Vita Caroli Magni

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Caroli Magni
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

PROLEGOMENA.(Pertz, Monumenta Germaniae historica.)

(0009A)Nullus heroum qui medio aevo eminuerunt Caroli imperatoris, historicorum nullus Einhardi famam aequavit. Uterque gente et indole Germanus; et hic quidem, ut recentiores, fallaci tamen conjectura ducti, tradunt, e regione sylvae Ottonianae pago Moingowe in Francia orientali oriundus, sub finem regni Pippini aut primis Caroli annis natus est. Cujus in aulam mox ut intravit, ab eo enutritus, atque postea et regni administrandi, et litterarii quo rex maxime delectabatur otii particeps effectus, talem se praebuit, ut perpetua regi et liberis ejus amicitia, post mortem quoque duratura, devinciretur. Una cum rege Alcuini discipulus, arithmeticae gnarus ab ipso praedicatur. Puella nobilissima, Imma, quam regis filiam fuisse posteri voluerunt, in matrimonium ducta, Vussinum ex ea filium suscepit. Summo igitur loco habitus, beneficiisque auctus, inter caetera abbatias S. Bavonis et Blandiniensem Gandavenses, immunitate judiciaria (0010A)donatas, accepit; quibus vel Carolo vel Ludovico imperante abbatiae S. Servatii Trajectensis, S. Chlodoaldi, ecclesia S. Joannis Ticinensis, et annis 816-823 abbatia Fontanellensis, accesserunt. Anno 803 inter proceres recensetur, quibus obsides Saxonici custodiendi commissi erant. Operum regalium exactor constitutus, maximae molis aedificia, pontem Moguntiacensem, palatia Ingelheimense et Aquense, et quam hodieque admiramur, basilicam Aquensem, simplicitate, soliditate, et concinnitudine aeternam ingenii ejus testem, etsi non inchoasse, perfecisse tamen credendus est. Imperatori domi militiaeque semper adhaesit, nec nisi semel, cum anno 806 legatus testamentum ejus Leoni papae subscribendum porrigeret, ab eo discessisse videtur.

Anno 813, filiis Caroli majoribus natu defunctis, praecipuus ei Ludovici in societatem imperii sibi asciscendi auctor fuisse traditur. Proximis post obitum Caroli annis in grati et venerabundi animi (0011A)signum Vitam ejus scribendam sibi proposuit, et ante annum 820 absolvit; anno enim sequenti 821 jam inter libros monasterii Sindleozes-Auva occurrit, et anno 830 vel 831 famam ejus late patuisse, ex Lupi epistola ad Einhardum intelligimus. Conqueritur in praefatione de litterarum in aula honore jamjam imminuto, et quamvis apud Ludovicum imperatorem locum honoris pristinum retineret, tamen jam tum praesentiens se rebus imparem, quarum e medio amicus suus magnus discessisset, « otium quo aliquando perfrueretur, multimoda cogitatione meditari coepit » . Quam ob rem villas Michilinstat et Mulinheim in saltu Odanwald a populari frequentia valde remotas nactus, eas sibi et Immae uxori ab imperatore concedi rogavit. Qui petitioni non solum annuit, sed cum anno 817 Lotharium regem constituisset, Einhardum potissimum qui « ejus curam gereret, quique eum de moribus corrigendis et honestis atque utilibus sectandis sedulo commoneret, » elegit (0011B). Unde et magna post inter utrumque necessitas remansit. Anno 818 Imma consentiente villam Michilinstat monasterio Laureshamensi contulit. Paucis postea annis cum uxore consilium iniit, ut fratris et sororis more in posterum viverent; quod tamen amoris imminuti signum non fuisse eo probatur, quod Imma in mariti domo usque ad obitum suum commorata est, rebusque ejus omnibus ut solita erat praefuit. Einhardus vero presbyter consecratus, basilicam non indecori operis in praedio suo Mulinheim aedificavit, et anno 825 Radleicum notarium suum reliquias sanctorum arcessitum Romam misit. Quae vix aegre impetratae, annis 826 et 827 in monasterio illo Mulinheim, quod jam Selingenstadt audit, sunt reconditae.

Cum igitur inter doctos clarus et consiliariorum imperatoris cum Hildoino abbate S. Dionysii facile princeps, regni negotiis magna ex parte praeesset, et licet statura parvus, Magni Einhardi nomine ferretur, gravis sensim sensimque rerum palatinarum (0011C)commutatio intervenit. Carolo enim puero ex secundis imperatoris nuptiis nato, totum Judithae et Ludovici studium in eo vertebatur, ut partem ei regni inter reliquos filios distributi vindicarent. In quo cum aliquantum temporis consumpsissent, republica magis magisque neglecta, omnia ita pessumdari coeperunt, ut Einhardus desiderio in praedia sua secedendi totus jam repleretur. Nec tamen abstinendum ratus, quin antea animum imperatoris tentaret, oblatis ei anno 828 Gabrielis archangeli monitis, duodecim capitibus comprehensis, et quo facto opus esset indicavit, et seditionem nisi illud adimpleret exorturam praedixit. Imperator libello perlecto, alia fecit, alia neglexit. Biennio post cum imperatoris aula magis magisque in partes traheretur, et Juditha Bernhardum, Septimaniae ducem, camerarium constitui impetrasset, e contra filiorum amici (0012A)Lotharium in subsidium vocarent, Einhardus apud discipulum quondam suum, ne se patri opponeret, diligentius institit. Interim Bernhardus auctoritate sua ita abusus est, ut adversae partis principes sibi extrema potius tentanda quam illum diutius tolerandum putarent; et initio anni 830 cum imperator in Britannica expeditione Compendium venisset, exercitu seducto, rebellionem concitarunt. Quo nuntio accepto, Einhardus, qui Juditham Compendium sequi jussus, valde aegrotus usque Valentianas venerat, Gandavum nave recessit, et novo jam rerum ordine imminente, missionem ab imperatore petiit. Qua impetrata, mense Martio Mulinheimum se recepit. Sed cum rem publicam factionibus quassatam in diversa ferri conspiceret, mense Aprili vel Maio Lotharii imperatoris ex Italia reducis colloquium expetiit, et postea conventum illum magnum in quo in totius regni statum inquirendum esset, adire sibi proposuit. Qui cum Kalendis Octobribus (0012B)Noviomagi celebraretur, Lotharius amicis intercedentibus patri reconciliatus est. Ubi et Einhardum nostrum fidelem operam dedisse, eo magis ut credamus inducimur, quod imperatorem aestate anni 836, cum unicum jam consilium de Lothario sincere sibi uniendo agitaret, amicum suum vetulum Seligenstadi ultro visitasse legimus.

Reliquum vitae, religioni, litteris, amicis deditus, in maxima regni perturbatione per quietem egit. Nec auctoritate qua valebat pagensium et vicinorum rebus benigne consulere, nec apud amicos in palatio remanentes pro oppressis intercedere destitit. Ecclesiam Mulinheimensem, martyrum meritis jam longe lateque celebrem, adornavit et plumbo texit. Libris conscribendis non tantum, quantum olim inter regni negotia, tempus impendit. Annales quos de Pippini Caroli et Ludovici rebus in palatio constitutus ediderat, ultra annum 829 non producendos existimavit. Scripsit praeterea libros de historia translationis sanctorum Marcellini et Petri, (0012C)et ad Lupum libellum de cruce adoranda. Epistolae ejus quae supersunt, historiae auctoris et temporis illius illustrandae multum conducunt. Historiam Saxoniae, sive libellum de adventu, moribus et superstitione Saxonum, et historiam translationis sancti Alexandri, ab Adamo Bremensi ei tributas, Rudolfo et Meginhardo Fuldensibus deberi constat. Lambecius vero abbreviationem chronici ab Urbe condita usque ad annum 809 ei vindicare conatus, nullo plane fundamento nititur, nec meliore jure alii Einhardi cujusdam psalterium quod in bibliotheca Bobiensi recensetur, nostro ascripserint. Quae vero edidit, ita comparata sunt, ut praecipuum ei inter historicos locum assignent. Scripsit enim summa integritate animi, non extera et aliena, sed tempus suum, sed amicum, nec docte tantum, sed ut is qui aetatem in re publica administranda consumpsisset. (0013A)Litteras Graecas aeque ac Romanas coluit, et ex antiquis non tantum historicos et poetas, mathematicos, grammaticos et rhetores, sed Patres etiam et sui aevi scriptores legit. Cumque temporis sui virorum prudentissimus et doctissimus haberetur, commercium ejus a juvenibus optimae indolis expetitum fuisse, facile nobis persuadebimus. Lupum, Ferrariensem postea abbatem, qui erudiendus in Germaniam missus fuerat, praecipuum cultorem habuit; cum Rhabano, Fuldensium tunc temporis abbate, quem propter doctrinae copiam et morum probitatem magni fecit, societate continua junctus erat; cum eo bibliothecae suae catalogum communicaverat, ei libros commodavit, ei filium unicum Vussinum moribus et doctrina formandum et monaahum erudiendum commisit. Immae etiam, dulcissimae sororis, contubernio per aliquot annos gavisus est; quam anni 836 initio defunctam adeo luxit, ut totum quod sibi superesset dierum, (0013B)in moerore transigendum statueret. Illam meminisse, illam intimo corde amplecti, illius se apud Deum intercessioni commendare, unica viventis voluptas, unicum morientis solamen fuit; in haec vota animam Creatori reddere disposuerat. Obiit a. d. VIII Kal. Augusti, anno 844. Corpus in ecclesia Seligenstadensi sepultum, eique hoc a Rhabano epitaphium ascriptum est: Te peto qui hoc templum ingrederis, ne noscere spernas Quid locus hic habeat, quidque tenens moneat. Conditus ecce jacet tumulo vir nobilis isto, Einhardus nomen cui genitor dederat. Ingenio hic prudens, probus actu atque ore facundus Exstitit, ac multis arte fuit utilis. Quem Carolus princeps propria nutrivit in aula, Per quem et confecit multa satis opera. Nam horum sanctorum condigno functus honore Exquirens Romae corpora duxit et huc, (0013C)Ut multis prosint precibus curaque medelae, Ipsiusque animae regna poli tribuant. Christe Deus, hominum salvator, rector et auctor, Aeternam huic requiem da super astra pius. Fuerat Einhardus statura brevis, sed ardorem animi corporis agilitate exprimebat. Exstat ea de re testimonium Theodulfi episcopi Aurelianensis, cujus Nardulum Einardulum abbreviatum esse credo, Alcuino Beseleel audit, ab artifice, quem arcam foederis aedificasse legimus.

Talem virum, si historiam sui temporis scribendam sibi proponeret, opus rerum copia et dicendi ornatu eximium editurum fuisse, facile quisque intelligit. Amplissimam scribendi materiam ei suppetisse, ex supra allatis iisque quae de se ipso atque de epistolis (quas exstare dicit) et legationibus ad imperatorem directis profitetur, patet; et veritatis non minus studiosum quam capacem in referendis cladibus Francorum et fama sinistra de Caroli (0014A)filiabus ac conjurationibus propter immanem Fastradae crudelitatem exortis agnoscimus.

Ex operibus ejus, quae modo exstant, Annales t. I edidimus, epistolis et historia translationis sanctorum Marcellini et Petri in posterum repositis. Quibus tamen Vita Caroli apud aequales et apud posteri aevi homines palmam praeripuit; nam nec ullius per medium aevum historici, uno Martino Polono excepto, tot Codices exstare, nec cujusquam eorum scripta ita certatim ab omnibus qui Caroli res attigerunt decerpta esse meminimus. Laudis ejus partem Carolo, partem sibi, Einhardus debet. Sane nec saeculis proxime antecedentibus nec sequentibus historicum inveneris, qui ea cogitationum vi, claritate sententiarum, eaque dicendi arte excellat. Debuit id studio Romanorum, Ciceronis praecipue et Suetonii, quem in tantum cordi habuit, ut non solum operis dispositionem sed et integras haud raro sententias inde mutuatus esse videri possit. Primus ei ante oculos versabatur, quem Carolus factis quodammodo (0014B)aequaverat, Octavianus Augustus, et Titus; sed nec Tiberium Claudiumve aspernatus est. Unde nonnulla operis loca, varie agitata, lucem accipiunt, e. g., quod cap. 4 dicit, se de nativitate et infantia vel etiam pueritia Caroli nec scriptis nec auditu aliquid percipere potuisse. Certe qualia Suetonius de Caesaribus nonnullis tradidit, talium de Carolo ex libris saltem hauriendorum facultas Einhardo non suppetebat; quam tamen ob causam recentiorum quidam acriter in eum invecti sunt, de Carolo anno 754 coronato sibi constare gloriati; quod nec Einhardum ignorasse, utinam ex annalibus ejus discere voluissent! Ex Pauli Diaconi libello de episcopis Mettensibus paucas sententias in librum suum recepit. Ut autem nemo alios impune imitatur, ita Einhardum quoque uno alterove loco ejus rei poenas dedisse haud diffitear; nec omni annisu id effecit, ut antiqui plane sermonis compos fieret, quippe qui vel contra grammaticam aliquoties peccaverit. De quo (0014C)nulla amplius dubitatio locum habere potest, cum sexaginta jam Codicum ope novam Editionem instituerimus. Tot Einhardi exempla superesse nemini antea persuaderi potuisset, quorum majorem partem in Germaniae, Italiae, Helvetiae, Belgii, Galliae, Britanniae bibliothecis ipsemet evolvi.

