Verba Achillis in Parthenone cum tubam Diomedis audisset

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Verba Achillis in Parthenone cum tubam Diomedis audisset



e libro qui Poetae Latini Minores, volumen tertium nuncupatur

IX.

INCERTI

VERBA ACHILLIS IN PARTHENONE,

QUUM TUBAM DIOMEDIS AUDIISSET.


VANA velut cautae surgens formido parenti [1]
Femineos juvenem jussit me sumere cultus[2],
Et celare virum falso per tegmina sexu[3];
Unde ego lanificas tentavi inglorius artes,

        5 Virgineisque toris carpenda ad vellera inhaesi[4]:
Nunc autem proprium servans natura vigorem
Compellit fluxos humeris depellere[5] amictus ;
Dum nos bella vocant [6]rauco clangore tubarum,
Mens quatitur, saevusque fovet praecordia Mavors[7].
       10 Rumpe moras omnes[8], fervens in praelia virtus,
Nec fuerit latuisse meum : si classica temno,
Dilexi latebras[9], neque ulla est culpa parentis.
Nam quum respicio, quo sim de semine cretus,

Semiferique animis recolo praecepta magistri[10],
       15Nec puerum decuit muliebri pectora peplo
Induere, et teneram gressu simulare puellam[11].
Nunc igitur crescens annis sapientior aetas
Devovit Marti, tenuit quae corda Cupido ,
Belligerumque Deum quum mens tum membra sequuntur[12].
       20Stamina linquentes currant ad spicula palmae,
Terrificumque caput praefixa casside mitram[13]
Pellat, et in gracili decorentur[14] tempora ferro :
Arma tegant nostrum potius, quam suppara[15], corpus,
A telis ad tela decet[16] transire juventam ,

       25Atque hostes gladio quam lanas fundere fuso[17]:
Tenuia loricae cedant multicia forti[18],
Splendeat et raptus projecto pectine[19] mucro ;
Contemptis radiis onerentur brachia pilis;
Clausa diu thalamo reddamus pectora campo.
       30Praesumit certam virtus sibi conscia palmam,
Haec dubios gaudet[20] perferre interrita casus:

Nil metuat[21], qui magna cupit : constantia mentis
Fata domat; nec jam potis est[22] fortuna nocere
Securo mortis[23], cui non sunt bella timori.
       35Fortibus una viris parilisque per omnia sors est,
Aut palmae[24] aut leti pugnando adquirere laudem.
Cemere jam videor, quanta mercede[25] cruoris
Constabit raptus Paridi crimenque jacenti;
Obvia cristatus quum sparserit agmina[26] vertex,
       40Et solo adspectu claudentur Pergama nostro :
Quum novus[27] effusos bellator fudero Teucros,
Multa trahet Xanthi[28] Trojana cadavera gurges,

Majoremque feret cultorum sanguine[29] cursum.
Sed mihi quis referat, quae tu praesaga creatrix[30]
       45Subducens fatis alieni schemate sexus[31],
Ad Lycomedeos fecit transire penates,
Depositumque suum maluit committere[32] blandis
Virginibus, ne te rapiat[33] sic Martius ardor,

Orbatam ut crucies[34] non viso pignore matrem.
       50Vadis in arma ferox, thalamum natumque relinquens,
Nec venit in mentem, quantum mereatur amore[35] ,
Quae te prima virum collato pectore[36] fecit.
Is ad bella libens, ubi quaeritur alea mortis,
Nec spondet certam tristis Bellona salutem ;
       55Sed Danais comes esse placet[37], sociumque pericli
Pro famae titulis[38] meliori adjungere caussae :
Scilicet ut conjux viduo reddatur Atridi[39],
Procumbat vilis Teucrorum[40] victima Achilles!

Aufer, iners monitor, turpis fomenta medelae[41],
       60Meque sine proprio[42] sectari praelia sensu.
Non ita me genitor praeclarus nomine Peleus,
Aut dilecta Jovi fudit Thetis alma sub auras,
Degener ut lateam primaevo flore juventae,
Major et ignavo tantum mihi torpeat[43] aetas ,
       65Abstrudamque toris[44] jam debita pectora castris,
Quum manus Argivum victricia ludat in arma[45].
Denique quum promptum ruat in certamina vulgus[46],
Solus ego in cunctis[47], infami carcere clausus,
Subducar pugnae? quanto tolerabo pudore[48]
       70Me non ferre pedem, quo fert Thersites[49], in omni
Parte miser, forma brevior, menteque fugaci[50].

