Jump to content

Veterum testimonia (PL 53)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Veterum testimonia (PL 53)
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 53


Veterum testimonia (Auctores varii), JP Migne cc_id: cps_2.AucVar.VetTes2, cc_idno: 7606

TIRO PROSPER, in Chronico, ex bibliotheca S. Victoris.

Praedestinatorum haeresis, quae ab Augustino accepisse dicitur initium, his temporibus serpere exorsa. pag. 0585C|

ARNOBIUS junior in psalmum centesimum octavum.

Dilexit maledictionem Adae, quae per Christum aufertur, et veniet ei: et noluit benedictionem quae per Christum affertur, et utique elongabitur ab eo. Nota ex arbitrio evenisse ut nollet, propter haeresim quae dicit Deum alios praedestinasse ad benedictionem, alios ad maledictionem. Sic enim ex dilectione sua maledictionem habere probatur, et nolle suum benedictionis praemium non habere.

FAUSTUS Reiensis episcopus ad Leontium Arelatensem.

Quod pro sollicitudine pastorali, beate papa Leonti, in condannando praedestinationis errore concilium summorum antistitum congregastis, universis Galliarum Ecclesiis praestitistis.

pag. 0585D|

GENNADIO Massiliensis nel libro de Haeresibus.

raedestinatiani sunt qui dicunt quod Deus non omnes ad hoc creet ut omnes salventur, sed ut multitudine hominum ornetur mundus. Quod et si generali praedicatione dicat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos * ; non tamen omnes ea voluntate vocet, ut omnes sequantur vocantem. Sed nec omnes qui ipso inspirante obediunt vocazionei dicuntur accipere exsequendi in bono opere perseverantiam sed post pag. 0586C| multos labores et justitiae fructus, si non sunt de salvandorum numero, subtrahendas eis vires agendi, ne perdurent in bono; et e contrario illos qui praedestinati sunt ad vitam aeternam, etiamsi in perfidia vel omni genere peccati longo tempore volutentur, Accepturos occasionem qua et credant in Deum, et secundum Dei praeceptum vivant, ut possideant societatem sanctorum. Tali definizione id docere studente, quod Deus personas hominum accipiat, quod alios etiam invitos post multa mala opera attrahat ad salutem, alios post bona rejiciat et compellat in malum, quo pereant in aeternum.

JOANNES ERIGENA contra Gotteschalcum, lib. Io, berretto. 4.

Haec igitur haeresis Gotteschalcana, si tali nomine potest vocari, inter duas alias haereses sibi invicem pag. 0586D| adversantes medietatis loco constituta est: inter illam plane quae dicitur Pelagiana, et illam quae ei repugnat. Quarum una dono divinae gratiae derogat, altera libertatem arbitrii condannat. Pelagiana siquidem secta libertatem arbitrii razionaleis naturae tantum commendat, ut sine dono gratiae ad perficiendam hominis justitiam sufficiat. Ejus vero secta contraria gratuitae gratiae donum confirmat, ut ea sola in homine pag. 0587A| operante, omni conatu liberi arbitrii contempto, omnis fidelis fastigium justitiae contingat.

SIGEBERTO Gemblacensis, in Chronico, anno Christi 414. ¶

Praedestinatorum haeresis in hoc tempore coepit serpere: qui ideo Praedestinati vocantur, quia de praedestinatione et divina gratia disputantes, asserebant pag. 0588A| quod nec pie viventibus prosit bonorum operum labor, si a Deo ad mortem praedestinati fuerint; nec impiis obsit quod improbe vivant, si a Deo praedestinati fuerint ad vitam. Quae assertio et bonos a bonis avocabat, et malos ad mala provocabat. Haec haeresis ex libris Augustini male intellectis initium sumpsisse dicitur.