Jump to content

Utopia/Liber I/Homo peregrinans Raphael Hythlodaeus

E Wikisource
Liber I
Homo peregrinans Raphael Hythlodaeus
1516

 Index Libri I Peregrinationes Raphaelis 
Io. Clemens.   Hythlodæus.   Tho. Morus.   Pet. Aegid.
SERMONIS QVEM
raphael hythlodaevs vir eximivs,
de optimo reipublicæ statu habuit liber primus, per illustrem uirum Thomam Morum inclytæ Britanniarum urbis Londini & ciuem, & uicecomitem.

Q uum non exigvi momenti negocia quædam inuictissimus Angliæ Rex Henricus eius nominis octauus, omnibus egregij principis artibus ornatissimus, cum serenissimo Castellæ principe Carolo controuersa nuper habuisset, ad ea tractanda, componendaque oratorem me legauit in Flandriam, comitem & collegam uiri incomparabilis Cuthbertus Tuntallus.Cuthberti Tunstalli, quem sacris scrinijs nuper ingenti omnium gratulatione præfecit, de cuius sanè laudibus nihil à me dicetur, non quod uerear ne parum synceræ fidei testis habenda sit amicitia, sed quod uirtus eius, ac doctrina maior est, quam ut à me prædicari possit, tum notior ubique atque illustrior, quàm ut debeat, nisi uideri uelim solem lucerna, quod aiunt, ostendere. Parœmia.Occurrerunt nobis Brugis (sic enim conuenerat) hi quibus à principe negocium demandabatur, egregij uiri omnes, in his præfectus Brugensis uir magnificus, princeps & caput erat, cæterum os & pectus Georgius Temsicius Cassiletanus Præpositus, non arte solum, uerumetiam natura facundus, ad hæc iureconsultissimus, tractandi uero negocij cum ingenio, tum assiduo rerum usu eximius artifex. ubi semel atque iterum congressi, quibusdam de rebus non satis consentiremus, illi, in aliquot dies uale nobis dicto. Bruxellas profecti sunt, principis oraculum sciscitaturi. Ego me interim (sic enim res ferebat) Antuerpiam confero. Ibi dum uersor, sæpe me inter alios, sed quo non alius gratior, Petrus Aegidius.inuisit Petrus Aegidius Antuerpiæ natus, magna fide, & loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe iuuenis haud scio doctiorne, an moratior. est enim optimus & literatissimus, ad hæc animo in omnes candido, in amicos uero tam propenso pectore, amore, fide, adfectu tam syncero, ut uix unum aut alterum usquam inuenias, quem illi sentias omnibus amicitiæ numeris esse conferendum. Rara illi modestia, nemini longius abest fucus, nulli simplicitas inest prudentior. Porrò sermone tam lepidus, & tam innoxie facetus, ut patriæ desyderium, ac laris domestici, uxoris, & liberorum, quorum studio reuisendorum nimis quam anxie tenebar (iam tum enim plus quatuor mensibus abfueram domo) magna ex parte mihi dulcissima consuetudine sua, & mellitissima confabulatione leuauerit. Hunc quum die quadam in templo diuæ Mariæ, quod & opere pulcherrimum, & populo celeberrimum est, rei diuinæ interfuissem, atque peracto sacro, pararem inde in hospitium redire, forte colloquentem uideo cum hospite quodam, uergentis ad senium ætatis, uultu adusto, promissa barba, penula neglectim ab humero dependente, qui mihi ex uultu atque habitu nauclerus esse uidebatur. At Petrus ubi me conspexit, adit ac salutat. respondere conantem seducit paululum, & uides inquit hunc! (simul designabat eum cum quo loquentem uideram) eum inquit, iam hinc ad te recta parabam ducere. Venisset, inquam, pergratus mihi tua causa. Imò inquit ille, si nosses hominem, sua. Nam nemo uiuit hodie mortalium omnium, qui tantam tibi hominum, terrarumque incognitarum narrare possit historiam, quarum rerum audiendarum scio auidissimum esse te. Ergo, inquam, non pessime coniectaui. Nam primo aspectu protinus sensi hominem esse nauclerum. Atqui inquit aberrasti longissime; nauigauit quidem non ut Palinurus, sed ut Vlysses; imò uelut Plato. Nempe Raphaël iste, sic enim uocatur gentilicio nomine Hythlodæus, & latinæ linguæ non indoctus, & græcæ doctissimus (cuius ideo studiosior quàm Rhomanæ fuit, quoniam totum se addixerat philosophiæ; qua in re nihil quod alicuius momenti sit, præter Senecæ quædam, ac Ciceronis extare latine cognouit) relicto fratribus patrimonio, quod ei domi fuerat (est enim Lusitanus) orbis terrarum contemplandi studio, Americo Vespucio se adiunxit, atque in tribus posterioribus illarum quatuor nauigationum, quæ passim iam leguntur, perpetuus eius comes fuit, nisi quod in ultima cum eo non redijt. Curauit enim atque adeo extorsit ab Americo, ut ipse in his XXIIII‾. esset, qui ad fines postremæ nauigationis in Castello relinquebantur. Itaque relictus est, uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis quam sepulchri curioso. quippe cui hæc assidue sunt in ore, Cœlo tegitur qui non habet urnam, & Vndique ad superos tantundem esse uiæ. Apophthegma.Quæ mens eius, nisi deus ei propitius adfuisset, nimio fuerat illi constatura. Cæterum postquam digresso Vespucio multas regiones cum quinque Castellanorum comitibus emensus est, mirabili tandem fortuna Taprobanen delatus, inde peruenit in Caliquit, ubi repertis commode Lusitanorum nauibus, in patriam denique præter spem reuehitur.

 Index Libri I Peregrinationes Raphaelis