Absit ab ingenio, et viribus AEcidarum,
Ut vitem pro laude mori[51], metuamque supremum,
Quem das, Parca[52], diem: mihi nam lux amplior illa est,
       75Quae virtute fluit[53], quae nescit claustra sepulcri.
Namque hominis semper, meritorum lege perenni,
Quam breviat fatum[54], propagat gloria vitam.
Ergo animus fidens in Dardana saeviat arma[55],
Nec mihi jam gemini dilectus pignoris obstet :
       80Deidamiam, Pyrrhumque meos nunc Scyros habebit,
Visuros nostrum reditum, celeremque triumphum :
Me pudor hortatur rapere in certamina gressus[56].
Ferre potest quaecumque labans successibus aetas[57],

 Exegi : observans[58] matris praecepta verendae,
       85Induxi molles habitus, velut edita virgo[59],
Lusimus et tactis modulantes[60] carmina chordis.
Virtuti adsurgat[61], fuerat quaecumque voluptas;
Succedat ferrum citharae; quod nutrit amores
Depensum est Veneri[62], reddamus caetera Marti.

  1. velut cautae...parenti, h. e. ut quae nimium cauta et sollicita parens esset. Sic in epigramm. de Achille, quod apud Burmannnum sequitur, Anthol. 1 , 60 : "Cauta quidem genetrix, noceant ne vulnera nato, Confirmat Stygio fonte puerperium ». — Surgens formido, ut Virg. Aeneid. I , vs. 582 , « Nate Dea, quae nunc animo sententia surgit? »
  2. Femineos sumere cultus. Achillem a matre Thetide femineo habitu indutum in Scyron insulam deductum esse, ut latens inter virgines Lycomedis regis curam ducum Gracorum, ad expeditionem Trojanam eum quaerentium , effugeret, memorant Apollodorus, III, 13 , 8; Schol.Hom. Il. XIX, 338 ; Hygin. fab. 96; Ovid. Met. XIII, 169 seqq. et Art. Am. I, 690 sqq. inprimisque Statius, libro I Achill.
  3. Falso per tegmina sexu. Sic in schedis Salm. et Divion. exstat. Leidensis tamen codex a manu prima falsos sexus, quod admitti nequit. Burmannus castigandum censet falsi per tegmina sexus, quod ipse probo , confirmarique puto verbis Statii , Achill. III, 164, ubi « occultum falsi sub imagine sexus Aeciden" dicit. — Sic fallacia vestis itidem de Achille Ajax, apud Ovid. Met. XIII, 16a. Forte et tertio versu non male quis conjiciat, « Et simulare virum »; ut apud Ovid. Art. Am. I, 690. ED. — Tegmina pro vestimento in eadem re Statius, Achill. I. 271 : « cape tuta parumper Tegmina , nil nocitura animo ». Cf. Spurinnae od. I, 12.
  4. Ad vellera inhaesi. Ita in schedis Salmananis correxerat Heinsius, in quibus , ut et in cod. Leid. erat inesi, Divionenses schedae habebant adhaesi. Per toros virgineos recte intelligit Burmannus lectum stratum, in quo sedebant mulieres lanificio operantes, ut de Lucretia Ovid. Fast. II , 649 : « Ante torum calathi lanaque mollis erat ».
  5. Compellit...depellere, indocta et insuavis conjunctio verborum ejusdem originis , unde malim deponere. — Fluxi amictu, vestimenta laxa et longa , quae sunt mulierum et mollium. Lucanus, II, 364, de Marcia Catonis : « Balteus haud fluxos gemmis adstrixit amictus ». Et apud Statium , Achill. I, 532 , de ipso Achille : « O scelus ! en fluxae veniunt in pectora vestes ». Lucan. VIII, 366, « emollit gentes clementia caeli, Illic et laxas vestes et fluxa virorum Velamenta vides"
  6. Dum nos bella vocant Sic schedae Salmas. et cod. Leid. vocant Divionens. recte , licet utrumque saepe varietur. Burm.
  7. Saevusque fovet praecordia Mavors. Oudendorpius bene exponebat, calefacit, incendit pracordia , quia mox sequitur fervens in praelia virtus, id est, incalescens; quomodo Lucanus, VI, 240, "Incaluit virtus". Nec male fovet confirmatur a Silio, V, 224, «Buccina lymphatas agit in certamina mentes. His iras adversa fovent » , i. e. servant incensas ; quamvis et hic et in Nostro movere possis substituere.
  8. Rumpe moras omnes, Sic Virg. AEn. IX, 13 : "Quid dubitas, nunc tempus equos , nunc poscere currus , Rumpe moras omnes, et turbata arripe castra". Burmanno languere aliquantum hic versus videtur atque igitur emendare tentat : « Rumpe moras ; omnes ferrent in praelia vires ». Sed qui emendare hunc poetam scholasticum ex ratione languoris velit , ille totum