In tanta librorum copia in primis spectandum erat, ut quo nexu alter ab altero, omnesque ab Einhardi authentico, penderent, investigarem, levique negotio omnes qui modo supersint Codices a duobus exemplis derivari animadverti.

Sunt igitur prioris classis Codices, quos ab ipso Einhardi authentico, diversa licet ratione, descendisse puto:

1) C. bibliothecae Caesareae Vindobonensis in catal. historiae profanae, n. 667 signatus, membranaceus in-4º, saeculi IX exeuntis, cujus scripturae specimen in tabula operi annexa dedimus. Subscriptione teste, saeculo decimo undecimove monasterio (0015A)sancti Maximini Treverensis pertinebat. Prologus deest. Einhardi librum manus quaedam secunda scriptori coaetanea nonnullis locis correxit, nec alia anonymi Vitam Ludovici imperatoris subjecisse videtur. Loci aliquot usu attriti, atque colore recenti inducto, saeculo XIII, restituti aut depravati sunt. Voces et sententiae ita haud raro connexae, ut distinctionis signis nullam fere vim inesse sentias. Compendia scribendi pauca eaque solita; ae et oe aut duabus litteris aut e simplici vel caudato expressa, t et c parum discreta. Loco tituli antiqui Vita Karoli imperatoris, jam fere deleti, saeculo XIII, alius Vita Karoli magni imperatoris superscriptus est. Totum opus anno 1820 exscripsi.

2) C. bibl. Christinae reginae in Vaticano n. 637, chartaceus in-4º saec. XVII inscriptus: Vita Karoli imperatoris edita ab Eginardo sui temporis impense doctissimo et educato ab eodem principe incipit feliciter. Praeter Einhardum Vitam Ludovici, genealogiam regum Francorum, et prosapiam unde (0015B)ortus est Carolus, qui vocatur magnus, continet. Codici Vindobonensi mirum in modum consentit, ita ut ex eodem fere cum eo fonte fluxisse existimandus sit. Contuli eum an. 1821, atque lectiones in textu non receptas in notis omnes retuli. Ad eum proxime accedit.

2 b) C. bibl. regiae Parisiensis n. 5925, membr., saeculi XIV, in quo Aimoini historiam Francorum excipit: Vita et conversatio gloriosissimi imperatoris Caroli atque invictissimi augusti incipit. Edita ab Eginardo sui temporis impense doctissimo. Nec non liberalium experientissimo artium viro. Educato a praefato principe propagatore et defensore religionis Christiane quam feliciter perlegendo currentes letamini in Christo. Prologus operis deest. Einhardum sequuntur gesta Caroli in Hispania. Loca praecipua, summis societatis directoribus id mihi facile concedentibus, cum Editis contulit cl. Faerber.

2 c) C. bibl. regiae Parisiensis n. 5943 B, membr., (0015C)saec. XIII, in quo anonymi Vitam Caroli ex eodem a Chesnio, t. II, p. 50, editam sequitur, et Gesta Caroli magni imperatoris praecedit. Inscribitur opus: Incipit prologus Eginardi in Vita Karoli imperatoris. Loca selecta D. Faerber contulit.

3) C. bibl. regiae Parisiensis n. 5927, membr., saec. XI, primo loco Ademari Chronicon et chartam quamdam continet; quam sequitur: Vita et conversatio gloriosissimi imperatoris Karoli invictissimi augusti edita ab Eginhardo sui temporis impense doctissimo nec non liberalium experientissimo artium viro, educato a praefato principe propagatore et defensore religionis Christianae. Codex jam in voce Basilica (cap. 17) deficit. Quae supersunt cum Editis contulit D. Keller. Dum integer erat, saeculo XIII, exscriptus est, idque apographum jam.

3*) in bibl. Parisiensi, N. 5926, exstat. Loca selecta contulit D. Faerber.

(0015D)3 b) C. bibl. Christinae reginae in Vaticano, quem an. 1821 totum evolvi, n. 692 signatus, membranaceus, in-fol. saec. XII, littera Langobardica exaratus. Titulus ut in Cod. 2 b, exceptis vocibus Karoli et doctissime. Continet praeterea anonymi Vitam Ludovici, et brevem Francorum historiam inde a Faramundo usque ad Henrici II imperatoris et Roberti regis tempora.

3 c) C. bibl. regiae Parisiensis n. 5354, membr., saec. XI, a D. Schneegans cum Editis collatus. Titulus idem ac supra Codicis 2 b. Sequitur anonymi Vita Ludovici imperatoris. Apographum ejus est.

3 c*) C. bibl. regiae Parisiensis n. 4631, saec. XV, collatus a D. Oberlin.

4) C. bibl. palatinae Vindobonensis inter historicos profanos n. 654, membran., in-4º saec. X. Inscriptio Gesta ac vita Karoli imperatoris jam deleta est. Praefatio desideratur. Folia aliquot cum ante saeculum XIII excidissent, ab illius aevi viro ope (0016A)Codicis cujusdam secundae classis, qui ad B 5 proxime accederet, suppleta, unaque lectiones nonnullae ut ei videbatur emendatae sunt, quae quidem nota 4 B insignienda duxi. Codicis auctor magna cura opus explevit, ita ut paucis in eo vitiis offendaris; ae, ce, ae et e saepius quam nostri temporis usu requiritur, adhibuit.

4 b) Codex a Marquardo Frehero Editioni suae in Corpore SS. Francic., p. 433, adhibitus, ut plurimum Codicibus hucusque recensitis consensisse videtur, sed non ut oportuit in rem suam a Frehero versus est, quippe qui Editionem Nuenarianam plerumque tam presse sequatur, ut vel vitia typographica ad calcem ejus emendata rursus exprimat. Quare Freheri auctoritatem rarius, et fere non nisi quando a Nuenario discedit, invocavi.

5) C. bibl. Vaticanae n. 3339, membr., in-folio, saec. XIII, aut XIV, quem anno 1822 perlegi. Inscriptio: Incipit praefatio libelli de Vita et Moribus atque (0016B)actu Karoli excellentissimi regis.

6) C. bibl. regiae Parisiensis n. 4628 A, membr., saec. X, titulum praefert: Vita Caroli magni ab Einardo dictata. Codicibus jam recensitis in majoris momenti lectionibus ut plurimum consentit, in scribendis vocibus com, dicontur, cuncordia, cummuniter, cumpelleret, cumpositis, cumpletum, cumsimilis cumvenientem, nundum a vulgari modo recedit. Extenditur usque ad illa capitis 16 verba, Extat proverbium, quibus ultimae Caroli voluntatis superscriptione adjecta desinit. Collatus est a D. Weber.

6 b) C. bibl. regiae Parisiensis n. 4955, membran., saec. XI, collatus a D. Schneegans. Inscribitur: Vita Caroli magni Franciae regis atque imperatoris per Eginhartum illius quandoque alumnum atque scribam adjuratum, germanni. Libro finito genealogia stirpis Carolinae inde ab Arnulfo usque ad Lotharium imperatorem, et post eam demum formula Explicit Vita Caroli regis atque imperatoris habetur.

(0016C)7) C. bibl. Cottonianae signatus Tib. C XI membranaceus, a D. Faerbero cum Editis collatus.

7 a) C. olim Gemblacensis, membran., saeculi XI, in-8º vel 4º, quem an. 1826 Bruxellis inter Codices regios evolvi, post Geraldi poesin sive librum duorum sodalium Waltharii et Haganonis, librum nostrum ita inscriptum sistit: Incipit prefatio Einardi super vitam domni Karoli imperatoris. Lectiones ejus proxime ad Codd. 7, 7 b, c, 10 f, g, h, 15, accedunt.

7 b) C. bibl. Bodleianae, Laud. H 39 signatus, quem an. 1827 Oxonii evolvi. Est membranaceus in-folio min., saeculi XII, et Victoris Vitensis historiam persecutionis Vandalicae, Pauli historiam Langobardorum, tum post Einhardi opus, librum bestiarum, Alexandri Magni, et ultimo loco Apollonii historiam continet.

7 c) C. quondam Paderbornensis societatis Jesu, (0016D)a Joanne Bollando Editioni suae (in Actis SS. Januar., t. II, p. 874-888. Antwerpiae an. 1643) adhibitus, cujus ulteriora fata ignorantur; quare non ipsum, sed de eo Bollandum tantum adire licuit. Codici Cottoniano haud absimilem, lectio cap. 1, monasterium Sithiu, evincit. Ita in universum, quando de Codice non nisi pauca mihi innotuerant, in eo inter caeteros collocando insignem quamdam lectionem sequi oportuit. Caeterum Bollandi Editio eo anterioribus praestat, quod Codicum suorum ope locos aliquos, rejecta Nuenarii corruptione, restituit.

7 d) C. Londinensis in collegio Sionensi asservatus, cujus aliquot lectiones a J. J. Schroedero sibi transmissas Schminkius memorat. Codicem ad Paderbornensem accedere, ex eadem capitis 1 lectione, monasterium Sithiu, agnoscas. Inscriptio: Vita, Karoli et orthodoxi imperatoris edita a Meinardo capellano ejus sui temporis impense docto.(0017) (0019A)8 et 8 *) C. bibl. regiae Parisiensis, ex bibliotheca Notre-Dame n. 133, olim H 4, membranaceus, in-folio saeculi XII, quem an. 1827 evolvi, ex eoque descriptus C. ejusdem bibliothecae n. 6187, membr., saec. XIII, post praefationem haec habent: Vita Karoli magni imperatoris ab Einardo abbate capellano suo descripta. Lectiones aliquantum corruptae. Deficiunt in verbis cap. 31, Anno indictionis VII, V Kal. Febr. In eodem volumine opus Turpini, excerpta ex quadam Alcuini epistola (Bouq. V, pag. 607), Caroli epistola Offae (ibid., pag. 627); visio de Carolo Martello, et Bedae historia Anglorum habentur.

8 b) Codex quo Hermannus comes Nuenarius in Editione sua, quae Coloniae Agrippinae anno 1521, in-4º una cum Einhardi annalibus prodiit, usus est, aut ipse jam ab antiquis Exemplis nimis recedebat, aut quod magis credo, ab Editore, ut orationem concinniorem et magis latinam redderet, multis in locis immutatus est. Cujus rei indicium id potissimum (0019B)erit, quod in talibus reliqui omnes, quotquot supersunt, Codices unanimi plerumque consensu a Nuenario recedunt; quare plurimae lectiones ei peculiares ut merae conjecturae aspernandae et ne in adnotationibus quidem referendae erant. Inscribitur: Vita et gesta Karoli cognomento Magni, Francorum regis fortissimi, et Germaniae suae illustratoris, auctorisque optime meriti, per Eginhartum illius quandoque alumnum atque scribam adjuratum, Germanum, incipiunt foeliciter. Cujus tituli verba quae in Codice 6 desiderantur, ab Editore adjecta fuerint. Proxime ad eum.

8 c) C. bibl. universitatis Bonnensis accedit, saltem in iis locis quos anno 1826 cum Editione mea contuli. Est membranaceus in-fol. longiori, saec. XII, et praeterea Capitularia nonnulla continet; qua de re cf. Rheinisches Archiv. t. I.

9) C. olim monasterii Prumiensis jam vero bibliothecae publicae Treverensis, membranaceus in-4º minori, anno 1084 exaratus. Totius libri et praestantiorum (0019C)praeterea locorum collationem bono publico instituit nobisque transmisit vir cl. Wyttenbachius. Einhardi opus titulo et praefatione caret.

9 b) C. bibl. Bodleianae Oxoniensis membranaceus, in usum Schminckii a J. J. Schroedero cum Editis collatus. Aetatem uterque reticet; praefatio deest.

9 c) C. bibl. publicae civitatis Bernensis n. 208, membran. in-fol. saec. XIII. Paucae lineae post Walah, Meginherius desunt. Locos ejus aliquot an. 1823 inspexi, plus facturus, si per breve temporis spatium licuisset.

10) C. bibliothecae regiae Hannoveranae membr., in 4º, saec. XII, quem in usum nostrum converti. Hic, ut infra monacho Sangallensi praefaturus uberius dicam, una cum quinque subsequentibus eumdem fontem agnoscit. Continent enim post opus nostrum Einhardi Annales et monachum Sangallensem, tantaque invicem lectionum affinitate conjunguntur, ut jam antiquissimum monachi Sangallensis (0019D)Codicem utrique Einhardi operi subjectum fuisse opinari liceat. Quatuor prima Codicis Hannoverani folia cum praefatione, ut opinor, et initio operis usque ad illa capitis 9 verba, Ut loci et angustiarum situs, exciderunt. Ultima Vitae verba Adimplere curavit, Annalium initium Hoc anno eadem linea excipit.

10 b). C. bibliothecae ducalis Gothanae membr., in-4º, saec. XII, quem viri cl. Jacobs, consiliarii aulici et bibliothecarii, in rem patriam favore, manibus tenere mihi licet. Liber effigie Caroli, throno insidentis, armigero ad dextram stante, insignis, post monachum Sangallensem, pro tertio et quarto gestorum Caroli libro computatum, pauca de obitu Bedae presbyteri et versus duodecim de computo exhibet. Praefatio deest; inscriptio: Incipit liber primus gestorum Karoli. Textus haud raro temerarium scriptorem arguit.

