Jump to content

Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum II/Caput XVI

E Wikisource
 Caput XV Caput XVII 

Caput xvi.

De tuba. Eiusque materia, figura, generibus, usu.

De Tuba verba facturi præmittimus Varronis etymon, qui eam a tubo, vel canali deducit, cuius similitudinem referebat. Tubæ a Tubis inquit Varro, quod etiam nunc ita appellant tubicinæ sacrorum. Græcis dicitur σάλπιγξ qua voce sonus velut quidam innuitur. Imo pro ipso tubæ sono quandoque sumitur.

Tyrrhenorum quidam tradunt esse inventum. Hyginus fab. 274. scribit. Tyrrhenus Herculis filius tubam invenit, qui Concha pertusa buccinavit et pagum convocavit. Unde etiam Tuba Tyrrhenummelos dicitur. Alii Dircæum Poëtam, alii Maletum faciunt inventorem. Consule Musicam sacram de Tuba. Plin. lib. 6. cap. 56. Diseo Tyrrheno attribuit. Tuba, (inquit Stuckius loco sæpius citato de sacris et sacrificiis gentilium) erat instrumentum incurvum ex ære argentove, cuius sonitu non tantum sacrificantes excitabantur, sed milites equique ad prælium inflammabantur, a tubi, hoc est, canalis concavitate nomen habens.

Tuba vero ære directo ducta est, canali ad exitum latiore. Directo, dico, qua voce eam discriminat Ovidius a cornibus.

Non tuba directe, non æris cornua flexi.

Et Iuvenalis:

Cornicini, sive hic recto cantaverit ære.

Nescio, inquit, cornicinem hunc, an tubicinem fuisse dicam. Ex ære igitur fuit fabricata, et tali quidem figura. Iulius Pollux lib. 4. c. 11. Tubæ materiam dicit æs et ferrum, lingulamque vocat osseam. Ex sacris accepimus etiam ex argento a Mose factas; de quibus parte prima in Theoria organicis, cap. 1.

Propertius: Et struxit querulas rauca per ossa tubas.

In hoc versu mutarunt quidam ossa in æra. Lipsius vero lib. 4. de Militia Romana c. 10. retinet ossa, additque posse laxe et ποιητικῶς per tubam cornu intelligi: vel potest quis dicere, primas tubas ab exemplo cornuum structas, potest denique simpliciter capi et asseri, in ipsa tuba osseum aliquid fuisse, quod insitum aut impactum ad sonorem.

Artemidorus lib. i. c. 58. de iis, qui in somnio tuba canere visi, id tale somnium, inquit, ægrotantes tollit, brevique illos vitam cum morte commutaturos portendit. σύγκειται γὰρ ἡ σάλπιγξ ἐξ ὀστὲου καὶ χαλκοῦ: composita est enim tuba ex osse et ære. Subtilis interpretatio inquit Lipsius. Mortem tuba præsignificat, quianam? quod ex ossibus facta notat, in cineres et ossa te iturum.

Potuisset et alia addi ratio, quod nimirum funera olim quædam elata ad tubam.

Idem Lipsius genera et discrimina Tubarum ex Eustathio in Iliad. 2. petita annotat, qui scribit, Homerum quidem cognitam habuisse Tubam, nusquam tamen Heroibus tribuisse, quia nondum tunc in usu Græcorum.

Facit autem sex eius genera: Primam quam Minerva invenit, quæ etiam Argivis colitur hoc cognomento, σάλπιγξ ἀθηνᾶ.

Alteram apud Ægyptios, quam Osiris repperit, quæ Chnove dicitur ipsis, utunturque ad sacrificia. Tertiam, Gallicam, conflatilem, haud nimis magnam, quæ os habeat deformatum in bestias, et cœnalem ipsum plumbeum, in quem inspirant Tubicines: atque esse eam acuti soni. Vocatur autem ab ipsis Gallis Carnyx.

Quartam Paphlagonicam, cuius os effigie bovis, gravi mugitu sursum inflandam.

Quintam Medicam, e calamo tubum habentem gravi sono. Sextam Tyrrhenicam, cuius inventores Tyrrheni, quæ similis tibiæ Phrygiæ, habens orificium scissum aut fractum: Ea est valde acuta. Hæc ille Scholiastes. Et notabis, addit Lipsius, de Tyrrhenica, quam volunt esse hanc nostram et Romanam, atque ab iis traductam: Volunt Græci Latinique mutuo consensu. Diodorus lib. 5. de Tyrrhenis; τὴν δὲ σάλπιγγα λεγομένην: Et tubam dictam invenerunt, utilissimam ad bella, quæ ab iis Tyrrhena appellatur.

