. e. a medendo, alii ἵε ἀπὸ τοῦ ἱέναι. Alii in utrumque coniunxerunt, ἰὴ ἱὲ unde Ieius Apollo dictus est.

Quidam Pæanes dictos esse ferunt ἀπὸ τοῦ παύειν quod est placare, quoniam istæ cantilenæ canebantur, ubi vel famem, vel pestem cessare precabantur, vel aliquod imminens malum divertere, tolli divino implorato auxilio. Inde Æsculapius Pæon. dictus. Nat. lib. 4. cap. 10.

Quidam ἀπὸ τοῦ παίειν deducunt, atque hinc natum existimant: Cum Latona ex Chalcide Eubœæ civitate, Dianam et Apollinem in Delphos transportaret, evenit forte fortuna, ut iuxta specum, in quo Pytho latitare dictus est, præteriret. Ubi vero iam prosiliens Pytho, impetu ferretur in illos, Latona, mulierum more, territa, filii auxilium inclamavit his verbis, ἰή παῖ, iaculare fili. Ibi Apollo, qui tum forte gestabat arcum, misso telo Pythonem interemit.

Scaliger dicto loco, agnoscit duo Pæanum genera: Alterum, quo in victoriis gratulabantur cum acclamatione: Alterum sine exclamatione, quo laudes celebrabant sine acclamatione, ut mox dicemus.

Prioris generis itidem duo videntur fuisse genera, quemadmodum scriptum reliquit Scholiastes Thucyd. lib. 1. scribit: Δύο παιᾶνας ᾖδον οἱ ἑλληνες, etc. Duos Pæanas norunt Græci: unum ante prælium, Marti; alterum post prælium, Apollini. Illum priorem ἐμβατήριον παιᾶνα congressivum Pæana dixit Plutarch. in Lycurgo: hunc alterum ἐπινίκιον παιᾶνα, victorialem, idem Plutarchus in Romuli rebus appellavit. Videntur autem cum Rhythmo et cantu quodam fuisse, atque ideo Pæanes dicti. Mansit apud imos etiam Græcos, inquit Lipsius, qui tamen ut Christiani, Vicit Crux pro Pæane habebant. Cedrenus hoc tradidit in Basilio Imperatore, pugna cum Manichæis: Voce magna Pæanem canentes, et illud (Σταυρὸς γενίκηκε) Crux vicit conclamantes, aggrediuntur hostes.

Pæan sine acclamatione est ille Aristotelis in Hermiam Aternensem, unde et scias, quantus ille vir fuerit in poësi: neque ipso Pindaro minor. Scripsit etiam in Lysandrum Lacedæmonium unum: qui ob dignitatem in Samo olim publice canebatur: ut Delphis Pæan alter in Craterum Macedonem, admodulante Lyra puello impubere.

De hoc Pæane in Hermiam sic loquitur Democritus apud Athen. lib. 15. At enim quod ab Aristotele doctissimo scriptum legimus, non quidem sacer est hymnus, ut calumniatur Demophilus, qui Philosophum violatæ religionis criminatus est, tametsi quidam ab Eurymedonte scribant accusatum fuisse, tanquam impium, et in conviviis de Hermeia sacrum hymnum quotidie canentem.

Olim enim apud Græcos religioni habitum, Pæanem in cuiusquam mortalium honorem canere, scribit Isaacus Casaubonus in Athen. lib. 6. c. 14. Verum miratur illud Scaliger, quod Athenienses iudicio prosecuti sunt Aristotelem: quoniam in Hermiam, qui esset mortalis, tanquam in Deum, Pæana condidisset: quum tamen viris fortibus daretur id. Adulatores enim, isto etiam genere honoris ornandos viros principes, censuerunt: eratque etiam hic tacita quædam consecratio, et in numerum Deorum relatio. Defendunt quidam Aristotelem, quia non fuerit Pæan, quippe in eo acclamatio nulla, sed potius σκολιὸν μέλος.

