Utopia/Liber II/De Utopiensium insula

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber II
De Utopiensium insula
1516
Fairytale left blue.png Index Libri II De urbibus, ac nominatim de Amauroto Fairytale right blue.png
Sermonis quem Raphael Hythlodaeus
de optimo reipublicae statu habuit,
liber secundus, per Thomam Morum ciuem
et uicecomitem Londinensem.


Utopiensium insula in media sui parte (nam hac latissima est) millia passuum ducenta porrigitur, magnumque per insulae spatium non multo angustior, fines uersus paulatim utrinque tenuatur. hi uelut circunducti circino quingentorum ambitu millium, insulam totam in lunae speciem renascentis effigiant.

Cuius cornua fretum interfluens, millibus passuum plus minus undecim dirimit, ac per ingens inane diffusum, circumiectu undique terrae prohibitis uentis, uasti in morem lacus stagnans magis quam saeuiens, omnem prope eius terrae aluum pro portu facit. magnoque hominum usu naues quaqua uersus transmittit. fauces hinc uadis, inde saxis formidolosae.

In medio ferme interstitio una rupes eminet, eoque innoxia, cui inaedificatam turrim praesidio tenent, caeterae latentes & insidiosae.

Canales solis ipsis noti, atque ideo non temere accidit, uti exterus quisquam hunc in sinum, nisi Utopiano duce, penetret, ut in quem uix ipsis tutus ingressus est, nisi signis quibusdam e litore uiam regentibus.

His in diuersa translatis loca, hostium quamlibet numerosam classem facile in perniciem traherent.

Ab altera parte non infrequentes portus.

At ubique descensus in terram ita natura munitus, aut arte, ut ingentes copiae paucis inde queant propugnatoribus arceri.

Caeterum uti fertur, utique ipsa loci facies prae se fert, ea tellus olim non ambiebatur mari.

Sed Utopus cuius utpote uictoris nomen refert insula, Nam ante id temporis Abraxa dicebatur, quique rudem atque agrestem turbam ad id quo nunc caeteros prope mortales antecellit cultus, humanitatisque perduxit, primo protinus appulsu uictoria potitus, passuum milia quindecim, qua parte tellus continenti adhaesit, exscindendum curauit, ac mare circum terram duxit.

Quumque ad id operis non incolas modo coegisset (ne contumeliae loco laborem ducerent) sed suos praeterea milites omnes adiungeret, in tantam hominum multitudinem opere distributo incredibili celeritate res perfecta, finitimos (qui initio uanitatem incoepti riserant) admiratione successus ac terrore perculerit.

Insula ciuitates habet quatuor & quinquaginta spatiosas omnes ac magnificas lingua, moribus, institutis, legibus, prorsus ijsdem, idem situs omnium, eadem ubique quatenus per locum licet, rerum facies.

Harum quae proximae inter se sunt millia quatuor ac uiginti separant.

Nulla rursus est tam deserta, e qua non ad aliam urbem pedibus queat unius itinere diei perueniri.

Ciues quaque ex urbe terni senes ac rerum periti tractatum de rebus insulae communibus, quotannis conueniunt Nam Amaurotum. (ea urbs quod tanquam in umbilico terrae sita maxime iacet omnium partium legatis opportuna) prima, princepsque habetur.

Agri ita commode ciuitatibus assignati sunt, ut ab nulla parte minus soli quam duodecim passuum millia una quaeuis habeat. ab aliqua multo etiam amplius, uidelicet qua parte longius urbes inter se disiunguntur.

Nulli urbi cupido promouendorum finium.

Quippe quos habent agricolas magis eorum se, quam dominos putant.

Habent ruri per omnes agros commode dispositas domos, rusticis instrumentis instructas.

Hae habitantur ciuibus per uices eo commigrantibus.

Nulla familia rustica in uiris mulieribusque pauciores habet, quam quadraginta praeter duos ascriptitios seruos, quibus pater materque familias graues ac maturi praeficiuntur, & singulis tricenis familijs phylarchus unus.

E quaque familia uiginti quotannis in urbem remigrant, hi qui biennium ruri compleuere.

In horum locum totidem recentes ex urbe subrogantur, ut ab his qui annum ibi fuere. atque ideo rusticarum peritiores rerum, instituantur, alios anno sequente docturi, ne si pariter omnes ibi noui, agricolationisque rudes essent, aliquid in annona per imperitiam peccaretur.

Is innouandorum agricolarum mos, & si solennis sit, ne quisquam inuitus asperiorem uitam cogatur continuare diutius, multi tamen quos rusticae rei studium natura delectat, plures sibi annos impetrant.

Agricolae terram colunt, nutriunt animalia, ligna comparant, atque in urbem qua commodum est, terra, mariue conuehunt.

Pullorum infinitam educant multitudinem, mirabili artificio.

Neque enim incubant oua gallinae, sed magnum eorum numerum calore quodam aequabili fouentes animant, educantque, hi simul atque e testa prodiere, homines, uice matrum comitantur, & agnoscunt.

Equos alunt perquam paucos, nec nisi ferocientes, neque alium in usum quam exercendae rebus equestribus iuuentuti.

Nam omnem, seu colendi, seu uehendi laborem, boues obeunt, quos (ut fatentur) equis impetu cedere, sic patientia uincere, nec tot obnoxios morbis putant, ad haec minore impendio, & operae, & sumptus ali, ac denique laboribus emeritos, in cibum tandem usui esse.

Semente in solum panem utuntur.

Nam aut uuarum uinum bibunt, aut pomorum, pirorumue, aut denique aquam nonnunquam meram, saepe etiam, qua mel, aut glycyrizam incoxerint, cuius haud exiguam habent copiam.

Quum exploratum habeant (habent enim certissimum) quantum annonae consumat urbs, & circuniectus urbi conuentus, tamen multo amplius & sementis faciunt, & pecudum educant, quam quod in suos usus sufficiat, reliquum impartituri finitimis.

Quibuscunque rebus opus est, quae res ruri non habentur, eam suppellectilem omnem ab urbe petunt, & sine ulla rerum commutatione, a magistratibus urbanis nullo negocio consequuntur.

Nam illo singulo quoque mense, plerique ad festum diem conueniunt.

Quum frumentandi dies instat, magistratibus urbanis agricolarum phylarchi denunciant, quantum ciuium numerum ad se mitti conueniat, quae multitudo frumentatorum, quum ad ipsum diem opportune adsit, uno prope sereno die tota frumentatione defunguntur.

Fairytale left blue.png Index Libri II De urbibus, ac nominatim de Amauroto Fairytale right blue.png