| Verba fallacia |
|
(e Selectis Frederici Schiller carminibus)
Tres nuncupo voces gravissimas,
Humana per ora strepentes;
Quas nullo docente per intimas
Regnare sentiscimus mentes.
Quibus si quis cessaverit fidere,
Decus omne videbit diffluere.
Libertas parta est homini,
Servili et nato squalore.
Ne dubiis conmoveamini,
Nec insano vulgi furore!
Qui se jugo eripit pervicax,
Ne timeto liberum susspicax!
Nec Virtus sonus est vacuus ;
Fas mortali est illam sectari ;
Quotiesque labaverit fatuus,
Ad divina fas est eluctari ;
Quod non videt docti mens callida,
Mens perficit simplex et candida.
Deus regnat, qui sancto consilio, —
Ut corda labarint humana, —
Nec tempore septus nec spatio
Regit omnia mente arcanâ.
Dum turbo res variat rapidus;
Manet idem aeternum placidus.
Has igitur voces gravissimas
Versate per ora frequentes,
Ut nullo docente in intimas
Altum defigite mentes!
Quibus qui non cessat confidere,
Sua decora nequit amittere.
| Verba fallacia |
|