Jump to content

Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum II/Caput XIX

E Wikisource
 Caput XVIII Caput XX 

Caput xix.

De Tympano.

Tympanum dicunt instrumentum ex una parte planum, membrana clausum, (nostra vulgaria hodie ex utraque parte) intus vacuum, quod baculis pulsatur. A pulsando nomen habens, quia eo pulsato sonitus cietur. Dicitur et τύπανον, ut apud Hom. hym. in matrem Deorum τυπάνων ἰαχὴ, tympanorum sonus, qui adiunctum quendam habet strepitum; unde apud Euripidem in Cyclop. dicuntur τυμπάνων ἀράγματα, Tympanorum strepitus. Et Scaliger in Bacchum Galliambo: Creperi crepante crispans cava tympana digito. Ab hoc instrumento Tympanista et Tympanistria, apud Plautum in Truculento est Tympano tuba, qui tympanum cient et pulsant. Modo dicebamus Plinium respexisse ad id, quod tympana fieri consuevere ex pelle asinina, eo ipso, quod Appionem dixerat tympanum mundi, non ut Tiberius cymbalum mundi.

Lipsius lib. 4. de Militia Romana dial. 10. Apud Romanos Tympana in usu fuisse negat, et locum illum habet suspectum apud Dionysium lib. 4. in classibus describendis sub Ser. Tullio, duas centurias Tibicinum et Tympanistarum, et qui aliis quibusdam organis ad bella vocabant. Præter hunc nemo præter ea tympana Romanis assignavit. Imo in convicio apud illos Tympano tuba, et Galli matris Deum, id est effœminati pulsabant. Quid quod ipse Dionysius non repugnat, qui dicta sua re colligens σαλπιστὰς καὶ βυκανιστὰς nominat, nulla tympanorum facta mentione.

Idem lib. 7. facit, ubi de classibus hæc repetuntur. Vetera tamen Tympana, et ab ipso Baccho, sed in eo fere choro relicta et apud molles. Polyænus de Baccho eiusque rebus lib. 1. Straton. Et cymbalis et tympanum dedit loco tubæ. Et ab eo fortassis est, quod in bello tympano usi etiam Indi. Curtius: Indi Tympana suo more pulsantes. Iterum: Post elephantos Porus peditem posuerat, ac sagittarios tympana pulsare solitos, id pro cantu tubarum Indis erat. Scriptor quispiam apud Suidam: σάλπιγξιν Ἰνδοὶ οὐ χρῶνται; Tubis Indi non utuntur, sed pro iis sunt flagella, quæ excutiunt in aërem: et tympana item horribilem quendam bombum emittentia. Accipimus Abaros quoque, gentem barbaram, alii Hunos vocant, habuisse Tympana. Ut scriptum reliquit Menander historicus: οἱ δέ ἄβαροι κατὰ τὴν τοῦ πολέμου κίνησιν; Abari initio prælii statuerant excitare mixtum quendam et ferum sonum, simulque cum barritu personare tympanis.

Cuiusmodi tamen hæc Tympana fuerint, haud probe memoriæ proditum.

A nostris vero diversa illa Indorum tympana, quæ sic confecta erant.

In abietis (Lipsio palmæ arboris) stipitem excavatum nolas, sive tintinnabula ex orichalco inferebant, et os deinde vasis taurino corio obtegebant: atque ita tympanum illud in altum ferebant, concutiebantque in acie. Tum, quæ in eo erant, tintinnabula, et multa et magna, atque intus in operto sonantia, obscurum et incognitum edebant sonum, mugitui non ab similem.

Fuit ergo tympanum illud infra rotundum, supra planum, atque ibi corio inductum, quod bacillis pulsabatur: qualia sunt hodie tympana nostra equestria, Heerpaucken.

Quanquam etiam ligno cavo ex utraque parte pellem obductam fuisse scribit Isidorus; id tamen Instrumenti genus, non tam Tympanum, quam Symphoniam appellans. Salmuth. in Pancirol. lib. 1. rer. memor.

Plutarchus Parthos quoque facit non cornibus, aut Tubis incitare se ad pugnam: ἀλλὰ, inquit, ῥόητρα βυρσοπαγῆ; Sed stipites quosdam corio tectos et concavos tintinnabulis æreis circumpositis plurifariam simul pulsant. Illi vero obscurum aliquid et terribile resonant, ex ululatu ferino et tonitru commixtum.

In marmoribus, (inquit Lipsius,) Galli matris Deum conspiciuntur, Tympanum manu tenentes rotundum infra, supra planum: atque ibi corium inductum, quod bacillis pulsant. Hæc talia quoque describit Apollodorus et vult Salmoneum iis tonitru imitatum: καὶ βύρσας μὲν ἐξηρημένας; Et pelles detractas, in curru, cum æneis lebetibus agitans, dicebat se tonare.

Imo tales etiam pelles non in ære tantum, in ligno etiam sic cavato et aptato, apud Isidorum: Tympanum, inquit, est pellis vel corium ligno ex una parte extentum. Dimidiatum nostrate Tympanum: iam plerum in eodem sed alio nomine. Nam Symphoniam vocat. Symphonia inquit, vulgo appellatur lignum cavum ex utraque parte pelle extensa, quam virgulis hinc et inde Musici feriunt.

Illud vero non caret admiratione, quod Salmuth annotat; si nimirum altera pars tympani lupina; altera Ovilla pelle obducta fuerit; tum pulso Tympano ilico rumpitur ovilla: et quod maius est, si duo fuerint tympana, alterum lupino corio, et alterum itidem ovillo obtectum, lupino illo separatim percusso, ovillum plane obmutescere, Alciatus putavit; ut eleganti illo Emblemate his versibus:

Cætera mutescent, coriumque silebit ovillum,
Si confecta lupi Tympana pelle sonent.
Hanc membranam ovium sic exhorrescit, ut hostem,
Exanimis, quamvis non ferat exanimem.
Sic cute detracta Cischas in Tympana versus,
Bohemos potuit vincere Pontifices.

Tanta quippe inter utrumque istud animal est antipathia, ut ne morte quidem finiatur, sed vel tum quoque lupus ovi formidolosus existat. Alciatus quoque mentionem facit Cischæ (vel Ziscæ) Husitarum Ducis invicti, de quo memorant, quod moriens Thaboritas iusserit, post mortem suam sibi pellem detrahere, in usum Tympani quo in acie uterentur ad terrendos strepitu illius hostes, ut qui fuerit vivus, mortuus etiam foret terrori hostibus. Cum enim moriturus rogaretur, de suo corpore, quid fieri mandaret: Pellem, inquit, mortuo demite, relictoque feris cadavere, ex ea tympanum facite.