Alii hanc addunt rationem, quod ipse Aristoteles disertim fateatur, eum, quem laudat, mortem obiisse: quod Deo non convenit, cui proprius Pæan. Hæc vero scribunt defensionis Aristotelis verba: Hermeiæ, ut immortali, cum ego sacrificare non deliberarem sepulchrum, ut mortali, extruxi: immortalem vero famam eius reddere cupiens, funebri commendatione, atque laudatione illum cohonestavi. His argumentis respondet, et prioris quidem Scaliger, quod nimirum in plerisque et confessis et receptis Pæanibus nullam inveniamus acclamationem, ut mox ex subiecto Pæane patebit. Posteriorem rationem refellit Casaub. lib. 15. in Athen. cap. 16. quia etiam Castori et Polluci canebatur Pæan; quos e terris in cœlos transcendisse et mortem obiisse, omnes sciunt.

Iam ipsum Aristotelis Pæanem subiiciamus, qui sic habet, et totidem verbis descriptus ab Athen. lib. 15. dipnosoph.

Ἀρετὰ πολύμοχθε
Γένει βροτείῳ
Θήραμα κάλλιστον βίῳ. etc.

Virtus laboriosa generi mortalium, indiga vitæ pulcherrimæ: Ob tuam, virgo, formam Græcis mors est optabilis: tolerandique gravissimi laboris indefessa constantia: tali scilicet fructu mentes accendis, immortali, auro, præstantiore, anteponendo vel parentibus, ac lenienti dolores somno. Tua causa divus Hercules, Ledæque filii, multa perpessi sunt, gestis rebus potentiam tuam ac vim prædicantes. Tui desiderio Achilles et Aiax descenderunt ad ditis atria. Ob amabilem formam tuam se privavit lumine solis alumnus Aternæ (Hermeias) quem actis rebus clarum et celebrem sempiterna laudæ Musæ decorabunt, Mnemosynes ac Iovis filiæ, maiestatem Iovis hospitalis extollentes, firmæque amicitiæ præmia.

Est quoque sine acclamatione Pæan ille Ariphronis Sicionii apud Athen. lib. 15. Dipnosoph. quem fecit in honorem bonæ valetudinis, iucundissimum et plenissimum gratiarum.

Ὑγίεια πρεσβίστα μακάρων,
Μετὰ σοῦ ναίοιμι
Τὸ λειπόμενον βιοτᾶς. etc.

Hoc est:

Sanitas ex omnibus beatis Diis maxime veneranda, Tecum o utinam degam quod vitæ superest: Benevola mihi contubernalis esto. Nam si quæ voluptas ex divitiis aut prole percipitur, aut regio principatu, quod fortunatum ducunt homines; aut amoribus, quos occultis Veneris cassibus venamur: Aut si quod aliud est mortalibus benignitate Deorum oblectamentum; Aut si laborum quietem intermissionemque nanciscimur, Tecum o diva sanitas, florent omnia, tecum renidet gratiarum Ver: absque te vero o nemo felix.

Quod supra dicebamus, adulatores, isto genere honoris ornandos viros principes, censuisse. Insigne extat publicæ Atheniensium adulationis monimentum, Ityphallicum scilicet dictum Demetrio ab Atheniensibus e Corcyra et Leucade revertenti. Hic est ille Demetrius Poliorcetes, Antigoni F. qui Demetrium Phalereum Casandri Macedoniæ Regis auspiciis, sub specie Oligarchiæ Athenis dominantem urbe expulit, et pristinam Reipub. formam ob libertatem restituit: anno altero Olymp. cxviii. autore Diodoro lib. xx.

Tum igitur populus Atheniensis incredibili gestiens lætitia, ob recuperatam libertatem post annorum xv. servitutem, ut ornando Demetrio nihil reliqui fecit.

Facta sunt de illius honoribus Senatusconsulta; Et refert Plutarchus inter alia decretum fuisse, ut, quotiescunque in urbem veniret, Demetrius iisdem ritibus ac ceremoniis peregre adveniens exciperetur, quibus solerent Ceres et Bacchus. Demetrium, inquit, Athenas a Leucade et Corcyra redeuntem, Athenienses non solum suffitibus, coronamentis et libationibus vini exceperunt, sed etiam chori processerunt ei obviam, cum prosodiis et ithyphallis, saltantes et canentes.

