| De seruis |
|
Has atque huiusmodi opiniones partim ex educatione conceperunt. in ea educti Republica cuius instituta longissime ab his stultitiæ generibus absunt, partim ex doctrina & literis. Nam & si haud multi cuiusque urbis sunt, qui cæteris exonerati laboribus soli disciplinæ deputantur. hij uidelicet in quibus a pueritia egregiam indolem, eximium ingenium, atque animum ad bonas artes propensum deprehendere, tamen omnes pueri literis imbuuntur, & populi bona pars, uiri, fœminæque, per totam uitam, horas illas quas ab operibus liberas diximus, in literis collocant. Studio & disciplinæ Vtopiensium.Disciplinas ipsorum lingua perdiscunt. est enim neque uerborum inops, nec insuauis auditu, nec ulla fidelior animi interpres est. eadem fere (nisi quod ubique corruptior, alibi aliter) magnam eius orbis plagam peruagatur. Ex omnibus his philosophis, quorum nomina sunt in hoc noto nobis orbe celebria, ante nostrum aduentum ne fama quidem cuiusquam eo peruenerat, & tamen in musica, Musica. Dialectica. Arithmetica.dialecticaque, ac numerandi & metiendi scientia, eadem fere quæ nostri illi ueteres inuenere. Cæterum ut antiquos omnibus prope rebus exæquant, ita nuperorum inuentis dialecticorum longe sunt impares. Apparet hoc loco subesse nasum.Nam ne ullam quidem regulam inuenerunt earum, quas de restrictionibus, amplificationibus, ac suppositionibus acutissime excogitatis in paruis logicalibus passim hic ediscunt pueri. Porro secundas intentiones tam longe abest ut inuestigare suffecerint, ut nec hominem ipsum in communi quem uocant, quamquam (ut scitis) plane colosseum & quouis gigante maiorem, tum a nobis præterea digito demonstratum, nemo tamen eorum uidere potuerit. AstrologiaAt sunt in astrorum cursu, & cælestium orbium motu, peritissimi. Quin instrumenta quoque diuersis figuris solerter excogitarunt, quibus solis ac lunæ, & cæterorum item astrorum quæ in ipsorum horizonte uisuntur, motiones ac situs exactissime comprehensos habent. At hi regnant inter Christianos hodie.Cæterum amicitias, atque errantium dissidia syderum, ac totam denique illam ex astris diuinandi imposturam, ne somniant quidem. Imbres, uentos, ac cæteras tempestatum uicissitudines, signis quibusdam longo perspectis usu præsentiunt. Physica omnium incertissima.Sed de causis earum rerum omnium, & de fluxu maris eiusque salsitate, & in summa de cæli mundique origine, ac natura partim eadem quæ ueteres philosophi nostri disserunt, partim ut illi inter se dissident, ita hi quoque dum nouas rerum rationes afferunt, ab omnibus illis dissentiunt, nec inter se tamen usquequaque conueniunt. Ethica. Ordo bonorum.In ea philosophiæ parte qua de moribus agitur, eadem illis disputantur quæ nobis, de bonis animi quærunt & corporis, & externis, tum utrum boni nomen omnibus his, an solis animi dotibus conueniat. De uirtute disserunt, ac uoluptate, sed omnium prima est ac princeps controuersia, quanam in re, una pluribusue sitam hominis felicitatem putent. Fines bonorum.At hac in re propensiores æquo uidentur in factionem uoluptatis assertricem, ut qua uel totam, uel potissimam felicitatis humanæ partem definiant. Vtopiani felicitatem honesta uoluptate metiuntur.Et quo magis mireris ab religione quoque (quæ grauis & seuera est fereque tristis & rigida) petunt tamen sententiæ tam delicatæ patrocinium. Neque enim de felicitate disceptant unquam, quin principia quædam ex Principia philosophiæ e religione petenda.religione deprompta, tum philosophia quæ rationibus utitur coniungant, sine quibus ad ueræ felicitatis inuestigationem mancam, atque imbecillam per se rationem putant. Theologia Vtopiensium.Ea principia sunt huiusmodi. Animam esse immortalem, ac dei beneficentia ad felicitatem natam, uirtutibus ac bene factis nostris præmia post hanc uitam, flagitijs destinata supplicia. Animorum