Migne Patrologia Latina Tomus 68
Veterum testimonia (Auctores varii), JP Migne cc_id: cps_2.AucVar.VetTes4, cc_idno: 7885
Martirologio Rom. die XVI Junii: Lugduni depositio beati Aureliani episcopi Arelatensis.
Vigilio PP. epistola ad Aurelianum Arelat. : Administrationem vicum nostrarum fraternitati vestrae animo libenti committimus, et credimus charitatis vestrae officio actibus Deo placitis diligenter universa compleri: quando et summi sacerdotii consortio vos dignos divina esse gratia judicarit, et gloriosissimi Childeberti Francorum regis Christiana et Deo placita in perhibendo vobis testimonio voluntas accesso, ecc.
Idem ad episcopos Galliae: Quia dudum Auxanio quondam Arelatensis civitatis antistiti vicum nostrarum sollicitudinem dederamus; sed cursum vitae praesentis implendo de hac luce migravit, in cujus loco Aurelianus frater noster noscitur successisse, necessarium valde pag. 0397C| credidimus, sollicitudinem hanc a nobis antefato debere committi, confidentes illum et pro loci sui qualitate bonis actibus universa, quae Deo placeant, posse complere; et maxime cum gloriosus filius noster Childebertus rex testimonium bonae conscientiae pro Christiana suae voluntatis devozionee perhibuit.
Item epistola ab Italiae clericis Francorum legatis directa, tomo I Concil. Galliae I Sirmondi: Unde rogamus et contestamur gloriam vestram, ut ad provincias vestras haec omnia velociter indicetis, ne aut isti subripiant pag. 0398B| qui missi sunt, aut Anastasius quidam, quem sanctus episcopus Aurelianus Arelatensis civitatis ad beatissimum papam ante hoc biennium direxerat, ibidem in Galliis aliqua mentiatur.
S. Gregorius M. epistola 117, 50, 7, ind. 2 ad Vigilium Arelatensem episcopum: Gloriosae memoriae Childebertus Francorum rex catholicae religionis amore succensus intra muros Arelatensis civitatis monasterium virorum, ut scripto reperimus, pro sua mercede constituens, quaedam ibidem pro habitantium sustentatione concessit. Cujus ne voluntas unquam duceretur in irritum, et ea quae pro quiete monachorum disposita fuerunt, turbarentur; quaeque contulit in jure ejusdem monasterii, epistolis suis apostolica petit auctoritate firmari. Unde quia effectum et regia voluntas et res pag. 0398C| valde desiderata poscebat, a praedecessore nostro Vigilio Romanae sedis antistite ad praedecessorem vestrum Aurelium * scripta transmissa sunt.
Joannes Trithemius lib. de Proprietate monachorum, cap. 5: Aurelianus episcopus in Regula ad moniales, cap. 3, sic dicit: Nihil occulte accipiatis, ecc.
¶ Ex hac quoque Regula sancti Aureliani ad Virgines aliquota capita affert sanctus Benedictus Anianae abbas in Concordia Regularum.