    necesse habebit evertere.
  9. Dilexi latebras. Ita in Salmas. et Leid. cod. ut innuat se delituisse in insula Scyro ; ut infra , v. 63:« Degener ut lateam primaevo flore juventae». Sed quum latuisse modo praecesserit , inconcinne hic latebras repetit. Recte igitur tenebras in Divionensibus, quod et amplectebatur Oudendorpius , eo sensu , quo e tenebris in lucem prodire dicitur obscura et celata virtus. Burm. Latebrae et tenebrae saepe variant in codd. Hic sane malim latebras, quod duo codd. habent. — Neque ulla est culpa parentis. Inest hiatus quem teste Burmanno omnes schedae servant, qualis et infra v. 72. Ferendus hic in poeta inferioris aevi , quamvis facilis correctio ejus, sive cum Heinsio legere velis, neque enim ulla est culpa parentis; sive, quod ego malim, neque culpa est ulla parentis.
  10. Semiferique... magistri, Chironis. Sic enim Centauri vocari solent. Vid. Ovid. Met XII, 4O6; ut et semihomines, Ovid. Metam. XII, 536. –– Animis recolo in schedis Divion. animi in Salm. et Leid. cod. est, litera ultima absorpta. Animo recolo adscripserat Heinsius, quod propter sonum ingratiorem improbat Burmannus.
  11. Gressu simulare puellam, quemadmodum facere Achiilem docet Thetis mater, monstrato virginum choro, apud Stat. Achill. I , 339 : « sic ergo gradus , sic ora manusque, Nate, feres, comitesque modis imitabere fictis ».
  12. Quum mens tum membra sequuntur. Ita dedi ex Divionensibus schedis : vitiose Salmasianus et Leidensis codices, quum mens nunc membra secuntur : in quibus versu seq. etiam perperam liquentes. BURM.
  13. Praefixa casside mitram, Sic schedae Divion. Salmasianae et cod. Leid. male habebant mitra, quod correxit Heinsius. —— Terrificum caput, quod terrorem incutere bello potest , ipso adspectu.
  14. In gracili decorentur. Schedae veteres parum variant. Gracile ferrum est lamina ferrea, e qua confecta est galea : sic « graciles ex aere catenae » Ovid. Met. IV, 176.
  15. Quam suppara. MSS habent sipara; quod idem est, et apud Tertuliianum occurrit : unde siparium,
    quod dicitur apud Quintil. VI, 3, 72. Est vero supparus vel supparum, Festo auctore, omne velum, quod ex lino est, sigillatim vestimentum puellarum lineum, quod et subucula appellatur, et Festas confirmat hoc versu Affranii : "Puella non sum , supparo si induta sum ?" Et usurpavit hoc sensu Lucanus, II, 365, de Marcia Catonis loquens : « humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos ».
  16. ad telis ad tela decet, Ludit in similibus vocibus telarum, quae texuntur a feminis , et telorum, quae viros bello habiles decent.
  17. Quam lanas fundere fuso. Sic codd. Mspti, nisi quod vitiose fusa in Salmas. Nota ellipsi hic intelligitur magis vel potius, Oudendorpius tamen legebat : « Atque hostes gladio, non lanam fundere fuso ». Simili oppositione rerum de Achille utitur Ovidius in Art. Am. 1, 691 : «Quid facis, AEacida? non sunt tua munera lanae, Tu titulos alia Palladis arte petas. Quid tibi cum calathis ? clypeo manus apta tenendo est , etc. » Et in epigramm. apud Pithoeum, lib. IV, pag. 151 : «Tela viris decus est, peplumque colusque puellae». BURM.
  18. Tenuia loricae cedant multicia forti. Mspti nihil ita variant , ut lectio dubia reddi possit. Quas igitur Burmannus hic affert , mutationes supervacuae sunt. Tenuia trisyllabice legendum. Et multum variatur hujus vocis pronuntiatio apud poetas, quum literam u et r, pro metri ratione, modo ut consonas, modo ut vocales accipiunt. Vid. Zinzerling. Promuls. Crit. c. 36. Multicia scholiastes Juven. ad Sat. II, 66, exponit "vestes molli intextas substramine, quibus uti solent puellae», quae certe Achilli in Parthenone convenientissima sunt, ut pellucida. Quando Vopiscus in Aureliano, c. 12 tunicas multicias viriles nominat, eas Salmasius pro sericis vel subsericis poni affirmat, quae tunc erant ad usum mollium et delicatorum. Proprie tamen mulierum fuisse idem Juvenalis, XI, 185, probat : « nec..tacito bilem tibi contrabat uxor, Humida suspectis referens multicia rugis ». Dicta autem multicia Salmasius arbitratur a multum et icio, quod bene densata et radio bene percussa, ideoque tenuia et levia , essent. Multicia synthesis, i. e. serica , occurrit apud Tertull. libro de Pall.
