Veris leta facies

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Veris leta facies
mundo propinatur,
hiemalis acies
victa iam fugatur.

In vestitu vario
Flora principatur,
nemorum dulcisono
que cantu celebratur.
Ah!

Flore fusus gremio
Phebus novo more
risum dat, hoc vario
iam stipate flore.

Zephyrus nectareo
spirans in odore,
certatim pro bravio
curramus in amore.
Ah!

Cytharizat cantico
dulcis Philomena;
flore rident vario
prata iam serena

Salit cetus avium
silve per amena,
chorus promit virginum
iam gaudia millena.
Ah!