immortalitas, de qua hodie non pauci etiam Christian dubitant.Hæc tametsi religionis sint, ratione tamen censent ad ea credenda, & concedenda perduci, quibus e medio sublatis, sine ulla cunctatione pronunciant neminem esse tam stupidum, qui non sentiat petendam sibi per fas ac nefas uoluptatem. Vt non quæuis expetenda uoluptas, ita nec dolor effectandus nisi uirtutis causa.hoc tantum caueret ne minor uoluptas obstet maiori, aut eam persequatur quam inuicem retaliet dolor. Nam uirtutem asperam, ac difficilem sequi, ac non abigere modo suauitatem uitæ, sed dolorem etiam sponte perpeti, cuius nullum expectes fructum (quis enim potest esse fructus si post mortem nihil assequeris quum hanc uitam totam insuauiter hoc est misere traduxeris) id uero dementissimum ferunt. Nunc uero non in omni uoluptate felicitatem, sed in bona, atque honesta sitam putant. ad eam enim uelut ad summum bonum, naturam nostram ab ipsa uirtute pertrahi, cui sola aduersa factio felicitatem tribuit. Hoc iuxta Stoicos.Nempe uirtutem definiunt, secundum naturam uiuere ad id siquidem a deo institutos esse nos. Eum uero naturæ ductum sequi quisquis in appetendis fugiendisque rebus obtemperat rationi. Rationem porro, mortales primum omnium in amorem, ac uenerationem diuinæ maiestatis incendere, cui debemus, & quod sumus, & quod compotes esse felicitatis possumus, secundum id commonet, atque excitat nos ut uitam quam licet minime anxiam, ac maxime lætam ducamus ipsi, cæterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores nos pro naturæ societate præbeamus. Neque enim quisquam unquam fuit tam tristis ac rigidus assecla uirtutis, & osor uoluptatis, qui ita labores, uigilias & squalores indicat tibi, ut non idem aliorum inopiam, atque incommoda leuare, te pro tua uirili iubeat, & id laudandum humanitatis nomine censeat, hominem homini saluti ac solatio esse, si humanum est maxime (qua uirtute nulla est homini magis propria) aliorum mitigare molestiam, & sublata tristitia uitæ iucunditati, hoc est uoluptati reddere. Quid ni natura quenque instiget ut sibimet idem præstet! Nam aut mala est uita iucunda, id est, At nunc quidam accer sunt dolores, uelut in his sita sit religio, cum ferendi potius sint si incidant ad pietatis officium tendenti, aut naturæ necessitate accidant.uoluptaria, quod si est, non solum neminem ad eam debes adiutare, sed omnibus utpote noxiam ac mortiferam, quantum potes adimere, aut si conciliare alijs eam, ut bonam non licet modo, sed etiam debes, cur non tibi in primis ipsi! cui non minus propitium esse te quam alijs decet. neque enim quum te natura moneat uti in alios bonus sis, eadem te rursus iubet, in temet sæuum atque inclementem esse. Uitam ergo iucundam inquiunt, id est uoluptatem tanquam operationum omnium finem, ipsa nobis natura præscribit, ex cuius præscripto uiuere, uirtutem definiunt. At quum natura mortales inuitet ad hilarioris uitæ mutuum subsidium (quod certe merito facit. neque enim tam supra generis humani sortem quisquam est, ut solus naturæ curæ sit, quæ uniuersos ex æquo fouet, quos eiusdem formæ communione complectitur) eadem te nimirum iubet etiam atque etiam obseruare, ne sic tuis commodis obsecundes; ut aliorum procures incommoda. Pacta & leges.Seruanda igitur censent non inita solum inter priuatos pacta, sed publicas etiam leges, quas aut bonus princeps iuste promulgauit, aut populus, nec oppressus tyrannide, nec dolo circumscriptus, de partiendis uitæ commodis, hoc est materia uoluptatis, communi consensu sanxit. Hijs inoffensis legibus tuum curare commodum, prudentia est; publicum præterea, pietatis; Sed alienam uoluptatem præreptum ire, dum consequare tuam; ea uero iniuria est, contra tibi aliquid ipsi demere, quod addas alijs, id demum est humanitatis ac benignitatis officium, Officia uitæ mutua.quod ipsum