Jump to content

Verba fallacia

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Verba fallacia
(Die Worte des Wahns)
Venceslaus Aloisius Svoboda Latine vertit e Germanico, 1845
1799

editio: 1845
fons: GoogleBooks
 Verba veracia Virginis nenia 

(e Selectis Frederici Schiller carminibus)


Tres audio voces grandisonas,
      Et bonorum per ora strepentes;
At voces fatuas, absonas,
      Nec opem nec levamen ferentes.
Tu vitae fructû privabere!
Inanes dum umbras venabere!
 
Dum secula speras aurea,
      Quibus Fas et regnaverint Jura.
Viget vis Malitiae ferrea
      Aeternum rebellatura;
Sublata in aurâ ni eliditur,
Humi robore duplo renascitur.
 
Dum speras, Fortunae numine
      Jam probos juvari et fortes,
Bonos odit, et coecâ libidine
      Bonas pravis adtribuit sortes;
Neque captant probi terrestria,
Sibi tecta nacturi coelestia.
 
Dum speras cuipiam homini
      Veritatis repandi arcana:
Mortali non pervia lumini
      Mens argutat solum humana.
Quam sonoro arctare vis nomine,
Dea pernix evolat turbine.
 
Ne anime quaere inania,
      Coelesti fiduciâ stato!
Nec auri, nec oculis obvia
      Tamen pulcra et vera putato.
Neu foris venator temere,
Quae non nisi intus fas promere.

 Verba veracia Virginis nenia