Vita Attalae (Jonas Bobiensis), J. P. Migne
- CAP. I.(1055B)Attala Columbani successor ab Arigio instructus Lerinum petit.
--Cum ergo venerabilis Columbanus de hac luce migrasset, ejus in locum Attala affectus est omni religione laudabilis: cujus post magistrum virtutes clarae fulserunt. Hic ex Burgundionum genere nobilis natione fuit, sed nobilior sanctitate per vestigia magistrum secutus. Sed qualiter rudimenta illius inter ipsa primordia uberem profectum acquisierint, praetermittendum non est. Itaque cum patris studio nobili liberalibus litteris imbutus fuisset, Arigio cuidam pontifici a genitore commendatus est. Sed cum se nihil utilitatis agere cerneret, coepit rudis affectus ad potiora anhelare, deditque operam ut, postpositis phaleramentis saeculi, monachorum jungeretur cohorti. Clam (1055C)ergo a sodalibus progressus duobus pueris contentus ad Lirinense coenobium venit, quo diu vitam degens cum nequaquam cerneret regularis disciplinae habenis caeteros colla submittere, coepit anxio animo trutinare quo potioris consilii aditus viam panderet. Progressus ergo inde ad B. Columbanum Luxovio tenus venit. Quem vir sanctus cum ingenii sagacis solertem esse cerneret, suo ministerio junxit, ac in omnibus divinis monitis crudire tentavit.
- CAP. II.Abbas factus a suis exagitatur.
--Poena rebellium monachorum. Ergo cum egregie post B. Columbanum supradictum coenobium regeret et in omni disciplina regularis tenoris erudiret, contra eum antiqui anguis versutia letiferum discordiae virus noxiis retibus laxare coepit, excitans aliquorum (1055D)contra eum corda subditorum, qui se aiebant nimii fervoris austeritatem ferre non posse, et arduae disciplinae pondera portare non valere. At ille sagaci ut erat animo pia fomenta praebere, et salutaris antidoti quo sanies putrefacta abscideretur potum dare studens, mollire tumentia corda nitebatur. Denique castigatos cum secum tenere non valeret, moerore animi turbatus multis precibus cum pietatis obsequio (1056B)prosequebatur ut se non relinquerent, et ab ardui itineris calle non deviarent, reminiscerenturque Patres per mortificationem et contemptum praesentis vitae regna coelorum possidere. Cumque se nihil jam proficere cerneret, nec alibi trahentes animos suae societatis habenis irretiri posse vidisset, pertinaces ire sinit; qui postquam segregati sunt ab eo, alii eorum marinis sunt sinibus recepti, alii locum eremi ob libertatem habendam petiere. Qui temeritatis suae atque arrogantiae inibi positi, mox in obtutu damna sensere. Nam cum his in locis morarentur, et virum Dei suis detractionibus lan arent, unus eorum qui Rocolenus dicebatur, qui et jurgiorum, ut credebatur, incrementa ministrabat, subito igne febrium accensus inter poenas incendii clamare coepit se, si (1056C)valuisset, ad B. Attalam venire velle et admissi criminis damna poenitentiae medicamento lenire. Nec mora, vix haec dicere ei licuit obmutuit, ac extremum halitum dimisit. At hi qui aderant, videntes viri Dei injurias divina ultione vindicari, plurimi eorum ad virum Dei remeant, suasque noxas confitentes se in omnibus si recipiantur emendaturos pollicentur. Quos vir sanctus miro gaudio ac si e luporum ore ereptas oves recepit suisque locis suas agnoscentes culpas restituit. At vero alii qui verecundia praeveniente vel temeritate ac arrogantiae vitio maculati redire noluerunt et datum poenitentiae locum non redeundo contempserunt, diversis mortibus sunt direpti: ut manifeste daretur intelligi, socios eos fuisse ejus in excitanda contumaciae incrementa, (1056D)quem ultio divina percusserat, et propterea cum caeteris veniam non meruisse. Nam unus eorum Theodemundus nomine securi percussus interiit; alius dum parvi fluminis alveum transmearet, irretitis poplitibus per parvulam fluvii undam necatus est; tertius vero, qui Theutarius dicebatur, cum se in mare portaturum carinae tradidisset, dimersus est. Videntes haec qui adhuc supererant, verecundia (1057A)submota post socios ad B. Attalam repedant. Qui ab ipso ut superius alii recepti et salvati sunt.