10 c) C. bibl. regiae Monacensis, olim monasterii sancti Mangi in Stadt-am-Hof, in-4º, saec. XII, a viro (0020A)cl. Docenio repertus et a D. Bachlechner in usum nostrum collatus est. In eo quoque praefatio desideratur. Apographum ejus est:

10 c *) C. bibl. Caesareae Vindobonensis inter historicos profanos, n. 990, membran. in-4º, saec. XIV. Contuli eum anno 1820; lectiones ejus hic raro adduxi. Inscribitur: Incipit prologus librorum de gestis Karoli imperatoris.

10 c +) Easdem fere lectiones ac Codices 9 b, et praecipue 10, 10 b 10 c, exhibent libri duo manuscripti, quos in bibliotheca sua fuisse Justus Reuberus olim retulit.

10 d) C. bibl. ducalis Modenensis chartaceus, saec. XV, quem ibi an. 1823 evolvi, duobus tantum tribusve locis consulendus erat.

10* e) C. bibliothecae electoralis Casselanae membranaceus anno 1498 exaratus, Apographum ejus Schminckio transmissum; inspexi eum 1824, nec in tanta librorum multo antiquiorum copia iterum perlegendum censui.

(0020B)10 f) C. bibliothecae publicae Lugduni Batavorum, membran. a Schminckio cum Editis collatus. Cum vero cap. 6 eamdem ac Casselanus sententiam omittat, utrumque conjungendum patet. Inscribitur: Vita et conversatio excellentissimi principis, domni Karoli, magni quondam imperatoris Romanorum et regis Francorum.

10 g) D. Cantabrigiensis in collegio Caiogonvillensi (olim ecclesiae de Reading), a J. Gordon in usum Schminckii evolutus, cum Lugdunensi in easdem fere lectiones conspirat. Evolvi eum Cantabrigiae an. 1827, et ita inscriptum reperi: Incipit prologus Alcwini in vitam Caroli magni regis Francorum et imperatoris Romanorum. Exaratus est saeculo XII, in membrana, et post Einhardum, Vitam Alexandri M., epistolam ejus ad Aristotelem de situ Indiae, et abbreviationem gestorum regum Francorum continet.

11) C. bibl. Caesareae Vindobonensis in catalogo Hohendorfiano n. 16, in-folio, membran., saec. XII, (0020C)quem an. 1820 perlegi. Praecedit Pauli historia Langobardorum. Inscribitur: Incipit vita Karoli magni imperatoris. Ex eodem Codice, quo sequentes quatuor, descriptus est.

11 b) C. bibl. regiae Parisiensis n. 4877, membr., in-fol. saec. XIII, in quo Einhardus Orosio et Langobardorum historiae subjicitur, et Alexandri Magni historiam et epistolam de situ Indiae praecedit. Titulus ut in C. 11. Loca selecta contulit D. Faerber.

11 c) C. bibl. regiae Parisiensis n. 5997, membr., saec. XIII, in quo Vita inter historiam Northmannorum et abbreviationem gestorum regum Francorum collocata est. Titulus: Incipit prologus in vitam Caroli magni regis Francorum et imperatoris Romanorum. Loca selecta contulit D. Faerber.

11 c*) C. bibl. regiae Parisiensis n. 4937, membr., saec. XIV, apographum Codicis 11 c est. Loca selecta Faerbero debemus.

11 d) C. bibl. regiae Parisiensis n. 5999, saec. XVI. (0020D)In eo Caroli vitam historia Normannorum antecedit, abbreviatio gestorum regum Francorum subsequitur. Titulus ut in 11 c. Loca selecta D. Faerber excerpsit.

12) C. bibl. publicae Bremensis chartaceus in-4º, saec. XVII. Goldasti manu ex bono satis exemplo descriptus; sed ab eo de quo, infra, sub n. 17, relaturus sum, differt. Librum paucis tantum locis adeundum censui.

13) C. bibl. Sangallensis n. 547, membranaceus, in-fol. majori, saeculi XI, aut XII. Bedae historiam Anglorum, gesta regum Francorum et opus nostrum complectitur. Praefatio adest; in fine operis nonnulla exciderunt.

14) C. Gladbacensis a Bollando Editioni suae adhibitus; lectiones ab eo allatae tam paucae sunt, ut certi de eo nihil statuere liceat.

15) C. bibl. Guelferbytanae inter extravagantes, in-4º, numero 152 signatus, membranaceus est in-8º, saec. XV.

16) C. a Jacobo Morellio in Bibliotheca sua (0021A)manuscripta Graeca et Latina (Bassani an. 1802 edita) pag. 395-397, descriptus membran., in-12º, saec. XV. Jam, ut Venetiis viro cl. Petro Bettio, humanissimo divi Marci bibliothecario, Morellii nepote, referente didici, in Britanniam ablatus est. Lectiones pleraeque cum Editione nostra conveniunt; additamenta duo, nullius certe auctoritatis, in annotationibus retuli.

17) C. Goldasti, quem se a Schobingero accepisse testatur, in commentario ad opus nostrum a Schminckio publici juris facto, cum Editione nostra plerumque convenit. In commentario suo multa Goldastus docta, plurima minus necessaria, nonnulla scitu utilia attulit.

18) C. bibliothecae Palatinae n. 339, membranaceus, in-4º foliorum sexdecim, quem Excellentissimus dominus L. B. de Stein anno 1822 Romae inspexit, hieme jam proxima reperiri nequivit; quare eum hic ultimum primae classis recensui.

(0021B)Secundae classis Codices omnes ex uno quodam fluxerant, cui Gerwardus, Caroli et Ludowici bibliothecarius et praecipuus Einhardi amicus, tria in Caroli et Einardi laudem disticha ascripserat. Unde cum pateat Codices istos originem suam ad antiquissimum exemplum et Einhardo coaetaneum referre, qui studiosius ab Editore evolvantur digni videntur. Nec lectionum bonitas origini impar. Ut plurimum optimis et antiquissimis primae classis consentiunt, a qua tamen aliquot locis, praecipue quod Rodlandum inter occisos a Wasconibus minime referunt, omnino discedunt. Praefatio in omnibus, praeter Codicem B 2 b, desideratur. Plurimi hujus classis Codices in Germania, pauci in Italia Galliaque exstant. Disticha illa hic referre juvabit: Hos tibi versiculos ad laudem, maxime princeps, Edidit aeternam memoriamque tuam Gerwardus supplex famulus, qui mente benigna Egregium extollit nomen ad astra tuum. Hanc prudens gestam noris tu scribere lector (0021C)Einhardum magni magnificum Caroli.

Codices igitur sunt:

B 1) C. bibl. Caesareae Vindobonensis inter Hist. eccles. n. 90, membranaceus, in-4º majori, saec. IX exeuntis. Ex instituto scriptoris vocibus demum capitis 18: Cetera quae ad interiorem incipit. Diphthongum ae, ae, e saepius quam nos solemus scribit; voces singulae saepius aut cohaerent aut male separantur. Perlegi eum an. 1820.

B 2) C. Florentinus in bibl. Laurentiana, membran., in-folio majori, saec XI. In eodem volumine Prosperi Chronicon, Jordanis res Geticae, gesta Francorum et Pauli historia Langobardorum habentur. Titulus: Incipit gesta Caroli. Textus tam prope ad B 1, accedit, ut ex eodem cum hoc fonte non derivari nequiverit. Excerpta Codicis, ab Heinrico Meibomio sibi transmissa, jam Besselius Einhardum editurus in rem suam vocavit, sed minori diligentia (0021D)confecta, ita ut cum Florentiae an. 1822 degerem, eum denuo diligentius perlegendum statuerim. Praeter hujus Codicis apographum Florentiae asservatum, alterum exstat.

B 2*) C. bibl. Caesareae Vindobonensis in Catalogo historiae profanae n. 477, chartac., in-fol., saec XV, quod anno 1820 in usus nostros verti. Inscriptio: Incipit gesta Karoli feliciter.

B 2 b) C. bibl. regiae Parisiensis n. 6264, saec. XV, cujus lectiones selectas D. Faerber exscripsit, ex Codice primae classis, fortasse 3 c, praefatione et titulo auctus fuisse videtur. Qui quidem sic se habet: Vita et conversatio gloriosissimi imperatoris Karoli atque invictissimi augusti. Incipit edita ab (0022A)Eginardo sui temporis impense doctissimo nec non liberalium experientissimo artium viro educato a praefato principe propagatore et defensore religionis Christianae quam feliciter perlegendo currentes letamini in Christo.

B 3) C. bibl. Caesareae Vindobonensis inter historicos profanos n. 338, membranaceus, in-folio, Conrado III imperatore, saeculo XII scriptus, atque a me ante hos sex annos evolutus est. Inscribitur: Gesta Karoli. Praecedunt Rutberti historia expeditionis Jerosolymitanae et Chronica Isidori Hispaniensis, sequitur Liutprandi historia. Eum una cum Codicibus tribus vel quinque jam recensendis ex eodem fonte profluxisse, lectiones ex iis decerptas perlustranti facile patebit.

B 3 b) C. bibl. monasterii Claustroneoburgensis supra Vindobonam ad Danubium positi, membran., in-fol., saec. XII. In eodem volumine Pauli Diaconi Historia miscella, Liutprandi Historia et Reginonis (0022B)Chronicon exstant. Inscribitur: Gesta Karoli. Codicem anno 1821 perlegi.

B 3 c) C. bibl. Caesareae Vindobonensis in catal. historiae prof. n. 1068, membr., in-8º, inscriptus: Gesta Karoli regis magni. Liber et Liutprandum et Reginonis chronicon continet. Eum et sequentes quatuor anno 1820 evolvi.

B 3 d) C. bibl. Caesareae Vindobonensis in catalogo Schwandneri, n. 1080, chartaceus, in-4º, saec. XV, et Gesta Karoli praetitulatus. In eodem libro Liutprandum et Reginonem invenias.

B 4) C. bibl. monasterii Zwetlensis in Austria membran., in-4º, saec. XII, qui praeter Einhardum Liutprandum, Victoris Vitensis Historiam persecutionis Vandalicae et Ottonis Frisingensis Chronicon continet. Inscribitur: Incipiunt gesta Karoli.

B 4 b) C. bibl. Caesareae Vindebonensis in catal. Historiae prof. n. 178, membran., in-fol., saec. XIII, absque titulo. Eosdem ac C. Zwetlensis scriptores et praeterea Pauli Historiam miscellam continet. Inscriptio (0022C)abest.

B 5) C. bibl. palatinae Vindobonensis in catal. Histor. eccles., n. 110, membran., in-fol., saec. XII. Einhardi Vita ex Codice secundae classis, monachus Sangallensis ex Codice Hannoverano descriptus est. Versus in laudem Einhardi desunt. Titulus: Incipit Vita Karoli magni imperatoris augusti et Saxonum apostoli ab Enhardo capellano suo composita. Singulare in eo scribendi compendium (et[a]=etiam) offendi.

B 5 b.) C. Moissiacensis an. 1127 exaratus, qui Chesnio ad manus fuit.

B 6.) C. bibl. monasterii Einsidlensis in Helvetia, membran., saec. XI vel XII. Quem, quia viro cl. Dumgio referente, disticha illa tria exhibet, secundae classi adnumeravi. De textu ejus nihil praeterea nobis constat.

B 7.) C. bibliothecae Chisianae F. IV 75 insignitus, membran., in-8º, saec. X. Benedicti, sancti Andreae ad (0022D)Soracten saeculo X monachi, Chronicon continet, cui nonnulla ex Einhardi Vita secundae classis inserta esse conspexi, ex capitibus, scilicet, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 22, 24, 25, 26, 30-33. Versus etiam Gerwardi, quamvis misere depravati, adsunt.

B 8.) C. bibliothecae regiae Hannoveranae, olim congregationis sanctimonialium in Wittingen principatus Luneburgensis, chartaceus, in-4º, anno circiter 1400 exaratus, et Varia de Carolo magno, a Scheidio, nisi fallor, inscriptus, inter alia ex Einhardo et Thegano decerpta continet. Illis tertium distichon, quod libelli auctorem prodit, subjectum, et loco verae praefationis, quam in hujus classis libris desiderari dixi, a scriptore Codicis alia quaedam praemissa (0023A)est, quam Strabi auctoris nomine donavit, sine dubio quod eum Thegano praefatum esse vidisset. Cujus igitur ad exemplum et Caroli Vitam in capita distinguere conatus est; quorum ratio a recentiori paulum discedit, nec tamen hic referri meretur.

B 9, et 10) CC. bibliothecae Universitatis Oxoniensis, n. 837, et apographum ejus in bibliotheca capituli Salisburiensis in Anglia, quos anno 1827 evolvi, membranacei, saec. XIV, praeterea Jordanis Historiam Gothorum et Historiam miscellam, Pauli Historiam Langobardorum, atque post Einhardi cap. 31 quaedam ex monacho Sangallensi decerpta continent.

Praeter hos sexaginta Codices, nominandi veniunt

C 1) C. bibl. regiae Parisiensis, n. 5943 A, membr., saec. XII, et

C 1 a) C. olim Vossianus, de quibus nondum constat cuinam classi adnumerandi sint.