nunquam tantum aufert commodi, quantum refert. Nam & beneficiorum uicissitudine pensatur, & ipsa benefacti conscientia, ac recordatio charitatis eorum & beneuolentiæ quibus benefeceris, plus uoluptatis affert animo, quam fuisset illa corporis qua abstinuisti. Postremo (quod facile persuadet animo libenter assentienti religio) breuis & exiguæ uoluptatis uicem, ingenti ac nunquam interituro gaudio rependit deus. Itaque hoc pacto censent, & excussa sedulo & perpensa re omnes actiones nostras, atque in his uirtutes etiam ipsas, uoluptatem tandem uelut finem, felicitatemque respicere.
Voluptas quid.Voluptatem appellant omnem corporis animiue motum statumque, in quo uersari natura duce delectet. Appetitionem naturæ, non temere addunt. Nam ut quicquid natura iucundum est, Falsa uoluptates.ad quod neque per iniuriam tenditur, nec iucundius aliud amittitur, nec labor succedit, non sensus modo, sed recta quoque ratio persequitur, ita quæ præter naturam dulcia sibi mortales uanissima conspiratione confingunt (tanquam in ipsis esset perinde res ac uocabula commutare) ea omnia statuunt adeo nihil ad felicitatem facere, ut plurimum officiant etiam, uel eo quod quibus semel insederunt, ne ueris ac genuinis oblectamentis usquam uacet locus, totum prorsus animum falsa uoluptatis opinione præoccupant. Sunt enim perquam multa, quæ quum suapte natura nihil contineant suauitatis, imo bona pars amaritudinis etiam plurimum, peruersa tum improbarum cupiditatum illecebra, non pro summis tantum uoluptatibus habeantur; uerum etiam inter præcipuas uitæ causas numerentur. In hoc adulterinæ uoluptatis genere, eos collocant, quos ante memoraui, qui quo meliorem togam habent, eo sibi meliores ipsi uidentur. qua una in re, bis errant. Error eorum qui sibi ob cultum placent.Neque enim minus falsi sunt, quod meliorem putant togam suam, quam quod se. Cur enim si uestis usum spectes, tenuioris fili lana præstet crassiori! at illi tamen tanquam natura non errore præcellerent, attolunt cristas, & sibimet quoque precij credunt inde non nihil accedere. eoque honorem, quem uilius uestiti sperare non essent ausi elegantiori togæ, uelut suo iure exigunt, & prætermissi negligentius indignantur. At hoc ipsum quoque, uanis & nihil profuturis honoribus affici, an non eiusdem inscitiæ est! Stulti honores.Nam quid naturalis & ueræ uoluptatis affert nudatus alterius uertex, aut curuati poplites, hoccine tuorum poplitum dolori medebitur! aut tui capitis phrenesim leuabit! In hac fucatæ uoluptatis imagine, mirum quam suauiter insaniunt ij qui nobilitatis opinione sibi blandiuntur ac plaudunt, quod eiusmodi maioribus nasci contigerit, quorum longa series diues (neque enim nunc aliud est nobilitas) habita sit, Vana nobilitas.præsertim in prædijs, nec pilo quidem minus sibi nobiles uidentur, etiam si maiores nihil inde reliquerint, aut relictum ipsi obligurierint. Stultissima uoluptas ex gemmis.His adnumerant eos qui gemmis ac lapillis (ut dixi) capiuntur, ac dij quodammodo sibi uidentur facti, si quando eximium aliquem consequantur, eius præsertim generis, quod sua tempestate, maximo apud suos æstimetur; Opinio hominum precium addit, aut adimit gemmis.neque enim apud omnes, neque omni tempore, eadem genera sunt in precio; Sed nec nisi exemptum auro ac nudum comparant. Imo ne sic quidem, nisi adiurato uenditore, & præstanti cautionem, ueram gemmam ac lapidem uerum esse, tam solliciti sunt; ne oculis eorum, ueri loco adulterinus imponat. At spectaturo tibi, cur minus præbeat oblectamenti factitius, quem tuus oculus non discernit a uero! Uterque ex æquo ualere debet, tibi, non minus hercle quam cæco. Quid hij qui superfluas opes adseruant, ut nullo acerui usu, sed sola contemplatione delectentur, num ueram percipiunt; an falsa potius uoluptate luduntur! aut hi qui diuerso uitio, aurum quo nunquam sint usuri, fortasse nec uisuri amplius, abscondunt, & solliciti ne perdant, perdunt. quid enim aliud est, usibus demptum tuis & omnium fortasse mortalium, telluri reddere! Mira fictio & aptissima.