Athenæus cornua etiam adiungit lib. 4. Dipnosoph. Tyrrhenorum inventum sunt cornua et tubæ.

Addit et Suidæ locum de Tyrrhena tuba: κώδων, inquit, καλείται τὸ πλατύ σάλπιγγος: etc. Hoc est: Codon dicitur latior pars, os et orificium tubæ. Sophocles in Aiace: Tanquam ærei Codonis e Tyrrhenia. Sunt enim multa genera tubarum, Ægyptiæ, Libycæ, Tyrrhenicæ. Primus porro Archondas (anno circiter octogesimo post Troiam captam) Heraclidis commilitans, adduxit in Græciam Tyrrhenicam tubam. Ideo Sophocles dixit Tyrrhenicam. Totidem ista in Scholiaste Sophoclis: et observes, monet Lipsius, tempus signatum, quo ad Græcos denique hæc tuba. An ergo eadem Græcanica cum Romana? Siquidem ab eadem uterque populus. Non vult Livius, qui de capta per insidias Tarento lib. 25. scribit.

Terrorem (potius errorem) et tuba audita ex theatro faciebat. Nam et Romana erat a proditoribus ad hoc ipsum præparata, et inscienter a Græculo inflata, quis aut quibus signum daret, incertum faciebat. Et sane grandiorem fortiorisque soni Romanam fuisse, Fabius autor est.

De variis tubarum generibus legimus apud Alex. lib. 4. genial. dier. cap. 2. Varia tubarum, inquit, traduntur genera. Nam præcentoriæ erant, et Vascæ, quibus in sacris præcinebant, et puellatoriæ sono clariore, ac Gingrinæ et Milvinæ quæ in acutos exeunt sonos, sicut a locis, Lydiæ, Corinthiæ, Ægyptiæ, sonis diversis et nominibus variis.

Usus tubarum varius. De Tuba in sacris loquitur Festus: Armilustrum, festum quo res divinas armati faciebant, ac dum sacrificabant, tubis canebant. Ipse etiam Varro: Tubilustrum appellatum, quod eo die sacrorum Tubæ lustrantur.

Suidas scribit: σάλπιγξ;

Tuba, sacrum hoc instrumentum. Sacerdotes namque utebantur tuba. Unde qui in sacris tuba canit ἱεροσαλπιγκτὴς sacro tubicen dicitur. Artemidorus item, σαλπίζειν δοκεῖν σάλπιγγι τῇ ἱερᾷ; Videri sacra tuba canere, servos et omnes, qui in ministerio aliquo liberat et absolvit, Proprium enim liberorum hoc instrumentum. Discis hinc et vile nihil in hac re fuisse. Ut in Dione lib. 57. Norbanus Consul tuba canere solitus, et in ea re multus, prodigium tamen fecit, quod ipsis Kalendis anni cecinit, quasi belli signum dedisset. Præterea Romæ olim mortui ad tubam efferebantur; sed mortuos intellige nobiliores: neque enim vulgo ea utebantur, sed in funeribus dubio procul Indictivis: scilicet ad populum classico convocandum. Quare Propertius amoliens illam pompam canit:

Nec mihi tunc fulcro lectus sternatur eburno
Nec tuba sit fati vana querela mei.

Quod ipsum in militibus decore servatum, utii sepelirentur ad bellicum hoc instrumentum. Tertullianus de corona militis: Et mortuus tuba inquietabitur æneatoris. Quod exemplum hodie Romani servant, et cum aliquis decessit, tubicines cantant, et amici convocantur, testandi gratia, eum neque ferro periisse, Lipsius de milit. Rom. l. 4. Dial. 10. ita etiam habes usum funeralem. Cape et militarem.

