Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars II/Membrum II/Caput XVIII
| Caput XIX |
|
Caput xviii.
De Instrumentis, tinnitu quodam obstrepentibus; ut Sistro, Crembalo, Cymbalo, Tintinnabulo, etc.Sistrum, (Græcis eodem nomine σεῖστρον ἀπὸ τοῦ σείειν, quod est concutere, agitare) dictum fuit instrumentum quoddam Musicum argutum et sonorum dum percuteretur.
Erat autem hoc organum Ægyptiis peculiare e metallo arguto, ab agitatione nomen habens. Nam agitatum et concussum tinnitus argutos edebat, quo nomine sonabile sistrum a Poëtis dicitur. Martialis dixit garrula sistra:
Hæc quatiat tenera garrula sistra manu.
Poëta Sulmonensis lib. 1. de Ponto Eleg. 1. tinnula sistra appellat a sono, quem agitata reddunt.
Huius species ovalis erat et manubriata in ora, undique tintinnabula habens, ut agitatum tinnitum redderet maximum, et quæ pulsarentur; ut describit Adrianus Turnebus lib. 26. Advers. c. 33.
Et recte dixit agitatum, quoniam non spiritu, sed motu concussum æneum illud crepitaculum, sive sistrum, personabat; ut scribit Alex. ab Alex. lib. 7. gen. dier. c. 8.
Non solum ex ære, sed etiam auro et argento confici solita innuit Apuleius his verbis: Æreis et aureis et argenteis sistris argutum tinnitum constrepentes.
Ægyptii Sistris usi in sacris Isidis; unde Tibullus lib. 1. Eleg. 3.
Illa tua toties æra repulsa manu?
Ubi tamen mihi, non tibi, ex veteri scriptura legendum monet Scaliger. Nam liquet, Deliam Tibulliamicam in casto Isidis fuisse; de quo apud Propert. lib. 2. Eleg.
Hinc Isiacos Sacerdotes Martialis vocat turbam sistratam, a gestamine sistrorum lib. 12.
Hoc idem instrumentum iisdem Ægyptiis tubæ vicem exhibebat, unde Virg.
Dicebatur et κρόταλον, crepitaculum, instrumentum, quod manu pulsatum crepitabat, quemadmodum et κρέμβαλον, crembalum, crepitaculi genus erat, quod digitis agitatum edit strepitum. Hæc et eius generis alia organa Musica Athen. lib. 14. ψόφου μόνον παρασκευαστικὰ, crepitu solum obstrepentia: de quibus Dicæarchus in lib. de Græciæ ritibus ait, popularia, supra quam credat aliquis, instrumenta fuisse, saltationibus et cantilenis fœminarum accommodata, quibus percussis digitis suavis ederetur strepitus, eaque significari in cantico Dianæ, canebat alius habens in manibus crembala ænea, deaurata. Hermippus in divis dixit κρεμβαλίζειν, crembala pulsare.
Didymus scribit, quosdam solitos, lyræ vice, conchis et testis complosis, numerosum sonum saltantibus excitare, (ut testatur et in Ranis Aristoph.). Nostratibus ex testis, vel ossibus, inter digitos insertis; vel ex pusillis tintinnabulis alligatis; Hispanis, ex æneis duabus velut exiguis lancibus collisis; strepitum eiusmodi illi vocant Castagnetas.
Græci etiam instrumentum eiusmodi quoddam πλαταγὴν dixerunt, crepitum quendam edens, cuius materiam et pulsum expressit Apollon. lib. 1. Argon.
Δούπει
Huius instrumenti strepitus traductus ad hominem garrulum, aures sermone suo obtundentem, instar crepitaculi, et proverbio locum dedit, Ἀρχύτου πλαταγὴ, Archytæ crepitaculum.
Archytam namque crepitaculi genus æreum excogitasse scribunt, quod pueris lusitantibus daretur, ne quid interim ex vasis domesticis contingerent et confringerent: necesse enim est, ut pueri habeant, quod agant, οὐ γὰρ δύναται τὸ νέον ἡσυχάζειν, ut loquitur Philos. lib. 8. Polit. c. 5.
Et consentaneum est, Tarentinum illum Philosophum Archytam eius organi fuisse opificem, utpote qui fertur in mechanicis mire præcelluisse. Alii alium putant et faciunt inventorem. Sed cuiuscunque fuerit inventum, verosimile est, huiusmodi quoddam organum fuisse, quod sua sponte sonaret.
Quemadmodum et in adagii consuetudinem abiit, Δωδωναῖον χαλκεῖον, Dodonæum Cymbalum, aut tintinnabulum, de homine improbæ et importunæ loquacitatis. Quod Zenodotus citat ex Ariphoro Menandri.
Tradit autem in Dodona duas fuisse sublimes columnas, in altera positam pelvim æream, in altera pensile pueri simulacrum, flagellum æreum manu tollentis, quoties vero ventus vehementius flaverit, fieri, ut scutica impulsa, crebrius lebetem feriat, isque percussus tintinnum reddat, ac multum etiam temporis resonantem.