  19. Projecto pectine. Intelligit instrumentum, quo fila implicant, qui telas pertexunt , sive ut Gesnerus ad Claudian. in Eutrop. II, 382 , explicat , quod mille parvos ex aciculis uncos tabulis adfixos habet, inter quos tractae lanae explicantur, distribuunturque in paginas aequabiliter. Sed simili prorsus comparatione, qua hic Noster, pectinem et gladium, thalamum et campum opponit Claudian. lib. citato, V. 456 : «Quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses? Quis solio campum praeponere suasit avito ? »
  20. Haec dubios gaudet, In Salmas. et Leid. cod. perperam Hac dubios scriptum erat ; unde emendat Burmannus Ac dubios.
  21. Nil metuat, qui magna cupit Schraderus legebat metuit.
  22. Nec jam potis est. Hoc frigere videtur Burmanno, quamquam schedae nihil variant. Igitur scribendum existimat nec enim potis esse fortuna nocere, et elegantem esse apud poetas locutionis nec enim usum multis exemplis probat. Ego vero huic loco neque tam aptam, neque necessariam esse video, ut propterea lectionem mutandam putem.
  23. Securo mortis, qui mortem non curat , nec reformidat , ut securus fati ap. Claud. IV Cons. Hon. 393, securus famae OV. Trist. I, 1, 49. Turbae securus et immemor de Achille Statius, Achill. I, 311. Similia suppeditabit Heinsius ad Ovidii Met. VII, 435.
  24. Aut palmae. Malim ego Aut palmam, aut leti, etc. Forte adumbratum ex Horat. Serm. 1, 8 : « concurritur, horis Momento aut cita mors venit , aut victoria laeta ».
  25. Quanta mercede, i. e. quanto impendio , periculo , damno. Virg. AEn. VII , 316, «At licet amborum
    populos exscindere regum. Hac gener atque socer coeant mercede suorum». Gratius , Cyneg. 65, « Quam
    magna mercede meo sine munere silvas Impulerint » .
  26. Quum sparserit agmina. Ita correxit Burmannus ex cod. Divion. quum in schedis Salm. et cod. Leid. legeretur consparserit hac mina.
  27. Quumque novus edidit Burmannus e Salmasiano et Leidensi cod. in quibus erat Cumque novos fusos. Ipse tamen e Divionensi mavult Quum novus effusos, quod nos sequuti snmus : quamquam idem in Mantissa adnotat. ad Anthol. tom. I, refert, Higtium pro fusos reposuisse fessos vel versos. Novus autem bellator est insolitus et caeteris major vel validior, quem sensum vocis notavimus ad Eleg. VII, v. 4 ; in hac edit. t. II, p. 263. Ev.
  28. Multa trahet Xanthi. In Divionensi legebatur Multa trahit secum, sic tamen ut asteriscus voci secum appositus vitiosam aut lectu difficilem lectionem in codice fuisse indicaret. In Salmasiano etLeidensi libro erat Multa trahit Sci, id est, Sancti, unde Burmannns cum Heinsio recte correxit Xanthi. Achilles enim plurimos Trojanorum fugatos in Xanthum compulit et cecidit Unde Virg. AEneid. V, 804 : « quum Troia Achilles . . . Millia multa daret leto, gemerentqne repleti Amnes , nec reperire viam , atque evolvere posset In mare se Xanthus».
  29. Cultorum sanguine : sic libri veteres. Burmannus tamen aptius putat legere caesorum sanguine. Cultores sunt accolae. — Majorem feret cursum, h. e. cadaveribus oppletus latior et exundans fluet. Minucius Fel. in Octav. cap. 7: « ut Thrasymenus Romanorum sanguine et major esset et decolor, sprevit auguria Flaminius».
  30. Quae tu praesaga creatrix, Sic Divionenses. In Salm. et Leid. cod. quae tu praesaga creatoris.