C 2) Fragmentum Vindobonense in Codice bibl. (0023B)Caesareae Vindobonensis, membr., saec. IX, vel X, nomina ventorum exhibens.

C 3) Fragmentum Pesthinense, in Codice Virgilii membr. saec. X, aut XI, quem in museo nationis Hungaricae anno 1821 inspexi. Sunt nomina mensium et ventorum.

C d) Framentum Oxoniense, sive mensium ventorumque nomina a D. Faerber ex uno Junii fasciculo (116 f) in bibliotheca Bodleiana transcripta.

C e) Fragmentum Hamelense, id est, eadem nomina in Codice conventus sancti Bonifacii Hamelensis membranaceo obvia, quorum Exemplum bibliotheca regia Hannoverana servat.

Quibus subsidiis quomodo usus sim, jam dicendum restat.

Codicibus primum, quam diligenti investigatione fieri poterat, secundum classes et genera sua dispositis, nihil fere supererat, nisi ut Codicem optimum eumque omnium antiquissimum, Vindobonensem, scilicet, primo loco recensitum, reliquorum ope (0023C)emendarem. Nam nec eum vitiis, iisque manifestis, carere, non solum reliquorum cum eo collatio, sed jam accuratior ejus lectio demonstrabat. Quare vel si quando ipsius lectio per se satis tolerari posset, sed reliqui omnes ab ea discederent, unum facilius quam sexaginta fallere opinatus, lectionem ejus corrigendam censui; quod tamen tam raro et unanimi, ut dixi, diversissimorum Codicum consensu factum est, ut suamet ipsa ratione consistere posse videatur. Lectiones Codicis Vindobonensis non a me receptas omnes in annotationibus recensui; reliquorum Codicum si unus alterve levissima quaque in re a caeteris discederet, id in antiquioribus tantum vel melioribus, e. g., 2, 2 b, c. 3, 4 B 1, 2, indicavi, cum nec pessima quaeque scribarum (nedum editorum!) menda conjecturasve nosse ullius hominis intersit, nec iis colligendis otium meum vel animus sufficeret. Quod mihi in vitium verti, tantum abest ut verear, quin potius, doctos viros, vel ita inutilia congeri, conquesturos (0023D)esse, praevideam.

Divisionem operis a Besselio institutam, propter legentium commoda retinendam ratus, duobus tantum locis immutavi, quod neminem in errorem inducere posse confido.

Editiones anteriores fuerunt:

1. Nuenarii anno 1521, dissertatione de origine et (0024A)sedibus priscorum Francorum praemissa, et Einhardi Annalibus subjectis, cujus supra (Cod. 8 b) mentionem injeci. Repetita est an. 1532 Basileae in collectione Scriptorum Germanicorum Frechtiana, an. 1561 (in Exemplis quae evolvi, ultimo numero in 2 mutato, jam 1562 legitur) Coloniae Agrippinae in-12º, an. 1616. Lipsiae, excudente Justo Jansonio, in-4º, an. 1707, in Heineccii et Leukfeldi Scriptoribus rerum Germanicarum. Schminkius et a beato Rhenano libris rerum Germanicarum an. 1551 insertam esse dicit, sed nec ego nec amicorum ullus ejusmodi Exemplum aspexit, et tali additioni ratio libri vehementer adversatur. Reliquae autem Editiones omnes, licet haud raro ab ea recedant, Nuenarianae ut principio et fundamento suo innituntur. 2. Justi Reuberi in Scriptoribus rerum Germanicarum an. 1584 Codicibus duobus, qui ad Codd. 9, 10, 10 b, 10 c, proxime accedunt, adhibitis, libri Nuenariani lectiones primus suspectas reddidit, nec (0024B)tamen emendare aggressus est. Eamdem recensionem in altera Scriptorum Reuberi editione an. 1619 et in Franzii. Historia Caroli Magni Argentinae a. 1644 in-4º invenies; tertius Scriptorum Reuberi Editor, Joannes, an. 1726 varietatem lectionis Schminkianae subjecit. 3. Freheri an. 1613 de qua supra (Cod. 4 b) dixi. 4. Andreae Duchesne, tomo II Scriptorum Francic. an. 1636. Textum ope quinque Codicum, qui inter regios Parisienses supra adductos habeantur, correxit. 5. Bollandi an. 1643, de qua supra (Cod. 7 b, et 15) judicium tuli. Editor dissertationem de reliquis Caroli Vitis et de Einhardo praemisit, textui annotationes subjecit. 6. Friderici Besselii Helmstadii an. 1667, in-4º. Editio Codicis Florentini (B 2) lectionibus prolatis excellit. Annotationes ejus, licet multam eruditionem testantes, semper fere ululis Athenas portatis aequaveris.(0024C) 7.Joannis Hermanni Schmincke Trajecti ad Rhenum an. 1711 in-4º. Primus Codicum Bodleiani, Lugdunensis, Cajogonvillensis, Sionensis, et Casselani, praeterea Alberti Stadensis aliorumque scriptorum qui Einhardum secuti sunt, lectiones dedit, et textum summo annisu emendare et illustrare conatus, Besselii commentarium, Bollandi notas, Goldasti animadversiones eousque manuscriptas, Nuenarii dissertationem de origine Francorum, Freheri de statura Caroli Magni, et suum de Vita et scriptis Einhardi commentarium operi adjecit. 8. Bouqueti an. 1744, tomo V Scriptorum Gallicorum; adhibitis novem Codicibus regiis Parisiensibus, quos inter et Chesnianos fuisse opinari licet. 9. Nicolai Heerkens. Groningae an. 1755 in-8º; Schminckium ut plurimum sequitur. 10. Gabrielis Godofredi Bredow, Helmstadii an. 1806, in-8º. Praeter vetera subsidia Alberti Stadensis et Henrici de Hervordia, qui Einhardum exscripserunt, (0024D)lectiones attulit, et conquisitis undique quae Einhardo illustrando inservire possent, id praecipue efficere voluisse videtur, ut tristissimo tempore Germanos antiquae virtutis exemplo ad redintegrandam eam incitaret. Quod ad efficiendum utinam semper historia patria valeat! Einhardi libellus, mox ut prodiit, ingenti omnium (0025A)applausu exceptus, mox ab historicis qui Caroli tempora attingerent, saepissime defloratus est. Quorum numerus cum medii aevi decursu semper auctus sit, hic antiquissimos tantum eorum et Einhardo coaetaneos, Enhardum Fuldensem qui opus suum circa annum 830 incoepit, chronographum Fontanellensem, Theganum, Anonymum Vitae Ludovici auctorem, nominasse sufficiat, quorum tres Caroli (0026A)Vitam exscripsisse, Theganum eam saltem imitatum esse, pro explorato habemus. Saeculo nono medio Ruodolfus Fuldensis monachus in Historia translationis sancti Alexandri plurima inde mutuatus est; Arnulfo rege, poetam Saxonem Vitam versibus expressisse, et saeculo duodecimo Radevicum in Friderico imperatore depingendo eam prae oculis habuisse, jam antea viri docti monuerant.

EINHARDI PRAEFATIO IN VITAM BEATI CAROLI MAGNI.(Pertz, Monumenta Germaniae historica.) (0025) (0025B)Vitam et conversationem, et ex parte non modica res gestas domni et nutritoris mei Karoli, excellentissimi et merito famosissimi regis, postquam scribere animus tulit, quanta potui brevitate complexus sum; operam impendens, ut de his quae ad meam notitiam pervenire potuerunt, nihil omitterem, neque prolixitate narrandi nova quaeque fastidientium animos offenderem; si tamen hoc ullo modo vitari potest, ut nova scriptione non offendantur, qui vetera et a viris doctissimis atque disertissimis confecta monimenta fastidiunt. Et quanquam plures esse non ambigam, qui otio ac litteris dediti, statum aevi praesentis non arbitrentur ita negligendum, ut omnia penitus quae nunc fiunt, velut nulla memoria digna, silentio atque oblivione tradantur, potiusque (0025C)velint, amore diuturnitatis illecti, aliorum praeclara facta qualibuscunque scriptis inserere, quam sui nominis famam posteritatis memoriae nihil scribendo subtrahere, tamen ab hujuscemodi scriptione non existimavi temperandum, quando mihi conscius eram, nullum ea veracius quam me scribere posse, quibus ipse interfui, quaeque praesens oculata, ut dicunt, fide cognovi, et utrum ab alio scriberentur necne, liquido scire non potui. Satiusque judicavi eadem cum aliis velut communiter litteris mandata memoriae posterorum tradere, quam regis excellentissimi, et omnium sua aetate maximi, clarissimam vitam et egregios atque moderni temporis hominibus vix imitabiles actus pati oblivionis tenebris aboleri. Suberat et alia non irrationabilis, ut opinor, causa, (0025D)quae vel sola sufficere posset, ut me ad haec scribenda (0026B)compelleret, nutrimentum videlicet in me impensum, et perpetua, postquam in aula ejus conversari coepi, cum ipso ac liberis ejus amicitia; qua me ita sibi devinxit, debitoremque tam vivo quam mortuo constituit, ut merito ingratus videri et judicari possem, si tot beneficiorum in me collatorum immemor, clarissima et illustrissima hominis optime de me meriti gesta silentio praeterirem, patererque vitam ejus, quasi qui nunquam vixerit, sine litteris ac debita laude manere. Cui scribendae atque explicandae non meum ingeniolum, quod exile et parvum, immo paene nullum est, sed Tullianam par erat desudare facundiam. En tibi librum, praeclarissimi et maximi viri memoriam continentem, in quo praeter illius facta non est quod admireris, nisi forte, quod homo (0026C)barbarus et in Romana locutione perparum exercitatus, aliquid me decenter aut commode Latine scribere posse, putaverim, atque in tantam impudentiam proruperim, ut illud Ciceronis putarem contemnendum, quod in primo Tusculanarum libro, cum de Latinis scriptoribus loqueretur, ita dixisse legitur: Mandare quemquam, inquit, litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris. Poterat quidem haec oratoris egregii sententia me a scribendo deterrere, nisi animo praemeditatum haberem, hominum judicia potius experiri, et scribendo ingenioli mei periculum facere, quam tanti viri memoriam, mihi parcendo, praeterire.

VITA CAROLI IMPERATORIS. (0027) (0027A)Gens Merovingorum, de qua Franci reges sibi creare soliti erant, usque in Hildericum regem, qui iussu Stephani, Romani pontificis, depositus ac detonsus, atque in monasterium trusus est, durasse putatur. Quae licet in illo finita possit videri, tamen iam dudum nullius vigoris erat, nec quicquam in se clarum praeter inane regis vocabulum praeferebat; nam et opes et potentia regni penes palatii praefectos, qui maiores domus dicebantur, et ad quos summa imperii pertinebat, tenebantur; neque regi aliud relinquebatur, quam ut regio tantum nomine contentus, crine profuso, barba summissa, solio resideret, ac speciem dominantis effingeret, legatos undecunque venientes audiret, eisque abeuntibus responsa, quae erat edoctus vel etiam (0027B)iussus, ex sua velut potestate redderet; cum praeter inutile regis nomen et precarium vitae stipendium, quod ei praefectus aulae, prout videbatur, exhibebat, nihil aliud proprii possideret, quam unam et eam praeparvi reditus villam, in qua domum et ex qua famulos sibi necessaria ministrantes atque obsequium exhibentes paucae numerositatis habebat. Quocumque eundum erat, carpento ibat, quod bubus iunctis, et bubulco rustico more agente, trahebatur; sic ad palatium, sic ad publicum populi sui conventum, qui annuatim ob regni utilitatem celebrabatur, ire, sic domum redire solebat: ad regni amministrationem et omnia quae vel domi vel foris agenda ac disponenda erant, praefectus aulae procurabat.

2. (0027C)Quo officio tum cum Hildericus deponebatur, Pippinus, pater Karoli regis iam velut hereditario fungebatur. Nam pater ejus Karolus, qui tyrannos per totam Franciam dominatum sibi vindicantes oppressit, et Sarracenos Galliam occupare temptantes (0028A)duobus magnis proeliis, uno in Aquitania apud Pictavium civitatem, altero iuxta Narbonam apud Birram fluvium, ita devicit, ut in Hispaniam eos redire compelleret, eundem magistratum, a patre Pippino sibi dimissum, egregie amministravit; qui honor non aliis a populo dari consueverat, quam his qui et claritate generis et opum amplitudine ceteris eminebant.

Hunc cum Pippinus, pater Karoli regis, ab avo et patre sibi et fratri Karlomanno relictum, summa cum eo concordia divisum, aliquot annis velut sub rege memorato tenuisset, frater eius Karlomannus, incertum quibus de causis, tamen videtur quod amore conversationis contemplativae succensus, operosa temporalis regni amministratione relicta, (0028B)Romam se in otium contulit, ibique habitu permutato monachus factus, in monte Soracte apud aecclesiam beati Silvestri constructo monasterio, cum fratribus secum ad hoc venientibus per aliquot annos optata quiete perfruitur. Sed cum ex Francia multi nobilium ob vota solvenda Romam sollemniter commearent, et eum, velut dominum quondam suum, praeterire nollent, otium quo maxime delectabatur, crebra salutatione interrumpentes, locum mutare conpellunt. Nam huiuscemodi frequentiam cum suo proposito officere vidisset, relicto monte, in Samnium provintiam ad monasterium sancti Benedicti situm in castro Casino secessit, et ibi, quod reliquum erat temporalis vitae, religiose conversando complevit.