& tu tamen abstruso thesauro, uelut animi iam securus lætitia gestis. Quem si quis furto sustulerit, cuius tu ignarus furti, decem post annis obieris, toto illo decennio, quo subtractæ pecuniæ superfuisti, quid tua retulit, surreptum an saluum fuisse! utroque certe modo tantundem usus ad te peruenit. Aliea.Ad has tam ineptas lætitias, aleatores (quorum insaniam auditu, non usu cognouere) uenatores præterea, atque aucupes, adiungunt. Venatio.Nam quid habet, inquiunt, uoluptatis, talos in alueum proijcere, quod toties fecisti, ut si quid uoluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex frequenti usu satietas! aut quæ suauitas esse potest, ac non fastidium potius in audiendo latratu, atque ululatu canum! aut qui maior uoluptatis sensus est, cum leporem canis insequitur, quam quum canis canem! nempe idem utrobique agitur, accurritur enim, si te cursus oblectet. At si te cædis spes, laniatus expectatio sub oculis peragendi retinet, misericordiam potius mouere debet, spectare, lepusculum a cane, imbecillum a ualidiore, fugacem ac timidum a feroce, innoxium denique a crudeli discerptum. Itaque At hæc hodie ars est deorum aulicorum.Vtopienses totum hoc uenandi exercitium, ut rem liberis indignam, in lanios (quam artem per seruos obire eos supra diximus) reiecerunt. infimam enim eius partem esse uenationem statuunt, reliquas eius partes & utiliores & honestiores ut quæ & multo magis conferant, & animalia necessitatis dumtaxat gratia perimant, quum uenator ab miseri animalculi cæde ac laniatu, nihil nisi uoluptatem petat, quam spectandæ necis libidinem in ipsis etiam bestijs, aut ab animi crudelis affectu censent exoriri, aut in crudelitatem denique, assiduo tam efferæ uoluptatis usu defluere. Hæc igitur & quicquid est eiusmodi (sunt enim innumera) quamquam pro uoluptatibus mortalium uulgus habeat, illi tamen quum natura nihil insit suaue, plane statuunt, cum uera uoluptate nihil habere commercij. Nam quod uulgo sensum iucunditate perfundunt (quod uoluptatis opus uidetur) nihil de sententia decedunt. non enim ipsius rei natura, sed ipsorum peruersa consuetudo in causa est. cuius uitio fit, ut amara pro dulcibus amplectantur. Citta in grauidis.Non aliter ac mulieres grauidæ picem & seuum, corrupto gustu, melle mellitius arbitrantur. Nec cuiusquam tamen aut morbo, aut consuetudine deprauatum iudicium, mutare naturam, ut non aliarum rerum, ita nec uoluptatis potest. Veræ uoluptatis species.Voluptatum quas ueras fatentur, species diuersas faciunt. Siquidem alias animo, corpori alias tribuunt. Animo dant intellectum, eamque dulcedinem quam ueri contemplatio pepererit. Ad hæc suauis additur bene actæ uitæ memoria, & spes non dubia futuri boni. Corporis uoluptatem in duas partiuntur formas, quarum prima sit ea, quæ sensum perspicua suauitate perfundit, quod alias earum instauratione partium fit, quas insitus nobis calor exhauserit. Voluptates corporis.Nam hæ cibo potuque redduntur, alias dum egeruntur illa, quorum copia corpus exuberat. hæc suggeritur, dum excrementis intestina purgamus, aut opera liberis datur, aut ullius prurigo partis frictu scalptuue lenitur. Interdum uero uoluptas oritur, nec redditura quicquam quod membra nostra desyderent, nec ademptura quo laborent; cæterum quæ sensus nostros tamen ui quadam occulta, sed illustri motu titillet afficiatque, & in se conuertat, qualis ex musica nascitur. Alteram corporeæ uoluptatis formam, eam uolunt esse, quæ in quieto, atque æquabili corporis statu consistat, id est nimirum sua cuiusque nullo interpellata malo sanitas. Hæc siquidem, si nihil eam doloris oppugnet, per se ipsa