  31. alieni symbola sexus Diyion. quidem legit; sed sine dubio rectius est, quod codex Salmas. exhibet, alieni scemate sexus, cujus vestigiis insistit Leidensis, in quo alienis cematis. Caeterum hujus loci manca et turbata verborum connexio et sententia est. Apparet, Achillem sibi fingere aliquem, qui consilio suo adversetur, jussorum matris admoneat, officiorumque erga uxorem et filium. Hoc significat verbis : Sed mihi quis referat, h. e. occurrat mihi forte aliquis, qui objiciat. Hujus autem objectis respondet v. 59 : «Aufer, iners monitor, etc.» Sed verba quae tu praesaga creatrix non cohaerent, ut deberent, cum sequentibus fecit transire, et maluit committere. Igitur Oudendorpius mutabat Cur te praesaga. Huic autem lectioni non bene respondent, quae versu 48 sequuntur, nec vel ne te rapiat, etc. Magis placet, quod Schraderus tentabat : « Sed mihi quis regerat ; quum te paesaga creatrix, etc.» His praemissis apte subjicitur, « ne te rapiat sic Martius ardor, h. e. quum praesaga mater tua te apud Lycomedem sub alieni schemate sexus occultare voluerit, ut te fato subduceret, noli jam nimio Martis ardore abripi, ne orbatam matrem aliquando, te amisso, excrucies. Fortasse minore cum literarum mutatione sic facilius legas : « Sed mihi quis referat, quae, quum praesaga creatrix..... fecit transire ad Lycomedeos penates», hoc est, fortasse mihi quis referat, quae scil. retulit, vel praecepit mihi praesaga creatrix, quum me transire fecit ad Lycomedeos penates ne te rapiat sic Martius ardor.
  32. Maluit committere. Sic Salmas. et Leid. cod. maluit deponere Divionens. Pro maluit, quod in metri leges peccat, fortasse rescribas voluit vel valuit. Sed vitia ejusmodi plura ap. Nostrum. — Sic mox v. 55, «comes esse placet» pro comitem. ED.
  33. Nec te rapiat : ita in Mss. codd. ne corrigebant Oudendorpius et Schraderus : atque hoc plane sensus et connexio poscit.
  34. Orbatam ut crucies, ita in Divion. ut omittitur in Salmas. sched. et cod. Leid.
  35. Quantum mereatur amore, Schraderus legebat amorem, quod equidem probo, aut quantum mereatur amoris.
  36. Collato pectore, est pudica descriptio concubitus, ut Ovidius de Apolline Coronida interficiente Metam. II, 604 : « illa suo toties cum pectore juncta Indevitato trajecit pectora telo ». Idem Her. XV, 191 : « At quanto melius jungi mea pectora tecum, Quam poterant saxis praecipitanda dari ». — Similiter phrasin jungere capita de Venerea consuetudine usurpari observavit P. Burmannus ad Petron. cap. 22, p. 73. ED. — Alias pectora pectoribus collata de luctatoribus dicuntur, Ovid. Met. VI, 144. Illud virum fecit, notante Burmanno in Mantissa, cum Graecorum ἄνδρα ποιεῖν confert Valcken. ad Eurip. Hippol. v. 490.
  37. Sed Danais comes esse placet. Vitiosum hoc sic fortasse corrigendum est, Sed Danais comitem esse placet , praesertim quum eadem in constructione pergatur sociumque pericli meliori adjungere caussae. Ad haec Burmannus in Mantissa notat : « Danaos comitasse Oudendorpius: malim tamen comes isse: quod non tantum ex illius, sed et remotioris aevi usu est ».
  38. Pro famae titulis, h. e. pro inanis famae et tituli pretio socium fieri communis periculi, bello eo subeundi. — meliorem caussam dicit Graecorum, ut auctor Elegiae de Maevio, V. 13, meliora castra partium Angusti.
  39. Reddatur Atridi, perperam pro Atridae.
  40. Procumbat vilis Teucrorum. Sic schedae Divion. et cod. Leid. sed procumbat titulis Teucrorum Salmas. Sed praeferenda prior lectio, quia titulis jam adfuit, et propter imitationem, quae hic apparet, Virgilii AEn. XI , 371 : «Scilicet , ut Turno contingat regia conjux, Nos animae viles, inhumata infletaque turba, Sternamur campis». Ad exemplar τοῦ sternamur retinenda et hic lectio codicum Procumbat, pro quo Burmannus edidit Procumbet. Similiter in Epitome Iliadis Homeri, quam hoc volumine damus, versu 264 Hector Paridem objurgans: "Dum jaceas in amore tuo , nos
    bella geremus Scilicet, et nostram fundemus in hoste cruorem ».
  41. Fomenta medelae, i. e. orationis ardorem meum lenientis. Veteres libri medellae habent. Oudendorpio in mentem veniebat loquelae.
  42. Meque sine pr. Ultima in sine producta propter sequentis vocis literas pr, quod etiam ob literas sp, st, sc fieri solet, ut praeter alios observavit Zinzerling. peculiari dissertatione post ejus Promulsidem criticam. BURM.
  43. Tantum mihi torpeat, id est, tantopere, vel tam diu , tam longo otio torpeat.