(0028C) 3.Pippinus, autem, per auctoritatem Romani pontificis ex praefecto palatii rex constitutus, cum per annos 15 aut eo amplius Francis solus imperaret, finito Aquitanico bello, quod contra Waifarium, ducem Aquitaniae, ab eo susceptum, per (0029A)continuos novem annos gerebatur, apud Parisius morbo aquae intercutis diem obiit, superstitibus liberis Karlo et Karlomanno, ad quos successio regni divino nutu pervenerat. Franci siquidem, facto solemniter generali conventu, ambos sibi reges constituunt, ea conditione praemissa, ut totum regni corpus ex aequo partirentur, et Karolus eam partem, quam pater eorum Pippinus tenuerat, Karlomannus vero eam, cui patruus eorum Karlomannus praeerat, regendi gratia susciperet. Susceptae sunt utrinque conditiones, et pars regni divisi iuxta modum sibi propositum ab utroque recepta est. Mansitque ista, quamvis cum summa difficultate, concordia, multis ex parte Karlomanni societatem separare molientibus, adeo ut quidam eos (0029B)etiam bello committere sint meditati. Sed in hoc plus suspecti quam periculi fuisse, ipse rerum exitus approbavit, cum, defuncto Karlomanno, uxor eius et filii cum quibusdam, qui ex optimatum eius numero primores erant, Italiam fuga petiit, et nullis existentibus causis, spreto mariti fratre, sub Desiderii, regis Langobardorum, patrocinium se cum liberis suis contulit. Et Karlomannus quidem post amministratum communitor biennio regnum morbo decessit; Karolus autem, fratre defuncto, consensu omnium Francorum rex constituitur. 4. De cujus nativitate atque infancia, vel etiam pueritia, quia neque scriptis usquam aliquid declaratum est, neque quisquam modo superesse invenitur, qui (0029C)horum se dicat-habere notitiam, scribere ineptum iudicans, ad actus et mores ceterasque vitae illius partes explicandas ac demonstrandas, omissis incognitis, transire disposui; ita tamen ut primo res (0030A)gestas et domis et foris, deinde mores et studia eius, tum de regni amministratione et fine narrando, nihil de his, quae cognitu vel digna vel necessaria sunt praetermittam. 5. Omnium bellorum quae gessit, primo Aquitanicum, a patre inchoatum sed nondum finitum, quia cito peragi posse videbatur, fratre adhuc vivo, etiam et auxilium ferre rogato, suscepit; et licet eum frater promisso frustrasset auxilio, susceptam expeditionem strenuissime exsecutus, non prius incepto desistere aut semel suscepto labori cedere voluit, quam hoc quod efficere moliebatur, perseverantia quadam ac iugitate perfecto fine concluderet. Nam et Hunoldum, qui post Waifarii mortem Aquitaniam occupare bellumque iam pene peractum reparare (0030B)temptaverat, Aquitaniam relinquere et Wasconiam petere coegit. Quem tamen ibi consistere non sustinens, transmisso amne Garonna, Lupo, Wasconum duci, per legatos mandat, ut perfugam reddat; quod ni festinato faciat, bello se cum expostulaturum. Sed Lupus, saniori usus consilio, non solum Hunoldum reddidit, sed etiam se ipsum cum provincia cui praeerat, ejus potestati permisit. 6. Compositis in Aquitania rebus eoque bello finito, regni quoque sotio iam rebus humanis exempto, rogatu et precibus Adriani, Romanae urbis episcopi, exoratus, bellum contra Langobardos suscepit. Quod prius quidem et a patre eius, Stephano papa supplicante, cum magna difficultate suspectum est, quia quidam e primoribus Francorum (0030C)cum quibus consultare solebat, adeo voluntati eius renisi sunt, ut, se regem deserturos domumque redituros, libera voce proclamarent: suspectum est tamen tunc contra Haistulfum regem et celerrime (0031A)completum. Sed licet sibi et patri belli suscipiendi similis ac potius eadem causa subesse videretur; haud simili tamen et labore certatum, et fine constat esse completum. Pippinus siquidem Haistulfum regem paucorum dierum obsidione apud Ticenum compulit et obsides dare et erepta Romanis oppida atque castella restituere, atque ut reddita non repeterentur, sacramento fidem facere; Karolus vero post inchoatum a se bellum non prius destitit, quam et Desiderium regem, quem longa obsidione fatigaverat, in deditionem susciperet, filium eius Adalgisum, in quem spes omnium inclinatae videbantur, non solum regno sed etiam Italia excedere compelleret, omnia Romanis erepta restitueret, Hruodgausum , Foroiuliani ducatus praefectum, res novas (0031B)molientem obprimeret, totamque Italiam suae ditioni subiugaret, subactaeque filium suum Pippinum regem imponeret. Italiam intranti quam difficilis Alpium transitus fuerit, quantoque Francorum labore invia montium iuga et eminentes in coelum scopuli atque asperae cautes superatae sint, hoc loco describerem, nisi vitae illius modum potius quam bellorum quae gessit eventus memoriae mandare praesenti opere animo esset propositum. Finis tamen huius belli fuit subacta Italia, et rex Desiderius perpetuo exilio deportatus, et filius eius Adalgisus Italia pulsus, et res a Langobardorum regibus ereptae, Adriano, Romanae aecclesiae rectori, restitutae. 7. Post cuius finem Saxonicum, quod quasi intermissum videbatur, repetitum est; quo nullum neque (0031C)prolixius, neque atrocius Francorumque populo laboriosius susceptum est, quia Saxones, sicut omnes fere Germaniam incolentes nationes, et natura feroces, et cultui daemonum dediti, nostraeque religioni contrarii, neque divina neque humana iura vel polluere vel transgredi inhonestum arbitrabantur. (0032A)Suberant et causae quae cotidie pacem conturbare poterant, termini videlicet nostri et illorum paene ubique in plano contigui, praeter pauca loca, in quibus vel silvae maiores, vel montium iuga interiecta utrorumque agros certo limite disterminant, in quibus caedes et rapinae vel incendia vicissim fieri non cessabant; quibus adeo Franci sunt irritati, ut non iam vicissitudinem reddere, sed apertum contra eos bellum suscipere dignum iudicarent. Susceptum est igitur adversus eos bellum, quod magna utrimque animositate, tamen maiore Saxonum quam Francorum dampno, per continuos triginta tres annos gerebatur. Poterat siquidem citius finiri, si Saxonum hoc perfidia pateretur. Difficile dictu est, quoties superati ac supplices regi se dediderunt, (0032B)imperata facturos polliciti sunt, obsides qui imperabantur absque dilatione dederunt, legatos qui mittebantur susceperunt, aliquoties ita domiti et emolliti ut etiam cultum daemonum dimittere et Christianae religioni se subdere velle promitterent: sed sicut ad haec facienda aliquoties proni, sic ad eadem pervertenda semper fuere praecipites, non sit ut satis aestimare, ad utrum horum faciliores verius dici possint, quippe cum post inchoatum cum eis bellum vix ullus annus exactus sit, quo non ab eis huiuscemodi facta sit permutatio. Sed magnanimitas regis, ac perpetua tam in adversis quam in prosperis mentis constantia, nulla eorum mutabilitate vel vinci poterat, vel ab his quae agere coeperat defatigari; nam nunquam eos huiuscemodi aliquid (0032C)perpetrantes inpune ferre passus est, quin aut ipse per se ductorem, aut per comites suos misso exercitu, perfidiam ulcisceretur et dignam ab eis exigeret poenam, usque dum, omnibus qui resistere solebant profligatis et in suam potestatem redactis, decem millia hominum ex his qui utrasque ripas Albis (0033A)fluminis incolebant, cum uxoribus et parvulis sublatos transtulit, et huc atque illuc per Galliam et Germaniam multimoda divisione distribuit. Eaque conditione a rege proposita et ab illis suscepta, tractum per tot annos bellum constat esse finitum, ut abiecto daemonum cultu et relictis patriis caerimoniis, christianae fidei atque religionis sacramenta susciperent, et Francis adunati, unus cum eis populus efficerentur. 8. Hoc bello, licet permultum temporis spatio traheretur, ipse non amplius cum hoste quam bis acie conflixit, semel juxta montem qui Osnengi dicitur, in loco Theotmelli nominato, et iterum apud Hasa fluvium, et hoc uno mense paucisque interpositis diebus. His duobus proeliis hostes adeo (0033B)profligati ac devicti sunt, ut ulterius regem neque provocare, neque venienti resistere, nisi aliqua loci munitione defensi; auderent. Plures tamen eo bello tam ex nobilitate Francorum quam Saxonum, et functi summis honoribus, viri consumpti sunt, tandemque anno tricesimo tertio finitum est, cum interim tot ac tanta in diversis terrarum partibus bella contra Francos et exorta sint et sollertia regis administrata, ut merito intuentibus in dubium venire possit, utrum in eo aut laborum patientiam, aut felicitatem potius mirari conveniat. Nam biennio ante Italicum hoc bellum sumpsit exordium, et cum sine intermissione gereretur, nihil tamen ex his quae alicubi erant gerenda dimissum, aut ulla in parte ab aeque operoso certamine cessatum est; nam rex, (0033C)omnium qui sua aetate gentibus dominabantur, et prudentia maximus et animi magnitudine praestantissimus, nihil in his quae vel suscipienda erant vel (0034A)exequenda, aut propter laborem detractavit aut propter periculum exhorruit, verum unum quodque secundum suam qualitatem et subire et ferre doctus, nec in adversis cedere, nec in prosperis false blandienti fortunae adsentiri solebat. 9. Cum enim assiduo ac paene continuo cum Saxonibus bello certaretur, dispositis per congrua confiniorum loca praesidiis, Hispaniam quam maximo poterat belli apparatu adgreditur, saltuque Pyrinei superato, omnibus quae adierat oppidis atque castellis in deditionem acceptis, salvo et incolomi exercitu revertitur; praeter quod in ipso Pyrinei iugo Wasconiam perfidiam parumper in redeundo contigit experiri. Nam cum agmine longo, ut loci et angustarium situs permittebat, (0034B)porrectus iret exercitus, Wascones, in summi montis vertice positis insidiis--est enim locus ex opacitate silvarum, quarum ibi maxima est copia, insidiis ponendis oportunus--extremam impedimentorum partem, et eos, qui novissimi agminis incedentes, subsidio praecedentes tuebantur, desuper incursantes, in subiectam vallem deiciunt, consertoque cum eis proelio, usque ad unum omnes interficiunt, ac direptis impedimentis, noctis beneficio, quae iam instabat, protecti, summa cum celeritate in diversa disperguntur. Adiuvabat in hoc facto Wascones et levitas armorum, et loci in quo res gerebatur situs; e contra Francos et armorum gravitas et loci iniquitas per omnia Wasconibus reddidit impares. In quo proelio Eggihardus (0034C)regiae mensae praepositus, Anselmus comes palatii, et Hruodlandus Brittannici limitis praefectus, cum aliis compluribus interficiuntur. Neque (0035A)hoc factum ad praesens vindicari poterat, quia hostis re perpetrata ita dispersus est, ut ne fama quidem remaneret, ubinam gentium quaeri potuisset. 10. Domuit et Brittones qui ad occidentem in extrema quadam parte Galliae super litus occeani residentes, dicto audientes non erant, missa in eos expeditione, qua et obsides dare, et quae imperarentur se facturos polliceri, coacti sunt. Ipse postea cum exercitu Italiam ingressus ac per Romam iter agens, Capuam, Campaniae urbem, accessit, atque ibi positis castris, bellum Beneventanis, ni dederentur, comminatus est. Praevenit hoc dux gentis Aragisus, filios suos, Rumoldum et Grimoldum, cum magna pecunia obviam regi mittens, rogat, ut obsides filios suscipiat, seque cum (0035B)gente imperata facturum pollicetur, praeter hoc solum, si ipse ad conspectum venire cogeretur. Rex, utilitate gentis magis quam animi eius obstinatione considerata, et oblatos sibi obsides suscepit, eique, ut ad conspectum venire non cogeretur, pro magno munere concessit; unoque ex filiis, qui minor erat, obsidatus gratia retento, maiorem patri remisit, legastisque ob sacramenta fidelitatis a Beneventanis exigenda atque suscipienda cum Aragiso dimissis, Romam redit; consumptisque ibi in sanctorum veneratione locorum aliquot diebus, in Galliam revertitur. 