Argumentum
[recensere]Æneis poëma heroïcum, sive epicum, ab Æneâ Trojano, Veneris et Anchisæ filio, Priami genero, nomen habet: non quòd actiones illius omnes comprehendat; sed unam inter omnes præcipuam, scilicet regnum in Italiâ fundatum. Scripta est à Virgilio in gratiam, tum Romanæ totius gentis, tum familiæ imprimis Juliæ, quæ originem referebat suam ad Iülum sive Ascanium, Æneæ filium ex Creüsâ Priami filiâ. In hanc porrò familiam adscitus à Julio Cæsare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Egypto subactâ, M. Antonio et Cleopatra interfectis, unus orbis Romani dominus. Scribi cœpta est, Anno U. C. 742. exeunte: Virgilii 40. Octaviani 33. cùm Octavianus in Asiâ non longè ab Euphrate hyemaret: atque ita Virgilius post adhibitam Georgicis extremam manum, continuò animum Æneidi videtur applicuisse; in eâque annos, ut habet Servius, undecim collocâsse, quot ab eo tempore ad mortem Virgilii omnino numerantur. Secutus est Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum, in Georgicis Hesiodum; ita in Æeneide Homerum: cujus Odysseam sex prioribus libris, Iliadem sex posterioribus, expressit, an etiam superavit? id verò ambigitur inter doctos.