Querceta procella
Diverberat,
Ripae puella
Adsederat;
En undae fremíscunt percitae;
Haec nocti conqueritur tacitae,
Uberrimo fletû rigata:
«Stant omnia vasta,
Heus! torpeo,
Quae sperem fasta
Jam non video!
Patrona! reduc tibi deditam,
Bono quoque terrigenam perfruitam;
Amans enim sum redamata». —
«Tu fletûs inanes
Cur rediteras?
Hac neniâ manes
Non reciperas.
Age! pectus, dic, quid levet saucium,
Dum amoris deperit delicium?
Ut Coelestis, medebor dolori». —
«Da, fletûs inanes
Ut rediterem,
Licet neniâ manes
Non reciperem!
Dulcissimum moestae solatium,
Dum amoris deperit delicium,
Est nenia ipsa amori!» —