11. Baioaricum deinde bellum et repente ortum et celeri fine completum est. Quod superbia simul ac socordia Tassilonis ducis excitavit; qui hortatu (0035C)uxoris, quae filia Desiderii regis erat ac patris exilium per maritum ulcisci posse putabat, iuncto foedere cum Hunis, qui Baioariis sunt ab (0036A)oriente contermini, non solum inperata non facere, sed bello regem provocare temptabat. Cuius contumatiam, quia nimia videbatur, animositas regis ferre nequiverat, ac proinde, copiis undique contractis Baioriam petiturus, ipse ad Lechum amnem cum magno venit exercitu. Is fluvius Baioarios ab Alamannis dividit. Cuius in ripa castris conlocatis, prius quam provintiam intraret, animum ducis per legatos statuit experiri. Sed nec ille pertinaciter agere vel sibi vel genti utile ratus, supplex se regi permisit, obsides qui inperabantur dedit, inter quos et filium suum Theodonem; data insuper fide cum iuramento, quod ab illius potestate ad defectionem nemini suadenti adsentire deberet. Sicque bello, quod quasi maximum futurum videbatur, (0036B)celerrimus est finis impositus. Tassilo tamen postmodum ad regem evocatus, neque redire permissus; neque provincia quam tenebat, ulterius duci, sed comitibus ad regendum commissa est. 12. His motibus ita compositis, Sclavis qui nostra consuetudine Wilzi, proprie vero, id est sua locutione, Welatabi dicuntur, bellum inlatum est. In quo et Saxones, velut auxiliares, inter ceteras nationes quae regis signa iussae sequebantur, quamquam ficta et minus devota oboedientia, militabant. Causa belli erat, quod Abodritos, qui cum Francis olim foederati erant, assidua incursione lacescebant, nec iussionibus coerceri poterant. Sinus quidam ab occidentali oceano (0036C)orientem versus porrigitur, longitudinis quidem inconpertae, latitudinis vero, quae nusquam centum milia passuum excedat, cum in multis locis contractior (0037A)inveniatur. Hunc multae circum sedent nationes; Dani siquidem ac Sueones, quos Nortmannos vocamus, et septentrionale litus et omnes in eo insulas tenent. At litus australe Sclavi et Aisti , et aliae diversae incolunt nationes; inter quos vel praecipui sunt, quibus tunc a rege bellum inferebatur, Welatabi. Quos ille una tantum, et quam per se gesserat, expeditione ita contudit ac domuit, ut ulterius imperata facere minime rennuendum iudicarent. 13. Maximum omnium quae ab illo gesta sunt bellorum, praeter Saxonicum, huic bello successit, illud videlicet, quod contra Avares vel Hunos susceptum est. Quod ille et animosius quam cetera et longe maiori apparatu administravit. Unam tamen (0037B)per se in Paimoniam--nam hanc provintiam ea gens tum incolebat--expeditionem fecit; cetera filio suo Pippino ac praefectis provinciarum, comitibus etiam atque legatis, perficienda commisit. Quod cum ab his strenuissime fuisset administratum, octavo tandem anno completum est. Quod proelia in eo gesta, quantum sanguinis effusum sit, testatur vacua omni habitatore Pannonia, et locus in quo regia Kagani erat, ita desertus, ut nec vestigium quidem in eo humanae habitationis appareat. Tota in hoc bello Hunorum nobilitas periit, tota gloria decidit. Omnis peccunia et congesti ex longo tempore thesauri direpti sunt, neque ullum bellum contra Francos exortum humana potest memoria recordari, quo illi (0037C)magis ditati et opibus aucti sint. Quippe cum usque in id temporis pene pauperes viderentur, (0038A)tantum auri et argenti in regia repertum, tot spolia praetiosa in proeliis sublata, ut merito credi possit, hoc Francos Hunis iuste eripuisse, quod Huni prius aliis gentibus iniuste eripuerunt. Duo tantum ex proceribus Francorum eo bello perierunt, Aericus dux Foroiulanus, in Liburnia iuxta Tharsaticam, maritimam civitatem, insidiis oppidanorum intercoeptus, et Geroldus Baioariae praefectus, in Pannonia, cum contra Hunos proeliaturus aciem instrueret, incertum a quo, cum duobus tantum qui eum obequitantem ac singulos hortantem comitabantur, interfectus est. Caeterum incruentum pene Francis hoc bellum fuit, et prosperrimum exitum habuit, tametsi diutius magnitudine sui traheretur.(0038B) 14.Post quod et Saxonicum suae prolixitati convenientem finem accepit. Boemanicum quoque et Linonicum, quae postea exorta sunt, diu durare non potuerunt; quorum utrumque ductu Karoli iunioris celeri fine completum est. Ultimum contra Nortmannos, qui Dani vocantur, primo pyraticam exercentes, deinde maiore classe litora Galliae atque Germaniae vastantes, bellum susceptum est. Quorum rex Godefridus adeo vana spe inflatus erat, ut sibi totius Germaniae promitteret potestatem; Frisiam quoque atque Saxoniam haud aliter atque suas provintias aestimabat; iam Abodritos, vicinos suos, in suam ditionem redegerat, iam eos sibi vectigales fecerat. Iactabat etiam, se brevi Aquasgrani, ubi regis comitatus erat, cum maximis (0038C)copiis adventurum; nec dictis eius, quamvis vanissimis, omnino fides abnuebatur, quin potius putaretur (0039A)tale aliquid inchoaturus, nisi festinata fuisset morte praeventus. Nam a proprio satellite interfectus, et suae vitae et belli a se inchoati finem acceleravit.. 15. Haec sunt bella, quae rex potentissimus per annos 47--tot enim annis regnaverat--in diversis terrarum partibus summa prudentia atque felicitate gessit. Quibus regnum Francorum, quod post patrem Pippinum magnum quidem et forte susceperat, ita nobiliter ampliavit, ut poene duplum illi adiecerit. Nam cum prius non amplius quam ea pars Galliae quae inter Rhenum et Ligerim, oceanumque ac mare Balcaricum iacet, et pars Germaniae quae inter Saxoniam et Danubium, Hrenumque ac Salam fluvium, qui Turingos et (0039B)Sorabos dividit, posita, a Francis qui orientales dicuntur incolitur, et praeter haec Alamanni atque Baioarii ad regni Francorum potestatem pertinerent, ipse per bella memorata primo Aquitaniam et Wasconiam totumque Pirinei montis iugum, et usque ad Hiberum amnem, qui apud Navarros ortus, et fertilissimos Hispaniae agros secans, sub Dertosae civitatis moenia Balearico mari miscetur; deinde Italiam totam, quae ab Augusta Praetoria usque in Calabriam inferiorem, in qua Graecorum ac Beneventanorum constat esse confinia, decies centum et eo amplius passuum milibus longitudine porrigitur; tum Saxoniam, quae quidem Germaniae pars non modica est, et eius quae a Francis incolitur, duplum in lato habere putatur, cum ei (0039C)longitudine possit esse consimilis; post quam utramque Pannoniam, et adpositam in altera Danubii ripa Datiam, Histriam quoque et Liburniam atque Dalmatiam, exceptis maritimis civitatibus, quas ob amicitiam et iunctum cum eo foedus Constantinopolitanum imperatorem habere permisit; (0040A)deinde omnes barbaras ac feras nationes, quae inter Renum ac Visulam fluvios, oceanumque ac Danubium positae, lingua quidem paene similes, moribus vero atque habitu valde dissimiles, Germaniam incolunt, ita perdomuit, ut eas tributarias efficeret. Inter quas fere praecipuae sunt Welatabi, Sorabi, Abodriti, Boemanni--cum his namque bello conflixit--; caeteras, quarum multo maior est numerus, in deditionem suscepit. 16. Auxit etiam gloriam regni sui quibusdam regibus ac gentibus per amicitiam sibi consiliatis. Adeo namque Hadefonsum, Gallitiae atque Asturicae regem, sibi societate devinxit, ut his cum ad eum vel litteras vel legatos mitteret, non aliter se apud illum quam proprium suum (0040B)appellari iuberet. Scotorum quoque reges sic habuit ad suam voluntatem per munificentiam inclinatos, ut eum numquam aliter nisi dominum, seque subditos et servos eius, pronuntiarent. Extant epistolae ab eis ad illum missae, quibus huiusmodi affectus eorum erga illum indicatur. Cum Aaron, rege Persarum, qui excepta India totum pene tenebat Orientem, talem habuit in amicitia concordiam, ut his gratiam eius omnium qui in toto orbe terrarum erant regum ac principum amicitiae praeponeret solumque illum honore ac munificentia sibi colendum iudicaret; ac proinde, cum legati eius, quos cum donariis ad sacratissimum domini ac Salvatoris nostri sepulchrum locumque resurrectionis miserat, ad eum venissent, et ei domini (0040C)sui voluntatem indicassent, non solum quae petebantur fieri permisit, sed etiam sacrum illum et salutarem locum, ut illius potestati adscriberetur, concessit; et revertentibus legatis suos adiungens, inter vestes et aromata, et ceteras orientalium terrarum opes, ingentia illi dona direxit, cum ei ante (0041A)paucos annos eum, quem tunc solum habebat, roganti mitteret elefantum. Imperatores etiam Constantinopolitani, Niciforus, Michael et Leo, ultro amicitiam ac societatem eius expetentes, complures ad eum misere legatos. Cum quibus tamen propter susceptum a se imperatoris nomen et ob hoc eis, quasi qui imperium eis eripere vellet, valde suspectum, foedus firmissimum statuit, ut nulla inter partes cuiuslibet scandali remaneret occasio. Erat enim semper Romanis et Graecis Francorum suspecta potentia, unde et illud Graecum extat proverbium: ΤΟΝ ΦΡΑΝΚΟΝ ΦΙΛΟΝ ΕΧΙϞ, ΓΙΤΟΝΑ ΟΥΚ ΕΧΙϞ. 17. Qui cum tantus in ampliando regno et subigendis exteris nationibus existeret, et in eiusmodi (0041B)occupationibus assidue versaretur, opera tamen plurima ad regni decorem et commoditatem pertinentia diversis in locis inchoavit, quaedam etiam consummavit. Inter quae praecipua fere non immerito videri possunt basilica sanctae Dei genitricis Aquisgrani opere mirabili constructa, et pons apud Mogontiacum in Reno quingentorum passuum longitudinis--nam tanta est ibi fluminis latitudo. Qui tamen uno antequam decederet, anno incendio conflagravit, nec refici potuit propter festinatum illius decessum, quanquam in ea meditatione esset, ut pro ligneo lapideum restitueret. Inchoavit et palatia operis egregii, unum haud longe a Mogontiaco civitate, iuxta villam cuius vocabulum est Engilenheim, alterum Noviomagi (0041C)super Vahalem fluvium qui Batavorum (0042A)insulam a parte meridiana praeterfluit. Praecipue tamen aedes sacras, ubicunque in toto regno suo vetustate conlapsas comperit, pontificibus et patribus ad quorum curam pertinebant, ut restaurarentur, imperavit, adhibens curam per legatos, ut imperata perficerent. Molitus est et classem contra bellum Nortmannicum, aedificatis ad hoc navibus iuxta flumina, quae et de Gallia et de Germania septentrionalem influunt oceanum; et quia Nortmanni Gallicum litus atque Germanicum assidua infestatione vastabant, per omnes portus et hostia fluminum, qui naves recipi posse videbantur, stationibus et excubiis dispositis, ne qua hostis exire potuisset, tali munitione prohibuit. Fecit idem a parte meridiana in littore provinciae Narbonensis (0042B)ac Septimaniae, toto etiam Italiae littore usque Romam, contra Mauros nuper pyraticam exercere adgressos; ac per hoc nullo gravi dampno vel Italia a Mauris vel Gallia atque Germania a Nortmannis diebus suis affecta est, praeter quod Centumcellae, civitas Etruriae, per proditionem a Mauris capta atque vastata est, et in Frisia quaedam insulae Germanico littori contiguae a Nortmannis depraedatae sunt. 18. Talem eum in tuendo et ampliando simulque ornando regno fuisse constat. Cuius animi dotes, et summam in qualicumque, et prospero et adverso, eventu mirari liceat constantiam. Ceteraque ad interiorem atque domesticam vitam pertinentia iam ab hinc dicere exordiar. Post mortem patris cum fratre regnum partitus, (0042C)tanta patientia simultates et invidiam eius tulit, ut (0043A)omnibus mirum videretur, quod ne ad iracundiam quidem ab eo provocari potuisset. Deinde cum matris hortatu filiam Desiderii, regis Langobardorum, duxisset uxorem, incertum qua de causa, post annum eam repudiavit, et Hildegardem de gente Suavorum, praecipuae nobilitatis feminam, in matrimonium accepit, de qua tres filios, Karolum videlicet et Pippinum et Ludowicum, totidemque filias, Hruodrudem et Bertham et Gislam, genuit. Habuit et alias tres filias, Theoderadam et Hiltrudem et Ruodhaidem, duas de Fastrada uxore, quae de orientalium Francorum, Germanorum videlicet, gente erat, tertiam de concubina quadam, cuius nomen modo memoriae non occurrit. Defuncta Fastrada, (0043B)Liudgardam Alamannam duxit, de qua nihil liberorum tulit. Post cuius mortem tres habuit concubinas, Gersuindam Saxonici generis, de qua ei filia nomen Adaltrud nata est, et Reginam, quae ei Drogonem et Hugum genuit, et Adallindem, ex qua Theodricum procreavit. Mater quoque eius Berthrada in magno apud eum honore consenuit. Colebat enim eam cum summa reverentia, ita ut nulla umquam invicem sit exorta discordia, praeter in divortio filiae Desiderii (0044A)regis, quam illa suadente acceperat. Decessit tandem post mortem Hildegardae, cum iam tres nepotes suos totidemque neptes in filii domo vidisset; quam ille in eadem basilica qua pater situs est, apud sanctum Dionisium, magno cum honore fecit humari. Erat ei unica soror, nomine Gisla, a puellaribus annis religiosae conversationi mancipata, quam similiter ut matrem magna coluit pietate; quae etiam, paucis ante obitum illius annis, in eo quo conversata est monasterio decessit.