  44. Abstrudamque toris, Sic schedae Divion. Abstrutamque Salmas. Abstructamque cod. Leid. Sic supra dixit v. 29 : «Clausa diu thalamo reddamus pectora campo».
  45. Victricia ludat in arma. Sic edidit Burmannus Divionenses schedas sequutus. In Salmasiano erat ultricia ludere in arma, in Leid. cod. luderet. Schraderus reponebat victricia ducat in arma. Mihi verum esse videtur ludat in arma et sensus est, quum exercitus Argivum jam multis se ludis exerceat, et praeparet ad bellum prospere gerendum.
  46. Ruat in certamina vulgus, Ovid. Fast.VI, 598 : «attonitum vulgus ad arma ruit». Sabinus, Epist I, 125 : «Non vi certandum , nec aperta in bella ruendum».
  47. Solus ego in cunetis, Rectius et usitatius erat e cunctis. — Eadem forma occurrebat unus in omnibus, huj. op. t. II , pag. 301, Eleg. XII , vs. 37, ubi vid. notata nostra. ED.
  48. Quanto tolerabo pudore: malim ego quonam tolerabo.
  49. Quo fert Thersites, In ultima brevi vitium. — In omni Parte miser ex usu debebat ab omni Parte miser dici , ut ab omni parte beatum Horat. Carm. II, 16, 27.
  50. Menteque fugaci, i. e. trepida,levi, imbelli. Oudendorpius tentabat mentisque fugacis, ut metro consuleretur. Quod Burmannus conjecerat tergoque fugaci, parum placet , etsi sumptum ab Ovid. Met. 1 , 541.
  51. Ut vitem pro laude mori, ita Divion. In cod. Salmas. erat Ut divitem, cui a manu recentiore adscriptum dubitem vel vitem, quod et in margine cod. Leid. Heinsius conjiciebat Devitem pro laude, Mihi cum Burmanno placet Ut dubitem.
  52. Quem das, Parca, pretulit Burmannus ex Divion. codice pro eo, quod in Salmas. et Leidensi habetur, « Quem dat Parca diem ». — Mihi nam lux amplior illa est, cum Burmanno scripsi pro ""ulla"" est, licet hoc in veteribus lihris reperiatur.