Olim vero omnia hæc Diis erant propria, et in illorum tantum honorem fieri solita, cum vel in pompa traducerentur, vel alias loco moverentur Deorum simulacra. Primo omnium autem Demetrio tributa sunt: ut ei obviam procederent chori, prosodiaca et ithyphallica in eius gratiam composita carmina canentes. Quemadmodum Pæan Apollini proprie sacrum fuit carmen, sic Ithyphallicum Baccho: neque magis fas fuit isto, quam illo genere carminis, persequi.

Simile etiam Romæ factitatum legimus: ut eorum nomina, quæ eximio honore vellent decorare, saliari carmine canenda decernerent. Germanico mortuo inter alios hic honor tributus, autore Tacito lib. 2. Et M. Antoninus Philos. mortuo filio Vero, iussit, ut nomen eius saliari carmini insereretur.

Vetus quoque Ecclesia Christiana hunc, ut videtur, morem ad pium usum traduxit: instituto, ut nomina sanctorum martyrum, et aliorum fide et meritis excellentium virorum, sacris diptychis inserta inter hymnodias recitarentur. Casaub. lib. 6. cap. 15. Possidonius quoque in 23. memoriæ prodidit; Gallos olim summo in honore secum habuisse Poëtas convictores, a quibus laudarentur, quorum Poëmata Bardos appellata scribit atque ab illis cum cantu pronunciata. Contra prisci epici vocabant eos grassatores. Scal. lib. 1. Poët. cap. 54.

Erant et quædam carmina, quæ canebantur ad organa musica, præcipue lyram, quæ σκολιὰ μέλη vocata sunt: in quibus virorum fortium laudationes concinebantur, nihil a pæanibus differentia, nisi materia, sive argumento. Canebantur Scolia in convivalibus hilaritatibus, in quibus poculum circulatum ὠδὸς appellabatur, quia non liceret absque cantu vel propinare, vel excipere. Scolion carmen autem dici volunt a pede Scolio, Amphimacro. Alii ab obliquis tibiis: Alii ab ordine flexuoso, quo caneretur. In nuptiis cani solitum a discumbentibus, lauro aut myrto coronatis. Eratque σκολιὸν sicut reptatio serpentum, et quasi serræ dentes.

Scoliorum autem argumenta fuerunt βιωφελῆ, vitæ præcepta; quin etiam existimat Casaub. in lib. 15. Athen. pleraque illorum facta de septem sapientum dictis et responsis, ἀδόμενα olim dicta, quia moris ea erat constare in conviviis.

Timocreontis hoc est scolion de contemptu divitiarum.

ὤφελες ὦ τυφλὲ πλοῦτε,
μήτ' ἐν γῇ μήτ' ἐν θαλάττῃ
μήτ' ἐν ἠπείρῳ φανήμεναι,
ἀλλὰ τάρταρον γε ναίειν κ' Ἀχείροντα.
Διὰ σε γὰρ πάντ' ἐν ἀνθρώποις κακὰ.

Fuit igitur ut dictum argumenti genus βιωφελὲς. Nec enim carminis materia solum erat in laudibus virorum fortium, sed etiam in communibus sententiis et adagiis, et quocunque genere adhortationis ad bene beateque vivendum.

Plato in Gorgia scribit Scolio cani solitum: ὑγιαίνεν μὲν ἄριστον τὸ δὲ δεύτερον καλὸν γενέσθαι. τρίτον δὲ τὸ πλουτεῖν ἀδόλως.

De Scolio carmine plura diximus cap. 19. prioris Membri, de usu Musices in conviviis.

Erant insuper et alia, Dithyrambica, Ithyphallica et similia. Et Dithyrambica quidem in Liberi Patris honorem canebantur, qui ipse Dithyrambus dictus fuit: quippe bis natus, bis exivit e naturæ principiis, tanquam binas fores transmiserit, quasi δὶς θύρας ἀμείβων. Archilochus.

Διονύσου ἅνακτος καλὸν ἔξαρξαι μέλος
Διδύραμβον ὄινῳ συγκεραυνωθεὶς φρένας.