- CAP. III.Fluvii inundationem compescit.
--Alia ab eo patrata miracula omnium in supradicto monasterio fratrum testimonio approbantur: inter quos ego positus et beati viri ministerio deputatus tenebar, cum quodam in tempore fluviolus cujus superius mentionem fecimus, Bobius nomine, turgidis aquarum molibus violenter ac rapaci cursu defluens, ut solent torrentes ex Alpium cacuminibus dilapsi et imbrium effusione aucti, ita iste saxorum rupes et arborum congeries nimia vi tumescens coacervaret, molinum monasterii rapido cursu suffodere ac totam officinam ocius demergere nitebatur. Quo fragore audito custos molini nomine Agebodus ad (1057B)molinum pergit, ut videret si tanti fragoris moles inibi dispendii damna generaret: ubi cum venisset, vidit nisi celeri auxilio subvenirent, cuncta fore diripienda; festinusque Patri nuntianda credit, ut solamen praebeat, quo opportune necessaria ex aquarum fluctibus liberarent. Ad quem vir Dei: Vade, inquit, voca mihi Sinoaldum diaconem, tu vero stratu receptus somnum cape, nec metu aliquo detentus moerori corda submittas. Erat enim mane, priusquam aurora funderet grata lumina terris. Venit ergo Sinoaldus ad virum Dei, cui B. Attala ait: Apprehenso baculo quo sustentor vade ad Bobium, imperantisque voce dicito signo dominicae crucis praelato, ut istas desinat perfodere ripas, nec praesumptae audaciae modos suppleat, sed alia cedens (1057C)latera ista sinat esse illaesa, imperiisque se cognoscat Domini recessurum. Quo viri Dei imperio supradictus vir obediens, cum fidei adminiculo pergit, et imposito ripae baculo imperat ut se ex viri Dei praeceptis, annuente divina potentia, illo promoveret a loco, aliaque collis latera violento conatu cedat: moxque obediens fluvius relicto alveo collis latera cedens, fluenta per ardua collis latera velut ales strictos latices sustentabat, quoadusque alvei concava paterent, quo sustentante liquido fluerent. Jamque prorumpens aurora mundo ut lumen panderet surgebat, et coepit intra semetipsum cogitans Sinoaldus dicere: Vadam et videbo si viro Dei violenti fluctus obedierint. Venitque ad ripam alvei, (1057D)et vacuum cernens, spectabat qualiter alterius collis latera cederet, ut sibi alveum quo flueret aperiret. Festinusque ad virum Dei venit, peractae victoriae tropaeum nuntiavit. Cui vir Dei: Nullatenus me, inquit, in hoc saeculo vivente ulli dicere praesumas. Procul dubio ut ne favor adulatorum cor plenum virtutibus macularet. Quod vitium quamvis diversis sint virtutibus ditati, ab omnibus est sanctis studiose fugiendum. Nam hoc callidus hostis malitiose studet ut dum in majoribus ac certis culpis sanctos Dei maculare non valet, saltem vel in occultis quae minora videntur polluat.
- CAP. IV.Digitum monacho abscissum restituit.
Factumque est deinceps, cum aliquo in tempore (1058A)unus monachorum nomine Fraimericus ad frumenta serenda vomere tellurem excoleret, subito stivae firmitatem durae glebae asperitas peremit atque confregit. Quam cum supradictus frater componere conaretur, subito et inopinato ictu ferrament pollicem ex laeva praecidit, sulcoque conditum superposita gleba velut funus sepulturae tradit, relictoque vomere ad monasterium pergit, Patrique confessione humo prostratus prodit. Quod videns vir Dei: Ubi est, inquit, pars abscisi pollicis? At ille fatetur a se terrae conditum, sulcoque sepultum. Male, ille ait, fecisti; cur mihi non detulisti? concito ergo gradu nulli causam indicans perge, sumptoque eo huc deporta. Ille itaque egressus pergit; imperatumque pollicis damnum deportat. Erat enim spatium per ardui montis dorsa (1058B)flexuoso itinere tendentia vel interfluentis Triviae alveum quasi milliarii unius. Porro vir Dei suscipiens frusta pollicis, suis salivis illitum manui junxit, conjunctusque pollex carnis glutino velut antea fuerat adhaesit, tacitoque silentio ut abeat imperat. O mira virtus Omnipotentis! qua sic suos in terris glorificat, ut frigida abscisaque membra eorum interventu pristino decori reddat.
- CAP. V.Puerum moribundum sanat. Ejus virtutes.
--Isdem etenim vir cum quodam in tempore ad Mediolanum urbem venisset, ibi quidam puerulus in extremis febrium anxietatibus positus, vitae tantum exspectabat exitum: cujus parentes audito B. Attalae adventu festino ad eum properant cursu, eumque precantur ut illis subveniat. Quod cum vir Dei dissimulare (1058C)voluisset, fletibus ac terribilibus sacramentis eum compellant, ut prius non eat quam noxius ardor se supprimat, ne isdem languidus eo abscedente vitalibus privetur auris. Anxius ergo et popularis favoris tumores fugiens: Ite, inquit, ego ut potero vos prosequar. Veniens ergo basilicas et sanctorum loca circuit, proque infirmo precatur ut protinus sospitati reddatur. Deinde ut promissae fidei impleret effectum, ad infirmum festinus venit, et ne quis largitoris hujus muneris praeco existeret, domum latenter ingressus infirmum attigit, moxque virtus divina sanctis ejus precibus favens sospitati pristinae aegrum reddidit. Grates simul parentes Conditori referunt, qui sic suorum ad petitiones famulorum pietatis suae accommodat (1058D)aures. Erat enim isdem vir gratus omnibus, singularis fervoris, singularis lenitatis in peregrinis et pauperibus: noverat et superbiae resistere, et humilibus subditus esse; sapientibus condigna rependere, et simplicibus mystica aperire. In solvendis ac disponendis quaestionibus sagax, adversus haereticorum procellas vigens ac solidus, fortis in adversis, sobrius in prosperis, temperans in omnibus, discretus in cunctis. Redundabat amor et timor in subditis, redolebat doctrina in discipulis; nullus juxta eum vel moerore tenebatur, vel nimia laetitia extollebatur.
- CAP. VI.Obitum suum divinitus praediscit.
--Jonae ex patria reditum accelerare facit. Cumque jam eum ab aerumnis hujus saeculi rerum Reparator liberare (1059A)vellet, monstrare ei per visionem voluit ut de mundo egressurus paratum in omnibus iter haberet, quinquaginta dierum spatio suspenso, quo iter pararet venturum: sed non aperte viri Dei animus cognoverat iter istud exitum esse vitae, an ad alium quemcunque locum esset progressurus. Utrumque tamen vir Dei praeparat. Septa monasterii densat, tegumenta renovat, omnia roborat, ut si abeat nihil imbecille dimittat: vehicula quoque refovet, libros ligaminibus firmat: supellectilia ablui, dissuta consui, corrupta componi, calciamenta parari, ut omnia praesto sint jubet. Ipse vero jejunio et vigiliis atque orationibus corpus afficit, ita ut nunquam intentius antea in oratione visus fuisset desudare. Et ne cui ridiculum videatur, referam quid in me isdem vir (1059B)egerit. Cum jam novem annorum per circulum in monasterio conversatus fuissem, et saepe parentibus postulantibus ut eos ex permissu suo viserem, nec impetravissent; nullo exinde mentionem faciente ait: Vade festinus, fili, et matrem fratremque visita, et nulla mora praepediente revertere. Cumque differrem et temporis opportunitatem evenire in proximo dicerem (erat enim tempus nimii frigoris, tempus scilicet Februarii), at ille ait: Accelera aggredi iter quod tibi dixi. Nescis utrum in postmodum liceat agere. Datis ergo comitibus Blidulfo presbytero et Hermenoaldo diacono, de quorum religione nihil dubitabatur, ad destinatum pervenimus locum. Erat enim locus Sigusia, urbs nobilis, quondam (1059C)Taurinatum colonia, a monasterio distans centum quadraginta millibus, ubi ut pervenimus, gratuite a genitrice post tantorum intervalla annorum suscepti sumus, sed non diu optato genitrix fruitur dono. Nam eadem nocte febre correptus inter incendia clamare coepi, me viri Dei precibus torqueri, ne inibi contra interdictum quantisper morarer: si non me cito moveant, quocunque potuissem conamine ad monasterium repedare, me cito morte praeveniendum. Mater ad haec: Melius mihi esset, fili, ut te ibi sanum scirem quam hic mortuum deflerem. Fateor longum fuit diei exspectare adventum. Vix erumpente aurora, retro repedare studuimus, me nec quidquam cibi capiente, donec medii pene itineris loca pertingeremus. Festinantibus ergo ac iter (1059D)urgentibus sospitatem rursum recepi, venientesque ad monasterium Patrem jam febribus detentum reperimus ac morti proximum: quibus visis gratulatus est. Sicque aperte cognovimus viri Dei in hoc praevaluisse preces, ut me vis febrium urgeret (1060A)cito ad monasterium ante ejus exitum redire.