Ad hoc Adagium allusisse videtur Iuvenalis cum ait:
Pulsari.
muliebrem garrulitatem taxans.
Suidas aliam adagii affert interpretationem ex Dæmone. Scribit Iovis oraculum, quod olim erat in Dodona, lebetibus et tintinnabulis æreis undique cinctum fuisse, ita ut invicem sese contingerent. Itaque necessum erat fieri, ut, uno quopiam pulsato, vicissim omnes resonarent, sonitu per contactum ab aliis ad alios succedente. Durabatque in longum tempus tinnitus ille, videlicet in orbem redeunte sono.
Plutarchus vero περὶ τῆς ἀδολεσχίας indicat, in Olympia Porticum quandam fuisse, ratione mathematica ita compositam, ut pro una voce multas redderet, atque ob id ἑπτάφωνον appellatam.
Casaub. lib. 5. in Athen. de Antiocho scribit, quomodo vilissimorum hominum conventus adierit commessabundus, nec rudes cantantium concentus aspernarit, nec figlina vasa, quibus sonorum edebant strepitum ex prisco more: semper enim, inquit, commessatores tibias vel alia musica organa deferebant. Antiochus ut magis se deiiceret, testas circumferebat tibiarum loco: pauperes in eo imitatus, qui fictilibus crepitaculis et vasorum figlinorum collisione soliti se oblectare, inopia melioris Musicæ. Quemadmodum ex Didymo recitat Athen. lib. 14. hisce verbis: Δίδυμος φησὶν εἰωθέναι τινὰς ἀντὶ τῆς λύρας κογχύλια καὶ ὀστρακα συγκρούοντας εὔρυθμόν τινα ἦχον ἀποτελεῖν τοῖς ἀρσχουμένοις.
Videntur autem vetustiores soliti in hanc rem acetabulis uti, quæ fictilia erant, et bacillo percussa suavem quendam sonum edebant. Hæc est, quam Græci vocant ὀξυβάφων μουσικὴν vel ἁρμονίαν.
Cuius inventorem facit Suidas Dioclem, Poëtam Comicum Atheniensem aut Phliasium: φάσιν, ait, Διοκλέα τὸν Ἀθηναῖον εὑρεῖν τὴν ἐν τοῖς ὀξυφάφοις ἁρμονίαν, ὀστρακίνοις ἀγγείοις, ἅπερ ἔκρουσεν ξυλιφίῳ.
Postea ceperunt fabricari in illum usum acetabula ex variis metallis. Sed et Suidas auctor est, quo magis sonora essent ista vascula, solita fuisse confici ex pluribus metallis, in unum confusis. ἄλλως, inquit, χαλκὸς ἠχεῖ, καὶ ἄλλως σίδηρος, καὶ ἄλλως μόλυβδος, καὶ ξύλον. διὸ καὶ τὰ ὀψόβαφα (supra ὀξύβαφα, εἰώθασιν ἐκ διαφόρου κατασκευάζειν ὕλης, ἴνα τῇ διαφορᾷ τῶν ἀπηχήσεων τὴν ἁρμονίαν ἀποτελέσωσιν.
Cassiod. lib. 4. in erudit. ep. ad Symmachum, Quid acetabulorum tinnitus? Quid dulcissimi soni referam varia percussione modulamen. Atque hæc sunt, quæ vocantur in Musicorum organorum divisione ἔνηχα, sonora ψόφου μόνον παρασηευαστικὰ. Huius etiam generis fuerunt et Scabilli et κρέμβαλα, quæ sine ulla operosiore harmonia ipso delectabant sono: ut hodie quæ vocantur Gallis carcaveaux. quanquam his iam ars est adhibita. Inde κρεμβαλιάζειν est Hesych. interprete, κογχύλια καὶ ὀστᾶ ἅμα συγκροτοῦντας ἄῤῥυθμὸν τινα ἦχον ἀποτελεῖν τοὺς ἐρχουμένους, Hæc Casaub. lib. 5. in Athen. cap. 4.
Porro cybelen invenisse cymbalum quidam tradiderunt: Zenodotus vero autor est, Lybicum quendam quatuor cymbala fabricatum fuisse, certis proportionibus ita inter se respondentia, ut primi spissitudo epitriti rationem haberet ad secundum, ad tertium hemioli, ad quartum dupli, eaque pulsata harmoniam quandam Musicam reddidisse.
Hoc instrumentum Musicum ex ære effici solitum, sonorus, quem reddebat, sonitus arguere videtur, quod ex ipso nomine quoque constat, quod tinnitu quodam pronunciari certum est. Unde de Apione Grammatico Plinius in præfatione ad Imperatorem Vespasianum ipsum a Tiberio Cæsare, cymbalum mundi vocari solitum scribit, ob nominis, ut opinantur, celebritatem. Is enim Apion aiebat eos a se donari immortalitate, ad quos aliqua componeret: Huc Tiberius alludens nominabat illum cymbalum mundi: quod hominem honesta fama donaret, quæ per universum mundum (instar sonori cymbali) amabiliter resonaret.