Militaris autem Tubæ has facit cantus partes Iulius Pollux. Primo est incitatoria vox ἐξορμηστικὸν φώνημα. Unde dixerunt, tubæ signum dare. Præcones etiam tuba utebantur. Hesychio Præco etiam dicitur σιγηνοσάλπιγξ, quod illius tubæ sonus silentium indicet. Secundo erat παρακελευστικὸν τὸ κατὰ τῆς μάχης συμβολὴν, Adhortatoria ad pugnæ conflictum, absque dubio cum classicum caneretur, cui Suetonius solam Tubam destinat in Iul. cap. 32. Rapta ab uno tuba, ingenti spiritu classicum exorsus est. Et in his talibus, inquit Lipsius, non est aliud, quam τὸ πολεμικὸν, sive τὸ παρακλητικὸν σημαίνειν bellicum et incitatorium canere, certis videlicet modis. Quod in pugna quidem legitima fiebat etiam tubis. Fab. lib. 2. cap. 18. Quid aliud in nostris legionibus cornua et tubæ faciunt? quorum concentus quanto est vehementior, tanto Romana in bellis gloria cæteris præstat. Tertio ἀνακλητικὸν, Receptus signum, quod e pugna revocat, diciturque receptui canere. Quarto ἀναπαυστήριον, sedatoria castra metantium acclamatio.

Universi autem qui canebant, appellabantur Æneatores, quia organa erant ex ære. Æneator dicitur et σαλπιγκτὴς. In Ammiano: Æneatorum occentu, signo dato progrediendi ad pugnam.

Dion lib. 47. Deinde Tubicen unus utrinque insonuit, et mox alii pariter responderunt. Priores quidem ii, qui rotundi quodam loco constituti, tubis certum aliquod modulabantur; quo ut consisterent, et prælio se pararent milites admonebantur: tunc deinde omnes reliqui, qui animos irasque militum acuebant et ad pugnam excitabant. Hic vides triplicem tubæ sonum, ut observat Lipsius. Primus est unius et singularis tubicinis; qui primopili fortasse, haud longe ab Imperatore, eiusque nutu incinuit: Secundus aliquot aliorum, qui in loco quodam orbiculato et fortassis editiore stabant, ad signa et aquilas: Tertius, omnium aliorum per cohortes, turmas, qui pariter iam classicum canebant. Nam duo priores soni non nisi expediendo militi, paulatimque eius animi et iræ motæ. Facit enim profecto hoc sonus, et magnam vim habet ad spiritus et sanguinem evocandum. Ideo placent hic quoque Romani, qui non in Equitibus solum Tubas, ut nos, sed et peditibus habebant.

Tubæ autem illius primæ exemplum fortasse in Apuleio de Mundo, in quo multi mores reconditi, paucis verbis advelati: Cum tuba bellicum concinit, milites clangore incensi, alius accingitur gladio, alius clypeum capit, alius equum frænis temporat. Est enim ad huc non verum classicum, sed præparatorium illud ad pugnam. Tangitur et totus iste mos ab Hirtio, bello Africano: Cum, inquit, Cæsar deliberaret etiam de pugna; subito dextro cornu tubicina iniussu Cæsaris canere cœpit. Ecce in cornibus etiam tubicines, et omnino sparsi per manipulos: sed ii signum a Primopili Tubicine aut Imperatoris, exspectare debebant tum succinere. Legimus et in Græcorum militia: Centuriam quamque habere supernumerarios aut extraordinarios quinque; unum signiferum, Uragum, Tubicinem, ministrum, Præconem.

Dio Cassius in pugna Pompeii nocturna cum Mithridate: πρῶτον μὲν, ait: Primum tubicines omnes ex composito simul bellicum cecinerunt. Quemadmodum et Tuba ad vigilias fuit adhibita, Iosephus scribit 2. hist. τὰς φυλακὰς; Vigilias et excitationes Tubæ præsignificant. Quo referri posse videtur, quod apud Sophoclem in Lemniis, ἀσάλπιγκτος ὥρα dicitur media nox, eo quod vespere tantum et mane tuba canere solerent, ut scribit Hesychius. Idem testatur Polybius de Scipionis stratagemate, quo castra Syphacis incendit: ἐστὶ γὰρ ἔθος ῥωμαίοις; Est enim Mos Romanis, sub tempus cœnæ buccinatores et tubicines omnes canere ad Prætoris tabernaculum ut tunc vigilia nocturnæ constituantur. Alibi (nim. in Priori Membro c. 12.) plura annotavimus de usu tubarum in bello.

Est et quidam usus tubæ πομπικὸς in Pompis et solennitatibus; quemadmodum apud Romanos olim etiam triumphanti, qui laureatus curru vehebatur, tubis accinebatur: apud Livium lib. 6. dec. 3.

Addere et hoc lubet, quod pace inter Alexandrum iii. et Fridericum Barbarossam venetorum opera composita, inter insignia, quibus instructa erat Veneti ducis maiestas, Tuba argentea adhibebatur, quod non minimum est tubæ dignitatis argumentuur. Vide Egnatium lib. 2. c. 1. Exemplorum.