delectat, etiam si nulla extrinsecus adhibita uoluptate moueatur. Quamquam enim sese minus effert, minusque offert sensui, quam tumida illa edendi bibendique libido, nihilo tamen secius multi eam statuunt uoluptatum maximam, omnes fere Utopienses magnam & uelut fundamentum omnium ac basim fatentur, ut quæ uel sola placidam & optabilem uitæ conditionem reddat, & qua sublata, nullus usquam reliquus sit cuiquam uoluptati locus. Valeat possessor oportet.Nam dolore prorsus uacare, nisi adsit sanitas, stuporem certe non uoluptatem uocant. Iamdudum explosum est apud eos decretum illorum, qui stabilem & tranquillam sanitatem (nam hæc quoque quæstio gnauiter apud eos agitata est) ideo non habendam pro uoluptate censebant, quod præsentem non posse dicerent, nisi motu quopiam extrario sentiri. Uerum contra nunc in hoc prope uniuersi conspirant, sanitatem uel in primis uoluptati esse. Etenim quum in morbo, inquiunt, dolor sit, qui uoluptati implacabilis hostis est, non aliter, ac sanitati morbus, quid ni uicissim insit sanitatis tranquillitati uoluptas! nihil enim ad hanc rem referre putant, seu morbus dolor esse, seu morbo dolor inesse dicatur. Tantundem enim utroque modo effici. Quippe si sanitas, aut uoluptas ipsa sit, aut necessario uoluptatem pariat, uelut calor igni gignitur, nimirum utrobique efficitur, ut quibus immota sanitas adest his uoluptas abesse non possit. Præterea dum uescimur, inquiunt, quid aliud quam sanitas quæ labefactari cœperat, aduersus esuriem (cibo commilitone) depugnat, in qua dum paulatim inualescit, ille ipse profectus ad solitum uigorem suggerit illam, qua sic reficimur, uoluptatem. Sanitas ergo quæ in conflictu lætatur, eadem non gaudebit adepta uictoriam! Sed pristinum robur, quod solum toto conflictu petiuerat, tandem feliciter assecuta, protinus obstupescet! nec bona sua cognoscet atque amplexabitur! Nam quod non sentiri sanitas dicta est, id uero perquam procul a uero putant. Quis enim uigilans, inquiunt, sanum esse se non sentit, nisi qui non est! quemne tantus, aut stupor, aut lethargus adstringit, ut sanitatem non iucundam sibi fateatur ac delectabilem! at delectatio quid aliud quam alio nomine uoluptas est! Amplectuntur ergo in primis animi uoluptates, (eas enim primas omnium principesque ducunt) quarum potissimam partem censent ab exercitio uirtutum bonæque uitæ conscientia proficisci. Earum uoluptatum quas corpus suggerit, palmam sanitati deferunt. Nam edendi, bibendique suauitatem, & quicquid eandem oblectamenti rationem habet, appetenda quidem, sed non nisi sanitatis gratia statuunt. Neque enim per se iucunda esse talia, sed quatenus aduersæ ualitudini clanculum surrepenti resistunt. ideoque sapienti, sicuti magis deprecandos morbos, quam optandam medicinam, & dolores profligandos potius, quam adsciscenda solatia, ita hoc quoque uoluptatis genere non egere quam deliniri præstiterit, quo uoluptatis genere si quisquam se beatum putet, is necesse est fateatur, se tum demum fore felicissimum, si ea uita contigerit, quæ in perpetua fame, siti, pruritu, esu, potatione, scalptu, frictuque, traducatur; quæ quam non fœda solum, sed misera etiam sit, quis non uidet! Infimæ profecto omnium hæ uoluptates sunt, ut minime synceræ, neque enim unquam subeunt, nisi contrarijs coniunctæ doloribus, Nempe cum edendi uoluptate copulatur esuries, idque non satis æqua lege. Nam ut uehementior, ita longior quoque dolor est. quippe & ante uoluptatem nascitur, & nisi uoluptate una commoriente, non extinguitur. Huiusmodi ergo uoluptates, nisi quatenus expetit necessitas, haud magni habendas putant. Gaudent tamen etiam his, gratique agnoscunt naturæ parentis indulgentiam, quæ fœtus suos ad id quod necessitatis causa tam assidue faciundum erat, etiam blandissima suauitate pelliceat. Quanto enim in tedio uiuendum erat, si ut cæteræ ægritudines quæ nos infestant rarius, ita hij quoque cotidiani famis ac sitis morbi, uenenis ac pharmacis amaris essent abigendi! At formam, uires, agilitatem, hæc ut propria, iucundaque naturæ dona libenter fouent. Quin eas quoque uoluptates, quæ per aures, oculos, ac nares admittuntur, quas natura proprias ac peculiares esse homini uoluit (neque enim aliud animantium genus, aut mundi formam pulchritudinemque suspicit, aut odorum; nisi ad cibi discrimen, ulla commouetur gratia; neque consonas inter se discordesque sonorum distantias internoscit) & has inquam ut iucunda quædam uitæ condimenta persequuntur. In omnibus autem hunc habent modum ne maiorem minor impediat, neu dolorem aliquando uoluptas pariat, quod necessario sequi censent, si inhonesta sit. At certe formæ decus contemnere; uires deterere, agilitatem in pigritiam uertere, corpus exhaurire ieiunijs, sanitati iniuriam facere; & cætera naturæ blandimenta respuere; nisi quis hæc sua commoda negligat, dum aliorum publicamue ardentius procurat, cuius laboris uice maiorem a deo uoluptatem expectet; alioquin ob inanem uirtutis umbram nullius bono, semet affligere; uel quo aduersa ferre minus moleste possit; nunquam fortasse uentura. hoc uero putant esse dementissimum, animique & in se crudelis; & erga naturam ingratissimi; cui tanquam debere quicquam dedignetur; omnibus eius beneficijs renunciat. Annotandum & hoc diligenter.Hæc est eorum de uirtute ac uoluptate sententia; qua nisi sanctius aliquid inspiret homini; cælitus immissa religio; nullam inuestigari credunt humana ratione ueriorem; qua in re rectene an secus sentiant, excutere nos, neque tempus patitur, neque necesse est. quippe qui narranda eorum instituta, non etiam tuenda suscepimus. Cæterum hoc mihi certe persuadeo, utut sese habeant hæc decreta, Felicitas Vtopiensium ac descriptio.nusquam neque præstantiorem populum, neque feliciorem esse rempublicam. Corpore sunt agili uegetoque; uirium amplius quam statura promittat nec ea tamen improcera; & quum neque solo sint usquequaque fertili; nec admodum salubri cælo; aduersus ærem ita sese temperantia uictus muniunt; terræ sic medentur industria; ut nusquam gentium sit frugis, pecorisque prouentus uberior; aut hominum uiuaciora corpora; paucioribusque morbis obnoxia. Itaque non ea modo quæ uulgo faciunt agricolæ; diligenter ibi administrata conspicias; ut terram natura maligniorem, arte atque opera iuuent; sed populi manibus alibi radicitus euulsam syluam, alibi consitam uideas; qua in re habita est non ubertatis; sed uecturæ ratio; ut essent ligna, aut mari, aut fluuijs, aut urbibus ipsis uiciniora, minore enim cum labore terrestri itinere, fruges quam ligna longius afferuntur. Gens facilis ac faceta, sollers, ocio gaudens, corporis laborum (quum est usus) satis patiens, Cæterum alias haudquaquam sane appetens; animi studijs infatigata. Vtilitas linguæ græcæQui quum a nobis accepissent de literis & disciplina Græcorum (nam in latinis præter historias ac pœtas nihil erat quod uidebantur magnopere probaturi) mirum quanto studio contenderunt, Docilitas Vtopiensium mira.ut eas liceret ipsis, nostra interpretatione perdiscere. Cœpimus ergo legere, magis adeo primum ne recusare laborem uideremur, quam quod fructum eius aliquem speraremus. At ubi paulum processimus, ipsorum diligentia fecit, ut nostram haud frustra impendendam animo statim præciperemus. Siquidem literarum formas, tam facile imitari, uerba tam expedite pronunciare, tam celeriter mandare memoriæ, & tanta cum fide reddere cœperunt, ut nobis miraculi esset loco, nisi quod pleraque pars eorum, qui non sua solum sponte accensi, uerum senatus quoque decreto iussi, At nunc stipites & caudices dicantur literis, felicissima ingenia uoluptatibus corrumpuntur.ista sibi discenda sumpserunt: È numero scholasticorum, selectissimis