  53. Quae virtute fluit. Pro eo cluit corrigehat Higtius , ut refert Burrmannus in Mantissa ad tomum I
    Anthol. p. 707.
  54. Quem breviat fatum. Nota vocem breviare hoc in versu, unde sequioris quidem, sed tamen non infimae aetatis poetam se prodit Auctor. Hoc enim verbo etiam usus est non uno in loco Quintilianus, tum Manilins, Lactantius aliique. Vide Cellarii Cur. Poster. p. 202, et Vorstii notas ad Sulpit. Severum, lib. I, cap. I. Censorino etiam ex MS restituit Barthius, Adv. XXVII, 19, quem vide. BURM. — Propagat prima longa vitiosum.
  55. In Dardana saeviat arma: ita Salmas. et Leid. codex. In Divion. saeviet.
  56. Rapere in certamina gressus, id est , properare ad bellum , celeriter abire.
  57. Ferre potes quaecumque, ita cod. Salmas. sed ferre potesque quum labans cod. Divion. ferre potesque quumque cod. Leid. Perplexus hic locus est, cum cura distinguendus. Sentio cum Burmanno , quum legendum censet Ferre potest, licet non repugnet , si quis retinere velit potes, ut aetas sit vocativus : in eo dissentio, qood quaecumque putat ad certamina referendum. Mihi videtur hic versus separandus a priore, et cum sequente connectendus. — Labans successibus aetas non alia mihi est , quam progrediens et properans successu temporis, juvenilis aetas, ut supra, v. 17, adfuit crescens annis sapientior aetas : nec satis aptum videtur, quod Burrman- nus labans explicat etiamsi, quamvis labet
  58. Exegi : observans, etc. Exigua Burmannus edidit e codice Divion. idque defendit. Sed Excerpta codicis Salmas. hic habent Exegi observans, et cod. Leid. Exigi observans. Ego adquiesco in Exegi, et versum sic explico: Quaecumque haec aetas mea labans, et successus annorum jam decurrens, ferre, admittere,
    permittere potest, ea jam exegi, feci, absolvi : observans praecepta matris meae molles habitus induxi, quasi virgo nata essem: lusimus etiam modulantes carmina; sed ohe! jam satis est.
  59. velut edita virgo. Haec verba schedae Divion. et Salmas. distinguunt a prioribus molles habitus, et adnectunt sequenti Lusimus, idque sequuntur alii interpretes. Sed recte Burmannus contra disputat, eaque adjungenda prioribus censet, ut
    Achilles dicatur «induxisse molles habitus ut virgo, non lusisse ut virgo ».
  60. Lusimus et tactis modulantes. Sic e cod. Salmas. et Leid. edidit Burmannus recte. Cod. Divionensis habebat « Lusimus, et tactis modulantur », male. Et perperam hic Aristarchus Lipsiensis, testante Burmanno, legere tentat doctis, quae hic ineptissimae sunt , et tribus codicibus refelluntur. Caeterum tangi de cithara usitatissimum. Vid. Anth. Lat. III , 181 vs. 3, de citharaedo : « Stat tactu cantuque potens » ; et Claudianus, de Cons. Mall. v. 316, « magna levi detrudens murmura
    tactu». Ed.
  61. Virtuti adsurgat, i. e. cedat et locum faciat.
  62. Depensum est Veneri. Similiter ait Lucanus, X, 80 , de Caesare, «Tempora Niliaco turpis dependit amori ». — Si quis velit conferre , quantum intersit inter magnum et vere Virgilianum poetam, atque obscurum hunc versuum fabricatorem , is adeat Nostratem J. Racine, Iphigénie, act. I, sc. 2, ubi plures sententiae, quae hic occurrunt, similiter referuntur, sed quam dispari carmine! Ed.