Jump to content

Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum II/Caput XVII

E Wikisource
 Caput XVI Caput XVIII 

Caput xvii.

De Lituo, Cornibus et Buccina.

Litui etymon Festus dicit esse, quod litis sit testis. Lipsius lib. 4. de milit. Rom. c. 10. dictum putat a similitudine Auguralis litui, vel baculi qui in extremo incurvus. Contra Cicero lib. 1. de divinat. scribit. Quid, ait, Lituus ille vester (quod clarissimum est insigne auguratus) unde vobis est traditus? Namque eo Romulus regiones direxit, cum urbem condidit. Qui quidem Lituus ab eius litui, quo canitur, similitudine nomen habet. Estque lituus autore Festo, buccinæ genus, incurvum, gracilem edens sonum, quo in bello utebantur.

Adunca illa, vel incurva figura a tuba distinguitur. Seneca in Oedipo:

Sonuit reflexo classicum cornu
Lituusque adunco stridulos cantus
Elisit ære.

Et Lucanus lib. 1. aperte seiungit a tuba.

_________ Stridor lituum clangorque tubarum.

Acutum lituus dat sonum, ut Ennius prodidit, Inde loci lituus sonitus effudit acutos: et Statius lib. 6.

Et lituis aures circumpulsantur acutis.

Stridulum Seneca, in versibus datis et alibi idem:

Iam tacet murmur grave classicorum
Iam silet
Stridor Litui strepentis.

Equibus colligitur, grandem et patulum canalem non fuisse. Nec male fortasse Charisius lib. 1. Liticen a Lituo, quod est tubæ genus minoris.

Fuit igitur medium aliquid inter tubam et cornu, non rectum prorsus, ut illa, nec totum incurvum, ut istud. Quin tamen confundant interim scriptores, non est dubium; ut Immianus, vocum lituorumque intonante fragore cohorruit, de classico ipso loquitur.

Scholiastes Horatii Lituum dicit equitum fuisse, ut peditum Tubam.

Classico namque etiam additur, ut lib. 1. Carm. Od. 1.

Multos castra iuvant, et lituo tubæ
Permistus sonitus.

Et lib. 2. Od. 1.

Iam nunc minari murmure cornuum
Perstringis aures: iam litui strepunt.

De Cornibus hæc scribit Lipsius dicto loco: Varro de iis: Cornua quod ea quæ nunc sunt ex ære, tunc fiebant ex bubulo cornu.

Nihil verius et prima origo a boum cornibus, et pastorum instituto. Nam illis sic calabant pecus, aut boves. Propertius.

Nunc intra muros pastoris buccina lenti
Cantat.

Columella lib. 4. Ad sonum buccinæ pecus repetere septa consuescat. Et in Dionysio sunt κέρατα βόεια cornua bubula, de convocando populo ad Buccinam, ut et apud Lucill. lib. 7. legitur, Rauco conventionem sonitu et curvis cogant cornibus. Quidam dicunt, Cornu est genus tubæ obtortæ, a quo cornicines dicti sunt.

Ergo olim nihil discriminis fuit inter Buccinam et Cornu: postea vero factum discrimen, et cornua ista ex ære facta grandiora et magis reflexa. In lapidibus et monumentis apparent figuræ. Distinguit et Vegetius aperte, Tubicines, Cornicines, Buccinatores, qui vel tuba, vel ære recurvo, vel buccina committere solent.

Artemidorus de cornibus: στρογγύλῃ δὲ σάλπιγγι σαλπίζειν, πονερὸν; Inflexa tuba, id est, recurvo ære, canere malum: non enim sacrum hoc organum, sed bellicum. Confundere etiam postea Vegetius videtur: Buccina, inquit, quæ in semet æreo circulo reflectitur. Idem lib. 3. cap. 5. Cornu etiam facit, quod ex uris agrestibus argento nexum, temperato arte spiritu auditur. Inconstans est, et ante ex ære recurvo id conflavit.

Verior tamen sententia Buccinam a cornu seiunctam fuisse et aliis, quod etiam Vigiliæ ostendunt. Nemo illic cornu, aut tubam sonuisse dixerit, sed Buccinam signanter plerique omnes, ut postea dicemus.

Fuit autem cornu bovillum: unde nec male a bove derives, ut instrumentum, quod bubus canit, aut quod boves canit et vocat.

Varro 2. de re Rust. Primo cum incluserunt, cum buccinatum est, aperiunt, ut exire possint. Varro tamen Buccinatorem a vocis similitudine et cantu dictam mavult, quia Bou Bou canit. Quod Isidorus inepte flexit, et buccinam a voce, quasi Vocinam deducit, quod pagani ea vocabantur. Fortasse etiam a Græco βυκάνη.

Habuit igitur Buccina similitudinem cornu eaque retenta et sono, ex ære facta fuit.

Buccinæ illius figura apud Ovidium:

________ cava buccina sumitur illi
Tortilis in latum, quæ turbine crescit ab imo.
Buccina, quæ medio concepit ubi aëra ponto,
Litora voce replet sub utroque iacentia Phœbo.

Concham enim illam curiose contemplantibus, figura apparet turbinatiore.

Hieron. ad Darium Bucca vocatur tuba apud Hebræos, deinde per diminutionem buccina dicitur. Secundum aliquos pastoralis et cornu recurvo efficitur. Columell. lib. 7. Ad quem saturæ pabulo libenter recurrunt, cum pastorali signo, quasi receptui canitur. Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum buccinæ, pecus si quod in sylvis substiterit, septa repetere consuescat.