Postremo attexamus quoque de quibusdam Tubicinibus historiam. Dircæus Poëta et Tubicen primus tubæ modulos dedisse memoratur. Polydorus eum vocat Tyrtæum lib. 1. cap. 16. Cum Lacedæmonii (autore Iustino lib. 3.) bellum adversus Messenios gererent, diuque extraherent dubium Martis eventum, responsum acceperunt ab Apolline, si vellent vincere, Atheniense duce uterentur.

A quibus rogati Athenienses, contumeliæ causa ipsis Dircæum, quendam claudum, luscum, omnique ex parte corporis deformem dederunt. Usi sunt huius auxilio Lacedæmonii, quibus ille cantum monstravit tubarum, quarum in audito territi sono Messenii fugam fecerunt, adeptique sunt victoriam Lacones.

Homerus de Stentore tubicine in bello Troiano scribit, eique ferream tribuit vocem, adeo ut quinquaginta alios voce sua vincere potuerit. Unde et vox Stentoris proverbio locum dedit.

Misenum Æoliden, Virg. ait, fuisse tubicinem Hectoris; mortuo vero Hectore adhæsisse Æneæ comitem, et tandem a Tritone Deo submersum, quod ad certamen tubæ Deos marinos irritasset:

Quo non præstantior alter,
Ære ciere viros, Martemque accendere cantu.

Nota hic breviter usum tubarum agonisticum, in quo, ut et in pompico, excelluisse scribitur Aglais Megaclei filia, quæ Tuba satis valide utebatur; ut notat Pollux li. 4. c. 11. Huius Aglaidis mulieris, tuba canere doctæ, meminit etiam Ælianus, his verbis, καὶ γυνὴ δὲ ἐσάλπισεν Ἀγλαίς ἡ μεγακλέους ἐν τῇ πρώτῃ ἀχθείσῃ μεγάλῃ πομπῇ ἐν Ἀλεξανδρείᾳ τὸ πομπικόν. Casaub. lib. 10. cap. 3. Hermon erat comœdiæ actor, inquit Pollux, qui cum post multos fortem agendi accepisset, a theatro aberat, vocis experimentum sumens: cumque omnes, qui ante hunc erant, defecissent, Hermonen præco revocavit, hic vero non obœdiens, multa (mulcta) scilicet hac perculsus, ut certatores tuba revocarentur, auctor fuit, et hoc in singula transferre stadia Tubicinem, quinquaginta cum ipsa tuba stadia transeuntem, quemadmodum et Hermolocrum de Philopatre duabus cecinisse tubis, Isæus tradit. Cæterum Megarensi Herodoro tubam inflanti, difficile erat appropinquare πληττομένον διὰ μάγεθος πνεύματος ob vocis horrendæ stuporem. De hoc legimus apud Athen. lib. 10. Demetrio Argos obsidente, cum ad trahendam helepolin machinam bellicam, robur militibus deesset, per Herodorum duabus simul tubis canentem, rediisse illis virtutem et præcordia, qui tanto milites animi robore replevit, impetu forti et cursu ad machinam hanc ferrentur. Pollux lib. 4. cap. 11. Et tantum de Tuba.

Tubicines.

Misenum Æolidem Virgilius ait fuisse tubicinem Hectoris: mortuo demum Hectore, adhæsisse Æneæ comitem, et tandem a Tritone Deo submersum, quod ad certamen tubæ Deos marinos irritaret. Verba Virgilii sunt hæc:

Atque illi Misenum in littore sicco
Ut venere, vident indigna morte peremptum,
Misenum Æolidem, quo non præstantior alter
Ære ciere viros, Martemque accendere cantu.
Hectoris hic magni fuerat comes, etc.

Triton fertur esse Deus et tubicen marinus. Ovid. lib. 2. Metam.

Cæruleos habet unda Deos Tritona canorum.

Stentor fuit tubicen in bello Troiano, cui Homerus ferream et invictam tribuit vocem. Iuvenal. Saty. 13.

Tumiser exclamas, ut Stentora vincere possis.

Homerus apud Erasmum:

Stentoris in specie validi, cui ferrea vox, qui
Quinquaginta alios æquas clamore sonoque.

Olympius Phrygius tubicen fuit ætate Midæ regis.

Aglais Megaclis filia tubicinio vitam fovit.

Agyrtes nomen est tubicinis apud Statium in Achil. lib. 4. scribentem:

Tecum lituo bonus adsit Agyrtes,
Occultansque tubam tacitos apportet in usus.