Stilus erat tumidus, atque ut ille ait, plenus Deo, plenus numerorum, plenus compositarum vocum, quas ampullas et sesquipedalia Horat. dixit, qui idem Dithyrambos audaces vocat lib. 4. carm. Od. 2. ubi de Pindaro loquitur.

Laurea donandus Apollinari
Seu per audaces nova dithyrambos
Verba devolvit, numerisque fertur
Lege solutis.

Ubi Scholiastes addit. Audaces vocari, quia sine certa pedum lege, æquali vocis sono, et rhythmo cantabantur. Cruquius non tam ad cantionem ipsam rhythmicam, quam ad chorum Bacchicum refert dithyrambos, qui ad numeros, nunc in dextrum, nunc in sinistrum, magno et corporis et vocis motu et impetu contendebat: quod satis indicat Alex. ab Alex. lib. 4. c. 17. genial. dier.

Hinc διθυραμβικὰ δράματα et διθυραμβοποιοὶ, Dithyrambici Poëtæ, quos ait Aristophanis interpres uti λέξεσι πολυπλόκοις, quod Horatius innuere videtur per nova verba. Athenienses Choros Dionysiacos et κικλίους circulares omnibus prætulerunt. Unde et κύκλια μέλη exponunt, Dithyrambica et cantabantur a κυκλίῳ Cyclio quodam dicto. Turneb. lib. 1. c. 4. advers. Cum rhythmo et cantu fuisse Dithyrambos perspicuum etiam est ex Arist. lib. de Poët. c. 1. διθυραμβοποιητικὴ utitur ῥυθμῳ καὶ μέλει, καὶ μέτρῳ poësis Dithyrambica numero utitur concentu et metro. Huc referas quæ de Phallophoris Mimis scripsit Scaliger lib. 1. Poet. cap. 20. Phallophori ait, Mimi non erant personati, sed fuligine obliti et agninis amicti pellibus, quæ Pescia dicta legimus in carmina Saliari. Ibant autem cum canistris et herbis, Serpillo, Acantho, Violis, Hedera, Corollis, saltabantque in numerum: atque in honorem Bacchi, cuius more victores hedera coronabantur, quemadmodum Semus Delius author est, ita concinebant:

Τοὶ Βάκχε τάνδε μοῦσαν ἀγλαΐζομεν,
Ἁπλοῦν ῥυθμόν χέοντες αἰόλῳ μέλει.
Καὶ μὰν ἀπαρθένευτον. οὔτι ταῖς πάρος
Κεχρήμεθα κανώδεσσιν. ἀλλ' ἀκήρατον
Κατάρχομεν τὸν ὕμνον.

Id est:

Hac te splendida nos Musa Bacche honoramus
Vario simplices numeros fundentes carmine,
Intentatos sane aliis. Non enim usitatos prius
Cantos afferimus, sed illibatum
Exordimur hymnum.

Inde procurrerentes obvium quemque subsannabant. Hoc enim differebant ab Ithyphallis, eundo enim canebant: Ithyphalli stantes pronuntiabant, ebriorum persona et coronati. Hoc enim ebriorum fuit. Manuum quoque tegumenta gerebant ex floribus confecta, et tunicas albo ad medium distinctas a cinctura, quam cogebat velum Tarentinum, ad talos demissas. Silentio per ostium ingressi ubi ad orchestræ medium evaserant, convertebant sese ad theatrum, ac dicebant:

Ἀνάγετε: εὐρυχωρίαν ποιεῖτε τῷ θεῷ: ἐθέλει γὰρ ὁ θεὸς ὀρθὸς ἐσφυρωμένος διὰ μέσον βαδίζειν. etc. Abscedite de via: laxum Deo spatium præbete: Egregius Deus malleo ductus per medium Theatrum ambulare vult.

Scaliger lib. 7. Poët. cap. 8. olim non solum ad lyram carmina accommodata fuisse notat, sed et ad Barbiton, et Scindapsum, et Citharam, et Psalterium, et Fistulam, et Phorminga, imo assa voce, multa et maxima ex parte decantata.