ingenijs, & matura ætate fuerunt. Itaque minus quam triennio nihil erat in lingua, quod requirerent bonos autores, nisi obstet libri menda, inoffense perlegerent. Eas literas ut equidem conijcio ob id quoque facilius arripuerunt, quod nonnihil illis essent cognatæ. Suspicor enim eam gentem a græcis originem duxisse; propterea quod sermo illorum cætera fere Persicus, non nulla græci sermonis uestigia seruet in urbium ac magistratuum uocabulis. Habent ex me, ($nam librorum sarcinam mediocrem loco mercium quarto nauigaturus in nauem conieci quod mecum plane decreueram nunquam potius redire quam cito) Platonis opera pleraque, Aristotelis plura, Theophrastum item de plantis, sed pluribus, quod doleo, in locis mutilum. In librum enim dum nauigabamus negligentius habitum, cercopithecus inciderat; qui lasciuiens ac ludibundus, paginas aliquot hinc atque inde euulsas lacerauit. Ex his qui scripsere grammaticam, Lascarem habent tantum, Theodorum enim non aduexi mecum, nec dictionarium aliquem præter Hesychium, ac Dioscoridem; Plutarchi libellos habent charissimos, & Luciani quoque facetijs ac lepore capiuntur. Ex pœtis habent Aristophanem, Homerum, atque Euripidem; tum Sophoclem minusculis Aldi formulis. Ex historicis Thucydidem atque Herodotum; necnon Quin Herodianum. in re medica quoque sodalis meus Tricius Apinatus aduexerat secum parua quædam Hippocratis opuscula, ac Microtechnen Galeni, Medicina utilissima.quos libros magno in precio habent; siquidem & si omnium fere gentium, re medica minime egent, nusquam tamen in maiore honore est, uel eo ipso quod eius cognitionem numerant inter pulcherrimas atque utilissimas partes philosophiæ; cuius ope philosophiæ dum naturæ secreta scrutantur, uidentur sibi non solum admirabilem inde uoluptatem percipere; sed apud autorem quoque eius, atque opificem summam inire gratiam. Contemplatio naturæQuæ cæterorum more artificum arbitrantur; mundi huius uisendam machinam homini (quem solum tantæ rei capacem fecit) exposuisse spectandam; eoque chariorem habere; curiosum ac sollicitum inspectorem, operisque sui admiratorem; quam eum qui uelut animal expers mentis; tantum ac tam mirabile spectaculum, stupidus immotusque neglexerit. Utopiensium itaque exercitata literis ingenia mire ualent ad inuentiones artium, quæ faciant aliquid ad commodæ uitæ compendia. Sed duas tamen debent nobis Chalcographorum & faciendæ chartæ, nec solis tamen nobis sed sibi quoque bonam eius partem. Nam quum ostenderemus eis libris chartaceis impressas ab Aldo literas, & de chartæ faciendæ materia, ac literas imprimendi facultate loqueremur; aliquid magis quam explicaremus (neque enim quisquam erat nostrum qui alterutram calleret) ipsi statim acutissime coniecerunt rem; & quum ante pellibus, corticibus, ac papyro tantum scriberent, iam chartam ilico facere, & literas imprimere tentarunt; quæ quum primo non satis procederent, eadem sæpius experiendo, breui sunt utrumque consecuti, tantumque effecerunt, ut si essent Græcorum exemplaria librorum; codices deesse non possent. At nunc nihil habent amplius, quam a me commemoratum est, id uero quod habent impressis iam libris in multa exemplariorum millia propagauere. Quisquis eo spectandi gratia uenerit, quem insignis aliqua dos ingenij aut longa peregrinatione usum; multarum cognitio terrarum commendet (quo nomine gratus fuit noster appulsus) pronis animis excipitur. Quippe libenter audiunt, quid ubique terrarum geratur. Cæterum mercandi gratia non admodum frequenter appellitur. Quid enim ferrent; nisi aut ferrum, aut quod quisque referre mallet, aurum argentumue! Tum quæ ex ipsis exportanda sint, ea consultius putant ab se efferri quam ab alijs illinc peti, quo & exteras undique gentes exploratiores habeant, neque maritimarum rerum usum ac peritiam oblitum eant.
| De seruis |
|