Apud Varronem videtur esse instrumentum, quod inflari possit, cum inquit: Orphea vocari, qui cum eo venisset, stola et cithara cantare esset iussus, buccinam inflavit. Tubam et buccinam diversa esse ostendit Apul. 3. Florid. cum ait: Siquidem vox hominis et tuba rudiore torvior, et lyræ concentu variatior, et tibiæ quæstu delectabilior, et fistulæ susurro iucundior, et buccinæ significatu longinquior. Salmuth in Panciroll. lib. 1. de rebus memorab. tit. de moribus. Exercitus, tradit, Inter classica instrumenta musica Buccinam tenuisse primas; quippe quæ in semetipsam æneo circulo reflexa, ornamentum erat totius legionis ingressu conflictus et eius reditu: ut ait Vegetius.

Præcipuum fuisse Buccinæ usum ad vigilias supra attigimus, cuius rei testis est Polyb. ὁ γὰρ ταύτης ταξίαρχος τὴν ἐπιμέλειαν ποιεῖται τοῦ κατὰ φυλακὴν βουκανᾷν. Eius centurio curam habet ad quamque vigiliam buccinæ signum dandi. Lipsius lib. v. de milit. Rom. Dial. ix.

Livius lib. 7. Ubi secundæ vigilæ buccina signum datum esset. Idem lib. 26. Ut ad tertiam buccinam præsto essent.

Propertius lib. 4.

Et iam quarta canit venturam buccina lucem.

Silius lib. 7.

____ mediam somni cum buccina lucem,
Divideret, iamque excubias sortitus iniquas
Tertius ab rupta vigilaret ad arma quiete.

Ubi attende, inquit Lipsius, item de sorte ad vigilias, et mediam noctem, id est tertiam iniquissimam habitam, quia turbaret totam quietem. Nam reliquis bonam partem primæ, aut sequentis noctis licebat dormire.

De Buccina item Frontinus lib. 1. cap. 5.

Sulla bello sociali nocte profectus, relicto buccinatore, qui vigilias ad fidem remanentium divideret, et quarta vigilia commissa eum sequeretur, incolumes suos perduxit. Idem astus in Cæsare, quem Varus instituit contra Curionem, Buccinatore in castris et paucis ad speciem tabernaculi relictis, de tertia vigilia exercitum silentio in oppidum reduxit.

Ad hunc morem Cic. respexit orat. pro Mur. Te gallorum, illum buccinarum cantus exsuscitat.

Vegetius: A tubicine, inquit, omnes vigilæ committuntur, et finitis horis a Cornicine revocantur. Itaque tubam ad initia; cornu, sive buccinam ad finem. Silius lib. 15. in ea re Buccinam nominat:

________ bis clarum buccina signum
Præterea gemino prodibat iuncta magistro
Castra regi.

Ut fortasse ad vigilias ipsas hæc sint referenda: et in unis castris Buccinam unam sonuisse: nisi cum duo Prætoria et duo duces.

In Tacito autem lib. 15. Annal. quod legitur, inter solennes militiæ ritus numerandum: Initia vigiliarum per centurionem denunciari, convivium buccina dimitti. Hic mos et sensus. Ante cœnam classicum cecinisse: eo signo, Prætorem aliosque cœnasse: tum centurionem nunciasse Vigilias incipere: et mox ad primam Buccinam convivium dimissum: ut quisque scilicet ad se iret, nec ultra discursu ullo castra inquietarentur.

Poëtæ buccinatorem Neptuni fingunt Tritona, buccina a se inventa canentem, et immani tubæ clangore aquas increpantem.

Hinc Virg. in Ætna:

Nam veluti resonante diu Tritono canoro
Pellit opes collectus aquæ, victusque movetur
Spiritus, ut longas emugit buccina voces.

Quod et Ovidius imitatus ita exprimit:

Cœruleum Tritona vocat, conchaque sonanti
Inspirare iubet, fluctusque et flumina signo
Iam revocare dato.

Tiberio Principi nunciavit Olyssiponensium legatio, visum auditumque in quodam specu concha canentem Tritonem, qua nascitur forma, cuius

Frons hominem præfert, in pristina desinit alvus.

Romani, (ut scribit Pierius lib. 47. Hieroglyph. de Tuba) ut Saturnia ædis fastigio Tritonas tubicines imponebant, caudis abditis et absconditis; id scilicet eo hieroglyphico significantes, quod historia gestarum rerum ab Saturni commemoratione ad nostram usque ætatem in obliteranda celebritate, nota, clara et quasi vocalis esset: quæ vero ante Saturnum gesta fuerint, obscura et incognita in tenebris delitescere.

Idem scribere videtur Nat. Com. lib. 8. Mythol. cap. 3. his verbis. Apud Romanos super templo Saturni Triton quidam eximiæ magnitudinis fuit collocatus, qui buccinam inflabat, quoties oriebatur ventus, caudamque intra terram occultabat. Per illum significare tradiderunt nonnulli res gestas ante Saturnum silentio fuisse involutas: at post imperium Saturni clarissima historiographorum voce fuisse celebratas. Natalis vero ita ἱερογλυφικῶς exponit; occultatam scilicet veram religionem ante Christum fuisse: ac post Christi adventum clarissimo sanctorum Apostolorum præconio omnibus gentibus veram, sanctam et saluberrimam doctrinam omnibus celebratum iri, Christo altissimo Dei Filio credentibus. Nam alioquin insulsum esse videbatur, ut sapientes antiqui caudatos etiam Deos habuerint.