- CAP. VII.Crucem salutat. De sua salute certus factus moritur.
--Cui cum jam in supremis vitae praesentis hora fungeretur, cum adhuc vigens halitus superesset, se foras cellulam protrahi jubet: surgensque de stratu quo valebat conamine, sustentantibus undique fratribus foris cellulam progressus, aspiciens crucem quam ipse in eodem loco poni praeceperat, ut egrediens ingrediensque cellulam, tactu ejus suam frontem muniret, coepit moestas lacrymas fundere ac tropaeum crucis memorare: « Ave, inquit, alma crux quae mundi pretium portasti, quae vexilla ferens aeterna tu nostrorum vulnerum medicinam attulisti: tu cruore ejus illita es qui ut genus humanum salvaret e coelo in hanc lacrymarum (1060B)vallem descendit, qui in te primi Adae rugam extendit dudum, geminamque secundus Adam lavacro maculam abluit. » Dumque haec ageret, precatur omnes ut abeant seseque cellulae reddant, sibique paulisper locum quietum praebeant. Abeuntibus ergo omnibus, unus tantummodo nomine Blidemundus post tergum viri Dei tacito anhelitu stetit, cogitans viri Dei poplites fessi ut erant, fractis conatibus casum si incidissent, se ad suscipiendum eum paratum fore. Cum ergo nullum superesse putaret, coepit Conditoris clementiam cum lacrymarum ubertate conquirere ut largitatis suae sibi ac si indigno dona largiri dignaretur, et veteres maculas delens, omnia saluti redintegraret, hancque antiquam misericordiam exercens se coelesti munere non abdicaret. (1060C)Tum inter moesta suspiria et fluentes lacrymas coelos intuens, vidit sibi subito eosdem apertos, quos per multarum horarum spatia intuens uberes cordis rugitus promebat. Gratias deinde refert Omnipotenti, qui sibi januas coeli apertas monstraret, quas post paululum corporis membris anima exuta penetratura esset. Facto inde signo jussit ut fratres advenirent, qui eum cellulae redderent. Haec nobis supradictus frater eadem die retulit. Hanc quippe consolationem famulo suo Christus ostendit, ut extremos halitus securus de futura venia, imo gloria ovans dimitteret. Quod vir Dei occultare voluisset, si supradictus Blidemundus abdite post ejus dorsum non remansisset. Altera vero die valedicens fratribus omnibus, exhortans (1060D)eos ut coeptum iter non relinquerent, sed in melioribus actibus roborati quotidie perseverando firmarentur. Consolatus ergo cunctos, vitae praesentis nexibus absolutus, animam coelo reddidit. Merito enim rerum Reparator sanctos suos virtutum (1061A)copia adornat sicut scriptum est: Spiritus ejus ornavit coelos (Job XXVI, 13); quia illi ad coelestem vitam (1062A)anhelantes, ejus praeceptis parere student, ut de labore fructus recipiant vitae aeternae.