Plinius vero ob arrogantiam rectius illum appellari censet, Tympanum, non cymbalum publicæ famæ, quod famam daret potius, quam honestam famam, quemadmodum tympanum resonat quidem, sed inamœno strepitu.
Et allusisse videtur Plinius ad illud, quod tympana fiunt e pelle asinina, ut est apud Erasmum in Adagiis. Ad cymbalorum pulsum Indi etiam legiones adversus hostes eduxerunt tubarum loco, teste Alex. lib. 3. cap. 2. Eorundem ad saltationem usum aperit Lucianus de Salt. ἐκυμβάλισε καὶ προσωρχήσατο.
Præterea ut de Tintinnabulis hæc subiiciamus. Apud Euripidem in Rheso, sonitus ex tintinnabulis vocantur κωδωνοφόροι κόμποι. Equi quoque tintinnabulorum sonitu explorabantur, an bellicos tumultus intrepide ferre possent. Unde absque dubio, qui sonitum illum perferre non poterant, sed ad illum trepidarent, ἀκωδώνιστοι dicti. Nec de nihilo est, quod Græcis Tintinnabula ad excitandum atque vigilias fuisse adhibita accepimus, quemadmodum Thucydides lib. 4. τῷ γὰρ κώδωνος, inquit, παρενεχθέντος; Tintinnabulo enim prolato, priusquam rediret is, qui tradiderat, ita in vacuum locum scalarum admotio facta est. De Brasida loquitur, qui Potidæam conatus capere noctu, dum is, qui circuit, tintinnabulum porrigit, atque ita locum paulisper deserit. Et Dio Cassius lib. 54. Romanis Vigilibus in urbe videtur ea tintinnabula dare, cum scribit, Augustum somnio monitum, Iovem Tonantem quasi προφύλακα procubitorem Iovis Capitolini fecisse, eoque tintinnabulum ei appendisse. οἱ γὰρ addit τάς συνοικίας νύκτωρ φυλάσσοντες; qui enim vicos noctu custodiunt, tintinnabulo vel campanula utuntur, ut significare inter se cum voluerint, possint.
Suidas de illo ritu: οἱ περίπολοι οἱ τὰς φυλακὰς περιπολοῦντες; Circuitores, qui vigilias circumibant et explorabant, euntes ad vigiles, tintinnabula habebant, atque ea concutiebant explorantes, si quis dormiret, et ut vigilantes voce responderent. Notatu dignum est, quod in Triumphantis curru olim campanula vel tintinnabulum pendebat, ut meminisset Triumphans posse scilicet se in eam calamitatem eaque tempora incidere, quibus et ipse flagellis cœdi, aut etiam capite plecti posset. Qui enim decapitandus erat, campanulam gerebat appensam, ne tanquam sacer et contaminatus a quoquam tangeretur. Panciroll. lib. 1. memor. tit. de Triumphis.
Angelottus Cardinalis S. Marci, cum eius familia deducendi Domini gratia (sicuti mos est) ad pulsati tintinnabuli signum rara conveniret, negligentiæ illorum per iocum coarguendæ caussa ad horam mensæ vulpina cauda, ne sentiretur, æs percuti mandavit, ita ut pauci admodum, forte præsentes, tantum discumberent. Volat. lib. 23. Anthropol. Iam postremo usum tintinnabulorum et campanularum ad horologia subiiciamus, quorum usum improbavit false apud Plautum Parasitus; ubi stomachatur in eos, qui horologia commenti sunt, cum venter sit optimum horologium. Erasmus in Adag.
Simon Maiolus in diebus canicularibus colloq. 23. hæc memoriæ tradidit. In urbibus, ait, insignioribus, tum Italiæ, ut Venetiis et Bononiæ, tum Flandriæ plerisque oppidis horologiorum machinæ adeo insigniter componuntur, ut, cum instet hora, statuæ æneæ libramentis ferreis, aut æneis commotæ excurrant, equitum, aut peditum more, manibus malleos ferentes campanam magnis ictibus percutiant, quæ horarum numerum probre referant, ac mox visuntur statuæ redire in sua latibula, nimirum munere suo perfunctæ. Et paucis interiectis. Ac quod vires humanas videtur excedere, si statueris tertia aut quarta vigilia excitari, tanta arte componuntur horologia, ut qua volueris hora, neque antea neque post te æris insolito sonitu excitabit, perinde ac si servus te excitet, totus huic rei intentus.
Et quibusdam in locis conspiciuntur rari artificii horologia, in quibus præter alia, tintinnabula et campanulæ pro diverso temporis statu diversas cæntilenarum imitantur et repræsentant melodias; cuiusmodi et, ut notum est, Soræ in Silesia, et in aliis urbibus conspiciuntur, multorum cum magna admiratione.
Theoria organices cap. 12.