19. Liberos suos ita censuit instituendos, ut tam filii quam filiae primo liberalibus studiis, quibus et ipse operam dabat, erudirentur. Tum filios, cum primum aetas patiebatur, more Francorum (0044B)equitare, armis ac venatibus exerceri fecit, filias vero lanificio adsuescere, coloque ac fuso, ne per otium torperent, operam impendere, atque ad omnem honestatem erudiri iussit. Ex his omnibus duos tantum filios et unam filiam, priusquam moreretur, amisit, Karolum, qui maior natu erat, et Pippinum, quem regem Italiae praefecerat, et Hruodrudem, quae filiarum eius primogenita, et a Constantino, Graecorum imperatore, desponsata erat. Quorum Pippinus unum filium (0045A)suum Bernhardum, filias autem quinque, Adalhaidem, Atulam, Guntradam, Berthaidem, ac Theoderadam, superstites reliquit. In quibus rex pietatis suae praecipuum documentum ostendit, cum, filio defuncto, nepotem patri succedere, et neptes inter filias suas educari fecisset. Mortes filiorum ac filiae, pro magnanimitate qua excellebat, nimis patienter tulit, pietate videlicet, qua non minus insignis erat, compulsus ad lacrimas. Nuntiato etiam sibi Adriani Romani pontificis obitu, quem in amicis praecipuum habebat, sic flevit, ut filium aut si fratrem amisisset carissimum. Erat enim in amicitiis optime temperatus, ut eas et facile admitteret et constantissime retineret, colebatque sanctissime quoscumque hac adfinitate (0045B)sibi coniunxerat. Filiorum ac filiarum tantam in educando curam habuit, ut nunquam domi positus sine ipsis caenaret numquam iter sine illis ageret: adequitabant ei filii, filiae vero pene sequebantur, quarum agmen extremum ex satellitum numero ad hoc ordinati tuebantur. Quae cum pulcherrimae essent et ab eo plurimum diligerentur, mirum dictu, quod nullam earum cuiquam aut suorum aut exterorum nuptum dare voluit; sed omnes secum usque ad obitum suum in domo sua retinuit, dicens, se earum contubernio carere non posse. Ac propter hoc, licet alias felix, adversae fortunae malignitatem expertus est; quod tamen ita dissimulavit, ac si de eis nulla umquam alicuius probri suspicio exorta, vel fama dispersa fuisset .(0045C) 20.Erat ei filius nomine Pippinus, ex concubina editus, cuius inter caeteros facere mentionem distuli; facie quidem pulcher, sed gibbo deformis. (0046A)Is cum pater, bello contra Hunos suscepto, in Baioaria hyemaret, aegritudine simulata, cum quibusdam e primoribus Francorum, qui eum vana regni promissione inlexerant, adversus patrem coniuravit. Quem post fraudem detectam et dampnationem coniuratorum detonsum in coenobio Prumia religiosae vitae, iamque volentem, vacare permisit. Facta est et alia prius contra eum in Germania valida coniuratio, cuius auctores partim luminibus orbati, partim membris incolumes, omnes tamen exilio deportati sunt; neque ullus ex eis est interfectus, nisi tres tantum qui, cum se, ne comprehenderentur, strictis gladiis defenderent, aliquos etiam occidissent, quia aliter coerceri non poterant, interempti sunt. Harum tamen coniurationum Fastradae (0046B)reginae crudelitas causa et origo extitisse creditur, et idcirco in ambabus contra regem conspiratum est, quia uxoris crudelitati consentiens, a suae naturae benignitate ac solita mansuetudine immaniter exorbitasse videbatur. Ceterum per omne vitae suae tempus ita cum summo omnium amore atque favore et domi et foris conversatus est, ut nunquam ei vel minima iniustae crudelitatis nota a quoquam fuisset obiecta. 21. Amabat peregrinos, et in eis suscipiendis magnam habebat curam, adeo ut plerumque eorum multitudo non solum palatio, verum etiam regno non inmerito videretur onerosa. Ipse tamen prae magnitudine animi huiuscemodi pondere minime gravabatur, cum etiam ingentia incommoda laude liberalitatis (0046C)ac bonae famae mercede compensaret. 22 Corpore fuit amplo atque robusto, statura (0047A)eminenti, quae tamen iustam non excederet--nam septem suorum pedum proceritatem eius constat habuisse mensuram--apice capitis rotundo, oculis praegrandibus ac vegetis, naso paululum mediocritatem excedenti, canitie pulchra, facie laeta et hilari. Unde formae auctoritas ac dignitas tam stanti quam sedenti plurima adquirebatur, quamquam cervix obesa et brevior, venterque proiectior videretur: tamen haec caeterorum membrorum celabat aequalitas. Incessu firmo, totaque corporis habitudine virili, voce clara quidem, sed quae minus corporis formae conveniret; valitudine prospera, praeter quod, antequam decederet, per quatuor annos crebro febribus corripiebatur, ad extremum etiam uno pede claudicaret . Et tunc (0047B)quidem plura suo arbitratu quam medicorum consilio faciebat, quos pene exosos habebat, quod ei in cibis assa, quibus assetus erat, dimittere, et elixis adsuescere suadebant. Exercebatur assidue equitando ac venando, quod illi gentilicium erat: quia vix ulla in terris natio invenitur, quae in hac arte Francis possit aequari. Delectabatur etiam vaporibus aquarum naturaliter calentium, frequenti natatu corpus exercens, cuius adeo peritus fuit, ut nullus ei iuste valeat anteferri. Ob hoc etiam Aquisgrani regiam extruxit, ibique extremis vitae annis usque ad obitum perpetim habitavit. Et non solum filios ad balneum, verum optimates et amicos, aliquando etiam satellitum et custodum corporis turbam, invitavit, ita ut nonnumquam centum vel eo (0047C)amplius homines una lavarentur.

23. Vestitu patrio, id est francisco , utebatur. Ad corpus camisam lineam et feminalibus (0048A)lineis induebatur; deinde tunicam quae limbo serico ambiebatur, et tibialia; tum fasciolis crura, et pedes caltiamentis constringebat, et ex pellibus lutrinis et murinis thorace confecto humeros ac pectus hyeme muniebat; sago veneto amictus, et gladio semper accinctus, cuius capulus ac balteus aut aureus aut argenteus erat. Aliquoties et gemmato ense utebatur, quod tamen non nisi in praecipuis festivitatibus, vel si quando exterarum gentium legati venissent. Peregrina vero indumenta, quamvis pulcherrima, respuebat, nec umquam eis indui patiebatur, excepto quod Romae semel, Adriano pontifice petente, et iterum Leone successore eius supplicante, longa tunica et clamide amictus, calceis quoque Romano more formatis induebatur. (0048B)In festivitatibus veste auro texta et calciamentis gemmatis, et fibula aurea sagum adstringente, diademate quoque ex auro et gemmis ornatus incedebat; aliis autem diebus habitus eius parum a communi et plebeio abhorrebat. 24. In cibo et potu temperans, sed in potu temperantior, quippe qui ebrietatem in qualicumque homine, nedum in se ac suis, plurimum abhominabatur. Cibo enim non adeo abstinere poterat, ut saepe quereretur, noxia corpori suo esse ieiunia. Convivabatur rarissime, et hoc praecipuis tantum festivitatibus, tunc tamen cum magno hominum numero. Caena cotidiana quaternis tantum ferculis praebebatur, praeter assam, quam venatores veribus inferre solebant, qua ille libentius quam ullo (0048C)alio cibo vescebatur. Inter caenandum aut aliquod acroama aut lectorem audiebat. Legebantur ei historiae et antiquorum res gestae. Delectabatur (0049A)et libris sancti Augustini, praecipueque his qui de civitate Dei praetitulati sunt. Vini et omnis potus adeo parcus in bibendo erat, ut super caenam raro plus quam ter biberet. Aestate post cibum meridianum pomorum aliquid sumens, ac semel bibens, depositis vestibus et calciamentis, velut noctu solitus erat, duabus aut tribus horis quiescebat. Noctibus sic dormiebat, ut somnum quater aut quinquies non solum expergiscendo, sed etiam deresurgendo interrumperet. Cum calciaretur aut amiciretur, non tantum amicos admittebat, verum etiam, si comes palatii litem aliquam esse diceret quae sine eius iussu definiri non posset, statim litigantes introducere iussit, et velut pro tribunali sederet, lite cognita sententiam dixit; nec hoc (0049B)tantum eo tempore, sed etiam, ea die quicquid cuiuslibet officii agendum ant cuiquam ministrorum iniungendum erat, expediebat. 25. Erat eloquentia copiosus et exuberans, poteratque, quicquid vellet, apertissime exprimere. Nec patrio tantum sermone contentus, etiam peregrinis linguis ediscendis operam impendit; in quibus latinam ita didicit, ut aeque illa ac patria lingua orare sit solitus; graecam vero melius intelligere quam pronuntiare poterat. Adeo quidem facundus erat, ut etiam didascalus appareret. Artes liberales studiosissime coluit, earumque doctores plurimum veneratus, magnis adficiebat honoribus. In discenda grammatica Petrum Pisanum, diaconum, senem audivit, in caeteris disciplinis Albinum cognomento (0049C)Alcoinum, item diaconem, de Brittania, Saxonici generis hominem, virum undecumque doctissimum, praeceptorem habuit; apud quem et rethoricae et (0050A)dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae, plurimum et temporis et laboris impertivit. Discebat artem computandi, et intentione sagaci syderum cursus curiosissime rimabatur. Temptabat et scribere, tabulasque et codicellos ad hoc in lecto sub cervicalibus circumferre solebat, ut, cum vacuum tempus esset, manum litteris effingendis adsuesceret; sed parum successit labor praeposterus ac sero inchoatus. 26. Religionem christianam, qua ab infantia fuerat imbutus, sanctissime et cum summa pietate coluit, ac propter hoc plurimae pulchritudinis basilicam Aquisgrani extruxit, auroque et argento et luminaribus atque ex aere solido cancellis et ianuis adornavit. Ad cuius structuram cum columnas (0050B)et marmora aliunde habere non posset, Roma atque Ravenna devehenda curavit. Ecclesiam et mane et vespere, item nocturnis horis et sacrificii tempore, quoad eum valitudo permiserat, impigre frequentabat, curabatque magnopere, ut omnia quae in ea gerebantur, cum quam maxima fierent honestate; aedituos creberrime commonens, ne quid indecens aut sordidum aut inferri aut in ea remanere permitterent. Sacrorum vasorum ex auro et argento, vestimentorumque sacerdotalium tantam in ea copiam procuravit ut in sacrificiis celebrandis ne ianitoribus quidem, qui ultimi aecclesiastici ordinis sunt, privato habitu ministrare necesse fuisset. Legendi atque psallendi disciplinam diligentissime emendavit. Erat enim utriusque admodum (0050C)eruditus, quamquam ipse nec publice legeret, nec nisi submissim et in commune cantaret.(0051A) 27.Circa pauperes sustentandos et gratuitam liberalitatem, quam Graeci elemosynam vocant, devotissimus, ut qui non in patria solum et in regno suo id facere curaverit, verum trans maria in Syriam et Aegyptum atque Africam, Hierosolymis, Alexandriae, atque Carthagini ubi christianos in paupertate vivere compererat paenuriae illorum compatiens, pecuniam mittere solebat; ob hoc maxime transmarinorum regum amicitias expetens, ut christianis sub eorum dominatu degentibus refrigerium aliquod ac relevatio proveniret. Colebat prae ceteris sacris et venerabilibus locis apud Romam aecclesiam beati Petri apostoli, in cuius donaria magna vis pecuniae, tam in auro quam in argento, nec non et gemmis, ab illo (0051B)congesta est. Multa et innumera pontificibus munera missa, neque ille toto regni sui tempore quicquam duxit antiquius quam ut urbs Roma sua opera suoque labore vetere polleret auctoritate, et aecclesia sancti Petri per illum non solum tuta ac defensa, sed etiam suis opibus prae omnibus aecclesiis esset ornata atque ditata. Quam cum tanti penderet, tamen intra 47 annorum, quibus regnaverat, spatium quater tantum illo votorum solvendorum ac supplicandi causa profectus est. 28. Ultimi adventus sui non solum hae fuere causae, verum etiam quod Romani Leonem pontificem, multis affectum iniuriis, erutis scilicet oculis linguaque amputata, fidem regis implorare compulerunt. Idcirco Romam veniens, propter reparandum, (0051C)qui nimis conturbatus erat, aecclesiae statum, ibi totum hiemis tempus extraxit. Quo tempore Imperatoris (0052A)et Augusti nomen accepit, quod primo in tantum aversatus est, ut adfirmaret, se eo die, quamvis praecipua festivitas esset, aecclesiam non intraturum, si pontificis consilium praescire potuisset. Invidiam tamen suscepti nominis, Romanis imperatoribus super hoc indignantibus, magna tulit pacientia, vicitque eorum contumaciam magnanimitate, qua eis procul dubio longe praestantior erat, mittendo ad eos crebras legationes, et in epistolis fratres eos appellando 29. Post susceptum imperiale nomen, cum adverteret multa legibus populi sui deesse--nam Franci duas habent leges in plurimis locis valde diversas--cogitavit quae deerant addere et discrepantia unire, prava quoque ac perperam prolata (0052B)corrigere; sed de his nihil aliud ab eo factum est, nisi quod pauca capitula, et ea imperfecta, legibus addidit. Omnium tamen nationum quae sub eius dominatu erant, iura quae scripta non erant, describere ac literis mandari fecit. Item barbara et antiquissima carmina, quibus veterum regum actus et bella canebantur, scripsit memoriaeque mandavit. Inchoavit et grammaticam patrii sermonis. Mensibus etiam iuxta propriam linguam vocabula imposuit, cum ante id temporis apud Francos partim latinis, partim barbaris nominibus, pronunciarentur. Item ventos duodecim propriis appellationibus insignivit, cum prius non amplius quam vix quatuor ventorum vocabula possent inveniri. Et de mensibus quidem Ianuarium Wintarmanoth, (0052C)Februarium Hornung, Martium Lentzinmanoth Aprilem Ostarmanoth, Maium Winnemanoth (0053A)Iunium Brachmanoth, Iulium Heuvimanoth, Augustum Aranmanoth, Septembrem Witumanoth, Octobrem Windumemanoth, Novembrem Herbistmanoth, Decembrem Heilagmanoth appellavit. Ventis vero hoc modo nomina imposuit, ut Subsolanum vocaret Ostroniwint, Eurum Ostsundroni, Euroaustrum Sundostroni, Austrum Sundroni, Austroafricum Sundwestrom Africum Westsundroni Zephyrum Westroni, Chorum Westnordroni, Circium Nordwestroni, Septemtrionem Nordroni Aquilonem Nordostroni, Vulturnum Ostnordroni. 30. Extremo vitae tempore, cum iam et morbo et senectute premeretur, vocatum ad se Hludowicum filium, Aquitaniae regem, qui solus filiorum (0053B)Hildegardae supererat, congregatis sollempniter de (0054A)toto regno Francorum primoribus, cunctorum consilio consortem sibi totius regni et imperialis nominis heredem constituit, impositoque capiti eius diademate, Imperatorem et Augustum iussit appellari. Susceptum est hoc eius consilium ab omnibus qui aderant magno cum favore; nam divinitus ei propter regni utilitatem videbatur inspiratum; auxitque maiestatem eius hoc factum, et exteris nationibus non minimum terroris incussit. Dimisso deinde in Aquitaniam filio, ipse more solito, quamvis senectute confectus, non longe a regia Aquensi venatum proficiscitur, exactoque in huiuscemodi negotio quod reliquum erat autumni, circa Kalendas Novembris Aquasgrani revertitur. Cumque tibi hyemaret, (0054B)mense Ianuario, febre valida correptus, decubuit. (0055A)Qui statim, ut in febribus solebat, cibi sibi abstinentiam indixit, arbitratus hac continentia morbum posse depelli vel certe mitigari; sed accedente ad febrem lateris dolore, quem Graeci pleuresin dicunt, illoque adhuc inediam retinente, neque corpus aliter quam rarissimo potu sustentante, septimo postquam decubuit die, sacra communione percepta, decessit, anno aetatis suae septuagesimo secundo, et ex quo regnare coeperat, quadragesimo septimo, 5. Kalendas Februarii, hora diei tertia. 31. Corpus more sollempni lotum et curatum, et maximo totius populi luctu aecclesiae inlatum atque humatum est. Dubitatum est primo, ubi reponi deberet, eo quod ipse vivus de hoc nihil praecepisset; tandem omnium animis sedit, nusquam eum honestius (0055B)tumulari posse, quam in ea basilica, quam ipse propter amorem Dei et domini nostri Iesu Christi, et ob honorem sanctae et aeternae Virginis, genitricis eius, proprio sumptu in eodem vico construxit. In hac sepultus est, eadem die qua defunctus est, arcusque supra tumulum deauratus cum imagine et titulo exstructus. Titulus ille hoc modo descriptus est: SUB HOC CONDITORIO SITUM EST CORPUS KAROLI MAGNI ATQUE ORTHODOXI IMPERATORIS. QUI REGNUM FRANCORUM NOBILITER AMPLIAVIT ET PER ANNOS XLVII. FELICITER REXIT. DECESSIT SEPTUAGENARIUS. ANNO DOMINI DCCCº. XIIIIº. INDITIONE VII. V. KAL. FEBR. 32. Appropinquantis finis complura fuere praesagia , ut non solum alii, sed etiam ipse hoc minitari sentiret. Per tres continuos vitaeque termino (0055C)proximos annos et solis et lunae creberrima defectio, (0056A)et in sole macula quaedam atri coloris septem dierum spatio visa. Porticus, quam inter basilicam et regiam operosa mole construxerat, die ascensionis Domini subita ruina usque ad fundamenta conlapsa. Item pons Hreni apud Magontiacum, quem ipse per decem annos ingenti labore et opere mirabili de ligno ita construxit, ut perhenniter durare posse videretur, ita tribus horis fortuitu incendio conflagravit, ut, praeter quod aqua tegebatur, ne una quidem hastula ex eo remaneret. Ipse quoque cum ultimam in Saxoniam expeditionem contra Godofridum, regem Danorum, ageret, quadam die, cum ante exortum solis castris egressus, iter agere coepisset, vidit repente delapsam caelitus cum ingenti lumine facem a dextra in sinistram per serenum (0056B)aera transcurrere, cunctisque hoc signum, quid portenderet, admirantibus, subito equus quem sedebat, capite deorsum merso decidit, eumque tam graviter ad terram elisit, ut fibula sagi rupta balteoque gladii dissipato, a festinantibus qui aderant ministris exarmatus, non sine amminiculo, levaretur. Iaculum etiam quod tunc forte manu tenebat, ita elapsum est, ut viginti vel eo amplius pedum spacio longe iaceret. Accessit ad hoc creber Aquensis palatii tremor, et in domibus ubi conversabatur assiduus laqueariorum crepitus; tecta etiam de coelo, in qua postea sepultus est, basilica, malumque aureum, quo tecti culmen erat ornatum, ictu fulminis dissipatum et supra domum pontificis, quae basilicae contigua erat, proiectum est. Erat in eadem (0056C)basilica in margine coronae, quae inter superiores (0057A)et inferiores arcus interiorem aedis partem ambiebat, epigramma sinopide scriptum, continens quis auctor esset eiusdem templi, cuius in extremo versu legebatur: KAROLUS PRINCEPS. Notatum est a quibusdam, eodem quo decessit anno paucis ante mortem mensibus, eas quae PRINCEPS exprimebant litteras, ita esse deletas , ut penitus non apparerent. Sed superiora omnia sic aut dissimulavit aut sprevit, ac si nihil horum ad res suas quolibet modo pertineret. 33. Testamenta facere instituit, quibus filias et ex concubinis liberos ex aliqua parte sibi heredes faceret, sed tarde inchoata, perfici non poterant. Divisionem tamen thesaurorum et pecuniae ac vestium aliaeque suppellectilis coram amicis et ministris (0057B)suis, annis tribus antequam decederet, fecit, contestatus eos, ut post obitum suum a se facta distributio per illorum suffragium rata permaneret; quidque ex his quae diviserat fieri vellet, breviario comprehendit, cuius ratio ac textus talis est: « IN NOMINE DOMINI DEI OMNIPOTENTIS PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. Descriptio atque divisio, quae facta est a gloriosissimo atque piissimo domno, Karolo imperatore augusto, anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi 811, anno vero regni eius in Francia 43, et in Italia 37, imperii autem 11, inditione 4, quam pia et prudenti consideratione facere decrevit, et Domino annuente perfecit, de thesauris suis atque peccunia quae in illa die in camera eius inventa est. In qua illud (0057C)praecipue praecavere voluit, ut non solum elemosinarum largitio, quae solempniter apud christianos de possessionibus eorum agitur, pro se quoque de (0058A)sua pecunia ordine atque ratione perficeretur, sed etiam, ut heredes sui, omni ambiguitate remota, quid ad se pertinere deberet, liquido cognoscere et sine lite atque contentione sua inter se competenti partitione dividere potuissent. Hac igitur intentione atque proposito omnem substantiam atque supellectilem suam, quae in auro et argento gemmisque et ornatu regio in illa, ut dictum est, die in camera eius poterat inveniri, primo quidem trina divisione partitus est, deinde easdem partes subdividendo, de duabus partibus 20 et unam partem fecit, tertiam integram reservavit. Et duarum quidem partium in 20 et unam partem facta divisio tali ratione consistit, ut quia in regno illius metropolitanae civitates 20 et una esse noscuntur, unaquaeque illarum partium (0058B)ad unamquamque metropolim per manus heredum et amicorum suorum elemosinae nomine perveniat, et archiepiscopus qui tunc illius aecclesiae rector exstiterit, partem quae ad suam aecclesiam data est suscipiens, cum suis suffraganeis partiatur, eo scilicet modo, ut pars tertia suae sit aecclesiae, duae vero partes inter suffraganeos dividantur. Harum divisionum, quae ex duabus primis partibus factae sunt, et iuxta metropoleorum civitatum numerum 20 et una esse noscuntur, unaquaeque ab altera sequestrata, semotim in suo repositorio cum superscriptione civitatis ad quam perferenda est, recondita iacet. Nomina metropoleorum, ad quas eadem elemosina sive largitio facienda est, haec sunt: Roma, Ravenna, Mediolanum, Forum Iulii, (0058C)Gradus, Colonia, Mogontiacus, Iuvavum quae et Salzburg, Treveris, Senones, Vesontio, Lugdunum, Rotomagus, Remis, Arelas, Vienna, Darantasia, (0059A)Ebrodunum, Burdigala, Turones, Bituriges. Unius autem partis quam integram reservari voluit, talis est ratio, ut illis duabus in supradictas divisiones distributis et sub sigillo reconditis, haec tertia in usu cotidiano versaretur, velut res quam nulla voti obligatione a dominio possidentis alienatam esse constaret, et hoc tandiu, quoadusque vel ille mansisset in corpore, vel usum eius sibi necessarium indicaret. Post obitum vero suum aut voluntariam saecularium rerum carentiam, eadem pars quatuor subdivisionibus secaretur, et una quidem earum supradictis 20 et unae partibus adderetur, altera a filiis ac filiabus suis, filiisque ac filiabus filiorum suorum adsumpta, iusta et rationabili inter eos partitione divideretur; tertia vero consueto christianis (0059B)more in usum pauperum fuisset erogata; quarta simili modo nomine elemosinae in servorum et ancillarum usibus palatii famulantium sustentationem distributa veniret. Ad hanc tertiam totius summae portionem, quae similiter ut ceterae ex auro et argento constat, adiungi voluit omnia ex aere et ferro aliisque metallis vasa atque utensilia cum armis et vestibus alioque, aut pretioso aut vili, ad varios usus facto suppellectili, ut sunt cortinae, stragula, tapetia, filtra , coria, sagmata, et quicquid in camera atque vestiario eius eo die fuisset inventum, ut ex hoc maiores illius partis divisiones fierent, et erogatio elemosinae ad plures pervenire potuisset. Capellam, id est aecclesiasticum (0059C)ministerium, tum id quod ipse fecit atque congregavit, (0060A)quam quod ad eum ex paterna hereditate pervenit, ut integrum esset, neque ulla divisione scinderetur, ordinavit. Si qua autem invenirentur aut vasa aut libri aut alia ornamenta, quae liquido constaret eidem capellae ab eo conlata non fuisse, haec qui habere vellet, dato iustae aestimationis praetio, emeret et haberet. Similiter et de libris, quorum magnam in bibliotheca sua copiam congregavit, statuit, ut ab his qui eos habere vellent, iusto pretio fuissent redempti, praetiumque in pauperibus erogatum. Inter caeteros thesauros atque peccunias tres mensas argenteas et auream unam praecipue magnitudinis et ponderis esse constat. De quibus statuit atque decrevit, ut una ex his, quae forma quadrangula, descriptionem (0060B)urbis Constantinopolitanae continet, inter cetera donaria quae ad hoc deputata sunt, Romam ad basilicam beati Petri apostoli deferatur, et altera, quae forma rotunda, Romanae urbis effigie decorata est, episcopio Ravennatis aecclesiae conferatur. Tertiam, quae ceteris et operis pulchritudine et ponderis gravitate multum excellit, quae ex tribus orbibus conexa, totius mundi descriptionem subtili ac minuta figuratione complectitur, et auream illam, quae quarta esse dicta est, inter heredes suos atque in elemosinam dividendae partis augmentum esse constituit. Hanc constitutionem atque ordinationem coram episcopis, abbatibus, comitibusque, qui tunc praesentes esse potuerunt, quorumque (0060C)hic nomina descripta sunt, fecit atque constituit. (0061A)Episcopi: Hildebaldus , Ricolfus , Arno , Wolfarius , Bernoin , Laidradus , Iohannes , Theodulfus , Iesse, Heito , Waltgaudus . Abbates: Fredugisus , Adalung , Engelbertus , Irmino . Comites: Walacho , Meginherus, Otulfus, Stephanus, Unruochus, Burchardus, Meginhardus, (0062A)Hatto, Rihwinus, Edo. Ercangarius, Geroldus, Bero, Hildigerus, Rocculfus. » Haec omnia filius eius Hluduicus, qui divina ei iussione successit, inspecto eodem breviario, quam celerrime poterat, post obitum eius summa cum devotione adimplere curavit.

(no apparatus)